[46,0] COLLOQUIUM XLVI : Synodus grammaticorum. Personae : Albinus, Bertulphus, Canthelus, Diphylus, Eumenius, Fabullus, Gaditanus. {ALBINUS} Estne quisquam in hoc numero qui didicit arithmeticen? {BERTULPHUS} Cui tandem rei? {ALBINUS} Qui certum doceat quot conuenerimus grammatici. {BERTULPHUS} Isthuc quidem citra calculos uel digiti nostri nobis dicere poterunt. Te pono in pollice, me in indice, Canthelum in medio, Diphylum in annulari, Eumenium in minimo. Nunc ad laeuam transeo, illic in pollice pono Fabullum, in indice Gaditanum. Itaque, ni fallor, septem sumus. Sed quorsum attinet isthuc scire? {ALBINUS} Quoniam audio septenarium reddere legitimum concilium. {BERTULPHUS} Quod concilium mihi narras? {ALBINUS} Est res seria, quae me diu multumque torsit, neque me tantum, uerum multos etiam uiros neutiquam indoctos. Eam proponam in medium, ut huius synodi auctoritate semel finiatur quaestio. {CANTHELUS} Eximium quiddam sit oportet, quod tu uel ignores, Albine, uel animum tuum perspicacissimum diu multumque torserit. Quare cupimus et ipsi nosse quid istuc sit rei. Nam unus omnium nomine respondeo. {ALBINUS} Ergo heic estote omnes, aures simul adhibentes et animos. Plus uident oculi quam oculus. Estne quisquam uestrum, qui nobis explanare possit, quid significet haec uox: Anticomarita? {BERTULPHUS} Nihil facilius. Sonat enim betae genus, quam prisci natatilem appelabant, caule contorto nodosoque, mire fatua, tetri odoris si contingas; posset cum anagyri contendere. {CANTHELUS} Natatilem narras betam, imo cacatilem bestiam. Quis unquam audiuit aut legit antehac nomen natatilis betae? {BERTULPHUS} Imo hoc dilucide docet Mammetrectus uulgo corrupte dictus, quum uero nomine dicatur Mammothreptos, quasi dicas auiae alumnum. {ALBINUS} Quid istuc est tituli? {BERTULPHUS} Ut intelligas, in libro nihil inueniri praeter meras delicias; quod mammae, hoc est, auiae soleant indulgentius habere nepotes, quam matres liberos suos. {ALBINUS} Plane deliciosum opus mihi narras. Nuper enim quum in hunc codicem incidissem, minimum abfuit, quin risu dissilierim. {CANTHELUS} Ubi tu nactus es eum codicem, qui rarissimus inuentu est? {BERTULPHUS} Abbas diui Bauonis, nomine Liuinus, a prandio Brugis duxit me in bibliothecam suam peculiarem, quam homo senex, cupiens aliquod sui monumentum posteris relinquere, non mediocri sumptu parabat. Nullus erat liber, qui non esset manu descriptus, idque in membranis, nullus qui non uariis picturis ornatus, ac foris bysso auroque tectus. Quin et ipsa codicum spatiosa moles nescio quid maiestatis prae se ferebat. {ALBINUS} Quinam erant? {BERTULPHUS} Oh praeclari omnes, Catholicon, Brachylogus, Ouidius per allegorias expositus, aliique innumeri; inter quos et lepidissimum Mammothreptum reperi. Inter eas delicias inueni Natatilem Betam. {ALBINUS} Cur uocant natatilem? {BERTULPHUS} Referam quod legi: penes auctorem fidei periculum esto. Quoniam, inquit, prouenit in locis humidis putribusque, nec usquam fecilius prouenit, quam in coeno aut sterquilinio; honos sit auribus. {ALBINUS} Itane grauiter olet? {BERTULPHUS} Sic ut nec oletum ullum peius oleat. {ALBINUS} Estne istius oleris ullus usus? {BERTULPHUS} Imo in deliciis est. {ALBINUS} Fortasse porcis, aut asinis, aut bubus Cypriis. {BERTULPHUS} Imo hominibus, et quidem delicatis. Pelinorum gens est, apud quam conuiuia uicissim in longam ducuntur periodum: extremam compotationem uocant sua lingua Resumtam, quasi nos dicamus bellaria aut tragemata. {ALBINUS} Quam bella bellaria! {BERTULPHUS} Eius compotationis haec lex est, ut liberum sit conuiuatori quidquid uolet apponere: nefas autem sit conuiuis quidquam reiicere, sed omnia boni consulere. {ALBINUS} Quid si apponeret cicutam, aut cramben recoctam? {BERTULPHUS} Quidquid apponitur, deuorandum ibi est tacite. Domi tamen licet quod ederint reuomere. Nam heic fere ponunt natatilem Betam, siue Anticomaritam: nihil enim refert utro nomine dixeris; res eadem est. Admiscent aliquid querni corticis, et allii plurimum. Ita moretum absoluunt. {ALBINUS} Quis persuasit legem tam barbaram? {BERTULPHUS} Consuetudo, quouis tyranno potentior. {ALBINUS} Tragicam periodum mihi narras, quae tam inamoenum habeat exitum. {BERTULPHUS} Dixi meam uicem, nulli praeiudicans, si quis quid habet rectius. {CANTHELUS} At ego comperi priscis fuisse piscem, quem uocant Anticomaritam. {BERTULPHUS} Dic auctorem. {CANTHELUS} Codicem exhibere possum; nomen auctoris non possum dicere. Scriptus est Gallice, sed formulis Hebraicis. {BERTULPHUS} Quam speciem habet piscis Anticomarita? {CANTHELUS} Cetera nigris squamis est, solus uenter albet. {BERTULPHUS} Palliatum quempiam Cynicum, opinor, nobis ex pisce facies. Qui sapor? {CANTHELUS} Nihil insuauius. Quin pestilens est. Nascitur in putribus lacunis, interdum est in cloacis, iners, limosus: solo gustu pituitam gingit grauem, quam uix uomitu leues. Frequens est in regione quam Celtithracen appelant. Nam illic in deliciis est, quod gustasse carnes detestabilius sit homicidio. {ALBINUS} Infelix regio cum suo Anticomarita. {CANTHELUS} Tantum habeo quod dicam: nemini praeiudicatum uelim mea sententia. {DIPHYLUS} Quid opus est huius uocis enarrationem ex Mammothreptis aut Hebraeis schedis petere, quum ipsa dictionis etymologia prae se ferat, Anticomaritas dici puellas parum feliciter coniugatas, utpote maritis uetulis? Nec enin nouum est, quod scribae quo uerterunt in co, quum sint literae cognatae c, q, et k. {EUMENIUS} Erat aliquid quod dixit Diphylus, si constaret dictionem esse Latinam. Mihi uidetur esse Graeca, e tribus conflata, ex g-anti, quod est contra, et g-chohmeh, quod sonat pagum, et g-oarizeius, quod est muliebriter garrire; hinc per synaloephen elisa o, dictus est Anticomarita, qui rusticana garrulitate cunctis obstrepit. {FABULLUS} Sedulo quidem meus dixit Eumenius. At mihi uidetur ex tot dictionibus conflata uox, quot habet syllabas. nam g-an sonat g-a g-nous. g-ti, g-tillohn. koh, g-kohdia. g-ma g-mala. ru g-rupara, (perperam enim scribitur per g-i) g-ta, g-talas. Ex his conficutur, amens ac miser, uellens pilos putrium tergorum. {ALBINUS} Tali opificio cibus congruit beta natatilis, de qua modo dixit Bertulphus. {BERTULPHUS} Nimirum anticomarita anticomaritae. {GADITANUS} Sedulo quidem dixistis omnes; at mihi uidetur uxor uiro male morigera dici anticomarita per syncopen, antidicomarita, quod semper aduersetur marito. {ALBINUS} Si recipimus tales tropos, facile ex foria fient fora, et cuniculus fiet cuculus. {BERTULPHUS} Atqui Albinus, qui consul est in hoc senatu, nondum dixit, quid ipse censeat. {ALBINUS} Ex me quidem quod adferam non habeo; haud tame grauabor in medium adferre quod ab hospite meo nuper didici, homine linguacissimo. Saepius uariabat in loquendo sermonem, quam luscinia cantionem. Is asseuerabat, uocem esse Chaldaicam, e tribus compositam. Apud illos enim, ut aiebat, anti sonat peruersum ac cerebrosum: comar, petram: ita, sutoriam. {BERTULPHUS} Quis unquam petrae tribuit cerebrum? {ALBINUS} Nihil absurdi, si modo mutes genus. {CANTHELUS} Prorsus in hac synodo euenit, quod uulgo dici solet, Quot homines, tot sententiae. Quid igitur actum est? sententiae numerari possunt; diuidi non possunt, ut pars maior uincat minorem. {ALBINUS} Vincat igitur melior deteriorem. {CANTHELUS} Atqui ad hoc ipsum opus esset alia synodo. Nam sua cuique sponsa uidetur pulcherrima. {ALBINUS} Istuc si uerum esset, minus haberemus adulteriorum. Sed habeo consilium expeditum. Fabis sortiamur, ex hoc numero cui ius sit, ut ex omnibus suffragiis probet quod uolet. {CANTHELUS} At isthaec in te cudetur faba. Num uera dixi? {ALBINUS} Mihi prima et postrema magis arridet. {CANTHELUS} Assentimur omnes, ut unus pro omnibus respondeam. {ALBINUS} Age, sit igitur hoc inter ea, de quibus dubitare fas non est. {CANTHELUS} Maxime. {ALBINUS} Si quis dissentiat, quid erit poena? {CANTHELUS} Maiusculis scribetur haereticus in grammatica. {ALBINUS} Adiiciam bonis auibus, quod mihi non negligendum uidetur. Id ex medico quodam Syro acceptum amicis communicabo. {BERTULPHUS} Quid istuc? {ALBINUS} Si natatilem betam, gallam e quercu, et sutorium atramentum in mortario contuderis, deinde aspersi copri sex unciis miscueris in malagma, praesentaneum esse remedium aduersus caninam scabiem et porcorum pruriginem. {BERTULPHUS} Sed heus, Albine, qui nobis omnibus de Anticomarita negotium facessis: in quo tandem auctore legitur istuc uocabulum? {ALBINUS} Dicam, sed in auream, et uni. {BERTULPHUS} Accipiam, sed hac lege, ut ego uicissim unus uni in aurem dicam. {ALBINUS} At repetita henas tandem fit chilias. {BERTULPHUS} Verum dicis; ubi semel ex henade reddideris dyadem, iam non est tibi in manu sistere fluxum dyadis. {ALBINUS} Quod pauci norunt, celari potest; quod multi, nequaquam; trias autem ad multitudinem pertinet. {BERTULPHUS} Probe; qui tres simul haberet uxores, multas habere diceretur; sed qui tres habet pilos in capite, aut dentes in ore, multosne an paucos habere diceretur? {ALBINUS} Sophista, admoue aurem. {BERTULPHUS} Quid ego audio? Istuc non minus absurdum est, quam si Graeci ciuitatem, cui expugnandae tot classes ducebant, suo nomine non possent nominare, pro Troia dicentes Sutrium. {ALBINUS} Atqui hic Rabinus est nuper e coelo delapsus, qui nisi praesens numen succurrisset rebus humanis, iam dudum quaereremus ubinam essent homines, ubi pietas, ubi philosophia, ubi literae. {BERTULPHUS} Nae iste inter Moriae proceres primas meretur, dignus qui posthac uocetur Archimorita cum suis Anticomaritis.