[58,0] COLLOQUIUM LVIII. Philodoxus. Personae : Philodoxus, Symbulus. {PHILODOXUS} Felix auspicium interpretor occursum tuum, Symbule. {SYMBULUS} Utinam sit aliquid, Philodoxe, in quo tibi queam esse felix! {PHILODOXUS} Quid auspicatius, quam si quis deus occurrat homini? {SYMBULUS} Equidem nihil istoc existimarem auspicatius, etiamsi sexcentae uolitent noctuae. Sed quem mihi narras deum? {PHILODOXUS} Te, inquam, Symbule. {SYMBULUS} Mene? {PHILODOXUS} Te plane. {SYMBULUS} Ego deos cacantes nunquam feci pili. {PHILODOXUS} Si non fallit prouerbium, deum esse quisquis iuuat mortalem, tu mihi deus esse potes. {SYMBULUS} De fide prouerbii uiderint alii; ego certe perquam lubens amico profuero, si queam. {PHILODOXUS} Non est quod metuas, Symbule, haud peto mutuum: sacra res est consilium; eo tantum me iuua. {SYMBULUS} Atqui istuc ipsum est petere mutuum, quandoquidem hoc officii genus inter amicos ultro citroque commeare debet, quemadmodum et cetera omnia. Sed quid est rei, in quo meum desideras consilium? {PHILODOXUS} Piget obscuritatis; cuperem esse celebris; commonstra uiam. {SYMBULUS} En tibi compendiarium. Imitare Herostratum, qui incendit templum Dianae, aut huic simillimum Zoilum, qui lacerauit Homerum; aut aliud aliquod facinus memorabile designa, et g-aoidimos eris cum Cercopibus ac Neronibus. {PHILODOXUS} Famam ex scelere parent alii; ego nomen ambio rumoris honesti. {SYMBULUS} Talem igitur te praesta, qualis optas praedicari. {PHILODOXUS} At multis egregia uirtute praeditis non contigit nominis celebritas. {SYMBULUS} Istud an uerum sit, nescio: attamen si id eueniat quod ais, ipsa uirtus abunde magnum sui praemium est. {PHILODOXUS} Vera praedicas, planeque philosophice. Veruntamen, ut sunt res humanae, mihi uidetur gloria praecipuum quoddam ornamentum esse uirtutis; quae non aliter gaudet agnosci, quam sol amat lucere, uel ob hoc ipsum, ut et prosit quam plurimis, et quam plurimos ad sui pelliciat aemulationem. Postremo non uideo quam possessionem speciosiorem parentes liberis suis relinquere possint, quam honesti nominis immortalem memoriam. {SYMBULUS} Ut uideo, gloriam expetis uirtute partam. {PHILODOXUS} Scilicet. {SYMBULUS} Proinde tibi propone literis omnium celebratos, Aristidem, Phocionem, Socratem, Epaminondam, Scipionem Africanum, Catones, seniorem et uticensem, M. Brutum, et horum similes, qui belli domique de republica quam optime mereri studuerunt. Heic est enim feracissimus gloriae campus. {PHILODOXUS} Verum inter istos celebres, Aristides ostracismo iussus est solum uertere; Phocion et Socrates biberunt cicutam; Epaminundas capitis est postulatus, quemadmodum et Scipio; Cato senior quadragies reus caussam dixit, Uticensis sibi mortem consciuit, itidem Brutus. Ego gloriam optarem nulla inuidia contaminatam. {SYMBULUS} At istuc ne Herculi quidem filio concessit Iuppiter. Nam post tot monstra uirtute domita cum excetra fuit extremum certamen, idque multo omnium pertinacissimum. {PHILODOXUS} Ego Herculi suos gloriosos labores nunquam inuidebo. Eos demum felices duco, quibus obtigit honestum nomen nulla inuidia contaminatum. {SYMBULUS} Vis, ut uideo, suauiter uiuere; eo metuis inuidiam, nec id iniuria, g-kakiston g-gar g-esti g-thehrion. {PHILODOXUS} Sic est. {SYMBULUS} Ergo g-lathe g-biohsas. {PHILODOXUS} At istuc est mortuum esse, non uiuere. {SYMBULUS} Intelligo quid affectes. In sole clarissimo uersari gaudes absque umbra. {PHILODOXUS} Istuc quidem fieri non potest. {SYMBULUS} At nihilo magis fieri potest, ut gloriam consequaris nulla contaminatam inuidia. Recte facta ultro sequitur gloria, gloriam comitatur inuidia. {PHILODOXUS} Atqui posse gloriam absque inuidia contingere, docet nos senex ille comicus; ita ut facillime sine inuidia laudem inuenias et amicos pares. {SYMBULUS} Si ista laude contentus es, quam tulit Pamphilus adolescens obsequiis et morum commoditate, poteris eodem e loco petere rationes assequendi quod expetis, unde decerpsisti sententiam. In omni re memento: Ne quid nimis; sed tamen mediocriter omnia: esto facilis in perferendis aliorum moribus, ad leuiora uitia conniuens; ne sis praefractus, tuaeque sententiae nimium tenax, sed aliorum studiis temet accommoda: nulli laedas os, sed comem te praebeas omnibus. {PHILODOXUS} Adolescentiae fauent plerique, nec magni negotii sit tum istam parare laudem: ego magnificum quoddam nominis decus optarim, quod per uniuersum orbem resonet, quodque cum aetate semper fiat illustrius, atque a funere tandem clarius elucescat. {SYMBULUS} Equidem laudo generosam istam indolem tuam, Philodoxe. Ceterum si cupis gloriam uirtute partam, praecipua uirtus est, negligere gloriam: et summa laus est, non ambire laudem, quae magis sequitur fugientem. Videndum est igitur, ne, quo impensius ista ambis, hoc frustrere magis. {PHILODOXUS} Non sum Stoicus g-apathehs: tangor humanis affectibus. {SYMBULUS} Si te profiteris hominem, nec ea recusas, quae sunt humanae sortis, cur ea uenaris, quae nec deo contingunt? Nosti enim Theocriticum illud non minus uere quam scite dictum, Iouem nec pluuium nec serenum placere omnibus. {PHILODOXUS} Non est fortassis ignis absque fumo; sunt tamen g-akapna. Si non potest obtineri, quin aliqua liuoris nubecula obscuretur hominis gloria, arbitror tamen esse rationes, quibus fiat, ut quam minimum inuidiae sit admixtum. {SYMBULUS} Eas igitur tibi uis commonstrari? {PHILODOXUS} Percupio. {SYMBULUS} Modice uirtutem exsere, et minus grauaberis inuidia. {PHILODOXUS} At gloria nisi sit insignis, non est gloria. {SYMBULUS} Ecce tibi certissimam uiam. Designa praeclarum aliquod facinus, et morere, et citra inuidiam celebraberis cum Codris, Menoeceis, Iphigeniis, Curtiis ac Deciis. "Pascitur in uiuis liquor, post fata quiescit". {PHILODOXUS} Equidem, ut ingenue quod res est fatear, cupio liberis ac nepotibus meis honesti nominis hereditatem relinquere: uerum huius rei fructum uiuus apud uiuos aliquandiu decerpere cupiam. {SYMBULUS} Age, non te suspendam amplius. Certissima ad illustre nomen est uia bene mereri, quum priuatim de singulis, tum publicitus de uniuersis. Id partim fit officiis, partim benignitate. Benignitas sic temperanda est, ne cogaris ab aliis rapere quod aliis suppedites. Nam ex huiusmodi largitionibus plus odii nascitur apud probos quam fauoris apud improbos. Porro ab improbis laudari, infamia uerius est quam gloria. Ad haec benignitatis fons largiendo exhauritur. Porro beneficentia, quae constat officiis, fundum non habet: imo quo largius hinc hauritur, hoc scatet uberius. At heic multae res sunt, quae et inuidiam mitigant, et famae celebritatem illustrant, quas nemo sibi praestare ualet, sed contingunt gratuito fauore numinis. "Gratior est pulchro ueniens e corpore uirtus". At formam corporis sibi nemo largitur. Adfert secum dignitatis plurimum generis claritudo. At haec quoque fortunae munus est. Idem sentiendum de diuitiis, quae recte factis partae ab auis atque atauis ad nos deuenerunt. Ne hoc quidem quisquam sibi praestat. Huius generis sunt et ingenii dexteritas, ac dicendi gratia, lepos et comitas non ascita, sed ingenita. Postremo decorum quoddam arcanum atque etiam felicitas; cuius effectum in multis uidemus quotidie, caussam reddere nemo potest. An non frequenter conspicimus eadem geri diciue a diuersis, et magnam inire gratiam qui peius gessit dixitue, quum is qui melius rem egerit, pro gratia referat odium? Hoc prisci quidam ad genios referebant. Dicebant enim in ea re quemque fortunatum esse ad quam natus esset; contra parum succedere, quod quis inuita Minerua iratoque genio tentaret. {PHILODOXUS} Heic igitur nullus est consilio locus? {SYMBULUS} Vix ullus: attamen qui sagaces sunt, deprehendunt in pueris aut adolescentibus notas quasdam, quibus coniecturam facere liceat, ad quae studia, quodue uitae genus quasue actiones sint idonei. Idem indicat in nobis arcanus quidam animi sensus, quo a quibusdam abhorremus nulla euidente caussa, ad quaedam item miro impetu rapimur. Hinc est quod alius feliciter tractat rem militarem, alius dexter est in negotiis politicis, alium dicas ad studia natum. Quanquam et in his mira uarietas; nimirum tanta, quanta est functionum diuersitas. Alium natura genuit imperio, alium uoluit esse fortem militem: cui plurimum indulsit, ei concessit, ut, iuxta Homerum, pariter et bonus sit lancearius, et egregius dux. Itidem in rebus ciuilibus, alius ualet in consilio, alius in agendis caussis excellit, alius obeundis legationibus et gaudet et feliciter rem gerit. De studiorum uarietate quid attinet dicere? Sunt qui sic rapiantur ad institutum monasticum, nec ad quoduis, sed uel ad hoc, uel illud, ut uitam sibi putent acerbam, nisi, quod optant, assequantur. Sunt e diuerso qui mirum in modum abhorrent, ut mori ducant potius, quam fieri monachum: nec id odio faciunt, aut certa ratione, sed arcano quodam naturae sensu. {PHILODOXUS} Ista quidem in compluribus ita, ut narras, et comperi nonnunquam, et frequenter admiratus sum. {SYMBULUS} In his igitur bonis, quae nobis gratuito largitur naturae benignitas, multo minus orietur inuidiae, si fastus absit et ostentatio. Amabilior enim est forma, aut nobilitas, aut opulentia, aut facundia, in his qui se his bonis praecellere quasi nesciunt. Comitas autem et modestia nihil imminuunt haec commoda, sed ut gratiam addunt, ita depellunt inuidiam. Haec autem comitas et morum suauitas oportet in omnibus uitae actionibus sit perpetua, nisi prorsus repugnat Minerua. Nam frustra, ut opinor, tentaret Xenocrates, quod successit Socrati ac Diogeni: frustra moliretur Cato Censorius, quod Laelium fecit gratiosum. Attamen Demea ille Terentianus subito mutatus, satis declarauit quantum ad conciliandam beneuolentiam habeat momenti studiis et affectibus omnium obsecundare. Verum quoties a recto receditur, iam et a uera gloria ad temporarium hominum fauorem degeneratur. Ceterum ea demum gloria perpetua est, quae honesti radicibus nititur, a iudicio rationis profecta. Nam affectus temporarios habent impetus; qui simul atque relanguerint, odisse coepimus quod ante uehementer arrisit; ac proinde plausus uertitur in sibilum, laus in uituperium. Ceterum ut ingenium prorsus inuerti non potest, ita potest aliqua ex parte corrigi. {PHILODOXUS} Exspecto quid dicas. {SYMBULUS} Qui natura blandior est, is cauere potest, ne, dum apud omnes gratiosus esse studet, deflectat ab honesto, neue dum sese quibuslibet accommodat polypum imitatus, sibi parum constet. {PHILODOXUS} Tales noui permultos lubricae fidei et erubescendae uanitatis. {SYMBULUS} Rursus qui seueriore sunt ingenio, dare operam oportet, ut sic affectent comitatem, ne quod agunt, uideatur simulatum; aut subinde ad naturam suam recurrant; pro laude geminum dedecus sibi comparaturi, et quod interdum rigidius agant, et quod sint inconstantes. Tantam enim uim habet constantia, ut qui uitiosam nacti sunt naturam, tamen ob hoc ipsum leuius ferantur, quod nusquam sunt sui dissimiles. Fucus autem simulatque suboluit, etiam in benefactis gignit odium: porro quod simulatum est, perpetuo latere non potest; aliquanto erumpat oportet: quod ubi factum fuerit, semel euanescit omnis ille magnificus gloriae fumus, atque etiam in fabulam uertitur. {PHILODOXUS} Illud igitur, ut uideo, mones, a natura minimum, ab honesto minime recedendum esse. {SYMBULUS} Tenes. Ad haec, scis, quidquid subito inclarescit, obnoxium esse inuidiae. Inde uox odiosa g-neoploutohn apud Graecos, apud Romanos nouorum hominum cognomen, apud utrosque terrae filiorum et e coelo delapsorum. Ceterum fama quae paulatim nascitur, et augescit, quemadmodum minimum habet inuidiae, ita maxime durabilis est; ut indicat hoc ille poëtarum acutissimus Horatius: Crescit occulto uelut arbor aeuo fama Marcelli. Proinde, si ueram, si perpetuam, si liuori quam minimum expositam gloriam expetis, ausculta Socrati, qui dixit, quibusdam usu uenire, ut dum nimium properant initio, serius perueniant ad finem. {PHILODOXUS} Sed hominum uita breuis est. {SYMBULUS} Ergo ad benefacta properandum, non ad gloriam, quae sua sponte consequitur. Non enim id consulis, opinor, quibus rationibus longaeuus fieri possis. Nam istuc Parcarum munus est, quae fila ducunt et amputant, quum ipsis est uisum. {PHILODOXUS} Utinam istuc quoque possis! {SYMBULUS} Nunquam, o Philodoxe, diui tam fuerunt benigni, ut uni darent omnia. Quod annis detrahunt, nominis splendore pensant. Quibusdam, sed paucissimis, tam indulgenter fauent, ut uiui, sibique quodam modo superstites, posteritate sua fruantur. Sed rari sunt, quos aequus amauit Iuppiter. Hoc fortassis aliqui diis geniti potuere; uerum ista felicitas non cadit in hanc consultationem. {PHILODOXUS} Saepe mecum admirari soleo seu fortunae seu naturae inuidentiam, quae nihil omnino commodi largitur mortalibus quod non aliquo temperet incommodo. {SYMBULUS} Quid igitur superest, amice, nisi ut homines nati, sortem humanam aequo feramus animo? Iam et illud haud mediocriter conducit ad leniendam inuidiam, si penitus cures habere perspecta nationum, ordinum, et singulorum hominum ingenia, nimirum ad eorum exemplum, qui bestiis cicurandis alendisque dant operam, siquidem horum praecipuum est studium, animaduertere quibus rebus quodque animal uel efferetur uel deliniatur. Non iam loquor tantum de discrimine quod est inter auem et quadrupedem, inter serpentem et piscem, aut quod est inter aquilam et uulturem, inter elephantum et equum, inter delphinum et phocam, inter uiperam et aspidem; sed de innumera uarietate, quae est in singulis animantium generibus. {PHILODOXUS} Exspecto quo sis euasurus. {SYMBULUS} Omnes canes sub una specie continentur: sed haec species quam innumeras formas distrahitur! ut dicas illos genere distingui, non specie. Iam prorsus in eadem specie quam uarii sunt canum mores et ingenia! {PHILODOXUS} Immensa uarietas. {SYMBULUS} Quod de canibus dictum est, de singulis animantium generibus dictum puta: sed in nullo magis elucet discrimen, quam in equis. {PHILODOXUS} Vera praedicas. Sed quorsum haec? {SYMBULUS} Quidquid in animantium generibus, uel in formis, uel in singulis animantibus uarietatis est, hoc omne puta esse in homine. Illic reperies lupos uarios, canes inenarrabili uarietate, elephantos, camelos, asinos, leones, oues, uiperas, simios, dracones, aquilas, uultures, hirundines; et quid non? {PHILODOXUS} Quid tum? {SYMBULUS} Nullum autem est animal tam efferum, quin arte tractatum aliquam de se praebeat utilitatem, aut certe non laedat. {PHILODOXUS} Nondum perspicio quid agas. {SYMBULUS} Est nonnihil discriminis inter Hispanum, Italum, Germanum, Gallum et Anglum? {PHILODOXUS} Est plane. {SYMBULUS} Adhaec est singulis in unoquoque genere peculiare quoddam ingenium. {PHILODOXUS} Fateor. {SYMBULUS} Hanc uarietatem si sagaciter habueris animaduersam, et singulorum moribus te accommodes, perfacile consequeris, ut aut omnes habeas amicos, aut certe nullos inimicos. {PHILODOXUS} Si polypum me fieri iubes, ubi rectum et honestum? {SYMBULUS} Est in rebus communibus aliquod obsequium, quod nullo pacto uitiat honestum; quod genus, apud Italos osculo salutant uiri uiros: in Germania si facias idem, absurdum uideatur; sed pro osculo dextram porrigunt: rursus in Anglia uiri salutant mulieres etiam in templo obuias: idem si fiat in Italia, flagitium habeatur: item in Anglia porrigere poculum tuum interuenienti in conuiuio, ciuilitatis est; in Gallia contumeliae est. In his et aliis huiusmodi citra recti Iacturam licet omnibus obsecundare. {PHILODOXUS} At perdifficile sit omnium gentium mores ac singulorum hominum ingenia nosse. {SYMBULUS} Verum, o Philodoxe, si gloriam insignem quaeris, eamque uirtute partam, necesse est ut uirtutem quoque praestes non uulgarem. Scis autem uirtutem circa difficilia uersari, quemadmodum ante Peripateticum illum docuit Hesiodus; proinde si mel cupis, apes feras oportet. {PHILODOXUS} Scio, et memini: sed mitigandae inuidiae rationem quaerimus. {SYMBULUS} Proin da operam, ut in bello dux esse malis quam miles; et in eo bello, quod gerendum cum inuisis hostibus potius, quam cum ciuibus aut sociis. In republica ea potissimum munia capesse, quae popularia sunt et gratiosa. Velut defendere popularius est, quam accusare; honorare, quam punire. Quod si qua incidunt, sicut incidere necesse est, natura molesta, tamen ea quoque, si uitari non possunt, commoditate sunt lenienda. {PHILODOXUS} Quo pacto? {SYMBULUS} Sedes Iudex aut arbiter; altera pars nonnihil offendenda est; sed ea rem aequitate geras, ut, si fieri possit, etiam uictus gratias agat. {PHILODOXUS} Qui sic? {SYMBULUS} Puta. Intenditur actio furti aut sacrilegii: muta si potes, actionis formulam, et fac ut sit actio rei uindicandae. Heic protinus ita reum subleuas, ut nihil tamen decedat actori. Porro actionem omnem sic moderare, ut citra actoris dispendium reo uidearis aequus. Postremo damnati poenam nonnihil mitiga. Absit interim aut uultus toruitas, aut uerborum acerbitas, aut morositas; quae res faciunt, ut quidam peiorem ferant gratiam pro dato beneficio, quam alii pro negato. Interdum monendus est amicus: sed si nulla spes emendationis, silere praestat. Si res grauior est, et spes est profectus, magni refert qualis sit admonitio. Nam saepenumero fit, ut, qui sinistre aut intempestiue admonet, et morbum exasperet et ex amico reddat inimicum. Haec dexteritas magis etiam habet locum, si agas cum principe. Nam horum affectibus nonnunquam incidit ut sit resistendum. Quod si fit comiter ac dextre, paulo post qui obstitere plus ferunt gratiae quam qui obsecundarunt. Quod enim cupiditati placet, temporarium est; quod recta ratione geritur, perpetuo probatur. Longe uero maxima pars inuidiae nascitur ex intemperantia linguae. Quantum odii nonnunquam unica uox temere excidens concitat nonnullis! Quam multis dictum aut iocus intempestiuus fuit exitio! Laudabis igitur, sed dignos; idque parce: sed uituperabis parcius, si tamen omnino quispiam uituperandus est: proinde uitanda loquacitas. Difficillimum enim sit, simul et multa et opportune dicere. {PHILODOXUS} Assentior istis omnibus. Sed mihi uidetur praecipua ad parandam nominis celebritatem uia, scribere libros. {SYMBULUS} Vera praedicas, nisi quod obstat scribentium turba. Ac, si ista placet ratio, cura ut exacte scribas potius, quam multa. Cum primis autem argumentum delige neque protritum, neque cum multis commune; ad haec minime inuidiosum: in id, quidquid insigne complurium annorum lectione contractum est, conferas: tractatione uero tale reddes, ut uoluptatem habeat cum utilitate coniunctam. {PHILODOXUS} Prudenter tu quidem, Symbule; meoque animo feceris satis, si unum illud adieceris, quibus rebus effici possit, ut maturius etiam contingat gloria. Multos enim uideo, qui uix sub obitum inclarescunt, nonnullos a rogo, quod aiunt, demum innotescere. {SYMBULUS} Heic quod consulam, nihil habeo melius, quam quod tibicen suasit tibicini. Fac ut his teipsum probes, qui gloria iam uicerunt inuidiam; in horum amicitiam temet insinua, quorum honorifica de te praedicatio facile populare studium tibi conciliabit. {PHILODOXUS} At si quando exoriatur inuidia, quid ostendis remedii? {SYMBULUS} Fac quod solent hi qui picem coquunt; si flamma effulserit, infundunt aquam; ac tum magis efferatur ac stridet incendium, ni id facias constanter ac saepius. {PHILODOXUS} Quid istud aenigmatis est? {SYMBULUS} Inuidiam oborientem beneficiis obrue potius, quam uindicta. Nihil egit Hercules resectis Hydrae Lerneae capitibus; igni Graeco deuicit exitiabile monstrum. {PHILODOXUS} Sed quem uocas ignem Graecum? {SYMBULUS} Qui ardet etiam in mediis aquis. Eum adhibet, qui lacessitus iniuria malorum, non cessat tamen de omnibus bene mereri. {PHILODOXUS} Quid ego audio? beneficentia igitur nunc aqua est, nunc ignis? {SYMBULUS} Quid uetat? quando Christus in allegoriis nunc sol est, nunc ignis, nunc lapis. Dixi sedulo; si quid melius eris nactus, sequitor, meumque repudiato consilium.