[48,0] COLLOQUIUM XLVIII : Impostura. Personae : Liuinus, Philippus. {PHILIPPUS} Salue, Liuine. {LIVINUS} Saluebo, si uis ita: sed a me tibi caue. Nam est animus imponere tibi, nisi caues. {PHILIPPUS} Non est admodum metuendus hostis, qui periculum denunciat. Sed age, falle si potes. {LIVINUS} Ecce iam fefelli, nec sentis adhuc. Iterum caue. {PHILIPPUS} Cum praestigiarum, opinor, artifice mihi res est. Nihil enim sentio imposturae. {LIVINUS} Rursus aduerte mentem tuam, ni uelis decipi, sicuti falsus es non semel. {PHILIPPUS} Heic sum, incipe. {LIVINUS} Iam dudum mihi, quod iubes, peractum est. {PHILIPPUS} Quid actum, aut quid peractum? Nihil sentio do{LIVINUS} {LIVINUS} Iam toties admonitus saltem adhibe attentum animum. {PHILIPPUS} Nouum praestigiarum genus. Ludor, ut ais, neque quidquam artis sentio, cum obseruem et oculos, et manus, et linguam tuam. Sed age, rursus incipe. {LIVINUS} Iterum atque iterum incipio, atque adeo toties facio, neque tu assequeris laqueos. {PHILIPPUS} Qua re mihi laqueos tendis? {LIVINUS} Haec tibi, inquam, lingua dolos parat, nec auribus sentis, nec oculis uides. Nunc saltem habe attentos oculos et aures. {PHILIPPUS} Non possum magis, etiam si de capite ageretur. Sed falle rursum. {LIVINUS} Iterum ecce fefelli, neque deprehendis artem. {PHILIPPUS} Enecas. Quaeso dic quodnam est hoc praestigiarum genus? {LIVINUS} Hactenus sum tibi locutus carmine, atque adhuc loquor. {PHILIPPUS} Nihil minus sensi quam istuc. {LIVINUS} Primum tibi respondi duobus trimetris iambicis, deinde trochaico tetrametro catalectico. Mox meris creticis sum locutus. Post haec Phalaecio hendecasyllabo. Deinde meris choriambis. Ad haec meris anapaestis. Rursum tribus Sapphicis. Mox Sotadico. Postremo Trochaico tetrametro. {PHILIPPUS} Deum immortalem! quiduis suspicabar potius, quam istud. Si uixero, aliquando uicem reponam. {LIVINUS} Huc si quid potes. {PHILIPPUS} Ecce bis par pari retuli, nec dolum percipis. {LIVINUS} Hui tam cito? {PHILIPPUS} Minatus sum tibi iambico tetrametro catalectico; mox addidi creticos quinque. {LIVINUS} Prorsus accidit, ut uideo, quod dici solet, Cretensis incidit in Cretensem. {PHILIPPUS} Sic est; sed illud precor utrique nostrum, ne nobis unquam occurrat impostura nocentior.