[41,0] XLI. FVNVS. MARCOLPHVS, PHAEDRVS. [41,1] (MARCOLPHVS) Vnde nobis Phaedrus, num ex antro Trophonii? [41,2] (PHAEDRVS) Quur isthuc rogas? [41,3] (MARCOLPHVS) Quia praeter morem tristis, horridus, squalidus, toruus, in summa, nihil minus quam quod diceris. [41,4] (PHAEDRVS) Si qui diutius uersantur in ofhcinis fabrorum aerariorum, aliquid nigroris sibi contrahunt, quid miraris si ego tot dies uersatus apud duos aegrotantes, morientes, et sepultos, solito sum moestior, praesertim quum uterque mihi fuerit egregie charus? [41,5] (MARCOLPHVS) Quos mihi narras sepultos? [41,6] (PHAEDRVS) Nosti Georgium Balearicum? [41,7] (MARCOLPHVS) Nomine duntaxat, de facie non noui. [41,8] (PHAEDRVS) Alterum scio tibi prorsus ignotum esse. Is erat Cornelius Montius, quicum mihi plurimis iam annis intercessit arctissima necessitudo. [41,9] (MARCOLPHVS) Mihi nunquam contigit adesse morienti. [41,10] (PHAEDRVS) Mihi saepius quam uellem. [41,11] (MARCOLPHVS) Sed estne mors res tam horrenda quam uulgo praedicant? [41,12] (PHAEDRVS) Iter ad mortem durius quam ipsa mors. Quod si quis horrorem illum et imaginationem mortis excutiat animo, magnam mali partem sibi detraxerit. Breuiter quicquid est cruciabile uel in aegrotatione uel in morte, longe tolerabilius redditur, si quis se totum tradat uoluntati diuinae. Nam quod attinet ad sensum mortis, quum iam animus distrahitur a corpore, arbitror aut nullum esse aut perquam stupidum esse sensum, quod natura prius quam huc ueniatur, consopiat ac stupefaciat omnes partes sensibiles. [41,13] (MARCOLPHVS) Nascimur absque sensu nostri. [41,14] (PHAEDRVS) Sed non absque sensu matris. [41,15] (MARCOLPHVS) Quur non itidem emorimur? Quur Deus mortem uoluit esse tam cruciabilem? [41,16] (PHAEDRVS) Natiuitatem uoluit esse grauem ac periculosam matri, quo charius haberet quod peperisset. Mortem autem unicuique uoluit esse formidabilem, ne passim homines sibi mortem consciscerent. Etenim quum uideamus et hodie tam multos sibi manus adferre, quid censes futurum, si mors nihil haberet horribile? Quoties uapulasset seruus aut etiam filius adolescens, quoties uxor indignaretur marito, quoties perisset res aut aliud accidisset quod aegre esset animo, protinus ad laqueum, ad gladium, ad flumen, ad praecipitium, ad uenenum currerent homines. Nunc mortis acerbitas uitam nobis reddit chariorem, praesertim quum medici non queant mederi semel uita defuncto. Quanquam ut non omnibus eadem est nascendi sors, ita non est eadem omnibus mortis ratio. Quosdam cita mors protinus liberat, alii lenta morte contabescunt. Lethargici, quemadmodum et ab aspide percussi, somno consopiti citra sensum sui moriuntur. Illud obseruaui, nullum esse mortis genus tam acerbum, quin perferatur, si quis obfirmato animo decreuit exire. [41,17] (MARCOLPHVS) Vtrius mors uisa est christianior? [41,18] (PHAEDRVS) Mihi quidem Georgii uisa est honorificentior. [41,19] (MARCOLPHVS) Etiamne mors habet ambitionem suam? [41,20] (PHAEDRVS) Ego nunquam uidi duos tam dispari morte morientes. Si uacat audire, depingam excessum utriusque; tuum erit iudicare, utra mors sit optabilior homini christiano. [41,21] (MARCOLPHVS) Imo te rogo ne graueris narrare. Nam ipse nihil audiero cupidius. [41,22] (PHAEDRVS) Ergo de Georgio prius audi. Vbi mors iam certa sui signa dederat, medicorum chorus, qui diu curarant aegrotum, dissimulata uitae desperatione coeperunt mercedem poscere. [41,23] (MARCOLPHVS) Quot erant medici? [41,24] (PHAEDRVS) Aliquando decem, interim duodecim; quum paucissimi, sex. [41,25] (MARCOLPHVS) Satis erat ad occidendum uel ualentem. [41,26] (PHAEDRVS) Numerata pecunia, clam submonuerunt proximos non procul abesse mortem, curarent ea quae pertinerent ad animae salutem; nam de corporis incolumitate nihil esse spei. Per amicos intimos blande submonitus est et aegrotus, ut corporis curam Deo committeret, ea tantum curaret, quae pertinerent ad feliciter hinc emigrandum. His auditis, mira toruitate Georgius oculos intendit in medicos, uelut indigne ferens quod ab illis destitueretur. Mi responderunt se medicos esse, non deos; quod artis erat, praestitisse; caeterum aduersus fatalem necessitatem nullam ualere medicinam. His actis, abeunt in proximum cubiculum. [41,27] (MARCOLPHVS) Quid, morantur etiam accepta mercede? [41,28] (PHAEDRVS) Inter illos nihil conuenerat de morbi genere. Alius aiebat hydropem, alius tympanitem, alius apostema in intestinis, alius aliud atque aliud malum. Totoque hoc tempore, quo tractabant aegrotum, acerrime disceptarunt de morbi genere. [41,29] (MARCOLPHVS) O felicem interim aegrotum. [41,30] (PHAEDRVS) Eam litem ut tandem finirent, per uxorem postularunt, ut sinerent exanimati corporis anatomiam fieri: id esse honorificum, et solere uel honoris gratia fieri in magnatibus, deinde rem eam fore saluti multis, idque ad meritorum ipsius cumulum accessurum; postremo pollicentur suo sumptu se commercaturos triginta missas cessuras in commodum mortui. Id aegre quidem, sed tandem blanditiis uxoris ac propinquorum impetratum est. His actis, subduxit sese statio medicorum. Negant enim fas esse, ut qui uitae solent opitulari, mortis sint spectatores aut exequiis intersint. Mox accitus est Bernardinus, uit, ut scis, reuerendus, Franciscanorum custos, qui confessionem exciperet. Vix peracta est confessio, iam aderat in aedibus turba quatuor ordinum, quos uulgus appellat mendicantium. [41,31] (MARCOLPHVS) Tot uultures ad unum cadauer? [41,32] (PHAEDRVS) Deinde uocatus est parochus, qui hominem inungeret sacrumque symbolum corporis Domini porrigeret. [41,33] (MARCOLPHVS) Religiose. [41,34] (PHAEDRVS) Verum ibi minimum abfuit, quin inter parochum et monachos cruenta pugna fuerit orta. [41,35] (MARCOLPHVS) Apud lectum aegroti? [41,36] (PHAEDRVS) Et quidem spectante Christo. [41,37] (MARCOLPHVS) Quid excitauit tantos tumultus subito? [41,38] (PHAEDRVS) Parochus, ubi cognouit aegrotum fuisse confessum Franciscano, negauit se uel unctionis sacramentum uel Eucharistiam uel sepulturam impartiturum, ni suis auribus audisset aegroti confessionem: se parochum esse, sibi pro sua ouicula reddendam Domino rationem. Id non posse, si solus ignoraret arcana conscientiae. [41,39] (MARCOLPHVS) Nonne uisus est aequum dicere? [41,40] (PHAEDRVS) Non illis quidem. Nam strenue reclamabant omnes, praesertim Bernardinus et Vincentius Dominicanus. [41,41] (MARCOLPHVS) Quid adferebant? [41,42] (PHAEDRVS) Magnis conuiciis incessebant parochum, subinde uotantes eum asinum dignumque qui pastorem ageret porcorum. Ego, inquit Vincentius, sum Sacrae Theologiae Baccalaureus formatus, mox licentiandus atque etiam doctoris titulo insigniendus; tu uix legis Euangelium, tantum abest, ut possis excutere secreta conscientiae. Quod si libet esse curiosum, exquire quid agat uxor et mamzares tui domi; aliaque permulta, quae me pudet referre. [41,43] (MARCOLPHVS) Quid ille? mutus ad haec? [41,44] (PHAEDRVS) Mutus? imo diceres cicadam ala correptam. - Ego, inquit, baccalaureos multo te meliores nectam e stipulis fabarum. Autores et principes ordinum uestrorum, Dominicus et Franciscus, ubi didicerunt philosophiam Aristotelicam aut argumenta Thomae aut speculationes Scoti? aut ubi donati sunt titulo baccalaureorum? Irrepsistis in mundum adhuc credulum, sed pauci humiles, quidam etiam docti ac pii. Nidulabamini in agris ac uicis, mox in opulentissimas quasque ciuitates et in florentissimam ciuitatis partem demigrastis. Tot sunt agri qui pastorem alere non possunt. Ibi locus erat uestrae operae. Nunc nusquam adestis, nisi in aedibus diuitum. Iactatis nomen Pontificium, at uestra priuilegia nihil ualent nisi quum cessat episcopus, pastor aut huius uicarius. In meo templo nullus uestrum concionabitur, me pastore incolumi. Non sum baccalaureus, nec sanctus Martinus erat, et tamen agebat episcopum. Si quid mihi deest doctrinae, a uobis non petam. An creditis etiam nunc mundum esse tam stupidum, ut ubicunque uiderit uestem Dominici aut Francisci, putet adesse illorum sanctimoniam? Num uestra refert quid agam domi meae? Quid uos agatis in latebris uestris, quomodo tractetis sacras uirgines, etiam populus nouit. Iam quam nihilo sint uel feliciores uel puriores diuitum domus quas frequentatis, omnibus et lippis et tonsoribus notissimum est. Caetera, Marcolphe, non audeo referre, omnino patres illos reuerendos minime reuerenter tractauit. Nec erat futurus finis, ni Georgius manu mota signum dedisset se uelle quippiam dicere. Aegre impetratum est, ut rixa tantisper consilesceret. Tum aegrotus: Sit pax, inquit, inter uos, tibi parocho denuo confitebor, deinde pro strepitu nolarum, pro cantionibus funeralibus, pro cenotaphio, pro sepultura numerabitur tibi pecunia, prius quam exeas hanc domum, neque committam ut ulla in parte de me queri possis. [41,45] (MARCOLPHVS) Num parochus recusauit tam aequam conditionem? [41,46] (PHAEDRVS) Non. Tantum obmurmurauit nonnihil de confessione, quam aegroto remisit. - Quid opus est, inquit, iisdem repetendis fatigare tum aegrotum, tum sacerdotem? Si in tempore mihi confessus fuisse, fortassis sanctius condidisset suum testamentum. Nunc uos uideritis. Haec aequitas aegroti pessime habebat monachos, indigne ferentes eam praedae partem decidi parocho. Ego tamen intercessi, fecique ut lis sopiretur. Parochus unxit aegrotum, dedit Corpus Domini et numerata summa discessit. [41,47] (MARCOLPHVS) Sequuta est igitur eam tempestatem tranquillitas? [41,48] (PHAEDRVS) Imo tempestatem hanc saeuior tempestas protinus excepit. [41,49] (MARCOLPHVS) Obsecro, quid causae? [41,50] (PHAEDRVS) Audies. Confluxerant in aedes quatuor ordines mendicantium, his adiunxit sese quintus cruciferorum. Aduersus hune ceu nothum quatuor illi magno tumultu coorti sunt. Rogabant ubi uidissent unquam plaustrum quinque rotarum; aut qua fronte uellent esse plures mendicantium ordines, quam sint Euangelistae. - Eadem, inquiunt, opera adducite huc mendicos omnes e pontibus ac triuiis. [41,51] (MARCOLPHVS) Quid ad haec cruciferi ? [41,52] (PHAEDRVS) Vicissim rogabant quomodo tum incessisset plaustrum Ecclesiae, quum nullus esset ordo mendicantium, deinde quum unus esset, postea tres? Nam euangelistarum, inquiunt, numerus nihilo plus habet affinitatis cum nostris ordinibus quam cum alea, quae undique quatuor ostendit angulos. Augustinenses quis allegit in ordinem mendicantium? aut quis Carmelitas? Quando mendicauit Augustinus, aut quando Helias? Nam hos faciunt suorum ordinum autores. Haec aliaque multa fortiter quidem illi detonabant: sed soli quatuor exercituum impressionem non ferentes cesserunt, dira minitantes. [41,53] (MARCOLPHVS) Hic saltem effulsit tranquillitas. [41,54] (PHAEDRVS) Imo syncretismus ille in quintum ordinem uersus est in pugnam gladiatoriam. Franciscanus ac Dominicanus contendebant nec Augustinenses nec Carmelitas esse germane mendicos, sed nothos ac supposititios. Haec rixa sic incruduit, ut plane uererer, ne ueniretur ad manus. [41,55] (MARCOLPHVS) Haeccine ferebat aegrotus ? [41,56] (PHAEDRVS) Non haec acta sunt apud lectum, sed in atrio, quod cubiculo adhaerebat, uoces tamen omnes ad aegrotum permanabant, neque enim mussabant, sed plenis tibiis res agebatur, et scis alioqui in aegrotis aurium sensum esse acutiorem. [41,57] (MARCOLPHVS) Quis tandem exitus belli? [41,58] (PHAEDRVS) Aegrotus per uxorem denunciauit, ut silerent paulisper, se compositurum hoc dissidium. Itaque rogauit, ut tum quidem temporis Augustinenses et Carmelitae discederent, hoc illos nullo suo damno facturos. - Nam tantumdem, inquit, cibi mittetur eis domum, quantum hic daretur remanentibus. In funere uero iussit omnes ordines adesse, etiam quintum, atque ut aequa pecuniae portio diuideretur singulis; ad commune tamen conuiuium non adhiberentur, ne quid turbae posset oriri. [41,59] (MARCOLPHVS) Virum oeconomicum mihi narras, qui uel moriens norit tot rerum undas componere. [41,60] (PHAEDRVS) Multis annis gesserat militiae ducem. Ibi quotidianum est huiusmodi tumultus suboriri inter cohortes. [41,61] (MARCOLPHVS) Erat igitur re splendida ? [41,62] (PHAEDRVS) Admodum. [41,63] (MARCOLPHVS) Sed male parta, ut fit, rapinis, sacrilegiis, extorsionibus. [41,64] (PHAEDRVS) Ita quidem uulgo faciunt duces, nec ausim deierare hunc fuisse ab illorum moribus alienum. Si satis hominem noui, magis auxit rem ingenii dexteritate, quam uiolentia. [41,65] (MARCOLPHVS) Qui sic? [41,66] (PHAEDRVS) Callebat arithmeticam. [41,67] (MARCOLPHVS) Quid tum postea? [41,68] (PHAEDRVS) Quid tum? apud principem supputabat militum triginta milia, quum uix essent septem milia. Deinde multis militibus nihil numerabat. [41,69] (MARCOLPHVS) Nae tu mihi magnificam narras arithmeticam. [41,70] (PHAEDRVS) Deinde bellum arte ducebat, solitus simul et ab hostibm et amicorum uicis et oppidis pecuniam stipulari menstruam: ab hostibus ne paterentur hostilia; ab amicis, ut illis liceret cum hoste pacisci. [41,71] (MARCOLPHVS) Agnosco morem uulgatum militum. Sed absolue narrationem. [41,72] (PHAEDRVS) Bernardinus igitur et Vincentius cum aliquot sui ordinis sodalibus remanserunt apud aegrotum. Ad reliquos missus est commeatus. [41,73] (MARCOLPHVS) Satin' inter eos conueniebat, qui remanserunt in praesidio? [41,74] (PHAEDRVS) Non usquequaque. Grunniebant nescio quid de praerogatiuis diplomatum, sed ne non perageretur fabula, dissimulatum est. Hic iam proferuntur cautiones testamentariae fiuntque stipulationes, accitis testibus, de iis quae inter ipsos ante transegerant. [41,75] (MARCOLPHVS) Isthaec audire gestio. [41,76] (PHAEDRVS) Dicam summatim, nam perlonga est fabula. Superest uxor, annos nata duodequadraginta, mulier sane proba cordataque, filii duo, alter annum natus undeuigesimum, alter decimum quintum, filiae totidem, sed impubes utraque. Testamento sic cautum erat, ut uxor, quoniam perpelli non poterat ut fieret monacha, sumeret pallium beghinae, id est medium genus inter monachas et laicas ; filius natu maior, quoniam nec is induci potuit ut fieret monachus. [41,77] (MARCOLPHVS) Vulpes anus non capitur laqueo. [41,78] (PHAEDRVS) Mox ab exequiis patris properaret Romam, ibique ex relaxatione Pontificis factus ante legitimam aetatem sacerdos, totum annum singulis diebus sacrificaret in templo Vaticano pro anima patris et sacros gradus in Laterano singulo quoque Veneris die genibus perreptaret. [41,79] (MARCOLPHVS) Suscepit haec libenter? [41,80] (PHAEDRVS) Ne dicam dolo, ut asini solent sarcinas impositas. Filius minor dicaretur sancto Francisco, filia maior sanctae Clarae, minor Catarinae Senensi. Hoc tantum potuit obtineri, nam Georgii mens erat, quo magis sibi Deum haberet obnoxium, quinque superstites partiri in quinque mendicantium ordines. Et acriter quidem adlaboratum est, sed aetas uxoris filiique maioris nec minis nec blanditiis cessit. [41,81] (MARCOLPHVS) Exhaeredandi genus. [41,82] (PHAEDRVS) Vniuersa haereditas sic erat diuisa, ut detractis de solido impendiis funeralibus, uncia cederet uxori, cuius dimidio uictitaret ipsa, dimidium cederet loco cui se foret addictura. Vnde si mutato consilio recederet, tota pecunia resideret penes eum gregem. Altera uncia decideretur filio, cui tamen statim numeraretur uiaticum, et quod satis esset emendo diplomati parandoque uictui annuo Romae. Qui si mutata sententia recusaret initiari sacris ordinibus, illius uncia diuideretur inter Franciscanos et Dominicanos. Et id ne fiat uereor, adeo uidebatur adolescens a sacris abhorrere. Duae unciae cederent monasterio quod excepisset filium natu minorem, binae item monasteriis quae excepissent puellas, sed hac lege, ut si illi detrectarent eam uitam profiteri, omnis tamen pecunia pertes illos maneret incolumis. Iam una rursus uncia decideretur Bernardino, tantundem Vincentio; dimidium unciae Cartusianis, pro communione bonorum operum omnium, quae toto fierent ordine. Vncia et semis quae supererat distribueretur occultis pauperibus, quos beneficio dignos iudicassent Bernardinus et Vincentius. [41,83] (MARCOLPHVS) Debebas iureconsultorum more dicere : quos uel quas. [41,84] (PHAEDRVS) His igitur uerbis stipulati sunt, recitato testamento : Georgi Balearice, uiuus et sanae mentis approbas hoc testamentum, quod dudum ex animi tui sententia condidisti? - Approbo. - Et haec est tua suprema et immutabilis uoluntas? - Est. - Meque et hunc Vincentium baccalaureum instituis ultimae tuae uoluntatis exequutores? - Instituo. - Iussus est denuo subscribere. [41,85] (MARCOLPHVS) Qui potuit moriens? [41,86] (PHAEDRVS) Bernardinus rexit aegroti manum. [41,87] (MARCOLPHVS) Quid subscripsit? [41,88] (PHAEDRVS) Sanctum Franciscum et sanctum Dominicum iratos habeat qui tentarit hinc aliquid immutare. [41,89] (MARCOLPHVS) At non metuebant actionem testamenti inofficiosi? [41,90] (PHAEDRVS) Ista actio non habet locum in his quae Deo dicantur neque quisquam libenter cum Deo litem suscipit. His peractis, uxor et liberi datis dextris aegroto iurant se seruaturos quod recepissent. Post haec coeptum est agi de pompa funerali, non sine contentione. Tandem haec uincit sententia: ut ex quinque ordinum singulis adessent nouem, in honorem quinque uoluminum Mosi et angelorum in nouem choros digestorum. Suam quisque ordo crucem praeferret, canerentque funebres naenias. Ad haec praeter cognatos conducerentur triginta (tot nummis erat uenditus Dominus) daduchi pullati, et honoris gratia ploratores duodecim (hic est numerus ordini apostolico sacer) comitarentur; a feretro sequeretur equus Georgii pullatus, sic ad genua alligata ceruice, ut herum humi requirere uideretur. Stragula hinc atque hinc ostenderet insignia. Similiter et unaquaeque teda et pulla uestis haberet insignia. Reponeretur autem corpus quidem ipsum ad dextram altaris summi in tymbo marmoreo, qui promineret a solo pedes quatuor, ipse in summo recumberet, Pario sculptus marmore totus armatus a uertice usque ad calcaneum. Nec deesset galeae sua crista (crista erat onocrotali collum); nec clypeus laeuo brachio, in quo insignia haec erant tria capita apri syluestris aurea, in planicie argentea; nec lateri gladius inaurato capulo; nec baltheus inauratus ac gemmeis distinctus bullis; nec pedibus aurea calcaria (erat enim eques auratus); sub pedibus haberet leopardum. Orae sepulchri titulum haberent tali uiro dignum. Cor autem separatim recondi uolebat, in sacello diui Francisci. Intestina mandauit parocho, honorifice sepelienda in sacello quod est Virgini matri sacrum. [41,91] (MARCOLPHVS) Funus nimirum honorificum, sed nimio constans. Venetiae uel cerdoni cuipiam plus haberetur honoris minimo impendio. Feretrum elegans dat sodalitas et unum comitantur aliquando sexcenti monachorum tunicis palliisue uestiti. [41,92] (PHAEDRVS) Vidimus et nos risimusque istas pauperum ineptas glorias. Incedunt fullones et coriarii superne, inferneque cerdones, in medio monachi, chimaeras esse diceres. Nec alia res erat, si uidisses. Cautum est et illud Georgio, ut Franciscanus et Dominicanus inter sese sorte decernerent, utris primus cederet locus in pompa, post hoc caeteri quoque sortirentur, ne quid hinc oriretur tumultus. Parochus et huius clerici locum tenerent infimum. Nec enim aliud erant passuri monachi. [41,93] (MARCOLPHVS) Non acies tantum, sed et pompas ille callebat ordinare. [41,94] (PHAEDRVS) Cautum est et illud, ut funebre sacrum, quod apud parochum fieret, modulato musicorum concentu perageretur honoris gratia. Dum haec aliaque tractantur, inhorruit aegrotus deditque signa certissima supremum tempus adesse. Adornatur igitur extremus fabulae actus. [41,95] (MARCOLPHVS) Nondum finis? [41,96] (PHAEDRVS) Recitatur diploma Pontificis, in quo permittebatur criminum omnium abolitio totusque purgatorii metus adimebatur. Ad haec iustificabantur omnia illius bona. [41,97] (MARCOLPHVS) Rapto parta? [41,98] (PHAEDRVS) Cette iure belli ac more militari. Sed forte aderat Philippus iureconsultus, uxoris frater; is in diplomate notauit locum secus positum quam oportuit, et iniecit suspicionem falsi. [41,99] (MARCOLPHVS) Haud quaquam in tempore. Dissimulandum erat, etiam si quid inesset erroris. Et nihilo peius habuisset aegrotus. [41,100] (PHAEDRVS) Assentior. Et aegrotus sic hac re perturbatus est, ut minimum abesset a desperatione. Ibi Vincentius fortem uirum praebuit, iussit Georgium forti esse animo, sibi esse potestatem corrigendi supplendique, si quid in diplomatibus uel erratum esset uel omissum. - Quod si te, inquit, fefellerit diploma, ego iam nunc hanc animam pro tua suppono anima, ut tua petat coelos, mea dedatur Orco. [41,101] (MARCOLPHVS) Accipitne Deus tales animarum permutationes? Et si accipit, num satis cautum uidebatur Georgio tali pignore? Quid si Vincentii anima uel absque permutatione debebatur inferis? [41,102] (PHAEDRVS) Quod gestum est narro. Hoc certe perfecit Vincentius : aegrotus uisus est animum recipere. Mox recitantur cautiones, quibus Georgio promittebatur societas omnium operum, quae fierent per quatuor ordines et quintum Cartusiensium. [41,103] (MARCOLPHVS) Ego metuerem, ne deprimerer ad inferos, si tantum sarcinae baiulandum esset. [41,104] (PHAEDRVS) De bonis operibus loquor; ea non aliter grauant animam subuolaturam, quam plumae auem. [41,105] (MARCOLPHVS) Mala igitur opera sua quibus legant? [41,106] (PHAEDRVS) Militibus Germaniae conductitiis. [41,107] (MARCOLPHVS) Quo iure? [41,108] (PHAEDRVS) Iure Euangelico: Habenti dabitur. Simulque recitatus est numerus missarum et psalteriorum, quae defuncti animam essent comitatura. Erat autem immensus. Post haec iterata est confessio dataque benedictio. [41,109] (MARCOLPHVS) Ita efflauit animam? [41,110] (PHAEDRVS) Nondum. Strata est humi storea iuncis contexta, sic ut ab initio conuoluta ceruicalis speciem ex sese faceret. [41,111] (MARCOLPHVS) Quid nunc futurum est? [41,112] (PHAEDRVS) Eam consperserunt cinere, sed raro. Ibi deposuere corpus aegroti. Instrata est tunica Franciscana, sed prius consecrata preculis et aqua lustrali. Cuculla supposita est capiti, nam tum indui non poterat, una cum illa suppositum est diploma cum cautionibus. [41,113] (MARCOLPHVS) Noua mortis species. [41,114] (PHAEDRVS) Atqui confirmant daemoni nullum esse ius in eos qui sic moriuntur. Sic aiunt praeter alios mortuum sanctum Martinum et Franciscum. [41,115] (MARCOLPHVS) Sed huic morti illorum uita responderat. Obsecro, quid tum postea? [41,116] (PHAEDRVS) Porrecta est aegroto crucis imago et candela cerea. Ad crucem porrectam dixit aegrotus: Soleo in bellis tutus esse meo clypeo, nunc hune clypeum opponam hosti meo; et exosculatus admouit humero laeuo. Ad ceream ueto sacram: Olim, inquit, hasta ualui in bellis, nunc hanc hastam uibrabo aduersus hostem animarum. [41,117] (MARCOLPHVS) Satis militariter. [41,118] (PHAEDRVS) Has postremas uoces aedidit. Nam mox linguam mors occupauit, simulque coepit animam agere. Bernardinus a dextris imminebat morienti, Vincentius a sinistris, uterque pulchre uocalis. Alter ostendebat imaginem sancti Francisci, alter Dominici. Caeteri sparsi per cubiculum demurmurabant psalmos aliquot uoce lugubri. Bernardinus magnis uociferationibus percellebat aurem dextram, Vincentius sinistram. [41,119] (MARCOLPHVS) Quid occlamabant? [41,120] (PHAEDRVS) Huiusmodi ferme Bernardinus : Georgi Balearice, si nunc quoque probas ea quae sunt acta inter nos, flecte caput in dextrum. - Flexit. - Vincentius contra: Ne quid trepides, Georgi, habes Franciscum et Dominicum propugnatores. Esto securus. Cogita quantum habeas meritorum, quod diploma; denique memineris meam animam pro tua oppignoratam, si quid esset periculi; haec si sentis et probas, flecte caput in laeuum. - Flexit. - Rursus simili clamore: si haec sentis, inquiunt, preme manum meam; tum manum pressit. Ita huc et illuc flectendo capite et premendis manibus transactae sunt home ferme tres, quum iam inciperet oscitare Georgius. Ibi Bernardinus erectus pronunciauit absolutionem, quam perficere non potuit, quin Georgius efflasset animam. Haec sub noctis medium; mane peracta anatomia. [41,121] (MARCOLPHVS) Quid mali repertum in corpore ? [41,122] (PHAEDRVS) Recte mones, nam exciderat. Fragmentum plumbi inhaerebat diaphragmati. [41,123] (MARCOLPHVS) Vnde id? [41,124] (PHAEDRVS) Vxor narrabat illum quondam ictum sphaerula bombardica. Hinc coniectabant medici plumbi liquefacti particulam resedisse in corpore. Mox corpus lacerum utcunque conuestitum est amictu Franciscano. A prandio sepultura peracta est ea pompa qua decretum erat. [41,125] (MARCOLPHVS) Nunquam audiui mortem operosiorem nec funus ambitiosius. Verum istam, opinor, fabulam nolis euulgari. [41,126] (PHAEDRVS) Quamobrem? [41,127] (MARCOLPHVS) Ne quid irritentur crabrones. [41,128] (PHAEDRVS) Nihil est periculi. Etenim, si pia sunt quae narro, etiam ipsorum interest haec scire populum. Sin minus, quotquot inter illos boni sunt mihi gratias agent, qui haec prodiderim, quo pudore correcti quidam desinant similia facere, deinde simplices caueant ne in similem pertrahantur errorem. Sunt enim et apud istos cordati uereque pii, qui frequenter apud me questi sunt paucorum uel superstitione uel improbitate totum ordinem reddi apud bonos inuidiosum. [41,129] (MARCOLPHVS) Recte tu quidem et fortiter. Sed nunc aueo scire, quomodo decesserit Cornelius. [41,130] (PHAEDRVS) Vt uixit nulli molestus, ita mortuus est. Habebat febrem anniuersariam, quae statis temporibus singulis annis recurreret. Ea tum siue quia grauabat aetas, - nam annum excesserat sexagesimum, - siue aliis de causis solito magis urgebat hominem. Et uisus est ipse praesentire diem fatalem imminere. Itaque quatriduo prius quam moreretur (erat dominicus dies), templum adiit. Confessus est suo parocho, audiuit publicam concionem et sacrum; a sacro reuerenter accepto pignore Corporis Dominici, domum se recepit. [41,131] (MARCOLPHVS) Non usus est medicis? [41,132] (PHAEDRVS) Vnicum duntaxat consuluit, sed non minus bonum uirum quam bonum medicum. Ei Iacobo Castrutio nomen est. [41,133] (MARCOLPHVS) Noui. Nihil illo syncerius. [41,134] (PHAEDRVS) Is respondit suam quidem operam amico non defuturam, sed sibi uideri plus esse praesidii in Deo quam in medicis. Cornelius hanc uocem non minus alacriter accepit, quam si certissimam uitae spem ostendisset. Itaque tametsi semper pro suis facultatibus fuisset perbenignus in pauperes, tum quicquid decidi poterat uxoris et liberorum necessitati impartiebatur in egenos, non istos ambitiose mendicos et nusquam non obuios, sed in probos, qui pro uiribus industria laborandi cum paupertate pugnabant. Rogabam hominem ut decumberet et sacerdotem ad sese accerseret potius, quam tenue corpusculum defatigaret. Respondit hoc sibi semper studio fuisse, ut amicos suos subleuaret potius, si posset, quam grauaret ofliciis, nec se sui dissimilem esse uelle in morte. Ne decubuit quidem nisi postremum diem et noctis partem, qua reliquit terras. Interim ob corpusculi lassitudinem baculo nitebatur aut sedebat in cathedra, raro componebat se lectulo, sed uestitus et erecto capite. Hoc tempore aut mandabat aliquid de curandis egenis maxime notis ac uicinis, aut legebat e libris sacris, quae prouocant hominis erga Deum fiduciam quaeque illius in nos charitatem declarant. Si per lassitudinem ipse minus poterat, audiebat amicum praelegentem. Frequenter miro affectu hortabatur familiam ad mutuum amorem et concordiam adque studium uerae pietatis, sollicitosque de morte ipsius amantissime consolabatur. Identidem admonebat suos, ne quid aeris alieni praeteriretur indissolutum. [41,135] (MARCOLPHVS) Non condiderat testamentum? [41,136] (PHAEDRVS) Iam pridem sanus ac ualens id curarat. Negabat enim esse testamenta quae fierent ab agentibus animam, sed deliramenta potius. [41,137] (MARCOLPHVS) Nihil legarat monasteriis aut egenis? [41,138] (PHAEDRVS) Ne teruntium quidem. - Ego, inquit, pro mea portione dispensaui facultatulas meas; nunc ut earum possessionem aliis trado, ita trado et dispensationem. Et confido meos sanctius dispensaturos quam ipse feci. [41,139] (MARCOLPHVS) Non accersebat ad sese pios homines, quemadmodum fecit Georgius? [41,140] (PHAEDRVS) Ne unum quidem; praeter familiam et duos intime amicos nullus aderat. [41,141] (MARCOLPHVS) Demiror quid senserit. [41,142] (PHAEDRVS) Negabat se morientem pluribus molestum esse uelle, quam fuisset nascens. [41,143] (MARCOLPHVS) Expecto finem istius fabulae. [41,144] (PHAEDRVS) Mox audies. Venit dies Iouis. Ille stratum non reliquit, sentiens extremam corpusculi lassitudinem. Accitus parochus impartiit extremam unctionem ac rursus porrexit Corpus Domini, sed citra confessionem. Negabat enim quicquam scrupuli resedisse in animo. Ibi parochus agere coepit de sepultura, qua pompa, quoue loco sepeliri uellet. - Sepeli, inquit, me quomodo sepelires infimae sortis Christianum; nec mea refert, ubi seponas hoc corpusculum aeque inueniendum in extremo die, ubicunque condideris. Pompam funeris nihil moror. Mox iniecta mentio de sonitu campanarum, de tricenariis et anniuersariis, de diplomate, de communione meritorum emenda. - Tum ille: Mi pastor, nihilo peius habebo, etiam si nulla sonet campana. Si me uel uno funebri sacro dignaberis, plus satis erit. Aut si quid aliud est, quod ob publicam Ecclesiae consuetudinem citra scandalum infirmorum omitti uix potest, id tuo permitto arbitratui. Nec est animus cuiusquam uel preces commercari uel meritis suis spoliare. Satis meritorum exuberat Christo, et confido totius Ecclesiae preces ac merita mihi, si modo uiuum sum membrum, profutura. In duobus diplomatibus mihi tota spes est: alterum est peccatorum meorum, quod princeps pastorum Dominus Iesus aboleuit, affigens illud cruci; alterum, quod ipse suo sacrosancto sanguine scripsit et obsignauit, quo nos certos reddidit de salute aeterna, si totam fiduciam nostram in ipsum transferamus. Absit enim ut instructus meritis ac diplomatibus prouocem Dominum meum, ut in iudicium ueniat cum seruo, certus quod in conspectu eius non iustificabitur omnis uiuens. Ego ab illius iustitia appello ad eiusdem misericordiam, quoniam immensa est et ineffabilis. His dictis, abiit parochus. Cornelius ueluti magna spe salutis concepta, gaudens et alacer iubet sibi quaedam recitari a sacris uoluminibus, quae confirmant spem resurrectionis et praemia immortalitatis, uelut illud ex Esaia de morte Ezechiae dilata, una cum cantico; deinde caput decimum quintum epistolae Pauli ad Corinthios prioris; de morte Lazari ex Ioanne, sed praecipue historiam Christi passi ex Euangeliis. Quam hic animo deuorabat singula, ad quaedam suspirans, ad alia compositis manibus gratias agens, ad quaedam hilarescens ac gestiens, ad nonnulla preculas quasdam breues eiaculans. A prandio quum paululum temporis obdormisset, iubet recitari caput ex Euangelio Ioannis duodecimum usque ad historiae finem. Hic dixisses hominem plane transfigurari afflarique nouo spiritu. Iam dies uergebat ad uesperam. Accersit uxorem ac liberos, ibi erecto quantum licuit corpusculo, sic affatus est suos: Charissima coniunx, quos Deus ante coniunxerat, idem nunc separat, sed corporibus duntaxat, idque ad breue tempus. Curam, charitatem, pietatem quam antehac partiri soles in me et dulcissima pignora, totam in istos transfer. Ne putaris te ullis modis posse magis demereri uel Deum uel me, quam si istos quos Deus dedit nobis coniugii fructum, sic educes, foueas et instituas, ut Christo digni habeantur. In hos igitur conduplica pietatem tuam et meam portionem in te translatam existima. Id si feceris ut facturam confido, non erit quur uideantur orphani. Quod si repetas matrimonium ---. Ad hanc uocem uxor erupit in fletum, coepitque deierare se nunquam de repetendis nuptiis cogitaturam. Hic Cornelius: soror in Christo mihi charissima, si Dominus Iesus largiri dignabitur tibi propositum istud ac robur spiritus, ne desis dono coelesti. Erit enim hoc tibi pariter ac liberis commodius. Sin alio uocabit carnis infirmitas, scito quod mors mea te liberat a iure coniugii, sed non liberat a fide, quam meo tuoque nomine debes curandis communibus liberis. Quod ad matrimonium attinet, utere libertate, quam tibi permisit Dominus. Tantum hoc te rogo moneoque, ut uirum tibi deligas iis moribus, tuque te illi praebeas, ut possit uel suapte bonitate ductus uel tua commoditate prouocatus amare priuignos. Proinde caue ne cui uoto te obstringas. Serua te liberam Deo et liberis nostris, quos sic institues ad omnem pietatem, ut caueas ne se cuipiam addicant instituto, donec per aetatem et rerum usum constiterit, ad quod uitae genus sint idonei. Deinde uersus ad liberos exhortatus est ad studium pietatis, ad obediendum matri, ad mutuam inter ipsos charitatem et concordiam. His peroratis, dedit osculum uxori, liberis; facto signo crucis, precatus est bonam mentem et Christi misericordiam. Post haec intuens omnes qui aderant: Sub crastinam, inquit, auroram Dominus, qui diluculo reuixit, pro sua misericordia dignabitur hanc animulam ex huius corpuscule sepulchro eque huius mortalitatis tenebris euocare in lucem suam coelestem. Nolo teneram aetatem excubiis inanibus fatigari. Caeteri quoque uicissim dormiant. Mihi satis est unum adesse uigilem, qui recitet sacrum lectionem. Transacta nocte, sub horam quartam, cunctis praesentibus iussit recitari psalmum totum, quem Dominus orans recitauit in cruce. Eo finito, iussit exhiberi cereum et crucem, et cereum accipiens dixit: Dominus, illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Crucem exosculatus dixit: Dominus, protector uitae meae, a quo trepidabo? Mox manus super pectus in supplicantis gestum composuit, et oculis in coelum erectis dixit: Domine Iesu, accipe spiritum meum. Et protinus clausit oculos ueluti dormiturus, simulque leui flatu emisit spiritum; dixisses illum obdormisse, non expirasse. [41,145] (MARCOLPHVS) Nunquam audiui mortem minus operosam. [41,146] (PHAEDRVS) Talis fuerat in omni uita. Vterque fuit amicus. Fortasse non aeque diiudico, uter decesserit christianius; tu, qui integer es, rectius dispicies. [41,147] (MARCOLPHVS) Ita faciam, sed per ocium.