[5,0] DE VOTIS TEMERE SUSCEPTIS. ARNOLDUS, CORNELIUS. [5,1] (Arnoldus) Salue multum, Corneli, iam toto seculo desiderate. [5,2] (Cornelius) Salue et tu sodalis exoptatissime. [5,3] (Arnoldus) Iam desperabamus reditum tuum. Ubi tamdiu peregrinatus es? [5,4] (Cornelius) Apud inferos. [5,5] (Arnoldus) Non admodum ueri dissimile dicis, adeo nobis redisti squalidus, macilentus, ac pallidus. [5,6] (Cornelius) Imo ab Hierosolymis adsum tibi, non a profundis Manibus. [5,7] (Arnoldus) Quis Deus, aut quis uentus te illuc adegit? [5,8] (Cornelius) Quae res adigit alios innumeros. [5,9] (Arnoldus) Stultitia, ni fallor. [5,10] (Cornelius) Igitur hoc conuicii non in me solum competet. [5,11] (Arnoldus) Quid illic uenabare? [5,12] (Cornelius) Ut miser essem. [5,13] (Arnoldus) Isthuc licebat domi. Estne illic, quod tu putes spectatu dignum? [5,14] (Cornelius) Ut ingenue fatear tibi, propemodum nihil. Ostenduntur quaedam monumenta uetustatis, quorum mihi nihil non uidebatur commentitium et excogitatum ad alliciendos simplices et credulos. Imo nec hoc arbitror illos certo scire, quo loco sita fuerit olim Hierosolyma. [5,15] (Arnoldus) Quid igitur uidisti? [5,16] (Cornelius) Magnam ubique barbariem. [5,17] (Arnoldus) Nihilo sanctior redis? [5,18] (Cornelius) Imo multis partibus deterior. [5,19] (Arnoldus) Nummatior ergo? [5,20] (Cornelius) Imo nudior leberide. [5,21] (Arnoldus) An non poenitet igitur tam longinquae peregrinationis frustra susceptae? [5,22] (Cornelius) Nec pudet, quia tam multos habeo stultitiae meae sodales: nec poenitet, quia frustra iam sit poenitere. [5,23] (Arnoldus) Nihil ergo fructus refers e tam difficili peregrinatione? [5,24] (Cornelius) Multum. [5,25] (Arnoldus) Quid tandem? [5,26] (Cornelius) Quia posthac uiuam suauius. [5,27] (Arnoldus) An quia iucundum est meminisse laborum actorum? [5,28] (Cornelius) Est isthuc quidem nonnihil, sed non in hoc sunt omnia. [5,29] (Arnoldus) Estne aliud praemium? [5,30] (Cornelius) Est sane. [5,31] (Arnoldus) Quod? effare. [5,32] (Cornelius) Magna uoluptate, quoties libebit, et ipse me afficiam, et alios, mentiendo, quoties itinerarium meum recitabo in conciliabulis aut in conuiuiis. [5,33] (Arnoldus) Profecto non tu procul aberras a scopo. [5,34] (Cornelius) Deinde non minus capiam uoluptatis, quum alios audiam mentientes de rebus, quas nec audierunt unquam, nec uiderunt. Idque faciunt tanta confidentia, ut, quum narrent Siculis gerris uaniora, tamen sibi etiam persuadeant, se uera loqui. [5,35] (Arnoldus) Mira uoluptas! Non omnino tibi periit oleum et opera, quod aiunt. [5,36] (Cornelius) Imo hoc arbitror aliquanto consultius, quam quod faciunt isti, qui paullo pecunia conducti proficiscuntur in militiam, omnium scelerum scholam. [5,37] (Arnoldus) Sed illiberalis est uoluptas, ex mendaciis uoluptatem capere. [5,38] (Cornelius) Verum hoc aliquanto liberalius, quam obtrectatione uel delectare, uel delectari, aut alea tempus et rem perdere. [5,39] (Arnoldus) Cogor equidem pedibus in tuam ire sententiam. [5,40] (Cornelius) Verum est et alius fructus. [5,41] (Arnoldus) Quis? [5,42] (Cornelius) Si quis erit amicus egregie charus, affinis huic insaniae, eum admonebo, domi maneat; ut nautae solent, eiecti naufragio, monere nauigaturos, quid periculi sit uitandum. [5,43] (Arnoldus) Utinam mihi monitor adfuisses in tempore! [5,44] (Cornelius) Quid? num similis morbus te quoque corripuit? Num afflauit et te huius mali contagium? [5,45] (Arnoldus) Visi Romam et Compostellam. [5,46] (Cornelius) Deum immortalem, quanto mihi solatio est, te contigisse stultitiae meae socium! Quae Pallas isthuc tibi misit in mentem? [5,47] (Arnoldus) Non Pallas, sed ipsa Moria, praesertim quum domi haberem uxorem integra adhuc aetate, liberos aliquot, et familiam, quae pendebat ex me, et opera mea quotidiana alitur. [5,48] (Cornelius) Oportuit fuisse seriae rei quippiam, quod te a charissimis tuis distraxerit. Narra obsecro. [5,49] (Arnoldus) Pudet dicere. [5,50] (Cornelius) Non apud me, qui, ut scis, eodem tenear malo. [5,51] (Arnoldus) Compotabamus aliquot uicini. Ubi uitio incaluerat animus, erat, qui praedicabat, sibi esse in animo, salutare diuum Iacobum: erat alter, qui diuum Petrum. Illico non defuit unus aut alter, qui sponderent, se comites fore. Tandem uisum est, ut omnes irent simul. Ego, ne uiderer parum commodus compotor, pollicitus sum et ipse. Mox agitari coeptum, utro potius iremus, Romam, an Compostellam. Factum est senatusconsultum, ut bonis auspiciis utroque postridie proficisceremur omnes. [5,52] (Cornelius) O graue decretum, dignius, quod uino inscriberetur, quam aeri. [5,53] (Arnoldus) Ac mox ingens obambulat patera, quam ubi suo quisque ordine ebibisset, uotum factum est inuiolabile. [5,54] (Cornelius) Noua religio; sed num omnibus contigit reditus incolumis? [5,55] (Arnoldus) Omnibus, praeterquam tribus, quorum unus in profectione moriens, mandauit nobis, ut suis uerbis salutem diceremus Petro et Iacobo. Alter periit Romae, iussitque, ut suo nomine salutaremus uxorem ac liberos. Tertium reliquimus Florentiae, ualetudinis plane deploratae. Opinor iam esse apud superos. [5,56] (Cornelius) Adeone pius erat? [5,57] (Arnoldus) Imo nugator maximus. [5,58] (Cornelius) Unde igitur isthuc suspicare? [5,59] (Arnoldus) Quia peram habebat indulgentiis largissimis distentam. [5,60] (Cornelius) Audio: sed iter est longum in coelum, nec satis, ut audio, tutum, ob latrunculos, qui obsident regionem a๋ris mediam. [5,61] (Arnoldus) Verum: sed ille sat erat munitus diplomatibus. [5,62] (Cornelius) Qua lingua descriptis? [5,63] (Arnoldus) Romana. [5,64] (Cornelius) In tuto est igitur? [5,65] (Arnoldus) Est, Nisi forte incidat in genium aliquem, qui latine nesciat: tum esset illi redeundum Romam, et nouum diploma impetrandum. [5,66] (Cornelius) Bullae uenduntur illic et mortuis? [5,67] (Arnoldus) Maxime. [5,68] (Cornelius) Sed interim illud mihi monendus es, ne quid effutias incogitantius: iam enin Corycaeis plena sunt omnia. [5,69] (Arnoldus) Ego uero nihil eleuo indulgentias, sed combibonis mei stultitiam rideo, qui quum esset alioqui nugator nugacissimus, salutis suae proram, ut aiunt, ac, puppim in membrana collocauit potius, quam in correctis affectibus. Sed quando fruemur illa uoluptate, quam modo praedicabas? quam modo praedicabas? [5,70] (Cornelius) Quum erit commodum, adornabimus compotatiunculam aliquam, uocabimus nostri ordinis homines, ibi certabimus mentiendo, nosque affatim mutuis mendaciis oblectabimus. [5,71] (Arnoldus) Age fiat.