[15,0] XV. CONVIVIUM PROFANUM. CHRISTIANUS, AUGUSTINUS, ERASMUS. {AUGUSTINUS} Ego Stoicos cum suis ieiuniis contemno. Epicurum, magis laudo ac probo, quam Diogenem illum Cynicum, qui crudis oleribus, ac simplici aqua uictitabat. Quare nihil miror, si Alexander, rex fortunatissimus, se Alexandrum, quam Diogenem esse, maluit. {CHRISTIANUS} Nec ego sane, quamlibet uilis homuncio, cum Diogene meam philosophiam commutarem: fortassis et Catius tuus facere recusaret. Melius nostri temporis philosophi sentiunt, qui contenti Stoicorum more disputare, uiuendo ipsum etiam Epicurum uincunt. At ego quidem rem in primis praeclaram philosophiam puto, si parce adhibeatur. Nimium philosophari non laudo. Est enim res perquam ieiuna, sterilis, atque tristis. Ubi in calamitatem aut aegritudinem incidi, tum demum ad philosophiam, tanquam ad medicam, confugio. Ubi conualui, rursum illi uale renuntio. {AUGUSTINUS} Tuam rationem probo. Belle philosopharis. Salue igitur, philosophe non e Stoa, sed e culina. {CHRISTIANUS} Quid tandem habes, Erasmi, quod parum sis hilaris? Quid sibi uult corrugata frons? quid silentium? An mihi succenses, quod te frugaliore coena acceperim? {ERASMUS} Imo tibi sum iratus, quod tantum impendii mea causa sit factum. Interminatus erat Augustinus, ne sua causa diem festum faceres: uis nos posthac redire nunquam. Nam talem coenam dare solent ii, qui unam duntaxat dare constituissent. Quos tandem conuiuas uideris accepisse? Non amiculis, sed satrapis coenam parasse uideris. An nos helluones esse credis? Hoc non est dare coenam, sed triduanam saturitatem. {CHRISTIANUS} Etiam tu pergis esse Demea? Cras, ut lubet, disputa: hodie Mitionem te praebeas, oro. De impendio cras sobrii disputabimus; nunc nil nisi meras nugas audire libet. {AUGUSTINUS} Christiane, utrum de bubulis an de ouillis carnibus mauis? {CHRISTIANUS} Bubulis quidem magis delector, at ouillas magia salutares arbitror. Ita ingenium est hominum, ut perniciosissima quaeque appetant uehementissime. {AUGUSTINUS} Galli suillas carnes mirum in modum amant. {CHRISTIANUS} Galli amant, quae parua constant. {AUGUSTINUS} Hac una in re Iudaeus sum: nam nihil aeque odi atque carnes suillas. {CHRISTIANUS} Nec iniuria; quid enim insalubrius? Ego in hoc non cum Gallis, sed cum Iudaeis sentio. {ERASMUS} At ego ouillas pariter amo, et suillas; sed diuersa ratione. Nam ouillis, quod amem, libenter uescor: suillas prae amore non attingo, ne quid offendam. {CHRISTIANUS} Bellus homo es, Erasmi, ac festiuus. Equidem mirari mecum soleo, unde tanta in palatis humanis diuersitas. Nam, ut Horatiano carmine utar: Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur, Poscentes uario multum diuersa palato. {ERASMUS} Quamquam, ut ait Comicus, quot homines, tot sententiae, et suus cuique mos; tamen nemo me adduxerit, ut credam, plus ingeniis inesse uarietatis, quam palatis. Ita uix duos reperias, quos eadem iuuent. Permultos uidi, qui butyri ac casei ne olfactum quidem ferrent. Sunt, quibus carnes nauseae sint: alius elixis, alias assis abstinet. Multi aquam uino praeferunt. Et, quod incredibile est, uidi hominem, qui nec pane, nec uino uteretur. {CHRISTIANUS} Et quibus tandem miser illo uictitabat? Quibus uescebatur? {ERASMUS} Ceterorum nihil fastidiebat, non carnes, non pisces, non olera, non poma. {CHRISTIANUS} Vis, ut istud tibi credam? {ERASMUS} Si lubet. {CHRISTIANUS} Credo, at ea lege, ut uicissim mihi mentienti fidem sis habiturus. {ERASMUS} Age faciam: modo uereconde mentiaris. {CHRISTIANUS} Quasi uero sit quicquam tuo commento impudentius. {ERASMUS} Quid dicet frons tua, si hominem tibi commonstrem? {CHRISTIANUS} Macilentum quempiam ac monogrammum esse oportet. {ERASMUS} Imo diceres athletam. {CHRISTIANUS} Polyphemum potius. {ERASMUS} Hoc tibi mirum uideri demiror, quum multi sint, quibus pisces uento durati sint panis loco: nonnullis hoc praestent herbarum radices, quod nobis panis. {CHRISTIANUS} Credo; sed perge mentiri. {ERASMUS} Quendam in Italia, quum illic agerem, uidere memini, qui nullo neque cibo, neque potu adiutus, sommo saginabatur. {CHRISTIANUS} Ut nihil pudet! Non possum illud Satyricum non dicere: Tunc immensa caui spirant mendacia folles. Tu poëtaris. Tu nunc poëtam agis. Nam, mentiris, dicere, mihi religio est. {ERASMUS} Mentiar, si non Plinius, auctor certissimus, scripsit, ursum quatuordecim dies solo sommo mirum in modum saginari: quo tamen ita alte premitur, ut ne uulneribus quidem queat excitari. Imo, quo magis mireris, addam quod Theophrastus scribit, per id tempus ursorum carnes coctas quoque, si asseruentur, reuiuiscere. {CHRISTIANUS} Vereor, ne Parmeno ille Terentianus ista non contineat. Mihi facile fidem facis. Ministrarem tibi de ceruinis carnibus, si satis essem urbanus. {ERASMUS} Unde tibi nunc uenatio? Unde ferina? {CHRISTIANUS} Midas, homo hominum, qui uiuunt, liberalissimus, nostrique amantissimus, mihi misit dono: dono quidem, sed sic, ut ego minoris emam saepenumero. {ERASMUS} Qui sic? {CHRISTIANUS} Quia famulis plus dandum, quam daretur in macello uendenti. {ERASMUS} Quae res cogit hoc facere? {CHRISTIANUS} Tyrannus omnium uiolentissimus. {ERASMUS} Quis iste? {CHRISTIANUS} Mos. {ERASMUS} Profecto tyrannus iste frequenter iniquissimas leges obtrudit mortalibus. {CHRISTIANUS} Idem suo more nudius tertius hunc ceruum uenatus est. Quid tu, qui soleas istius studii esse amantissimus? {AUGUSTINUS} Equidem hoc studio plane relicto, iam praeter literas nihil uenor. {CHRISTIANUS} At mihi uidentur literae quouis ceruo fugaciores. {AUGUSTINUS} Duobus tamen potissimum canibus assequimur, admiratione scilicet, atque improbitate laboris. Nam et admirari plurimum discendi ardorem ministrat; et, ut facundissimus poëta scripsit, "Labor omnia uincit improbus". {CHRISTIANUS} Amanter admones, Augustine, ut soles: propterea non desistam, non conquiescam, non defatigabor, donec consequar. {AUGUSTINUS} Carnes ceruinae sunt nunc admodum tempestiuae. Meminit Plinius de hoc animante quiddam admirabile. {CHRISTIANUS} Quidnam obsecro? {AUGUSTINUS} Quoties arrexere aures, acerrimi esse auditus: at contra quum remisere, surdos. {CHRISTIANUS} Istud ipsum mihi saepenumero euenit. Nam si quando fiat sermo de recipiendis aureis, nihil tam auritum. Hic enim cum Pamphilo illo Terentiano aures arrigo. Ubi de numerando uerba fiunt, illico demitto. {AUGUSTINUS} Laudo te; facis, ut te decet. {CHRISTIANUS} Vis de his leporinis clunibus? {AUGUSTINUS} Tibi sumito. {CHRISTIANUS} An de tergo mauis? {AUGUSTINUS} Hoc animal praeter ilia et clunes nihil habet appetendum. {CHRISTIANUS} Vidistine unquam leporem candidum? {AUGUSTINUS} Saepenumero. Plinius in Alpibus candidos reperiri scribit, quibus hibernis mensibus niuem pro cibatu esse, sit creditum. An uerum sit, Plinius ipse uiderit. Quodsi leporis cutem candidam reddit nix, stomachum habeat candidum necesse est. {CHRISTIANUS} Mihi uerisimile non fit. {AUGUSTINUS} Accipe, magis admirandum, at fortasse tibi non inauditum. Idem utramque uim singulis inesse testatur, maris et foeminae, ac foemellas sine mare aeque gignere. Istud ipsum multi asseuerant, praesertim uenandi studiosi. {CHRISTIANUS} Est ita, ut dicis. Sed hos cuniculos, si placet, tentemus, quia pinguiusculi sunt ac tenelli. Ministrarem illi Nymphae, si propius assiderem. Augustine, istius tibi uicinae curam age, si libet: calles enim, quo gestu sit ministrandum istis Veneribus. {AUGUSTINUS} Teneo quid dicas, nasute. {CHRISTIANUS} Quid? Te anserinae carnes delectant? {AUGUSTINUS} Me quidem non mediocriter iuuant, ut sum minime fastidiosus. At hic anser, nescio quo pacto, nihil me iuuat: nihil enim in uita uidi siccius: siccior est pumice, aut etiam nouerca Furii illius, in quem Catullus multum iocatur. Ligneus mihi uidetur. Et mehercule, quantum suspicor, ueteranus miles immodicis excubiis sese macerauit. Aiunt enim anserem inter omnia animalia longe esse uigilantissimum. Et profecto, nisi coniectura fallor, hic anser ex eorum numero est, qui, canibus una cum excubitoribus somno sopitis, Romanum olim Capitolium defenderunt. {CHRISTIANUS} Verisimile (ita me Deus amet) dicis: nam ex eo seculo relictum arbitror. {AUGUSTINUS} Haec quoque gallina aut parcum saginatorem habuit, aut amauit, aut certe zelotypa uixit, quo quidem morbo hoc animantis genus maxime laborat. Hic capus longe melius pinguit. Vide, curae quid faciant. Quod si ex Theodorico nostro Gallo faceremus capum, multo citius pinguesceret. (Theodoricus) Non sum gallus. {AUGUSTINUS} Fateor, non es Gallus Cybeles, neque gallus gallinaceus, at forte Gallus gallaceus. {CHRISTIANUS} Quid hoc uerbi est? {AUGUSTINUS} Hoc aenigma tibi coniectandum relinquo: ego Sphingem praestiti, tu Oedipus esto. {CHRISTIANUS} Dic mihi bona fide, Augustine; nulla tibi cum Gallis unquam fuit necessitudo? Nihilne affinitatis tibi cum Gallis contraxisti? Nullum fuit commercium? {AUGUSTINUS} Nihil, nihil sane. {CHRISTIANUS} Tanto es nequior. {AUGUSTINUS} Sed cum Gallabus nonnihil. {CHRISTIANUS} Libetne de iecore anserino? Quod apud ueteres in deliciis cum primis habebatur. {AUGUSTINUS} Non sum reiecturus, quod a tua manu uenerit. {CHRISTIANUS} Non est, quod exspectes Romanas delicias. {AUGUSTINUS} Quas? {CHRISTIANUS} Carduos, cochleas, testudines, colubros, fungos, boletos, tubera. {AUGUSTINUS} Istis omnibus ego uel rapam praeferam. Liberalis es, benignus es, Christiane. {CHRISTIANUS} Has perdices nemo attingit, ne columbos quidem. Cras est dies ieiunii ab Ecclesia indicti; aduersus hanc esuriem munite uos. Onerate saburra nauim aduersus imminentem tempestatem. Bellum instat; instruite uentrem commeatu. {AUGUSTINUS} Utinam isthuc uerbi tacuisses, hilariores surrexissemus a coma. Miseros nos reddis ante tempus. {CHRISTIANUS} Quid ita? {AUGUSTINUS} Quia minus anguem odi, quam pisces. {CHRISTIANUS} At non tu solus. {AUGUSTINUS} Quis hoc taedii nobis inuexit? {CHRISTIANUS} Quis commonstrauit aloën, absynthium et scammonium dare in remediis? {AUGUSTINUS} Sed ista dantur aegrotis. {CHRISTIANUS} Sic haec dantur nimium recte ualentibus. Aliquando praestat aegrotare, quam plus satis ualere. {AUGUSTINUS} At mihi uidetur minus oneris olim impositum Iudaeis. Equidem ab anguillis et porcis facile temperarim, modo liceat capis et perdicibus expleri. {CHRISTIANUS} In plerisque non res, sed animus nos discernit a Iudaeis. Illi manum abstinebant a certis cibis, uelut ab immundis et animum inquinaturis. Nos quum intelligamus omnia munda esse mundis, tamen carni lasciuienti, uelut equo ferocienti pabulum subducimus, quo magis dicto sit audiens spiritui. Nonnunquam immoderatum suauium rerum usum abstinentiae molestia castigamus. {AUGUSTINUS} Audio: sed eadem opera defendi posset circumcisio praeputii. Moderatur et illa coitus pruritum, et cruciatum adfert. Si omnes itidem abhorrerent a piscibus atque ego, uix a parricida tam atrox supplicium exigerem. {CHRISTIANUS} Quorundam palato gratior est piscium, quam carnium esus. {AUGUSTINUS} Congruunt igitur his, qui gulae seruiunt, non ualetudini. {CHRISTIANUS} Equidem audiui quondam apud Aesopos et Apitios praecipuum luxum in piscibus fuisse. {AUGUSTINUS} Qui conueniunt igitur deliciae cum supplicio? {CHRISTIANUS} Non omnibus sunt muraenae, aut scari, aut acipenseres. {AUGUSTINUS} Ergo tenues soli discruciantur, quibus satis male est, etiam quum uesci licet carnibus. Fit enim non raro, ut quum licet uesci per Ecclesiam, non liceat per crumenam. {CHRISTIANUS} Durum mehercle interdictum. {AUGUSTINUS} Quod si interdictus carnium esus diuitibus uertitur in delicias; et, si pauperibus saepe non licet uesci carnibus, etiam quum licet, ac ne piscibus quidem, qui fere carius emuntur; cui igitur bono erit interdictum? {CHRISTIANUS} Omnibus: nam tenuibus, cochleis aut ranis licebit uesci, aut cepe, porrumue arrodere. Mediocres detrahent nonnihil quotidianis opsoniis. Quod si quid diuites deliciabuntur hac occasione, suae gulae imputent, non incusent ecclesiae constitutionem. {AUGUSTINUS} Pulchre dixti, sed interim a tenuibus, qui summis sudoribus alunt familiam, et procul absunt ab amnibus ac lacubus, exigere carnium abstinentiam, est indicere famem, aut boulim…an magis. Atqui si quid Homero credimus, longe miserrimum mortis genus est, perire fame. {CHRISTIANUS} Sic uisum est Homero caeco: at apud Christianos miser non est, qui bene moritur. {AUGUSTINUS} Esto sane: sed tamen durum est, a quoquam exigere, ut moriatur. {CHRISTIANUS} Nec hoc animo pontifices interdicunt esum carnium, ut intereant homines, sed ut uel affligantur moderate, si deliquerunt, uel subducto laetiore pabulo, corpora minus ferociant aduersus spiritum. {AUGUSTINUS} Isthuc ipsum efficiet moderatus carnium esus. {CHRISTIANUS} Sed in tanta corporum uarietate certus carnium modus praescribi non potest, cibi genus potest. {AUGUSTINUS} Sunt et pisces, qui multum addant alimenti: sunt carnes, quae minimum. {CHRISTIANUS} Sed in genere plus alunt carnes. {AUGUSTINUS} Age, dic mihi si quo tibi foret iter, utrum malles equum alacriorem ac sublasciuum, an morbidum, qui subinde collabens sessorem deiiciat in terram? {CHRISTIANUS} Quorsum istud? {AUGUSTINUS} Quia piscium esus corruptis humoribus corpora nostra reddit magnis morbis obnoxia, ut iam spiritui non possint subseruire. {CHRISTIANUS} Quibus morbis? {AUGUSTINUS} Podagrae, febri, leprae, morbo regio. {CHRISTIANUS} Qui scis? {AUGUSTINUS} Credo medicis: id malim, quam experiri. {CHRISTIANUS} Id fortassis in paucis accidit. {AUGUSTINUS} Equidem arbitror in pluribus. Porro, quoniam animus agit per organa materialia corporis, quae malis aut bonis humoribus afficiuntur, uitiatis instrumentis non potest, ut uult, exerere uim suam. {CHRISTIANUS} Scio, medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus uisum est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est. {AUGUSTINUS} Religiosum erat et olim, non uiolare sabbatum: sed prius erat, seruare hominem sabbato. {CHRISTIANUS} Suae quisque saluti consulat. {AUGUSTINUS} Imo, si Paulo uolumus auscultare, nemo quae sua sunt, quaerat, sed quisque, quae alterius. {CHRISTIANUS} Sed unde hic nouus theologus in conuiuio? Unde nouus hic ac subitus magister noster? {AUGUSTINUS} Quia mihi male conuenit cum piscibus. {CHRISTIANUS} Quid igitur? An non abstines a carnibus? {AUGUSTINUS} Abstineo, sed obmurmurans, nec sine meo magno malo. {CHRISTIANUS} Charitas omnia suffert. {AUGUSTINUS} Verum; sed eadem quam, minimum exigit. Si suffert omnia cur non ferunt nos his uesci cibis, quos indulsit libertas euangelica? Cur hi, a quibus Christus toties amorem sui stipulatus est, patiuntur tot hominum et corpora periclitari morbis capitalibus, et animas aeternae damnationis periculo, ob rem nec interdictam a Christo, nec per se necessariam? {CHRISTIANUS} Ubi aliud suadet necessitas, cessat humanae constitutionis uigor, cessat et uoluntas nomothetae. {AUGUSTINUS} At non cessat offendiculum infirmorum. Non cessat scrupulus meticulosae conscientiae. Postremo non satis constat, quibus limitibus finiatur ista necessitas. An quum coeperit ichthyophagus agere animam? Sero morienti porriguntur carnes. An quum totum corpus habet epialus? Non tanti erat ciborum delectus. {CHRISTIANUS} Quid igitur tu uelles praescribi? {AUGUSTINUS} Scio, si quis mihi credat ecclesiasticae rei dictaturam. {CHRISTIANUS} Quid isthuc uerbi est? {AUGUSTINUS} Si summus essem Pontifex, hortarer omnes ad perpetuam uitae sobrietatem, sed praecipue sub diem festum. Ceterum ius facerem cuique uescendi quibus uellet, pro corporis salubritate, dum moderate et cum gratiarum actione: daremque operam, uti hoc, quod detraheretur obseruationibus huiusmodi carnalibus, accresceret ad studium uerae pietatis. {CHRISTIANUS} Nimirum istud mea quidem sententia tanti est, ut te faciamus Pontificem. {AUGUSTINUS} Rides: sed tamen ceruix haec sufficeret uel triplici coronae sustinendae. {CHRISTIANUS} At interim uide, ne ista scribantur inter articulos Parisiensium. {AUGUSTINUS} Imo quicquid dictum est, scribetur in uino, sicuti par est dicta inter pocula. Sed satis iam theologiae in conuiuio. In coena sumus, non in Sorbona. {CHRISTIANUS} Quid uetat dici Sorbonam, ubi bene sorbetur? {AUGUSTINUS} Sorbeamus igitur, non disputemus, ne nobis a sorbis dicatur Sorbona, sed a sorbendo. {CHRISTIANUS} Agite, hospites humanissimi, quaeso ut coenulam nostram, licet tenuem, aequi bonique consulatis. Praebete uos hilares ac lubentes, quamuis conuiuium tenue sit et frugale: ego, uestra facilitate fretus, familiariter uos uocare sum ausus. Et est sane uester mihi aduentus conspectusque non modo gratissimus, uerum etiam iucundissimus. {CONUIUAE} Coena tua, Christiane optime, multis modis elegans lautaque nobis uidetur. Quod excusas, id unum habet accusandum. Nam magnificentior fuit, quam sat est. Siquidem hoc conuiuium opiparum in primis ac lautum iudicarim, quod primum simplicibus epulis, deinde hilaritate, risu, iocis, salibus sit conditum: quae omnia nostro conuiuio non defuerunt. {CHRISTIANUS}Verum de conuiuarum numero hic mihi quiddam in mentem uenit, quos neque pauciores tribus, neque plures nouem esse oportere scripsit Varro. Tres enim sunt Charites, id est, Gratiae, humanitatis ac beneuolentiae praesides: et nouem sunt Musae, honestiorum studiorum duces. At hic decem conuiuas esse uideo, uirginibus exceptis. {AUGUSTINUS} Nihil conuenientius accidere potuit. Nos sumus Varrone ipso paulo sapientiores. Nam tres puellas lepidissimas, tanquam tres Charites adhibuimus. Deinde, quia a nouem Musarum choro Apollo abesse nunquam credendus est, iure decimum adiecimus conuiuam. {CHRISTIANUS} Poetice dixisti. Si mihi laurus adesset, laurea corona caput tuum cingerem, fieresque poeta laureatus. {AUGUSTINUS} Si malua coronatus essem, maluatus. Tantum honoris mihi non arrogo. Honor hic maior est, quam ut mihi conueniat. Haud equidem tali me dignor honore. {CHRISTIANUS} Vultisne singuli tantundem mea causa facere, quantum uestra sum facturus? (Conuiuae) Volumus, ac lubentes quidem. {CHRISTIANUS} Ebibetis igitur ordine suum quisque calicem; a me exemplum capietis. Tibi hoc primum propino, Mida. (Midas) Accipio abs te libenter. Pro quo uulgus, praestolor, dicit. Equidem non recuso. Nihil tua causa recusabo. {CHRISTIANUS} Tu deinde ceteris propina. (Midas) Erasmi, praebibo tibi dimidiatam pateram. {ERASMUS} Precor, ut sit tibi bono. Sit tibi bonum atque commodum. Prosit tibi. Proficiat, durius dicitur. {CHRISTIANUS} Sed cui cessat patera? Cur non obambulat? Defecit nos uinum? Ubi sunt oculi tui, furcifer? Vola, adfer eiusdem generis sextarios duos. (Puer) Erasmi, salue; quidam pro foribus te conuentum expetit. {ERASMUS} Quisnam est? (Puer) Mori famulum se dicit; herum eius ex Britannia aduenisse: cupere, ut se uisas, quandoquidem prima luce iter parat in Germaniam. {ERASMUS} Christiane, subducatur ratio: nam mihi quidem abeundum. {CHRISTIANUS} Rationem, Erasmi, doctissime, huius coenae ego confecero. Non est, quod calculum frustra teras: gratiam habeo, qui dignatus sis, nostro adesse conuiuio. Sed auocari te, molestum est, nondum peracta fabula. {ERASMUS} Quid superest, nisi ut dicam, Valete et plaudite? {CHRISTIANUS} Age, boni consulemus, quando tu non ab equo ad asinos, sed ab amicis ad amicissimos properas. {ERASMUS} Ego pariter tibi gratias ago, quod pro tua humanitate ad hoc conuiuium longe suauissimum me uocaris. Valete, sodales optimi. Bibite non segniter, et uiuite suauiter.