[51,0] LI. g-HIPPEYS g-ANIPPOS SIVE EMENTITA NOBILITAS. HARPALVS, NESTORIVS. [51,1] (HARPALVS) Potes me tuo leuare consilio. Senties me hominem non immemorem nec ingratum. [51,2] (NESTORIVS) Dabo expeditum, ut sis quod esse uelis. [51,3] (HARPALVS) At nobis in manu non est, ut nascamur nobiles. [51,4] (NESTORIVS) Si non es, enitere benefactis, ut a te initium capiat nobilitas. [51,5] (HARPALVS) Perlongum est. [51,6] (NESTORIVS) Exigua summa tibi uendet Caesar. [51,7] (HARPALVS) Vulgo ridetur emptitia nobilitas. [51,8] (NESTORIVS) Quum nihil sit magis ridiculum quam ementita nobilitas, quid est ut tantopere affectes nomen equitis? [51,9] (HARPALVS) Sunt causae, nec leues, quas tibi non grauabor indicare, si mihi commonstraris rationes, quibus nobilitatis opinionem mihi parem apud uulgus. [51,10] (NESTORIVS) Nomen absque re? [51,11] (HARPALVS) Atqui quum res abest, proximum est opinio. Sed age, consule, Nestori; ubi causas audieris, fateberis operae precium. [51,12] (NESTORIVS) Quando ita uis, dicam. Primum fac procul te abducas a patria. [51,13] (HARPALVS) Memini. [51,14] (NESTORIVS) Ingere te in conuictum iuuenum uere nobilium. [51,15] (HARPALVS) Intelligo. [51,16] (NESTORIVS) Hinc primum orietur suspicio te talem esse, cum qualibus uictitas. [51,17] (HARPALVS) Sic est. [51,18] (NESTORIVS) Vide ne quid habeas plebeium. [51,19] (HARPALVS) Quid nam? [51,20] (NESTORIVS) De cultu loquor. Ne uestis sit lanea, sed aut serica aut, si deest qui emas, fustania, denique uel canabea potius quam pannea. [51,21] (HARPALVS) Recte. [51,22] (NESTORIVS) Vide ne quid sit integrum, sed disseca pileum, thoracem, caligas, calceos, ungues, si potes, neue quicquam humile loquaris. Si quis ex Hispania ueniat hospes, roga quomodo conueniat Caesari cum Pontifice, quid agat affinis tuus comes a Nassauen, quid caeteri congerrones tui. [51,23] (HARPALVS) Fiet. [51,24] (NESTORIVS) Sit anulus in digito cum gemma signatoria. [51,25] (HARPALVS) Si quidem loculi ferant. [51,26] (NESTORIVS) At paruo constat anulus aereus inauratus cum gemma factitia. Sed adde clypeum cum insignibus. [51,27] (HARPALVS) Quaenam mihi suades deligam? [51,28] (NESTORIVS) Duo mulctra, si uelis, et cantharum ceruisiarium. [51,29] (HARPALVS) Ludis, age dic serio. [51,30] (NESTORIVS) Nunquam fuisti in bello? [51,31] (HARPALVS) Ne uidi quidem. [51,32] (NESTORIVS) At interim, opinor, decollasti anseres et capos rusticorum. [51,33] (HARPALVS) Persaepe, et quidem fortiter. [51,34] (NESTORIVS) Pone machaeram argenteam, tria anserum capita aurea. [51,35] (HARPALVS) In quo solo? [51,36] (NESTORIVS) Quo? nisi sanguinolento, monumentum fortiter effusi cruoris. [51,37] (HARPALVS) Quid ni? rubet sanguis anserinus aeque atque humanus. Sed perge, obsecro. [51,38] (NESTORIVS) Hunc igitur clypeum pro foribus omnium diuersoriorum, in quibus forte uersatus es, affigendum curato. [51,39] (HARPALVS) Quid addetur galeae ? [51,40] (NESTORIVS) Recte submones. Eam facies ore dissecto. [51,41] (HARPALVS) Quamobrem? [51,42] (NESTORIVS) Vt spires, deinde ut congruat uestitui. In uertice quid eminebit? [51,43] (HARPALVS) Expecto. [51,44] (NESTORIVS) Caput canis demissis auribus. [51,45] (HARPALVS) Vulgatum est. [51,46] (NESTORIVS) Adde duo cornua : rarum hoc est. [51,47] (HARPALVS) Placet. Sed quae bestiae sustinebunt clypeum? [51,48] (NESTORIVS) Ceruos, canes, dracones, gryphes occuparunt principes, tu ponito duas harpyas. [51,49] (HARPALVS) Optime consulis. [51,50] (NESTORIVS) Restat cognomen. Hic illud in primis cauendum, ne plebeio more te patiaris uocari Harpalum Comensem, sed Harpalum a Como, hoc enim nobilium est, illud sordidorum theologorum. [51,51] (HARPALVS) Sic memini. [51,52] (NESTORIVS) Habesne quicquam cuius te posses appellare dominum? [51,53] (HARPALVS) Ne haram quidem. [51,54] (NESTORIVS) In urbe celebri natus es ? [51,55] (HARPALVS) In obscuro pago. Non enim fas est ei mentiri, unde petas medicinam. [51,56] (NESTORIVS) Recte est. Sed ei pago nullus est uicinus mons ? [51,57] (HARPALVS) Est. [51,58] (NESTORIVS) Et habet alicunde rupem? [51,59] (HARPALVS) Habet praeruptam. [51,60] (NESTORIVS) Ergo sis Harpalus eques ab aurea rupe. [51,61] (HARPALVS) Atqui mos est magnatum, ut suum quisque symbolum habeat uocale, quemadmodum Maximilianus habebat: Tene mensuram; Philippus: Qui uolet; Carolus : Vlterius. Item alius aliud. [51,62] (NESTORIVS) Tu asscribito : Omnis iacta sit alea. [51,63] (HARPALVS) Nae tu percommode dicis. [51,64] (NESTORIVS) Iam quo firmior sit hominum opinio, fingito litteras a magnatibus ad te missas, in quibus identidem appelleris eques clarissimus magnarumque rerum fiat mentio, de feudis, de arcibus, de multis florenorum milibus, de praefecturis, de matrimonio opulento. Curabis ut huiusmodi litterae tibi uelut elapsae aut per obliuionem relictae ueniant ad aliorum manus. [51,65] (HARPALVS) Istud quidem erit mihi commodum: nam et litteras noui, et hanc facultatem multo usu paraui, ut cuiusuis manum facile effingam. [51,66] (NESTORIVS) Interdum insue uesti, aut relinque in crumena, ut quibus sartiendi negocium dederis, illic reperiant. Illi non silebunt, et tu simul ac resciueris, compones uultum ad iracundiam ac moesticiam, quasi doleat casus. [51,67] (HARPALVS) Et isthuc iam pridem meditatus sum, ut faciem tam facile mutem, quam personam. [51,68] (NESTORIVS) Ita fiet, ut nec fucus suboleat et res cum fide spargatur. [51,69] (HARPALVS) Curabitur sedulo. [51,70] (NESTORIVS) Deinde sodales aliquot asciscendi sunt, aut etiam famuli, qui tibi cedant loco, et apud omnes mi Ioncherum appellent. Nec est quod hic sumptum metuas. Sunt plurimi iuuenes, qui uel gratis cupiant hanc agere fabulam. Adde huc, quod haec regio scatet iuuenibus eruditulis, qui mira tenentur scribendi libidine, ne dicam scabie. Nec desunt famelici quidam typographi, nihil non audentes, si spes quaestus affulserit. Ex his aliquot suborna, qui in libellis suis te praedicent patriae procerem, idque subinde repetatur litteris maiusculis. Hac uia uel in Bohemia celebrabunt procerem patriae. Et citius enim et latius discurrunt libelli quam uoces aut quamlibet loquaces famuli. [51,71] (HARPALVS) Nec ista displicet ratio. At famuli sunt alendi. [51,72] (NESTORIVS) Sunt, at non ales famulos g-acheirous, et ob id g-achreious. Mittantur huc et illuc, inuenient aliquid. Scis uarias esse talium rerum occasiones. [51,73] (HARPALVS) Desine. Teneo rem. [51,74] (NESTORIVS) Supersunt artes. [51,75] (HARPALVS) Aueo scire. [51,76] (NESTORIVS) Ni sis bonus aleator, probus chartarius, scortator improbus, potator strenuus, profusor audax, decoctor et conflator aeris alieni, deinde scabie ornatus Gallica, uix quisquam te credet equitem. [51,77] (HARPALVS) In istis quidem iam pridem excercitatus sum. Sed unde sumptus? [51,78] (NESTORIVS) Mane, isthuc ibam. Est tibi patrimonium? [51,79] (HARPALVS) Perpusillum. [51,80] (NESTORIVS) Postquam apud multos confirmata fuerit nobilitatis opinio, facile reperies fatuos, qui tibi credant; quosdam etiam pudebit negare, quidam metuent. Iam ut ludas creditores, mille sunt artes. [51,81] (HARPALVS) Earum quidem rudis non sum. Sed tandem urgebunt, ubi perspexerint nihil esse nisi uerba. [51,82] (NESTORIVS) Imo nulla est commodior ad regnum uia, quam debere quamplurimis. [51,83] (HARPALVS) Qui sic? [51,84] (NESTORIVS) Primum creditor obseruat te non aliter, quam obligatus magno beneficio, uereturque ne quam praebeat ansam amittendae pecuniae. Seruos nemo magis habet obnoxios, quam debitor suos creditores, quibus si quid aliquando reddas, gratius est quam si dono dones. [51,85] (HARPALVS) Animaduerti. [51,86] (NESTORIVS) Illud tamen caueto, ne cum tenuibus habeas commercium. Nam hi ob paruulam summulam ingentes excitant tragoedias. Placabiliores sunt, quibus lautior est fortuna, cohibet illos pudor, lactat spes, deterret metus, norunt quid possint equites. Postremo, cum inundauerit aeris alieni magnitudo, fictis causis alio demigra, atque inde rursus alio. Nec est quod huius rei te pudeat. Nulli magis obaerati sunt quam magni principes. Si quis rusticus urgeat, finge offensum improbitate animum. Interdum tamen aliquid reddito, uerum nec totum nec omnibus. Illud ubique curandum, ne cui suboleat tibi prorsus exhaustos loculos. Semper ostenta. [51,87] (HARPALVS) Quid ostentet qui non habet? [51,88] (NESTORIVS) Si quid amicus apud te deposuit, ostenta pro tuo, sed artem dissimula, cura ut casus uideatur. In hunc usum interdum sumito pecuniam commodato, quam mox reddas. Ex loculo nummis aereis distento, profer aureos duos ibi sepositos. Caetera ex te ipso coniicito. [51,89] (HARPALVS) Intelligo. At tandem obruar oportet aere alieno. [51,90] (NESTORIVS) Scis quantum apud nos liceat equitibus. [51,91] (HARPALVS) Nihil non, et quidem impune. [51,92] (NESTORIVS) Ergo famulos ale non segnes aut etiam sanguine propinquos, qui alioqui forent alendi. Occurret negociator, quem obuium spolient. Reperient aliquid in diuersoriis aut in aedibus aut in nauibus incustoditum. Tenes? Meminerint non frustra datos homini digitos. [51,93] (HARPALVS) Siquidem tuto. [51,94] (NESTORIVS) Cura ut habeas pulchre uestitos, cum insignibus. Committe litteras fictitias ad summates. Si quid clam sustulerint, nullus audebit illos insimulare, etiam si quid suspicentur, timebunt equitem dominum; sin ui praedam extorserint, bellum uocabitur. His progymnasmatibus ad bellum praeluditur. [51,95] (HARPALVS) O felix consilium. [51,96] (NESTORIVS) Iam illud equestre dogma semper erit tuendum: ius fasque esse equiti plebeium uiatorem exonerare pecunia. Quid enim indignius, quam ignobilem negociatorem abundare nummis, quum interim eques non habeat, quod impendat scortis et aleae? Fac semper te adiungas magnatibus, uel ingeras potius; ne quid pudeat, perfricanda frons est, sed praesertim hospitibus, eoque praestat in celebri quopiam loco uitam agere, puta in thermis, frequentibus diuersoriis. [51,97] (HARPALVS) Isthuc ipsum erat in animo. [51,98] (NESTORIVS) Hic saepenumero fortuna praedam obiicit. [51,99] (HARPALVS) Qui, rogo? [51,100] (NESTORIVS) Puta, hic aut fille reliquit crumenam, aut oblitus reliquit clauim in sera promptuarii. Caetera tenes. [51,101] (HARPALVS) At ---. [51,102] (NESTORIVS) Quid metuis ? de sic culto, de tam magnifice loquente, de equite ab aurea rupe, quis audebit suspicari? Et si quis forte tam improbus extiterit, quis erit tam audax ut te appellet? Interim suspitio deriuabitur in aliquem hospitum, qui pridie discesserint. Turbabuntur famulicia cum pandocheo. Tu tranquillus tuam personam agito. Hoc si acciderit homini modesto cordatoque, silebit, ne simul cum damno lucrifaciat pudorem, qui rem suam indiligenter seruauerit. [51,103] (HARPALVS) Non absurde dicis. Nam nosti, opinor, comitem a uulture albo. [51,104] (NESTORIVS) Quid ni? [51,105] (HARPALVS) Apud hunc diuersatus est, ut accepi, Hispanus quidam, specie cultuque sane quam liberali. Is abstulit florenos sexcentos, nec unquam comes ausus est queri. Tanta erat hominis maiestas. [51,106] (NESTORIVS) Habes exemplum. E famulis tuis interdum aliquem emandes, in bellum scilicet. Is spoliatis templis aut monasteriis quibuslibet, redibit onustus praeda bello parata. [51,107] (HARPALVS) Hoc quidem est tutissimum. [51,108] (NESTORIVS) Est et alia ratio conflandae pecuniae. [51,109] (HARPALVS) Narra, obsecro. [51,110] (NESTORIVS) In bene nummatos finge causas irarum, praesertim in monachos aut sacerdotes, qui nunc apud omnes fere summa laborant inuidia. Alius irriserit aut conspuerit clypeum tuum, alius parum honorifice de te sit loquutus, alius scripserit aliquid, quod in calumniam detorqueri ualeat. His per feciales tuos g-aspondon g-polemon denuncia. Sparge minas atroces, excidia, exitia, g-panohlethrias meras : territi uenient ad componendam litem. Ibi fac magno aestimes tuam dignitatem, hoc est, iniquum petas, ut aequum feras. Si postules tria millia, pudebit minus offerre quam ducentos aureos. [51,111] (HARPALVS) Aliis minitabor leges. [51,112] (NESTORIVS) Istud propius quidem accedit ad sycophanticam, sed tamen iuuat et hoc in partem. Sed heus, Harpale, pene exciderat, quod dictum in primis oportuit, puella quaepiam bene dotata in matrimonii nassam illaqueanda est. Habes apud te philtrum, iuuenis es, candidulus es, lepidus nugator es, rides blandum. Sparge te magnis promissis ascitum in aulam Caesaris. Amant puellae satrapis nubere. [51,113] (HARPALVS) Noui quibus hoc bene cesserit. Caeterum quid si fucus tandem erumpat, et insiliant undique creditores? Irridebor personatus eques. Nam id apud istos turpius est, quam si templum sacrilegio spolies. [51,114] (NESTORIVS) Hic oportet meminisse perfrictae frontis. Illud in primis, quod nullis unquam temporibus magis licuit audacia pro sapientia uti, quam hodie. Comminiscendum est aliquid quod excuses. Deinde nunquam deerunt candidi qui faueant tuae fabulae, nonnulli ciuiliores dissimulabunt intellectum fucum. Postremo si nihil aliud, profugiendum est aliquo in bellum, in tumultum. Quemadmodum g-kluzei g-thalassa g-panta g-tohn g-anthrohpohn g-kaka, ita bellum operit omnium scelerum sentinam. Nec enim habetur hodie bonus belli dux, nisi tali tyrocinio praeparatus accesserit. Hoc erit extremum asylum, si cuncta fefellerint. Verum omnis mouendus erit tibi lapis, ne huc ueniatur. Vide ne te securitas opprimat, oppidula minuta fuge, in quibus ne pedere quidem licet, ni populus sciat: in magnis ac frequentibus ciuitatibus plus est licentiae, nisi si qua sit Massiliae similis. Dissimulanter expiscare, quid quisque de te loquatur. Vbi senseris huiusmodi uoces increbescere: quid agit? quur hic tot annos moratur? quur non reuisit patriam? quur negligit arces suas? unde ducit imagines? unde tantae profusionis facultates? Hoc genus, inquam, uoces, ubi coeperint magis ac magis gliscere, tum mature tibi de migrando cogitandum est, sed sit fuga leonina, non leporina. Adsimula te uocari in aulam Caesaris ad res magnas, breui adfuturum cum exercitu. Non audebunt in absentem hiscere, quibus est quod nolint amittere. Sed in primis tibi censeo cauendum genus istud hominum poeticum irritabile nigrumque. Illinunt chartis, si quid illos habet male, subitoque per orbem spargitur quicquid illeuerint. [51,115] (HARPALVS) Dispeream, ni mihi uehementer placet tuum consilium. Efficiam, ut intelligas te nactum docilem ingenium et iuuenem minime ingratum. Equum quem primum te dignum nactus in pascuis fuero, tibi dono mittam. [51,116] (NESTORIVS) Nunc superest, ut quod pollicitus es, uicissim praestes. Quid est, quur tantopere affectes falsam opinionem nobilitatis? [51,117] (HARPALVS) Nullam aliam ob causam, nisi quod his omnia licent impune. An hoc tibi leue uidetur momentum? [51,118] (NESTORIVS) Vt pessime cedat, mors una debetur naturae, etiam si uixisses in Carthusia. Et leuius moriuntur in rota, quam qui moriuntur calculo, podagra aut paralysi. Nam militare est credere nihil hominis superesse post mortem praeter cadauer. [51,119] (HARPALVS) Sic opinor.