[17,0] ERASMUS. COLLOQUIA FAMILIARIA. COLLOQUIUM XVII. Apotheosis Capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in diuorum numerum relato Personae : Pompilius, Brassicanus. [17,1] {Pompilius} Unde nobis petasatus? {Brassicanus} E Tubinga. {Pompilius} Nihilne istic rei nouae? {Brassicanus} Equidem demiror, usque adeo mortales omnes teneri siti quadam rerum nouarum. At ego Louanii Camelum quendam audiui concionantem, fugiendum quicquid esset nouum. {Pompilius} Vocem camelo dignam. Dignus erat homo, si tamen homo fuit, qui nunquam mutet ueteres calceos, aut putre subligar, semper uescatur putribus ouis, nec aliud, bibat quam uappam. {Brassicanus} At idem, ne sis inscius, non usque adeo delectatur rebus ueteribus, ut malit ius pridianum quam recens. {Pompilius} Sed omisso camelo, dic, si quid adfers noui. {Brassicanus} Adfero quidem, sed, ut ille aiebat, malum. {Pompilius} Atqui isthuc ipsum olim erit uetus. Ita fieri necesse est, ut, si omnia uetera sint bona, omnia noua mala, quaecunque nunc bona sunt, fuerint olim mala, et quae nuuc sunt mala, sint olim futura bona. {Brassicanus} Ita uidetur iuxta decretum Cameli. Imo consequitur, ut qui olim adolescens fuit malus fatuus, quia recens, idem nunc sit bonus fatuus, quia senuit. {Pompilius} Sed age, prome quidquid est. {Brassicanus} Egregius ille trilinguis eruditionis phoenix, Ioannes Reuchlinus, uita defunctus est. {Pompilius} Rem certam narras? {Brassicanus} Certiorem quam uellem. {Pompilius} Sed quid isthuc mali, relicta posteris honestissimi nominis immortali memoria, ab huius uitae malis demigrare in consortium beatorum? {Brassicanus} Quis isthuc tibi indicauit? {Pompilius} Res ipsa. Nec enim potest aliter mori qui sic uixit. {Brassicanus} At magis etiam isthuc diceres, si scias quod ego. {Pompilius} Quidnam, obsecro? {Brassicanus} Non est fas referre. {Pompilius} Quam ob rem? {Brassicanus} Quia qui credidit, stipulatus est arcani silentium. {Pompilius} Eadem lege committe et mihi: recipio tibi silentium optima fide. {Brassicanus} Quanquam ista fides me iam saepenumero fefellit, tamen age, committam: praesertim quum res sit eius generis, ut expediat etiam, esse notam bonis omnibus. Est Tubingae quidam instituti Franciscani, uir omnibus habitus eximiae sanctimoniae, praeterquam ipsi. {Pompilius} Magnum dicis argumentum uerae sanctimoniae. {Brassicanus} Agnosceres hominem, et fatereris uerum, si nomen ederem. {Pompilius} Quid si diuinem? {Brassicanus} Licet. {Pompilius} Admoue aurem. {Brassicanus} Quid opus, quum simus soli? {Pompilius} Ita mos est. {Brassicanus} Is ipse est. {Pompilius} Est homo certissimae fidei. Mihi Sibyllae folium erit, quicquid ille dixerit. {Brassicanus} Audi igitur totum dialogum bona fide. Aegrotabat noster Reuchlinus, satis quidem periculose, sed ita, ut bona spes esset, fore, ut reualesceret, uir dignus, qui nunquam senesceret, aegrotaret, aut moreretur. Mane uisebam meum Franciscanum, ut animi mei molestiam oratione sua leniret. Nam aegrotabam una cum aegrotante amico, quem amabam ut patrem. {Pompilius} Phy; quis illum usquam non amauit, nisi uir pessimus? {Brassicanus} Hic Franciscanus meus, Brassicane, inquit, emoue penitus ex animo moerorem omnem: Reuchlinus noster desiit aegrotare. Quid? inquam, an subito reualuit? nam ante biduum non admodum laeta promittebant medici. Tum ille, reualuit, inquit, sed ita, ut posthac non sit illi formidanda ualetudo aduersa. Noli flere, (nam uidebat erumpentes lacrymas,) prius quam audias rem omnem. Sex dies sunt, quod hominem non inuiseram, sed tamen quotidianis precibus illius salutem Domino commendabam. Hodierna nocte quum me a matutinis hymnis in strato composuissem, blandus quidam minimeque grauis somnus obrepsit. {Pompilius} Nescio, quid laeti mihi praesagit animus. {Brassicanus} Non est tibi laeua mens. Visus sum mihi, inquit, consistere ad ponticulum quendam, per quem transitus erat in pratum quoddam longe amoenissimum. Adeo blandiebatur oculis graminum et frondium plus quam smaragdinus uiror; sic arridebant incredibili colorum uarietate flosculorum stellulae; sic spirabant omnia, ut, quod erat pratorum citra riuum, quo dirimebatur felicissimus ille campus, nec uiuere, nec uirere uideretur, sed mortua, inamoena, putidaque omnia. Atque interim dum totus sum in eo spectaculo, commodum praeterierat Reuchlinus; praeteriens Hebraice precatus est pacem. Iam medium pontis transierat, priusquam sentirem: parantem accurrere, respiciens uetuit. Nondum fas, inquit. Quinto abhinc anno nos sequeris. Interim eorum quae aguntur, testis ac spectator assistito. Heic ego: Nudus erat, inquam, Reuchlinus, an uestitus? solus, an comitatus? Vestium, inquit, nihil habebat, praeter unam candidissimam: Damascenam esse dixisses, candore mire lucido. Pone sequebatur puer incredibili specie, alatus: suspicabar illius esse genium bonum. {Pompilius} Sed nullusne comitabatur genius malus? {Brassicanus} Imo aliquot, ut Franciscanus ille arbitrabatur. Procul, inquit, a tergo sequebantur aues aliquot pennis, cetera nigris, nisi quod explicatu alarum giluas uerius, quam candidas plumas osteriderent. Picae, inquit, uideri poterant colore et uoce, nisi quod singulae sedecim picas aequarent magnitudine corporis, nihilo minores uulturibus, cristam gestantes uertice, rostris et unguibus aduncis, uentre prominente. Harpyiae uideri poterant, si tres modo fuissent. {Pompilius} Quid moliebantur istae furiae? {Brassicanus} Procul, inquit, obstrepebant heroi Reuchlino, et impetiturae uidebantur, si licuisset. {Pompilius} Qui minus licuit? {Brassicanus} Quia uersus Reuchlinus, obiecta manu crucis imaginem exprimens: Abite, inquit, quo dignum est, malae pestes. Satis sit uobis negotium facessere mortalibus: in me, iam immortalibus adscriptum, nihil habet iuris uestra dementia. Vix ea dixerat, inquit Franciscanus, mox abierant foedissimae uolucres, sed relicto foetore, ad quem collatum oletum uideri posset samsucinum, aut foliatum. Deierabat se citius uel ad inferos descensurum, quam sustineret iterum afflari tali thymiamate. {Pompilius} Male sit illis pestibus. {Brassicanus} Sed audi cetera, quae narrauit mihi Franciscanus. Dum haec intentus contemplor, inquit, iam ponti uicinus erat diuus Hieronymus, qui Reuchlinum hisce uerbis compellabat: Salue, collega sanctissime. Datum est hoc mihi negotium, ut te exceptum deducam in consortium coelitum, quod tuis sanctissimis laboribus destinauit diuina benignitas. Simulque uestem protulit, qua Reuchlinum induit. Tum ego: Dic, inquam, mihi, quo cultu, quaue specie uidebatur Hieronymus? Eratne tam senilis, quam illum pingunt: aut cucullam habebat, aut galerum ac pallium cardinalitium, aut leonem comitem? Ad haec ille: Nihil, inquit, istiusmodi. Species erat amoena, quae sic aetatem testabatur, ut nihil haberet squalloris, dignitatis plurimum. Quorsum autem illic opus erat comite leone, quem illi pictores adiunxerunt? Vestem gerebat ad talos usque demissam; crystallum diceres pellucidum. Eiusdem erat formae, quam Reuchlino tradidit. Tota undique picta erat linguis triplici colorum uarietate. Quaedam pyropon prae se ferebant, nonnullae smaragdum, tertiae sapphirum. Pellucebant omnia, nec mediocrem gratiam addebat ordo. {Pompilius} Coniicio id fuisse insigne trium linguarum, quas calluerunt. {Brassicanus} Non est dubium. Nam et fimbriae, ut aiebat, trium linguarum literis triplici colore distinctis uisebantur inscriptae. {Pompilius} Num incomitatus aderat Hieronymus? {Brassicanus} Incomitatus, inquis? Totus ille campus obsidebatur myriadibus Geniorum; nec aliter oppleuerant aërem totum, quam uidemus in solis radiis uolitare minuta corpuscula, quae uocant ἄτομα, si tamen a re tam humili huc ducenda est comparatio. Neque coelum uidere licuisset, neque campum, nisi pellucerent omnia. {Pompilius} Euge, Reuchlino gratulor. Quid deinde factum est? {Brassicanus} Hieronymus, inquit, honoris gratia complexus dextrum Reuchlinum, deduxit in medium pratum. Ibi collis erat in medio prominens. In huius uertice uterque alterum blando osculo complexus est. Atque interea uasto hiatu coelum superne diduxit sese; maiestatem quandam inenarrabilem exhibens, sic ut ad eam speciem cetera paene sorderent, quae tamen antea uidebantur esse mirifica. {Pompilius} Non possis aliquam imaginem nobis depingere? {Brassicanus} Qui possim ego, qui non uidi? Is qui uidit, negauit se ullis uocibus uel somnium rei posse depingere: tantum hoc aiebat, se uel millies mori paratum, si liceat iterum eo spectaculo quamlibet exiguo momento frui. {Pompilius} Quid tandem? {Brassicanus} Ex hiatu coeli demissa est ingens columna igne pellucido, sed amoeno: per eam in complexu duae sanctissimae animae subuectae sunt in coelum, choris angelicis tanta melodia delinientibus omnia, ut Franciscanus neget, se unquam eius uoluptatis meminisse posse, quin erumpant lacrymae. Secuta est mira fragrantia. Ubi somnus reliquit hominem, si tamen ille somnus dicendus est, erat dementi similis; non credebat, sese esse in cellula sua; requirebat pontem ac pratum suum; nec aliud loqui nec aliud cogitare poterat. Seniores eius collegii, ubi senserunt rem non esse fabulosam, (nam compertum est, eadem hora terris excessisse Reuchlinum, qua uisio uiro illi sanctissimo apparuit;) concordibus animis egerunt gratias Deo, qui benefacta piorum praemiis amplissimis remuneratur. {Pompilius} Quid igitur superest, nisi ut sanctissimi uiri nomen adscribamus calendario sanctorum? {Brassicanus} Id ego facturus eram, etiam si nihil tale uidisset Franciscanus: et quidem aureis literis, proxime diuum Hieronymum. {Pompilius} Emoriar, nisi idem facturus sum in codice meo. {Brassicanus} Quin et in meo larario stabit aureus inter diuos selectos. {Pompilius} Stabit et in meo uel gemmeus, si suppetat animo facultas. {Brassicanus} Ponetur et in bibliotheca Hieronymo proximus. {Pompilius} Addetur et meae. {Brassicanus} Imo si grati uolent esse, idem facient omnes, qui colunt et amant linguas ac bonas literas, praesertim sacras. {Pompilius} Dignus est uidelicet. Sed nihil te mouet ille scrupulus, quod nondum relatus est in numerum diuorum auctoritate Romani Pontificis? {Brassicanus} Quis canonizauit (sic enim uocant) diuum Hieronymum? quis Paulum? quis Virginem matrem? Utrorum memoria sanctior apud pios omnes? horum quos insignis pietas, quos ingenii, uitaeque monumenta commendant affectibus omnium; an Catharinae Senensis, quam in diuarum numerum retulisse fertur Pius, eius nominis secundus, in gratiam ordinis et urbis? {Pompilius} Vera praedicas. Ille demum uerus cultus est, qui sponte coelo dignis meritis defunctorum exhibetur, quorum beneficia perpetuo sentiuntur. {Brassicanus} Quid igitur! Putas tu huius uiri mortem deplorandam? Diu uixit, si quid ea res facit ad felicitatem hominis. Reliquit nunquam intermoritura uirtutis suae monumenta. Benefactis consecrauit nomen suum immortalitati. Nunc exemptus malis coelo fruitur, et cum Hieronymo confabulatur. {Pompilius} At multa passus est in uita. {Brassicanus} Sed plura passus est diuus Hieronymus. Felicitas est, ob bona pati a malis. {Pompilius} Fateor certe: ob optima a pessimis multa perpessus est Hieronymus. {Brassicanus} Quod olim fecit Satanas per Scribas et Pharisaeos in Dominum Iesum, hoc et nunc facit per Pharisaicos quosdam in optimos quosque uiros, ac de genere mortalium suis uigiliis bene merentes. Nunc ille metit optimam messem pro semente, quam fecit. Interim nostrae partes erunt, illius memoriam habere sacrosanctam; illius nomen ferre laudibus; ac subinde illum salutare uerbis huiusmodi:O sancta anima, sis felix linguis, sis felix linguarum cultoribus, faueto linguis sanctis, perdito malas linguas, infectas ueneno gehennae. {Pompilius} Ita faciam; ac sedulo praedicabo ceteris, ut idem faciant. At non dubito, multos futuros, qui precatiunculam aliquam desiderent, quandoquidem hoc receptum, qua sanctissimi herois memoriam celebrent. {Brassicanus} Hoc dicis, quod isti Collectam appellant? {Pompilius} Scilicet. {Brassicanus} Hanc paraueram et ante mortem. {Pompilius} Recita, quaeso. {Brassicanus} Amator humani generis Deus, qui donum linguarum, quo quondam Apostolos tuos ad Euangelii praedicationem per Spiritum tuum sanctum coelitus instruxeras, per electum famulum tuum Ioannem Reuchlinum mundo renouasti: da, ut omnibus linguis omnes ubique praedicent gloriam filii tui Iesu, ut confundas linguas pseudoapostolorum, qui coniurati substruunt impiam turrim Babel, tuam gloriam obscurare conantes, dum suam student attollere: quum uni tibi debeatur omnis gloria, cum Iesu Filio tuo, Domino nostro, et Spiritu sancto, in aeterna saecula, Amen. {Pompilius} Elegans profecto et pia precatio: dispeream nisi mihi quotidie dicetur. Et nunc occursum mihi felicem duco, qui rem tam laetam ex te didicerim. {Brassicanus} Isto gaudio diu fruere, ac uale. {Pompilius} Vale tu quoque. {Brassicanus} Valebo, sed non coquus.