[56,0] COLLOQUIUM LVI : Ars notoria. Personae : Desiderius Erasmus, Erasmus. {DESIDERIUS} Quomodo succedunt tua studia, Erasmi ? {ERASMUS} Musis, ut apparet, parum fauentibus: sed felicius succederent, si quiddam abs te queam impetrare. {DESIDERIUS} Nihil non impetrabis, modo sit in rem tuam; dic tantum quid rei sit. {ERASMUS} Non dubito, quin nihil sit artium reconditarum quod te fugiat. {DESIDERIUS} Utinam uera praedices! {ERASMUS} Audio artem esse quandam notoriam, quae hoc praestet, ut homo minimo negotio perdiscat omnes disciplinas liberales. {DESIDERIUS} Quid audio ? Vidisti codicem? {ERASMUS} Vidi, sed uidi tantum, quod non esset doctoris copia. {DESIDERIUS} Quid continebat liber? {ERASMUS} Varias animantium formas, draconum, leonum, leopardorum, uariosque circulos, et in his descriptas uoces partim Graecas, partim Latinas, partim Hebraicas, aliasque barbaricarum linguaraum. {DESIDERIUS} Intra quot dies pollicebatur titulus disciplinarum cognitionem? {ERASMUS} Intra quatuordecim. {DESIDERIUS} Magnifica sane pollicitatio; sed nostine quenquam per istam artem notoriam euasisse doctum? {ERASMUS} Nequaquam. {DESIDERIUS} Neque quisquam alius uidit unquam aut uisurus est, nisi posteaquam uiderimus aliquem per alchumisticam euasisse diuitem. {ERASMUS} Equidem optarim artem esse ueram. {DESIDERIUS} Fortasse quod pigeat literas tantis sudoribus emere. {ERASMUS} Scilicet. {DESIDERIUS} Atqui sic uisum est superis. Opes istas uulgares, aurum, gemmas, argentum, palatia, regnum, nonnunquam largiuntur ignauis et immerentibus: sed quae uerae sunt opes, ac proprie nostrae sunt, uoluerunt parari laboribus. Nec oportet nobis uideri molestum laborem, quo res tanta paratur, quum cernamus plurimos homines per horrenda discrimina, per non aestimandos sudores eluctari ad res temporarias et plane uiles, si ad eruditionem conferantur: nec tamen semper assequuntur quod ambiunt. Et habent studiorum labores multum admixtum mellis, si paullulum in ea processeris. Iam in te bona ex parte situm est, ut magnum taediorum partem amputes. {ERASMUS} Quonam pacto? {DESIDERIUS} Primum, ut animum inducas amare studia. Deinde, ut ea mireris. {ERASMUS} Quibus rationibus hoc fiet? {DESIDERIUS} Contemplare, quam multos ditarint, quam multos ad summam dignitatem auctoritatemque prouexerint literae: simulque tecum considera, quantum intersit inter hominem et pecudem. {ERASMUS} Probe mones. {DESIDERIUS} Deinde cicures ingenium tuum oportet, ut possit secum consistere, atque his delectari, quae utilitatem adferunt potius quam uoluptatem. Nam quae per se sunt honesta, etiamsi initio nonnihil habent molestiae, tamen assuetudine dulcescunt: ita fiet, ut et minus fatiges praeceptorem, et ipse facilius percipias, iuxta dictum Isocraticum, aureis literis in frontispicio codicis tui pingendum: g-Ean g-ehs g-philomathehs, g-eseh g-polymathehs. {ERASMUS} Satis adest celeritatis in percipiendo, sed mox effluit quod perceptum est. {DESIDERIUS} Itaque pertusum mihi narras dolium. {ERASMUS} Haud multum aberras a scopo. Sed quid remedii? {DESIDERIUS} Obturanda est rima, ne perfluat. {ERASMUS} Quibus rebus? {DESIDERIUS} Non musco neque gypso, sed diligentia. Qui uoces ediscit non intellecta sententia, mox obliuiscitur; nam uerba, ut inquit Homerus, g-pteroenta sunt, facileque auolant, nisi sententiarum pondere librentur. Prima igitur cura sit, ut rem penitus intelligas, dein subinde tecum uerses ac repetas, et in hoc cicurandus est, ut dictum est, animus, ut quoties opus est, cogitationi possit insistere. Nam si cui mens est adeo siluestris, ut in hoc cicurari non possit, haudquaquam est idonea literis. {ERASMUS} Isthuc quam sit difficile, plus satis intelligo. {DESIDERIUS} Quisquis enim habet animum adeo uolubilem, ut nulli cogitationi possit immorari, nec diu potest audire loquentem, nec infigere memoriae quod didicit. Plumbo potest aliquid imprimi, quod maneat in loco; aquae aut argento uiuo, quoniam assidue fluitant, nihil potest imprimi. Quod si possis in hoc ingenium tuum mansuefacere, quum assidue uerseris inter eruditos, quorum confabulationes quotidie tam multa proferunt digna cognitu, minimo labore disces quam plurima. {ERASMUS} Profecto sic est. {DESIDERIUS} Nam praeter sermones conuiuiorum, praeter quotidiana colloquia, statim a prandio audis octo lepidissima dicta, ex probatissimis auctoribus selecta, totidem a coena. Iam mihi supputa quantam haec summam conficiant in singulos menses et annos. {ERASMUS} Magnificam, si possim meminisse. {DESIDERIUS} Ad haec, quum nihil audies nisi bene Latine loquentes, quid obstat quo minus intra paucos menses ediscas Latine, quum illiterati pueri Gallicam aut Hispanicam linguam discant exiguo temporis spatio? {ERASMUS} Sequar tuum consilium experiarque, num possit hoc ingenium Musarum iugo mansuescere. {DESIDERIUS} Ego aliam artem notoriam non noui, quam curam, amorem, assiduitatem.