[0] Festina lente. [1] g-Speude g-bradeohs id est: Festina lente. Prouerbium hoc non inuenustam aenigmatis speciem prae se fert, propterea quod constat ex uerbis inter sese pugnantibus. Ideoque referendum est ad eam formam, quam in operis huius initio demonstrauimus, nimirum eorum, quae per g-enantiohsin id est: contrarietatem efferuntur. Quod genus est illud, g-dusdaimohn g-eudaimonia id est: infelix felicitas. Nec absurde mihi coniectasse uideatur, si quis effictum existimet ex eo, quoc est apud Aristophanem in Equitibus, d-speude g-tacheohs id est: Propera propere, ut allusor, quisquis is fuit, g-anadiplohsin commutarit. Ad hunc autem figurae colorem, atque ad hanc allusionis facetiam, non mediocren gratiam adiungit tam commoda, tamque absoluta breuitas, quae et ipsa uelut in gemmis, itidem et in adagiis, nescio quo modo peculiariter decere mihi uidetur, et ad precii miraculum facere. [2] 2. Etenim si uim ac sententiam aestimes, quam haec tam circumcisa uocum breuitas in se complectitur, quam sit foecunda, quam grauis, quam salutaris, quam ad omnem uitae rationem late patens, profecto facile discesseris in hanc sententlam, ut in tanto prouerbiorum numero non arbitreris ullum aliud esse perinde dignum: quod omnibus incidatur columnis: quod pro templorum omnium foribus describatur: et quidem aureis notis: quod in principalium aularum ualuis depingatur: quod primatium inscalpatur annulis: quod regiis in sceptris exprimatur: denique quod omnibus ubique monumentis repraesentetur, propagetur, celebretur, ut quod tantopere expediat semper cuiusque obuersari animo, quod nusquam non occurrat oculis, nulli quidem mortalium, non maximo futurum usui, praecipue tamen Principibus, et iis, quibus, ut uerbis dicam Homericis: g-Laoi g-t' g-epitetraphatai g-kai g-tossa g-memehle id est: Commissi populi, ac tam multa negocia curae. [3] 3. Quandoquidem a plebeiae sortis hominibus, si quid forte si, uel praetermissum socordia, uel admissum temeritate, quemadmodum iactura leuior, ita et incommodum, quod acceptum est faciliore remedio sarcitur. At uero Principis uel unica cessatio, semelue praecipitatum consilium, Deum immortalem, quas tempestates nonnunquam excitat, quantas rerum humanarum ruinas secum trahit? Rursum, si adsit g-toh g-speude g-bradeohs hoc est maturitas quaedam ac moderatio simu ex uigilantia lentitudineque temperata, ut neque per temeritatem quicquam faciat poenitendum, neque per socordiam quicquam praetereat, quod ad Reipublicae commodum pertinere uideatur, quaeso te quid esse possit hoc imperic felicius firmius, stabiliusque quanquam haec felicitas hauc quaquam ipsis imperii terminis circumscribitur, quin undique longe lateque ad finitimos populos dimanat, nec usquam aeque locum habet Hesiodium illud: g-Pehma g-kakos g-geitohn g-hosson g-t' g-agathos g-oneiar. [4] 4. Proinde sic equidem existimo, prouerbium hoc, si quod aliud, optimo iure, g-basilikohn id est: regium appellari debere non tantum ob eam quam modo diximus causam, uerun etiam quod duobus his uitiis ingenia principum fere peculiariter uideantur esse confinia. Nam fortunae fauor, rerum affluentia, tam paratae uoluptatum illecebrae: praeterea protinus licere quicquid collubitum fuerit, denique pestilentissimum illud assentatorum g-euge semperque parati, quicquid quocunque modo dictum factumue fuerit, arrisus, applausus, adgratulatio: haec, inquam, atque id genus alia, non mirum, si quibusdam socordiam concilient. Maxime si his omnibus fomentis aetas iuuenta contigerit, et huius comes rerum imperitia. At e diuerso fit nonnunquam, ut insitus ille Principum ingeniis uigor, et impetus quidam, ut ita dixerim, Leoninus, adauctus amplitudine fortunae, excitatus rerum maximarum succestibus, inflammatus uel iracundia, uel ambitione, uel aliis huiusmodi cupiditatibus, exstimulatus consiliis praeferocibus, transuersos rapiat aliquoties, ac tum ipsos, tum omnem imperii molem in praecipitium auferat. [5] 5. Quanquam si quidem in alterutram partem peccandum si non paulo praestiterit, Regem impendio lentum esse, qua, plus aequo praecipitem. Homerus Agamemnoni uitiosa, quandam animi mollitiem, hoc est, affinxisse uidetur: ut eius nullum egregium facinus adferatur, aut animosum, nisi cum ob ereptam Chryseidem stomachatur, et Achillem sua spoliat Bryseide. Rursum Achilli parum moderatos impetus, hoc est, g-to g-speudein, attribuit: nisi si cui tum g-speudein g-bradeohs uidetur, cum in consilio districto gladio regem impetiturus, a Pallade coercetur, admonitus, ut intra conuicia duntaxat indignetur. Atqui hoc ipsum era impotentis animi, in frequenti principum consessu, tot probris, tam manifestis conuiciis in eum debacchari, penes quem rerum erat summa. Achillem imitatus uidetur Alexander ille Magnus, ac plane uicit: quippe quem eousque praecipitem egerit impetus animi, ut in amicissimos etiam ferrum destrinxerit. Agamemnonem Sardanapalus est aemulatus, sed ita aemulatus, ut longo praecesserit interuallo. Qui utriusque generis innumerabiles inuenire liceat, qui uel huius inertiam, uel illius ferociam referant: perpaucos autem reperias, qm prouerbium hoc secuti, tempestiuam celeritatem cum prudenti tarditate recte miscuerint: nisi quod pro multis unus sufficit, Fabius ille Maximus, cui cognomen etiam additum Cunctatori; qui cum sibi laudem peperit immortalem, tum Romano imperio, cunctando restituit rem, aliorum ducum inauspicata celeritate iam ad extrema redactam. [6] 6. Itaque non sine causa uideo factum, ut hoc g-speude g-bradeohs in tantum arriserit duobus Imperatoribus Romanis, omnium facile laudatissimis, Octauio Augusto, et Tito Vespasiano quorum utrique stngularis quaeuam aderat animi magmtudo, cum incredibili quadam lenitate, facilitateque coniuncta, ut cum amabili morum popularitate, omnium animos sibi deuinxissent, nihilo secius tamen pari diligentia, quando res uirum postularet, celeriter res maximas confecerint. Octauius igitur hoc dicto tam impense delectatus quemadmodum in Noctibus Atticis libro decimo capite undecimo narrat Aulus Gellius, et hunc secutus Macrobius Satur- lib- VI, ut non in sermonibus modo quotidianis crebrius usurparet, uerum etiam Epistolis suis frequeter insereret, admonens his duabus uocibus, ut ad rem agendam adhiberetur simul et industriae celeritas, et diligentiae tarditas. Quod quidem Gellius Latinis existimat unico uerbo dici, matura . Nam maturari, quod neque praepropere fiat, ne serius quam oporteat, sed ipso in tempore. In hunc sensum usurpasse Maronem, cum ait Aeneidos libro primo: Maturate fugam. Quanquam omnino uox haec apud auctores significat idem quod festinare, sed ita festinare, ne tempus legitimum anteuertas. Siquidem festinata recte dixeris etiam praepropera, maturata non dixeris. Neque dissident ab his quae Suetonius tradit in huius uita: Nihil, inquiens, minus in duce perfecto, quam festinationem, temeritatemque conuenire arbitratur. Crebro itaque illa iactabat: g-Speude g-bradeohs, g-asphalehs g-gar g-est' g-ameinohn g-eh g-thrasus g-stratehgos. [7] 7. Haec ferme Suetonius. Est autem uersus trochaicus tetrameter catalecticus ex poeta quopiam, ut coniicio, decerptus, cui Caesar de suo subiecit g-stratehgos. Cuius haec est sententia. Festina lente. Nam qui tuto citraque lapsum rem gerit, melior est, quam audax et confidens. Tutiora sunt enim, quae lentis consiliis prouidentur, quam quae calidis consiliis properantur. [8] 8. Iam uero dictum idem Tito Vespasiano placuisse, ex antiquissimis illius nomismatis facile colligitur: quorum unum Aldus Manutius mihi spectandum exhibuit argenteum, ueteris, planeque Romanae scalpturae, quod sibi dono missum aiebat a Petro Bembo patritio Veneto, iuuene cum inter primos erudito, cum omnis literariae antiquitatis diligentissimo peruestigatore. Nomismatis character erat huiusmodi: altera ex parte faciem Titi Vespasiani cum inscriptione praefert, ex altera ancoram, cuius medium ceu temonem Delphin obuolutus complectitur. Id autem symboli nihil aliud sibi uelle, quam illud Augusti Caesaris dictum g-speude g-bradeohs indicio sunt monimenta literarum hieroglyphicarum. [9] 9. Sic enim uocantur aenigmaticae scalpturae, quarum priscis seculis multus fuit usus, potissimum apud Aegyptios uates ac theologos: qui nefas esse ducebant, sapientiae mysteria literis communibus uulgo profano prodere, quemadmodum nos facimus, sed si quid cognitu dignum iudicassent animantium rerumque uariarum expressis figuris ita repraesentabant, ut non cuiuis statim promptum esset coniiuere: uerum, si cui singularum rerum proprietates, si peculiaris cuiusque animantis uis ac natura cognita, penitusque perspecta fuisset, is demum collatis eorum symbolorum coniecturis, aenigma sententiae deprehendebat. Veluti cum Aegyptii Osirim suum, quem eundem Solem esse putant, significare uolunt, inscalpunt sceptrum, inque eo speciem exprimunt oculi, nimirum innuentes hunc Deum esse, regal potestate sublimem, cuncta despicere, quia solem Iouis oculum appellat antiquitas. Huiusmodi ferme refert Macrobius libro Saturnalium primo. [10] 10. Item annum hoc modo demonstrabant: Effingebant serpentem ita circumuolutum, ut caudam ore teneret insertam, innuentes annum semper iisdem uicibus temporum reciprocantibus in sese recurrere. Unde Seruius autumat apud Graecis g-eniautos uocabulum attributum anno, atque huc respexisse Maronem, cum ait: Atque in se sua per uestigia uoluitur annus. Etiamsi Horus Aegyptius, cuius exstant duo super huiusmodi symbolis libri, serpentis scalptura non annum, se aeuum repraesentari tradit: Annum autem tum Isidis, tum Phoenicis imagine. Scripsit his de rebus Plutarchus in commentario De Osiride, et Chaeremon apud Graecos, testimonio Suidae, cuius ex libris excerpta suspicor ea, quae nos nuper conspeximus huius generis monimenta, in quibus etiam haec inerat pictura. [11] 11. Primo loco Circulus: deinde ancora, quam mediam, ut dixi, Delphinus obtorto corpor circumplectitur. Circulus ut indicabat interpretamentum adscriptum, quoniam nullo finitur termino, sempiternur innuit tempus. Ancora quoniam nauim remoratur et alligat, sistitque, tarditatem indicat. Delphinus, quod hoc nullum aliud animal celerius, aut impetu perniciore, uelocitater exprimit: quae si scite connectas, efficient huiusmodi sententiam: g-aei g-speude g-bradeohs, id est: Semper festina lente. Porro hoc scripturae genus non solum dignitatis plurimum habet, uerum etiam uoluptatis non parum, si quis modo rerum, ut dixi, proprietates penitus perspectas habuerit: id quod partim contingit solerti contemplatione rerum, causarumque naturalium, partim liberalium cognitione disciplinarum. [12] 12. Veluti si quis ex Aristotelicis libris, quos de Naturali Auditu inscripsit, probe teneret analogiam quandam esse, similitudinem inter magnitudinem, motum, ac tempus: nam horum trium unumquodque pariter in eodem existunt. Siquidem ut tempus adhaeret motui, ita motus adhaeret magnitudini. Quod in magnitudine punctum, hoc momentum in tempore, impetus in motu (liceat enim interim sic appellare, quod in motu minimum est, atque indiuisibile). Neque enim de uocibus laborandum, si de re conueniat. Iam igitur si in recta linea magnitudinem consideres, duo puncta reperies, quorum alterum sit initium duntaxat, alterum finis tantum, h- e- unde quasi fluit longitudo, et in quod definit. In eadem si motum constituas, duos item reperies impetus, alterum unde motus oritur, alterum in quem desinit. Horum ea ratio est, ut qui initium est, tantum eius motus initium sit: qui finis, tantummodo finis. Motum tempus necessario comitatur. Est enim huius ueluti regula, cuius naturam si separatim contemplere, duo uides momenta (liceat enim ita loqui) alterum temporis illius initium, alterum finem. Rursum autem, si in eadem linea consideraris, puncta magnitudinis, impetus motus, momenta temporis, quae media intercedunt inter initium et finem, uides horum uniuscuiusque uelut anticipitem esse naturam. Etenim ad initium relata, fines sunt: ad finem, initia. Proinde ubi finita erit magnitudo, ibi simul et finitus motus, et tempus finitimum sit oportet. Finita est autem ea magnitudo, in quam tale competit initium, ut idem finis esse non possit: talis inquam finis ut in eundem non cadat ratio principii, id quod euenit in omnibus figuris, excepta circulari, seu sphaerica. Nam ut in hac nullum certum est punctum, quod proprie dici queat initium, nullum item quod ita sit finis, ut tantum eam recipiat appellationem, ita nec momentum huiusmodi ullum est, nec impetus. Unde consequitur, ut ibi neque finita magnitudo, neque motus finitus, neque finitum tempus. Rursum ubi quodlibet magnitudinis punctum, simul et initium et finis esse potest, ibi magnitudinem infinitam esse necesse est. Ad eandem rationem, ubi quilibet impetus uel principium motus esse potest, uel finis, illic motus uidetur infinitus. Demum ubi quoduis momentum, simul uel initii temporis esse potest, uel finis, ibi tempus infinitum oportet esse. Sed infinitum tempus, aeternum uocamus, quod quidem aeterno respondet motui. Motus aeternus magnitudinem item aeternam requirit. Haec non possunt competere nisi in sphaericam, aut circularem magnitudinem. Unde Philosophi quidam aeternitatem mundi collegerunt, quod animaduerterent coeli uniuersi, syderumque et sphaericam esse figuram, et motum item esse sphaericum. Porro non solum in huiusmodi magnitudinem, circuli ratio quadrat, uerum etiam motus huic adhaerens, circulus est quidam. Item tempus eum dimetiens motum, non respuit appellationem circuli, quemadmodum testatur etiam Aristoteles quarto g-peri g-tehs g-phusikehs g-akroaseohs libro. Haec igitur atque id genus alia qui ex Philosophorum disciplinis perdidicerit, is facile coniectabit, quam ob rem Aegyptii circulo sempiternum tempus exprimere uoluerint. [13] 13. Iam uero Delphini uim, naturamque paucis inspiciamus. Tradunt auctores hunc incredibili uelocitate, et admirabili impetu reliquum animantium genus longo interuallo post relinquere. Proinde Oppianus libro De Naturis Piscium secundo, Delphinos non cum quibuslibet auibus, sed cum aquilis confert: g-Hosson g-gar g-kouphoisi g-met' g-oiohnoisin g-anaktes g-aietoi g-eh g-thehressi g-met' g-ohmehstehsi g-leontes g-Hosson g-aristeuousin g-en g-erpusehsi g-drakontes g-tosson g-kai g-delphines g-en g-ichthusin g-hehgemonehes, id est: Quippe citas quantum inter aues, insignis honore Regali, reliquas aquila praeuertitur omneis Inque feris leo crudiuoris, saeuique dracones Serpentum in genere exsuperant, tantum impete Delphin Eximius uincat regnantes aequore pisces. Confert et iaculo: g-Dia g-gar g-belos g-hohste g-thalassan g-hiptantai id est: Namque per acquora lata sagittae More uolant. Denique confert etiam uento, uel turbini potius, ac procellae uentorum: g-Allote g-men g-bathu g-kuma g-diatrechei g-ehute g-lailaps id est: Altas aliquando per undas Turbinis in morem discurrit. [14] 14. Plinius libro Historiae Mundi nono, cap- octauo-, Aristotelis secutus sententiam, haudquaquam ab his discrepantia refert, uidelicet Delphinum omnium animalium pernicissimum esse: neque id solum inter maritimi generis uerum etiam uolucri quauis ocyorem, quouis acriorem telo. Singularem autem huius uelocitatem hoc potissimum argumento colligit quod cum os habeat longo dissitum interuallo a rostro, nempe medio pene uentre, quae res in consectandis piscit non mediocrem illi moram adferat necesse est, neque enim nisi resupinus atque conuersus corripit, tamen uix ullus est piscium, qui illius effugiat celeritatem. Nec ignorat ipse hanc naturae dotem, sed ueluti laudis, animiue causa certat aliquoties cum nauigiis, plenis uelis euntibus. Est enim praecipue g-philanthrohpos Delphin, quin et g-paiderastehn aiunt nonnulli, et ob id capitalis est hostis Crocodili, quo non aliud animal infensius homini. Itaque non pauescit hominem ut alienum, uerum obuiam nauigiis uenit: alludit exsultans, certat etiam et quamuis plena praeterit uela. Quin etiam in mugilum uenatu apud stagnum Laternam magnifice declarat, quantum ualeat celeritate, quantum polleat ingenio, quantum denique bene uelit homini. Iam uero quid dicam de impeto uix credibili? Siquidem ubi fame concitatus, fugientem in uada ima persecutus piscem, diutius spiritum continuit, non aliter quam arcu emissus ad respirandum emicat tantaque ui exsilit, uti plerunque uento turgentia uela nauium saltu transuolet. Quod igitur symbolum magis conueniebat ad exprimendum acrem illum et indomitum animi impetum quam Delphini? Porro ad significandam tarditatem, cunctationemque, non male quadrabat g-enechis piscis, quem Latini Remoram uocant: uerum quoniam huius figura parum cognobilis uidebatur (nam praeterquam quod admodum pusillus est, nec ulla insigni nota discernitur) magis ad id placuit ancorae symbolum, quae si quando periculose nauigatur ob uentos nimium secundos, ibi cursum immoderatum nauis figit ac retinet. Itaque dictum hoc, g-speude g-bradeofs, ex ipsis usque priscae Philosophiae mysteriis profectum apparet, unde adscitum est a duobus omnium laudatissimis Imperatoribus, ita ut alteri adagionis esset loco, alteri insignium uice, utriusque moribus ingenioque mire quadrans. [15] 15. Nunc uero in Aldum Manutium Romanum, ceu tertium haeredem, deuenit: Haud equidem sine mente reor, sine numine Diuum. Nam huius eadem, quae quondam Tito Vespasiano placuerunt, celebrantur insignia, non notissima modo, uerum etiam gratissima quibuscunque ubiuis terrarum bonae literae uel notae sunt uel charae. Neque uero symbolum hoc tum illustrius fuisse crediderim, cum inscalptum imperatorio nomismati, negotiatorum manibus terendum circumferretur, quam nunc, cum ubique gentium, uel ultra Christiani imperii terminos, una cum omnigenis utriusque linguae uoluminibus propagatur, agnoscitur, tenetur, celebratur ab omnibus, qui liberalium studiorum colunt sacra: praesertim iis, qui fastidita barbara ista pinguique doctrina, ad uerum atque antiquam aspirant eruditionem, ad quam restituendam uir is quasi natus, et ab ipsis, ut ita dixerim, fatis factus, scalptusque uidetur: tam ardentibus uotis unum hoc optat, tam infatigabili molitur studio, usque adeo nullum refugit laborem, ut literaria supellex et integra, et syncera, puraque bonis ingeniis restituatur. Quam quidem ad rem quantum iam attulerit momenti, tametsi fatis, pene dixerim, inuitis, res ipsa nimirum indicat. Quod si pulcherrimis planeque regiis Aldi nostri uotis Deus aliquis bonis literis amicus adspirauerit, et si quem numina laeua sinant, intra paucos annos illud futurum polliceor studiosis, ut quicquid est bonorum auctorum in quatuor linguis, Latina, Graeca, Hebraica, Chaldaica, tum autem in omni genere disciplinarum, id unius huius opera, et plenum habeant et emendatum, nullamque iam literariae supellectilis partem quisquam desideret. Quod simul atque contigerit, tum uero palam fiet, quantum adhuc bonorum codicum in abdito sit, uel retrusum ob negligentiam, uel suppressum quorundam ambitione, quibus hoc unum cordi est, ut soli sapere uideantur. Tum denique cognitum erit, quam prodigiosis mendis scateant auctores etiam hi, qui nunc satis emendati putantur. Cuius rei si cui libebit, uelut ex degustatione coniecturam facere, Plinianas epistolas, quae propediem ex Aldina officina prodibunt in lucem, cum uulgatis exemplaribus conferrat, quodque ibi deprehenderit, idem in aliis exspectet auctoribus. [16] 16. Herculanum mehercule facinus, ac regio quodam animo dignum, rem tam diuinam, quasi funditus collapsam, orbi restituere, latentia peruestigare, eruere retrusa, reuocare exstincta, sarcire mutila, emendare tot modis deprauata, praecipue uulgarium istorum excusorum uitio, quibus unius etiam aureoli lucellum antiquius est, quam uel uniuersa res literaria. [17] 17. Adde iis, quod quantumlibet exaggeres eorum laudem, qui respublicas sua uirtute uel tuentur, uel etiam augent, in re certe prophana, tum angustis clrcumscripta spatiis uersantur. At qui literas collapsas uindicat, nam id pene difficilius quam genuisse, primum rem sacram molitur et immortalem, tum non unius alicuius prouinciae, sed omnium ubique gentium, omnium seculorum negocium agit. Postremo quondam principum hoc munus erat, inter quos praecipua Ptolemaei gloria. Quanquam huius bibliotheca domesticis et angustis parietibus continebatur. Aldus bibliothecam molitur, cuius non alia septa sint, quam ipsius orbis. [18] 18. In hanc digressiunculam non abs re mihi uideor exspatiatus, nempe quo studiosi hoc impensius his insigniis et faueant, et delectentur, postea quam cognouerint a tam inclytis auctoribus fluxisse: praeterea quid sibi uelint, intellexerint. Denique cum meminerint quantum bonae rei Delphinus ille polliceatur, si quis modo Deus pulcherrimis conatibus dexter adfuerit. [19] 19. A diuerticulo repetetur fabula, si prius exposuero querelam de typographis quibusdam pessime de re literaria merentibus. Non est noua querimonia, nunquam tamen iustior quam hisce temporibus, quibus haec mihi quarta, ni fallor, parabatur editio. Ea fuit anno 1525. [20] 20. Venetorum urbs multis quidem nominibus celeberrima, per Aldinam tamen officinam celebrior est, adeo ut, quicquid libronum isthinc adfertur ad exteras nationes, ob ciuitatis tantum titulum ilico sit uendibilius. Atqui eius nominis lenocinio sordidi quidam typographi sic abutuntur, ut uix ab ulla ciuitate nobis ueniant auctores impudentius, deprauati, nec ii sane quilibet, sed omnium primi, uelut Aristoteles, M- Tullius, et Quinctilianus, ne quid querar de sacris uoluminibus. Curatum est legibus, ne quis consuat calceum, ne quis faciat scrinium, nisi fuerit ab eius opificii sodalitio comprobatus, et tantos auctores, quorum monumentis etiam religio debetur, emittunt in uulgus, adeo literarum ignari, ut ne legere quidem possint, adeo ignaui, ut nec relegere libeat quod excuditur, adeo sordidi, ut citius patiantur sex milibus mendarum oppleri bonum librum, quam paucis aureolis uelint conducere qui praesit castigationi. [21] 21. Nec ulli magnificentius pollicentur in titulis, quam qui impudentissime deprauant omnia. Ex legum auctoritate datur redibitio, si quis pannum ut cocco tinctum uendiderit, si deprehendatur in tinctura nihil additum cocci, quin mulcta afficitur, quisquis in huiusmodi mercibus fucum fecit. Et Iucro suo uel furto potius fruitur, qui eadem opera tot hominum milibus imponit? Olim et in describendis libris adhibebatur religio non minor quam nunc adhibetur in notariis publicis ac iuratis, certe maior debebatur, nec aliunde tam prodigiosa librorum confusio profecta est, quam quod obscuris quibuslibet et monachis imperitis, mox etiam mulierculis citra delectum rei tam sacrae tractatio committebatur. At quantulum est mali, quod adfert scriba negligens aut indoctus, si conferas typographum? Et hic oscitant leges publicae. Punitur, qui uendit pannum apud Britannos tinctum, pro panno tincto apud Venetos, et audacia sua fruitur, qui meras cruces et ingenii tormina uendit pro bonis auctoribus. Dices, non est uenditoris emptori praestare quoduis uitium. Certe hic debebat esse, si titulus promittit exactam diligentiam, et liber scatet mendis. Et sunt errata quae nec ab eruditis statim deprehenduntur. Iam typographorum innumerabilis turba confundit omnia, praesertim apud Germanos. Non licet cuiuis pistorem esse, Typographia quaestus est nulli mortalium interdictus. Nec tutum est quiduis pingere aut loqui, at quamuis materiam excudere fas est. Ubi terrarum non uolitant nouorum libellorum examina? Quorum si singuli adferrent aliquid scitu dignum, tamen ipsa turba studiis uehementer officeret, uel ipsa satietate, quae bonis in rebus est multo perniciosissima, uel hoc ipso, quod his uelut illecebris animi hominum natura apsicori, et nouarum rerum auidi, seuocentur a lectione ueterum scriptorum, quibus nihil melius proferri potest, etiamsi non inficior a neotericis aliquid inueniri posse, quod illos fugerit. Existere potest, uerbi causa, qui doceat aliquid quod latuerit Aristotelem, nullum tamen arbitror exoriturum qui Philosophiae corpus tradat absolutius, quam ille tradidit. Sic erit fortassis qui in literis sacris uideat quaedam quae fefellerint Chrysostomum aut Hieronymum: at non arbitror fore, qui in summa praestet, quod illi praestiterunt. [22] 22. Nunc illis propemodum antiquatis, omnibus omnium naeniis terimus horas, negliguntur interim honestae disciplinae cum suis auctoribus, collabitur auctoritas senatuum, conciliorum, scholarum, iureconsultorum ac Theologorum. Qued si res pergat qua coepit, futurum est, ut summa rerum ad paucos redacta, barbarica quaedam tyrannis sit apud nos, qualis est apud Turcas. Unius aut paucorum libidini parebunt omnia, nec erunt politiae ciuilis ulla uestigia, sed militari uiolentia gubernabuntur uniuersa. Iacebunt omnes honestae disciplinae, lex una uigebit, sic uult g-kosmokratohr. Religionis antistites aut nullo erunt in precio, aut si quid habebunt opum dignitatisue, id totum seruiet iis, quorum non iudicio, sed nutu, ac renutu temperabuntur omnia. [23] 23. Quanto melius consuleretur rebus humanis, si quemamodum in elementis mundi alia ab aliis sic temperantur, ut aeterno foedere consistant omnia: sic in Republica sua cuique legitima maneret auctoritas, populo tribueretur, quod aequum est, senatui ac magistratui tantum concederetur, quantum eruditio, leges et aequitas pateretur, episcopis ac sacerdotibus suus maneret honos. Nec monachis negaretur quod debetur. Horum omnium concors discordia, et eodem tendens uarietas, longe fidelius seruaret Reipublicae statum, quam nunc, dum quisque ad se rapere conatur omnia. Ne familia quidem potest consistere, nisi maritus functionis partem cedat uxori, ni discrimen sit inter liberos et seruos, et nisi serui quoque non pro iumentis habeantur, sed pro hominibus: postremo nisi discrimen sit inter seruum et seruum, ut qui liberaliter seruiunt, habeantur indulgentius ac praemium officiorum exspectent libertatem. [24] 24. Dicet hic aliquis: heus diuinator, quid haec ad typographos? Quia non nullam mali partem inuehit horum impunita licentia. Implent mundum libellis, non iam dicam, nugalibus, quales ego forsitan scribo, sed ineptis, indoctis, maledicis, famosis, rabiosis, impiis ac seditiosis, et horum turba facit, ut frugiferis etiam libellis suus pereat fructus. Prouolant quidam absque titulis, aut titulis quod est sceleratius, fictis. Deprehensi respondent, detur unde alam familiam, desinam tales libellos excudere. Aliquanto meliore fronte respondeat fur, impostor aut leno, da qui uiuam, et desinam his artibus uti: nisi forte leuius crimen est, clam minuere rem alienam, quam palam eripere famam alienam, aut sine ui ad quaestum abuti tuo alienoue corpore, quam uitam alterius ac famam uita quoque chariorem impetere. [25] 25. Sed querelae iam dudum satis. Indicandum est remedium. Mitigabitur hoc malum, si Principibus ac magistratibus curae fuerit, ut quantum fieri potest excludantur ociosi, quos potissimum bella mercenaria nobis progignunt: deinde si improbis, quos nec ratio nec pudor cohibet, leges ostendant fustem paratum, ni se uerterint ad meliora: deinde conantibus ea, quae faciunt ad publicam utilitatem, si uiribus destituantur, succurrant praemia, uel a principibus, uel ab episcopis et abbatibus, uel ex aerario publico. Nam a negociatoribus, qui se plerique Mammonae dedicarunt, fortassis improbum sit tale officium exigere. Qui exstructo altari sepulchroue, qui suspensa tabula aut statua posita, sibi promittunt nomen apud posteros, quanto uiuaciorem famam hac uia sibi pararent. Ex multis unum exemplum proferam. Vix alius in enarrandis sacris uoluminibus dexterius uersatus est, quam diuus Ioannes Chrysostomus, nec alius scriptor magis accommodus his, qui se parant ad munus concionandi. Et scripsit plurima, quorum bonam partem habemus, utcunque uersam, sed plerisque deprauatis, nonnullis etiam admixtis, quae nihil habent Chrysostomi. Quanta uero lux accederet sacris studiis, si tantus doctor totus haberetur Graecus et emendatus: Aut certe sic haberemus eum loquentem Latine, quemadmodum loquitur Graece. [26] 26. Non hic commemorabo, quot modis pereant magnatibus pecuniae, quantum absumant, alea, scorta, compotationes, profectiones non necessariae, pompae, bella quaesita, ambitio, colax, morio, ludio: saltem ex his, quae turpiter pereunt, aliquam portionem decidant uel utilitati publicae, uel suae gloriae, uel utrique. Aldo haec molienti quis non fauit eruditorum? Quis non suggessit aliquid, quod illum laboribus tantis imparem subleuaret? Quoties ad illum ab Hungaris ac Polonis missa sunt ultro uetusta exemplaria, non sine honorario munere, ut ea iusta cura publicaret orbi? Quod Aldus moliebatur apud Italos, nam ipse concessit in fata, quanquam gratiosi nominis titulo adhuc commendatur officina, hoc Ioannes Frobenius molitur apud Cisalpinos non minore studio, quam Aldus, nec prorsus infeliciter, sed quod negari non potest, impari lucro. Si causam requiras, ex multis hanc unam esse puto, quod non est idem ingeniorum candor apud nos, qui est apud Italos, sane quod ad rem attinet literariam. Nec enim uereor praedicare, quod sum expertus. Cum apud Italos ederem Prouerbiorum opus homo Batauus, quotquot illic aderant eruditi ultro suppeditabant auctores nondum per typographos euulgatos, quos mihi suspicabantur usui futuros, Aldus nihil habebat in thesauro suo, quod non communicaret. Idem fecit Ioannes Lascaris, Baptista Egnatius, Marcus Musurus, Frater Urbanus. Quorundam officium sensi, quos nec de facie nec de nomine noueram, Venetiam nihil mecum apportabam, praeter confusam et indigestam operis futuri materiam, idque ex euulgatis duntaxat auctoribus. Magna mea temeritate simul utrique sumus aggressi: ego scribere, Aldus excudere. Summa negocii intra menses plus minus nouem confecta est, et interim mihi cum calculo malo nondum noto res erat. Hic mihi cogita quanta pars utilitatis abfutura fuerit, nisi docti libros manu descriptos suppeditassent. In his erant, opera Platonis Graeca, Plutarchi uitae, eiusdem Moralia, quae sub finem operis m coepta sunt excudi. Athenaei Dipnosophistae, Aphthonius, Hermogenes cum commentariis, Aristotelis Rhetorica cum scholiis Gregorii Nazianzeni. Aristides totus cum scholiis, commentarioli in Hesiodum ac Theocritum, Eustathius in totum Homerum, Pausanias, Pindarus cum accuratis commentariis. Prouerbiorum collectio titulo Plutarchi, rursus alia titulo Apostolii, cuius libri nobis copiam fecit Hieronymus Aleander. Erant et alia minuta, quae uel non succurrunt, uel non attinet referre. Horum nihil adhuc fuerat typis euulgatum. [27] 27. Nunc uicissim accipe candorem amici cuiusdam Cisalpini, quem in praecipuis habebam nec habere desii, quandoquidem amici mores nosse oportet, non odisse. Cum adornarem editionem Venetam, forte uideram apud illum Suidam, cuius margines habebant paroemias annotatas. Opus erat ingens, et erant euoluenda plurima. Cupiens igitur hoc laboris lucrifacere, rogaui faceret eius uoluminis copiam uel ad horas paucas, dum puer notulas in meum codicem transcriberet. Iterum atque iterum roganti pernegauit. Cum nullum obtestationis genus non admouissem, nec exorarem, rogabam num ipse haberet in animo edere prouerbia, me cessurum perlubenter hoc opus felicius tractaturo. Deiurabat nihil esse tale. Quid igitur, inquam, te mouet? Tandem ueluti tormentis adactus fassus est, haec iam euulgari, per quae docti hactenus fuissent uulgo mirandi. "Hinc illae lachrimae". Latitant in collegiis ac monasteriis Germanorum, Gallorum et Anglorum peruetusti codices, quos exceptis paucis adeo non communicant ultro, ut rogati uel celent, uel pernegent, uel iniquo precio uendant usum, decuplo aestimatorum codicum. Tandem pulcre seruatos uel caries tineaeque corrumpunt, uel fures auferunt. Magnates autem adeo non adiuuant sua benignitate rem literariam, ut existiment nullam pecuniam perire perditius, quam quae in tales usus consumitur: neque quicquam omnino placet illis, unde non uectigal aliquod tollitur. Quod si pari candore Principes Cisalpini prosequerentur honesta studia cum Italis, Frobeniani serpentes non tantum abessent ab opibus Delphinis Aldini. Ille lente festinans non minus auri sibi peperit, quam nominis, utroque dignus: Frobenius dum baculum semper erectum gerit, non alio spectans quam ad publicam utilitatem, dum a columbina simplicitate non recedit, dum serpentum prudentiam magis exprimit insigniis suis quam factis, fama potius diues est quam re. [28] 28. Sed digressionum iam modus esto, nunc ad adagionis enarrationem nostra sese referat oratio. Trifariam uti licebit prouerbio: primum si quando admonebimus, diutius deliberandum, prius quam aggrediare negocium: postea quam statueris, tum uelociter peragendum, ut ad consultandi moram pertineat ancora, ad conficiendi celeritatem Delphinus. Huc pertinet Sallustianum illud: nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Quam sententiam Aristoteles recenset sexto Moralium libro, tanquam uulgo iactatam: aiunt, inquiens, de quibus iam deliberaris, ea celeriter esse peraganda, cunctanter autem consultandum. Cuius auctorem Biantem fuisse testatur Laertius, qui solitus sit admonere: g-bradeohs g-egcheirein g-tois g-prattomenois; g-ho g-d' g-an g-heleh g-bebaiohs g-tehrohn g-diamenein id est: Cunctanter, aggrediendum negocium, uerum in suscepto constanter perseuerandum : Nec admodum abludit hinc Mimus ille, Publianus opinor: Diu apparandum est bellum, ut uincas celerius. Item ille: Deliberare utilia, mora tutissima est . Adde iis prouerbium illud: g-en g-nukti g-bouleh id est: In nocte consilium . Praeterea Sophocleum illud in Oedipo tyranno: g-phronein g-gar g-hoi g-tacheis g-ouk g-asphaleis id est: Periculosa est praepropera prudentia. Addendum his illud Platonis, quod alibi citauimus: Qui plus satis festinat initio, serius ad finem peruenit. Paulo diuersius est, sed tamen ad hanc referendum formam, quod ait Quinctilianus: Praecox illud ingeniorum genus non temere peruenire ad frugem. Et quod uulgo dicunt, qui pueri adhuc, et uelut ante tempus sapiunt, eos in senectute stultos euadere. Quod Actius approbare uidetur, qui apud Gellium ait, sibi in iuuenilibus ingeniis itidem ut in pomis immaturis placere acerbitatem: nam haec demum maturescere. Porro maturitas tempestiuam adfert suauitatem, reliqua ante tempus putrescere. [29] 29. Alter usurpandi modus fuerit, cum admonebimus adfectus animi, rationis uelut habenis reprimendos esse. Siquidem Plato animum hominis in treis partitus parteis, rationem, iracundiam, concupiscentiam, in hoc Philosophiae summa sitam esse putat, si affectus pareant rationi non aliter quam regi, cui quidem ob id ipsum sedem in cerebro, uelut in arce datam existimat. Peripatetici, quorum signifer Aristoteles, affectus qui sunt animorum impetus quidam, ceu stimulos quosdam a natura datos existimant, quibus ad uirtutis usum excitemur’ quanquam reclamantibus Stoicis, et nominatim Seneca in libris quos ad Neronem scripsit, de Ira. Putant enim affectus huiusmodi non modo nihil conducere ad uirtutem, uerum etiam officere: quanquam ne isti quidem inficias eunt, in animo sapientis illius, quem imaginantur, relinqui primos impetus, anteuertere solitos rationi, quos funditus exstirpare non queas: Verum ii, ne consequatur assensio, protinus a ratione reiicinntur. Hoc innuit Homerus, cum Iliados primo, Pallas a tergo adstat Achilli, iamque manum admouentem gladio, coercet. Igitur uiolentos illos animi motus, Delphinum recte dixeris: ancoram moderatricem sapientiam. Seneca scripsit, nulli rei prodesse morar nisi iracundiae. Imo quicquid impense cupimus, aut odimus, ibi salutaris est mora. Plutarchus in Apophthegmatis Romanorum narrat Athenodorum Philosophum, cum ob senium impetrasset ab Octauio Augusto ueniam redeundi domum, admonuisse illum, ut ne quid iratus diceret, faceretue, prius quam uiginti quatuor Graecorum literas apud se nominatim recensuisset. Quo audito respondit, sibi illo adhuc opus esse, quo disceret et tacendi artem, atque hoc praetexu totum annum hominem apud se detinuit. Huc spectat etiam Terentianum illud: Vide, ne nimium calidum hoc sit modo. Sunt autem quaedam ingenia, quibus calcaribus est opus: sunt quibus freno. Proinde recte ueteres illi a Delphino ancoram complecti uoluerunt, quod oporteat alterum altero temperari, et utrumque cum altero coniungi, quo uidelicet eiusmodi quidam animi habitus existat, qualem Plato conflari putat ex Musica, Gymnasticaque, si pariter exerceantur. [30] 30. Tertia utendi ratio fuerit, cum admonebimus, in omni negocio uitandam praecipitem celeritatem, quod uitii quibusdam ingeniis peculiariter insitum est, ut illis in omni re quantulacunque mora longa uideatur. Huiusmodi festinationis comites esse solent, error et poenitentia, iuxta uersiculum illum apud Graecos celebrem: g-propeteia g-pollois g-estin g-aitia g-kakohn id est: Multis malorum est causa praecipitantia. [31] 31. His occinendum nobile illud Catonis dictum: Sat cito, si sat bene, cuius mentionem fecit Diuus Hieronymus, scribens ad Pammachium in haec uerba: Scitum est illud quoque Catonis : Sat cito, si sat bene, quod nos quondam adolescentuli cum a perfecto Oratore in praefatiuncula diceretur, risimus. Meminisse te puto erroris mutui, cum omne Athenaeum Scholasticorum uocibus consonabat: Sat cito, si sat bene. [32] 32. Hactenus Hieronymus. Quadrabit et in illos, qui praepropere famam affectant, maluntque paratam ac magnam, quam solidam et perpetuam. Solent enim praecocia subito flaccescere. Quod autem paulatim accrescit, durabile est. Horatius: Crescit occulto uelut arbor aeuo Fama, Marcelli. Et Pindarus in Nemeis hymno VIII: g-auxetai g-d' g-areta, g-chlohrais g-eersais g-hohs g-hote g-dendron g-assei, g-sophois g-androhn g-aertheisa g-en g-dikaiois g-te g-pros g-hugron g-aithera id est: Augescit autem uirtus, ueluti cum arbor uirenti rore surgit, sapientes inter uiros sublata iustosque ad liquidum aethera. In summa, quicunque uel socordia peccant, uel immoderato impetu, iis illud Octauii Caesaris, g-speude g-bradeohs simul symbolum illud olim Titi Vespasiani, nunc Aldinum, oportebit in memoriam reuocare, ut Delphini atque ancorae meminerint.