[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT I. Postquam ad Moesorum regionem uniuersas classes uenti appulere, propere omnes, signo dato, naues littori admouent. Dein egredi cupientibus, a custodibus loci eius obuiam itum est : eos namque Telephus, qui tum Moesiae imperator erat, quo omnis regio ab incursione maritimorum hostium defensaretur, littori praefecerat. Igitur ubi descendere prohibentur, neque prius permittitur terram contingere, quam regi quinam essent, nuntiaretur : nostri primo quae dicebantur neglegere, et singuli nauibus egredi. Dein postquam a custodibus nihil remittebatur, et summa ui resisti et prohiberi coeptum est, duces omnes iniuriam manu uindicandam rati arreptis armis euolant nauibus, incensique ira custodes caedere, neque uersis his atque in fuga parcere, sed uti quisque fugientem comprehenderat, obtruncare. [2,2] CAPUT II. Interim ad Telephum, qui primi fuga Graecos euaserant, ueniunt; irruisse multa milia hostium, eosque caesis custodibus littora occupasse, multa praeterea singuli pro metu suo adiicientes, nuntiant. Dein re cognita, Telephus cum his, quos circum se habebat, aliisque, qui in ea festinatione in unum conduci potuere, propere Graecis obuiam uenit, ac statim condensis utrinque frontibus ui magna concurritur. Dein uti quisque in manus uenerat, interficitur. Quum interim his aut illis ex casu suorum perculsis, uehementius inuicem instaretur, Thessandrus, quem Polynicis supra memorauimus, congressus cum Telepho, ictusque ab eo cadit, multis tamen hostium ante interfectis, in queis Telephi comitem, quem rex ob industriam uirium atque ingenii inter duces habebat, strenue dimicantem obtruncauerat; atque ita paulatim elatus secundo belli euentu, et ob id maiora uiribus aggressus, interficitur. Atque eius cruentum corpus Diomedes, quod ei iam tum a parentibus coeptum cum eo societatis ius perseuerabat, humeris extulit : idque igni crematum, quod superfuerat, patrio more sepeliuit. [2,3] CAPUT III. At ubi animaduertere Achilles et Aiax Telamonius magno suorum detrimento euentum belli trahi, exercitum in duas partes dispertiunt, ac pro tempore cohortati suos, tanquam restauratis uiribus acrius hostes incurrunt, ipsi duces principes certaminis; quum modo insequerentur fugientes, modo ingruentibus semet instar muri opponerent; atque ita omnino primi aut inter primos ballantes praeclaram iam tum uirtutis suae famam apud hostes atque inter suos effecere. Interim Teutranius ex Teutrante et Auge genitus, frater Telephi uterinus, ubi animaduertit Aiacem tanta aduersum suos gloria dimicantem, propere ad eum conuertit, ibique pugnando ictus telo eius occubuit. Eius casu Telephus non mediocriter perculsus, ultionemque fraternae mortis expetens, infestus aciem inuadit, atque fugatis quos aduersum ierat, quum obstinate Ulissem inter uineas, quae ei loco adiunctae erant, insequeretur, praepeditus trunco uitis ruit. Id ubi Achilles procul animaduertit, telum iaculatus femur sinistrum ei transfigit. At Telephus impigre resurgens, ferrum ex corpore extrahit, et protectus concursu suorum, ab instanti pernicie liberatus est. [2,4] CAPUT IV. Iamque diei plerumque processerat, quum utraque acie intenta proelium sine ulla requie, ac iugi certamine strenuis aduersum se ducibus, fatigaretur. Namque nostros multorurn dierum nauigio aliquantum exhaustos, maxime praesentia Telephi debilitauerat. Is namque Hercule genitus, procerus corpore, ac pollens uiribus diuinis patris uirtutibus propriam gloriam aequiperauerat. Igitur aduentante nocte, cunctis cupientibus, requies belli facta est : ac Moesi se ad domum, nostri ad naues digrediuntur. Caeterum in ea pugna utriusque exercitus interfecti multi mortales, sed et uulnerati pars maxima, prorsus nullo aut perpaucis clade belli eius expertibus. Dein secuta die, legati inuicem de sepeliendis, qui in bello ceciderant, mittuntur : atque ita, induciis interpositis, collecta corpora atque igni cremata sepeliuntur. [2,5] CAPUT V. Interim Tlepolemus, et cum fratre Antipho Phidippus, quos Thessalo genitos, nepotes Herculis supra memorauimus, cognito Telephum in iis locis imperitare, fiducia cognationis ad eum ueniunt, eique quinam essent, et quibuscum nauigassent aperuere. Dein multa inuicem consurnpta oratione, ad postremum nostri acrius incusare, quod tam hostiliter aduersum suos uersaretur. Agamemnonem namque et Menelaum Pelopidas, non alienos generis sui, eum exercitum contraxisse. Dein quae circa domum Menelai ab Alexandro commissa essent, raptumque Helenae docent: ob quae decere eum, cum propter consanguinitatem, tum praecipue ob scelus uiolati communis hospitii, Graecis ultro ferre auxilium, in quorum gratiam, ipsius etiam Herculis plurima laborum monumenta per totam Graeciam existerent. Ad ea Telephus, etsi dolore uulneris inmodice afflictabatur, benigne tamen respondens, ipsorn.m potius ait culpa factum, quod amicissimos, et iunctos sibi generis, affinitate, regno suo appulsos ignorauerit; praemittendos etenim fuisse, per quos cognito eorum aduentu obuiam ire gratulantem oportuerit; atque amice hospitio receptos, donatosque muneribus, quum commodum ipsis uideretur, remittere. Caeterum militiam Priamum aduersum recusare; Astyochen enim Priami, sibi matrimonio iunctam, ex qua Eurypylus genitus, arctissimum affinitatis pignus intercederet. Dein propere popularibus, uti ab incoepto desisterent, nunciari iubet : atque ita nostris liberam egrediendi nauibus potestatem permittit. Tlepolemus, et qui cum eo uenerant, Eurypylo traduntur : hique, perfectis quae cupierant, ad naues pergunt, nunciantes Agamemnoni ac reliquis regibus pacem concordiamque cum Telepho. [2,6] CAPUT VI. Quae ubi accepere, apparatum belli laeti omittunt. Dein ex consilii sententia Achilles cum Aiace ad Telephum peruenere, eumque iactatum magnis doloribus consolati, ut uiriliter incommodum ferret, deprecabantur. At Telephus, ubi aliquantum requies doloris intercesserat, Graecos incusare, quod ne nuntium quidem aduentus sui praemisissent. Dein percontatur, quinam, et quanti Pelopidae in ea militia essent : doctusque multis precibus orat, ut ad se omnes ueniant. Tum nostri facturos se quae uellet polliciti, desiderium regis reliquis nunciauere. Igitur omnes Pelopidae, praeter Agamemnonem et Menelaum, in unum congregati ad Telephum ueniunt, multumque gratulationis atque laetitiae praesentia sua regi obtulere : ac deinde muneribus largiter donati, hospitio recipiuntur. Neque tamen miles reliquus qui apud naues erat, munificentiae regis expers fuit : namque ex numero nauium frumentum, aliaque necessaria affatim portabantur. Caeterum rex ubi Agamemnonem, fratremque eius abesse animaduertit, multis precibus Ulissem deprecatur, uti ad eos acciendos pergeret : hi itaque ad Telephum ueniunt ac more regio inuicem acceptis datisque donis, Machaonem et Podalirium Aesculapii filios uenire, ac uulneri mederi iubent : qui inspecto crure, propere apta dolori medicamina imponunt. [2,7] CAPUT VII. Sed ubi tritis aliquot diebus, tempus nauigandi remorari, ac uentis aduersantibus mare in dies magis magisque saeuire occoepit, Telephum adeunt, eumque de opportunitate temporis consulunt : atque ab eo docti, initio ueris ex his locis ad Troiam nauigandi tempus esse, reliqua aduersa, cunctis uolentibus Boeotiam reuertuntur : ibique subductis nauibus singuli in regna sua hiematum discedunt. Interim in eo otio regi Agamemnoni cum Menelao fratre exercere discordias uacuum fuit, ob proditam Iphigeniam. Is namque auctor, et ueluti causa luctus eius credebatur. [2,8] CAPUT VIII. Per idem tempus, ubi de coniuratione uniuersae Graeciae apud Troiam compertum est, auctoribus nuncii eius Scythis barbaris, qui mercandi gratia per omnem Hellespontum commutare res cum accolis sueti, ultro citroque uagabantur, metus atque maeror uniuersos inuasere; quum singuli, quibus ab initio Alexandri facinus displicuerat, male actum aduersus Graeciam, et ob id paucorum prauitate in communem perniciem praecipitatum iri testarentur. Inter quae tam sollicita, magna cura plurimi ex omni ordine lecti, ad contrahenda ex finitimis regionibus auxilia, ab Alexandro, aliisque pessimis consultoribus dimittuntur : hisque mandatur, uti quamprimum expedito negotio remearent : quod ea gratia maxime a Priamidis festinabatur, uti propere instructo exercitu, tempus profectionis antecaperent, atque omne quod parabatur bellum, in regiones Graeciae transportaretur. [2,9] CAPUT IX. Dum haec apud Troiam geruntur, Diomedes incoepti eorum certior factus magna celeritate per omnem Graeciam peruagatus, uniuersos duces conuenit : eisque consilium Troianorum aperiens, monet atque hortatur, uti quamprimum instructi rebus bello necessariis, ad nauigandum festinarent. Neque multo post, re cognita, Argos ab omnibus conuenitur. Ibi Achilles regi indignatus, quod propter filiam renueret profectionem, ab Ulisse in gratiam reductus est. Is namque summaesto ac Iuctu obsito Agamemnoni insinuans, quae circa filiam eius euenissent, animum atque ornatum regis reformauit. Igitur cunctis praesentibus, quamquam a nullo officia militiae neglegebantur, praecipue tamen Aiax Telamonius, et Achilles cum Diomede curam maximam studiumque importandi belli susceperant; hisque placet, uti praeter contractam classem naues quibus loca hostilia incursarent, praeparentur. Ita diebus paucis, quinquaginta nauium classem instructam omni genere compingunt. Caeterum ab incepto militiae eius, octauo iam anno ad hoc usque tempus consumpto, initium noni occoeperat. [2,10] CAPUT X. At ubi instructae omnimodo classes, et mare nauigii patiens, neque ulla res impedimento erat, Scythas, qui forte mercandi gratia eo appulerant, conductos mercede, duces profectionis eius delegere. Per idem tempus Telephus dolore uuineris eius, quod in proelio aduersum Graecos acceperat, diu afflictatus, quum nullo remedio mederi posset, ad postremum Apollinis oraculo monitus, uti Achillem atque Aesculapii filios adhiberet, propere Argos nauigat. Dein cunctis ducibus causam aduentus eius admirantibus, oraculum refert, atque ita orat, ne sibi praedictum remedium, ab amicis negaretur. Quae ubi accepere, Achilles cum Machaone et Podalirio adhibentes curam uulneri, breui fidem oraculi firmauere. Caeterum Graeci multis immolationibus deos adiutores incoepto inuocantes Aulida cum praedictis nauibus ueniunt. Atque inde propere nauigare incipientibus, dux Telephus ob acceptam gratiam factus. Ita ascensis nauibus, uentos nacti, paucis diebus ad Troiam peruenere. [2,11] CAPUT XI. Per idem tempus Sarpedon Lynius Xanthi et Laodamiae, frequentibus nunciis a Priamo accitus, cum magna armatorum manu aduentabat. Is ubi animaduertit procul magnam uim classium admotam littori, ratus ut negotium erat, propere suos instruit Graecosque egredi incipientes inuadit. Neque multo post Priamidae, re cognita, arreptis armis accurrunt : quum interim Graeci infensis hostibus, et omni modo instantibus, neque degredi sine pernicie, neque arma capere turbatis omnibus, et ob id cuncta impedientibus, possent. Ad postremum tamen, hi quibus in ea festinatione armandi semet potestas fuit, confirmati inter se inuicem, acriter hostes incurrunt. Sed in ea pugna Protesilaus, cuius nauis prima omnium terrae admota erat, inter primos bellando, ad postremum telo Aeneae ictus ruit. Occidere etiam duo Priami filii : neque reliqua multitudo utraque ex parte cladis eius expers fuit. [2,12] CAPUT XII. Caeterum Achilles et Aiax Telamonis, quorum uirtute Graeci sustentabantur, magna gloria dimicantes, metum hostibus, et fiduciam suis effecere. Neque amplius resisti iam apud eos potorat, quin paulatim decedentihus his quos aduorsum ierant, ad postremum cuncti fugarentur. Ita libero ab hostibus tempore, Graeci subductas naues, atque in ordinem compositas tuto collocant. Dein ex omnibus Achillem et Aiacem Telamonium, quorum uirtute maxime fidebant, custodes deligunt : hisque tutelam classium atque exercitus per latera atque cornua distribuentes, tradunt. Igitur ordinatis dispositisque omnibus, Telephus, cuius ductu ad Troiam nauigatum est, magna sui apud exercitum gratia domum discedit. Neque multo post circa Protesilai sepulturam nostris occupatis, nihilque tali tempore hostile metuentibus, Cycnus, cuius haud procul a Troia regnum erat, cognito aduentu nostro, clam atque insidiis Graecos inuadit; eosque ancipiti malo territos, sine ullo ordine ac disciplina militari fugere coegit. Dein propere reliqui quibus non ea humatio demandata erat, re cognita, armati eunt contra. In queis Achilles congressus cum rege, eumque et magnam uim hostium interfecit, conuersis in fugam hoc modo liberatis. [2,13] CAPUT XIII. Caeterum sollicitis ducibus, et multorum clade ob crebras hostium incursiones anxiis, decernitur, uti primum finitimas Troiae ciuitates cum parte exercitus adeant, eosque omnimodo incursent. Ita omnium primam Cycni regionem inuadunt, uastantque circum omnia. Sed ubi Mentorensium ciuitatem, quae regni caput, filiorum Cycni nutrix memorabatur, nullo resistente inuasere, atque ignem subiicere coepere, ciues eius multis precibus lacrimisque orare, uti ab incepto desisterent; per omnia humana atque diuina nixi genibus deprecantes, ne delicta pessimi ducis ciuitatem innoxiam, et paulo post fidam sibi luere paterentur. Hoc modo per miserationem seruata ciuitas. Caeterum regios pueros Cobin et Corianurn, eorumque sororem Glaucen, expetentibus Graecis tradidere. Quam nostri Aiaci, ob fortia facta eius, exceptam reliquae praedae, habendam concedunt. Neque multo post Mentorenses supplices, et cum pace ad Graecos conueniunt, amicitiam, et omnia quae imperauissent facturos polliciti. Quis perfectis, Graeci Cillam aggressi expugnauere. Neque tamen Coronen, quae haud procul aberat, contingunt, in gratiam Maeandriorum, qui domini ciuitatis eius, fideles atque amicissimi nobis ad hoc tempus permanserant. [2,14] CAPUT XIV. Eadem tempestate oraculum Pythii Graecis perfertur: concedendum ab omnibus, uti per Palamedem Apollini Zminthio sacrificium exhiberetur. Quae res multis grata ob industriam et amorem uiri, quem circa omnem exercitum exhibebat, nonnnllis ducum dolori fuerat. Ceterum immolatio centum uictimarum, sicuti praedictum erat, pro cuncto exercitu exhibebatur praeeunte Chryse, loci eius sacerdote. Interim re cognita Alexander congregata armatorum manu ad prohibendum uenit. Eum duo Aiaces, priusquam ad templum appropinquaret, interfectis plurimis fugauere. Sed Chryses, quem sacerdotem Zminthii Apollinis supra diximus, utriusque exercitus offensam metuens, quisque partium ad eum uenerat, cum his se adiunctum esse simulabat. Interim in eo saerificio Philocteta haud procul ab ara templi eius adstans morsu serpentis forte contingitur. Dein ab omnibus, qui animaduerterant, clamore sublato Ulisses accurrens serpentem interficit ; neque multo post Philocteta cum paucis, uti curaretur, Lemnum insulam mittitur : namque in ea sacri Vulcani antistites inhahitare ab accolis dicebatur, soliti mederi aduersus uenena huiusmodi. [2,15] CAPUT XV. Per idem tempus Diomedes et Ulisses consilium de interficiendo Palamede ineunt, more ingenii humani, quod imbellum aduersum dolores animi, et inuidiae plenum, anteiri se a meliore haud facile patitur. Igitur simulatio quod thesaurum repertum in puteo cum eo partiri uellent, remotis procul omnibus persuadent, uti ipse potius descenderet : eumque nihil de insidiis summetuentem, adminiculo funis usum deponunt; ac propere arreptis saxis, quae circum erant, desuper obruunt. Ita uir optimus acceptusque in exercitu, cuius neque consilium umquam, neque uirtus frustra fuit, circumuentus a quibus minime decuerat, indigno modo interiit. Sed fuere, qui eius consilii haud expertem Agamemnonem dicerent, ob amorem ducis in exercitum; et quia pars maxima regi ab eo cupiens, tradendum ei imperium palam Ioquebantur. Igitur a cunctis Graecis, ueluti publicum funus eius crematum igni, aureo uasculo sepultum est. [2,16] CAPUT XVI. lnterim Achilles ministras, et ueluti officinam belli proximas Troiae ciuitates ratus, sumptis aliquot nauibus, Lesbum aggreditur, ac sine ulla difficultate eam capit; et Phorbanta loci eius regem, multa aduersum Graecos hostiliter molitum, interficit atque inde Diomedeam filiam regis cum magna praeda abducit. Dein Phyrum et Hierapolim urbes refertas diuitiis, cunctis suorum poscentibus, ui magna aggressus, paucis diebus sine ulla difficultate excindit. Caeterum, qua pergebat, agri referti iugi pace, depraedati omnibusque uexati, neque quicquam quod amicum Troianis uideretur, non euersum aut uastatum relinqui. Et eis cognitis, finitimi populi ultro ad eum cum pace occurrere; ac ne uastarentur agri, dimidio fructuum pacti, dant fidem pacis, atque ab eo accipiunt. His actis, Achilles ad exercitum regreditur, magnam uim gloriae atque praedae apportans. Eodem tempore rex Scytharum cognito aduentu nostro, cum multis donis aduentabat. [2,17] CAPUT XVII. Caeterum Achilles haud contentus eorum quae gesserat, Cilicas aggreditur; ibique Lyrnessum paucis diebus pugnando, cepit. Interfecto deinde Eetione, qui his locis imperitabat, magnis opibus naues replet, abducens Astynomen, Chrysi filiam, quae eo tempore regi denupta erat. Propere inde Pedasum expugnare occoepit, Lelegum urbem : sed eorum rex Brises ubi animaduertit in obsidendo saeuire nostros, ratus nulla ui prohiberi hostes, aut suos satis defendi posse, desperatione effugii salutisque, attentis caeteris aduersum hostes, domum regressus, laqueo interiit. Neque multo post capta ciuitas, atque interfecti multi mortales, et abducta filia regis Hippodamia. [2,18] CAPUT XVIII. Per idem ternpus Aiax Telamonius Thracum Chersonesum omnimodo infestabat. Sed ubi rex eorum Polymestor uirtutem atque gloriam uiri cognouit, diffidens rebus suis, deditionem occoepit : tumque Polydorus Priami filius, quem rex recens natum clam omnes alendum ei transmiserat, merces pacis ab eo traditur. Aurum etiam, aliaque dona cuiuscemodi, ad conciliandum hostium animos, affatim praebebantur. Dein frumentum per omnem exercitum totius anni pollicitus, naues onerarias, quas ob id Aiax secum habuerat, replet : multis execrationibus amicitiam Priami adueusum Graecos renuens, in pacis fidem receptus est. His actis Aiax iter ad Phrygas conuertit, ingressusque eorum regionem, Teuthrantem dominum locorum solitario certamine interficit : ac post paucis dies expugnata atque incensa ciuitate, magnam uim praedae trahit, abducens Tecmessam filiam regis. [2,19] CAPUT XIX. Igitur ambo duces multis uastatis atque expugnatis regionibus, ipsi clari atque magnifici ingenti nomine, per diuersa loca, quasi de industria, eodem tempore ad exercitum remeauere. Dein per praecones conductis in unum cunctis militibus, ducibusque, progressi in medium, singuli laborum, atque industriae documenta in conspectu omnium exposuere. Quae ubi Graeei animaduertere, fauore ingenti ac laudibus eos prosecuti, mediosque statuentes ramis oleae coronauere. Dein consilium de diuidenda praeda haleri coeptum, Nestore et ldomeneo in decernendo optimis auctoribus. itaque cunctorum sententia, ex omni praeda quam Achilles apportauerat, exceptam Eetionis coniugem Astynomen, quam Chrysi filiam supra docuimus, ob honorem regium Agamemnoni obtulere. Ipse etiam Achilles praeter Brisei filiam Hippodamiam, Diomedeam sibi retinuit; quod eiusdem aetatis atque alimoniae non sine magno dolore diuelli poterant, et ob id iam antea genibus Achillis obuolutae, ne separarentur rnagnis precibus orauerunt. Caeterum reliqua praeda uiritim ob singulorum merita distributa est. Dein quae Aiax apportauerat, Ulysses et Diomedes regatu eius in medios intulere. Ex queis auri atque argenti quantum satis uidebatur, Agamemnoni regi datur; ac deinde Aiaci, ob egregia laborum eius facinora, Teuthrantis filiam Tecmessam concedunt. Ita diuisis in singulos quae supererant, frumentum per exercitum dispariunt. [2,20] CAPUT XX. His actis fidem pacti quod cum Polymestore intercesserat, traditumque Polydorum refert. Ob quae a cunctis decernitur, ut Ulisses cum Diomede profecti ad Priamum, Helenam cum abreptis recuperarent, atque ita Polydorum regi traderent. Igitur his pergentibus Menelaus, in cuius gratiam id negotium gerebatur, legationis officium eius pariter cum supradictis capit. Itaque habentes Polydorum, ad Troianos ueniunt. Sed ubi animaduertere populares, electos, ac magni nominis uiros aduentasse, propere senes omnes, quorum consilium haberi solitum erat, in unum ducunt, Priamo a filiis domi retento. Igitur reliquis praesentibus Graecorum Menelaus uerba facit: Secundo iam se ob eamdem causam uenisse, cum multa alia aduersum se domumque suam admissa, tum magno cum gemitu filiae orbitatem per absentiam coniugis conqueri : quae cuncta ab amico quondam et hospite, non secundum meritum suum euenisse. Ea seniores lamentatione immodica cum lacrimis accipientes, ad omnia quae ab eo dicebantur, tanquam iniuriae eius participes, annuere. [2,21] CAPUT XXI. Post quae Ulysses medius adstans huiuscemodi orationem habuit: « Credo ego uos, Troiani principes, satis compertum habere, nihil temere Graecos, nihil inconsultum incipere solere, ac semper his iam tum a maioribus prouisum atque elaboratum, uti facta gestaque eorum laus potius quam culpa sequeretur. Et ut ante consulta omittam, hoc iam licet recognoscere : iniuriis contumeliisque Alexandri paulo ante laesa Graecia, non ad uim neque ad arma decursum est, quod iracundiae refugium esse solet. Nam de consilii sententia, legati ad recipiendam Helenam, ut meministis, cum Menelao uenimus : quibus praeter superbas uerborum minas et insidias occultas, nihil a Priamo neque ab eius regulis remissum est. Imperfecta igitur re, ut opinor, consequens fuit arma capere, iusque per uim extorquere, quod amice impetrare nequitum est. Itaque parato exercitu, ac tot egregiis atque inclitis ducibus, ne sic quidem proelium aduersum uos inire consilium fuit : sed imitati morem, modestiamque solitam, iterato ad uos ob eamdem causam oratum uenimus. Caetera in manu uestra sita sunt, Troiani : neque nos pigebit concessisse uobis, si modo sana mens est decretis salubribus priora male consulta corrigere. [2,22] CAPUT XXII. Per deos immortales ! reputate cum animis uestris, quanta clades, et ueluti contagio huiusce exempli orbem terrarum occupatura ait. Quis enim posthac, cui uirile negotium est, recordatus Alexandri facinus, non omnia suspecta atque insidiosa ab amico metuere cogetur? aut quis frater fratri aditum patefaciet? quis hospitem aut cognatum non tamquam hostem cauebit? Denique si hoc, quod haud spero, probaueritis, omnia foederis iura ac pietatis apud Barbaros et Graecos clausa erunt. Quocirca, Troiani principes, bonum atque utile est, Graecos, receptis uniuersis, quae per uim extorta sunt, amice, atque uti par est, domum dimitti, neque operiri quoad duo regna inter se amicissima manus conserant. Quae quum considero, dolendam hercule uicem uestram puto, qui innoxii et culpae eius uacui, nati paucorum libidini, paulo post alieni sceleris poenas subire cogemini. An uos soli ignoratis, ut affectae sint uicinae atque amicae uobis ciuitates, uel quae in dies residuis praeparentur? Nam captum Polydorum, atque apud Graecos retineri, cognitum uobis est : qui, si Helena cum abreptis nunc saltem reuocetur, inuiolatus Priamo restitui poterit : alio pacto bellum differri non potest; neque finis bellandi fiet, quin aut omnes Graeciae duces, qui singuli ad eruendam ciuitatem uestram satis idonei sunt, mortem obierint, aut, quod magis spero confore, capto llio, crematoque igni, posteris etiam exemplum impietatis uestrae relinquatur. Quapropter dum adhuc res integra in manibus uobis est, etiam atque etiam prouidete. » [2,23] CAPUT XXIII. Postquam finem loquendi fecit, magno silentio, cunctis, ut in tali negotio fieri solet, alienam sententiam expectantibus, quum se quisque minus idoneum auctorem crederet, Panthus clara uote: « Apud eos, ait, Ulysse, uersa facis, quibus praeter uoluntatem mederi rebus potestas nulla est. » Dein post eum Antenor: « Omnia, quae memorata a uobis sunt, scientes prudentesque patiemur : neque uoluntas consulendi abest, si potestas concederetur. Sed ut uidetis, summae rei alii potiuntur, quibus cupiditas utilitate potier est. » Quae ubi disseruit, mox per ordinem omnes, qui ob amicitiam Priami, quique mercede conducti auxiliarem exercitum duxerant, introduci iubet. Quis ingressis, Ulisses secundam exorsus orationem, iniquissimos appellare uniuersos, neque dispares Alexandri : quippe qui a bono honestoque elapsi, auctorem pessimi facinoris sequerentur. Neque ignorare quemquam, quin si tam atrox iniuria probanda sit, fore, uti malo exemplo disseminato per mortales, ipsos etiam qui haud longe abessent, similia aut grauiora hisce sequerentur. Ea ut erant atrocia, cuncti inter se taciti reputare animo; atque ita exemplum huiusmodi abhorrentes, indignatione rerum permoueri. Dein solito more perrogatis seniorum sententiis, pari consensu omnium, Menelaum indigne passum iniuriam decernitur; solo omnium Antimacho in gratiam Alexandri, aduersum reclamante. Ac statim qui de omnibus nunciatum ad Priamum mitterentur, electi duo : hique inter caetera quae mandata erant, etiam de Polydore docent. [2,24] CAPUT XXIV. Ea ubi rex accepit, maxime consternatus filii nuntio, ante ora omnium corruit. Deinde a circumstantibus refectus paulisper, erigitur : atque ire in consilium cupiens, ab regulis cohihitus est. Ipsi namque relicto patre, conuentum irrumpunt, ad id tempus quo Antimachus multis in contumeliam Graecorum praeiactis probris, tum demum dimitti Menelaum aiebat, si Polydorus redderetur : postremo eumdem casum atque exitum utriusque custodiendum. Aduersum quae, cunctis silentibus, Antenor resistere, ac ne quid huiusmodi decerneretur, magna ui repugnare. Sed postquam inuicem, multa consumpta oratione, certamen eorum ad manus processerat, omnes qui aderant, inquietum ac seditiosum Antimachum pronuntiantes, e curia eiecere. [2,25] CAPUT XXV. Sed ubi Priamidae ingressi sunt, Panthus Hectorem obsecrans, nam is inter regulos cum uirtute, tum consilio bonus credebatur, hortari, uti Helena nunc potissimum, quum Graeci supplices ob banc causam uenissent, cum amicitia redderetur : neque parum Alexandro ad explendum amorem, si quem circa Helenam habuerat, transactum. Quocirea uersari ante omnium oculos opportere praesentiam regum Graecorum, eorumque facta fortia, ac recens partam gloriam erutis amicissimis Troiae ciuitatibus. Ob eam etiam causam Polymestorem exemplum admissi abhorrentem, ultro Graecis Polydorum tradidisse. Ex quo etiam uerendum ne qua et aliae coniunctae ac finitimae regiones perniciosa consilia aduersum Troiam molirentur : neque fidei ius, contra insidiosa cuncta, atque aduersa in obsidione fore. Quae si omnes, ita uti res est, animo reputarent, et Helena cum gratia remissa, maius atque arctius amicitiae pignus inter duo regna coalesceret. Quae ubi accepit Hector recordatione fraterni facinoris tristior aliquantum, suffusisque cum maerore lacrimis, Helenam tamen prodendam minime rebatur, quippe supplicem domus, et ob id fide interposita tuendam : si qua autem cum ea erepta docerentur, cuncta restituenda. Namque pro Helena Cassandram, siue Polyxenam, quam legatis uideretur, nuptum cum praeclaris donis Menelao tradendam. [2,26] CAPUT XXVI. Ad ea Menelaus iracunde atrox: « Egregie hercule actum nobis est, si quidem proprio spoliatus, commutare matrimonium pro arbitrio hostium meorum cogor. » Aduersum quem Aeneas: « Ac ne haaec quidem, ait, concedentur, contradicente ac resistente me, reliquisque qui affines amicique Alexandro in rem eius consulimus. Sunt enim, atque erunt semper, qui domum regnumque Priami tueantur : neque amisso Polydooe orbitas Priamum insequetur, tot talibusque filiis superstitibus. An solis qui e Graecia sunt, raptus huiusmodi concederetur ? Quippe Cretae Europam quidem a Sidone, Ganymedem ex hisce finibus atque imperio rapere Iicuerit? Quid ? Medeam ignoratisne a Colchis in Iolcorum fines transuectam? Et ne primum iliud rapiendi initium praetermittam, Io ex Sidoniorum regione abducta Argos meauit. Hactenus uobiscum uerbis actum : At nisi mox cum omni classe ex hisce locis aufugeritis, iamiam Troianam uirtutem experiemini : domi quippe iuuentus perita belli abunde nobis est, atque in dies auxiliorum crescit numerus. » Postquam finem loquendi fecit, Ulisses placida oratione: « Et hercules ulterius, ait, differri inimicitias haud integrum uobis est. Date igitur belli signum, atque ut in inferendis iniuriis, ita et in inchoando proelio fite autores; nos sequemur lacessiti. » Talibus inuicem consumptis uerbis, legati consilio abeunt. Ac mox per populum disseminatis, quae aduersum legatos Aeneas dixerat, tumultus oritur, scilicet per eum uniuersam Priami domum odio regni eius, pessimo intercedendi exemplo euersum iri. [2,27] CAPUT XXVII. Igitur ubi legati ad exercitum reuenere, cunctis ducibus dicta gestaque Troianorum aduersum se exponunt. Itaque decernitur, uti Polydorum in conspectu omnium atque ante ipsos muros necarent. Neque ulterius dilatum facinus : quippe productus in medium, uisentibus ex muris plerisque hostium lapidibus ictus, fraternae impietatis poenas luit. Ac mox unus ex praeconibus nunciatum Iliensibus mittitur, uti Polydorum sepeliendurn peterent. Missusque ad eam rem Idaeus, cum seruis regiis, foedatum ac dilaniatum lapidibus Polydorum matri eius Hecubae refert. Interim Aiax Telamonius, ne quid quietum finitimis Troiae regionibus, atque amicis relinqueretur, hostiliter eas ingressus, Botyram, Cillamque, ciuitates diuitiis nobiles, capit. Neque contentus his, Gargarum, Arisbam, Gergithan, Scepsim, Larissam, admiranda celeritate depopulatur. Dein doctus ab incolis, multa cuiusque modi pecora in Idaeo monte stabulari, exposcentibus qui cum eo erant cunctis, cito agmine montem ingressus, interfectis gregum custodibus, magnum uim pecorum abducit. Dein nullo omnium aduersante, cunctis qua pergebat in fugam uersis, ubi tempus uisum est, cum magna praeda ad suos conuertit. [2,28] CAPUT XXVIII. Per idem tempus Chryses, quem sacerdotem Sminthii Apollinis supra docuimus, cognito filiam suam Astynomen cum Agamemnone degere, fretus religione tanti numinis, ad naues uenit, praeferens dei uultus, ac quaedam ornamentorum templi eius, quo facilius recordatione praesentis numinis ueneratio sui regibus incuteretur. Dein oblatis auri atque argenti donis plurimis, redemptionem filiae deprecatur; obsecrans uti magnificarent praesentiam Dei, qui secum oratum eos ob sacerdotem proprium uenisset. Praeterea commemorat, quae in dies aduersum se ab Alexandro eiusque consanguineis, ob exhibitam per se paullo ante immolationem, inimica hostiliaque pararentur. Quae ubi accepere, reddendam filiam sacerdoti, neque ob id accipiendum praemium, uniuersis placet : quippe qui cum per se amicus fidelisque nobis, tum praecipue ob religionem Apollinis nihil non mereri crederetur. Namque multis iam documentis ac fama incolarum, obsequi numini eius per omnia destinauerant. [2,29] CAPUT XXIX. Quae postquam Agamemnon accepit, obuiam cunctorum sententiis ire pergit. Itaque atroci uultu exitium sacerdoti comminatus, ni recederet, perterritum senem, atque extrema metuentem, imperfecto negotio ab exercitu dimittit. Hoc modo conuentu dissoluto, singuli reges ad Agamemnonem adeunt, eumque multis probris insequuntur : quippe qui ob amorem captiuae mulieris, seque et, quod indignissimum uideretur, tanti numinis deum contemptui habuisset : ac mox uniuersi exsecrati deseruere, ob idque et memores Palamedis, quem gratum acceptumque in exercitu, haud sine consilio eius, Diomedes atque Ulisses dolo circumuentum, necauissent. Caeterum Achilles in ore omnium, ipsumque et Menelaum contumeliis lacerabat. [2,30] CAPUT XXX. Igitur Chryses ubi iniuriam perpessus ab Agamemnone domum discessit, neque multi fluxerunt dies, incertum alione casu, an, uti omnibus uidebatur, ira Apollinis, morbus grauissimus exercitum inuadit, principio grassandi facto a pecoribus : dein malo paullatim magis magisque ingrauescente, per homines dispergitur. Tum uero uis magna mortaliurn corporibus fatigatis pestifera aegritudine infando ad postremum exitio interibat. Sed regum omnino nullus, neque mortuus ex hoc malo, neque attentatus est. Carterum postquam nullus morbi modus, et in dies plures interibant, cuncti duces conuerso iam in se quisque timore, in unum coeunt : ac dein flagitare Calchanta, quem futurorum praescium memorauimus, uti causam tanti mali ediceret. Ille enim perspicere se originem huiusce morbi, sed haud liberum esse cuiquam eloqui : ex quo accideret, uti potentissinii regis contraheret offensam. Post quae Achilles reges singulos adigit, ut interposita iusiiurandi religione confirmarent, nequaquam se ob ea offendi. Hoc modo Calchas, ubi cunctorum animos in se conciliauit, Apollinis iram pronuntiat. Eum namque ob iniuriam sacerdotis infestum Graecis, poenas ab exercitu expetere. Dein perquirente Achille mali remedium, restitutionem uirginis pronunciat. [2,31] CAPUT XXXI. Tum Agamemnon coniectans quod mox accidit, concilio tacitus egressus, cunctos quos secum habuerat, in armis esse iubet. Id ubi Achilles animaduertit, commotus rei indignatione, simul pernicie defessi exercitus anxius, defunctorum corpora miserandum in modum confecta, undique in unum colligi iubet, atque in conuentu ante ora omnium proiici. Quo spectaculo adeo commoti reges gentesque omnes, uti aduersum Agamemnonem ab cunctis pergeretur, duce atque auctore Achille, et si perstaret, suadente exitio uindicandum. Quae ubi regi nunciata, pertinacia animi, an ob amorem captiuae, cuncta extrema ratus experiri, nihil remittendum de sententia destinauerat. [2,32] CAPUT XXXII. Ea postquam Troiani cognouere, simul ex muris conflagrationem corporum assiduam crebrasque sepulturas animaduertere, doctique, etiam reliquos incommodo cladis eius debiles agere, cohortati inter se arma capiunt, ac propere cum manu auxiliari effusi portis pergunt aduorsum. Ac dein per campos exercitu bipartito, Troianis Hector, Sarpedon auxiliaribus duces facti. Tum nostri, uisis contra hostibus, armati atque instructi pro negotio simplicis formae aciem composuere, circa cornua diuisis ducibus: dextrum Aehilles cum Antilocho, alterum Aiax Telamonius cum Diomede curabant, medios accepere Aiax alte, et Idomeneus dux noster. Hoc modo exercitu utrimque composito, pergunt obuiam. At ubi in manus uentum est, cohortati suos quisque, acie conflixere. Tum uero in aliquantum tracto certamine plurimi, utriusque partis cadunt plurimi, praecellentibus in ea pugna Barbarorum Hectore et Sarpedone, Graecorum Diomede cum Menelao. Dein nox, communis amborum requies, proelium diremit. Igitur reducto exercitu corpora suorum cremata igni sepeliunt. [2,33] CAPUT XXXIII. Quis perfectis, Graeci statuunt inter se, Achillem, cuius in aduersis Graecorum casibus sollicitudo praecipua uidebatur, regem omnium confirmare. Sed Agamemnon anxius, ne decus regium amitteret, in consilio uerba facit: Sibi maxime cordi esse exercitus incolurmitatem; neque ulterius differre, quin Astynorne parenti remitteretur, maxime si restitutione eius instantem perniciem subterfugerent :nec quicquam deprecari amplius, si modo in locum eius Hippodamiam, quae cum Achille degeret, uicarium munus amissi honoris acciperet. Quae res, quamquam atrox omnibus et indigna uidebatur, tamen conniuente Achille cuius id praemium pro multis et egregiis facinoribus fuerat, effectum habuit. Tantus amor exercitum erga, curaque in animo egregii adolescentis insederat. Igitur aduersa cunctorum uuluntate, neque tamen quoquam palarn recusante, Agamemnon tamquam ab omnibus concessa res uideretur, lictoribus ut Hippodamia abstraheretur imperat; hique breui iussa efficiunt. Interim Astynomen Graeci per Diomedem atque Ulissem cum magna copia uictimarumn ad fanum Apollinis transmisere. Dein perfecto sacificio, paullatim uis mali leniri, neque alius attentari corpora; et eorum qui antea fatiguabantur, tanquam sperato diuinitus leuamine, relaxari. Ita breui per uniuersum exercitum salubritas uigorque solitus renouatus est. Mittitur etiam Philoctetae ad Lemnum portio praedae eius, quam Graeci per Aiacem atque Achillem aduectam inter se uiritim distribuerant. [2,34] CAPUT XXXIV. Ceterum Achilles memor iniuriae supradictae abstinendum publico consilio decreuerat, odio maxime Agamemnonis, abolitoque amore quem circa Graceos habuerat; scilicet quod eorum patientia post tot bellorum uictorias, ac facta fortia, Hippodamia, concessum pro laboribus praemium per iniuriam abducta esset. Dein uenientes ad se duces, aditu prohibere, neque cuiquam amicorum ignoscere, qui se aduersuu Agamemnonis contumelias, quum defendere liceret, deseruissent. Intus igitur manens, Patroclum et Phoenicem, hunc morum magistrum, alterum obsequiis amicitiae charum et, aurigam suum Automedontem secum retinebat. [2,35] CAPUT XXXV. Per idem tempus apud Troiam exercitus sociorum, quique mercede conducti auxiliares copias adduxerant, tempore multo frustra trito, taedione, an recordatione suorum, domuitionem occipiebant. Quod ubi animaduertit Hector, coactus necessitate, militibus, ut in armis essent, iubet; ac mox ubi signum daret, sequerentur sese. Igitur postquam tempus uisum est, et omnes in armis nunciabantur, iubet egredi, ipse dux atque imperator militiae. Res postulare uidetur, eorum reges, qui socii atque amici Troiae, quique ob mercedem auxiliares ex diuersis regionibus contracti Priamidarum imperium saquebantur, edicere. Primus igitur portis erumpit Pandarus Lycaone genitus, ex Lycia : dein Hippothous Pyle, ex Larissa Pelasgidarum ; Acamas et Piros, ex Thracia : Euphemus Troezenius Ciconiis imperitans : Pylaemenes Paphlagonius, patre Melio gloriosus : Odius et Epistrophus, filii Minii, Alizunorum reges : Sarpedon, Xantho genitus rector Lyciorum, ex Solemo : Nastes et Amphimachus Nomionis de Caria : Antiphus et Mesthles genitore Pylaemene, Maeonii : Glaucus Hippolochi Lycius; quem sibi Sarpedon, quod praeter caeteras regionis eius consilio atque armis pollebat, participem bellicarum rerum adsciuerat : Phorcys et Ascanius Phryges : Chromis Midonis, ex Maesia : Pyraechmes Axii Paeonius : Amphius et Adrastus Merope geniti, ex Adrestia : Asius Hyrtaci Sesto : dein alius Asius, Dymante genitus, Hecubae frater, ex Phrygia. Hos omnes, quos memorauimus, secuti multi mortales inconditis moribus, ac dispari sono uocis, sine ullo ordine, aut modo proelia inire soliti. [2,36] CAPUT XXXVI. Quod ubi nostri animaduertere, in campum progressi, more militiae aciem ordinant, magistro ac praeceptore componendi Mnestheo Atheniensi : ordinant autem per gentes atque regiones singulas, seorsum manente Achille cum Myrmidonum exercitu. Is namque quamquam ob illatam ab Agamemnone iniuriam et abductam Hippodamiam, nihil animi remiserat; tamen maxime indignatus quod reliquis ducibus ad coenam deductis, solus contemptui habitus intermitteretur. Caeterum ordinato exereitu, ac tunc primum omnibus copiis aduersum se instructis hostibus, ubi neutra pars committere audet, paulisper in loco retentis militibus, tanquam de industria utrinque receptui canitur. [2,37] CAPUT XXXVII. Iamque Graeci regressi ad naues, arma deponere, ac singuli per loca solita corpus cibo curare occcoeperant, quum Achilles ultum ire cupiens iniurias ignaros consilli sui nostros, et ob id otiose agentes, clam inuadere tentat. At ubi Ulysses a custodibus, qui eruptionem eiius praesenserant, rem comperit, propere duces circumcursans magna uoce monet, atque hortatur uti armis arreptis tuerentur sese, dein consilium, incoeptumque Achillis singulis aperit : quo cognito, clamor ingens oritur, festinantibus ad arma cunctis ac seorsum sibi singulis consulentibus. Ita Achilles praeuerso de se nuncio, ubi omnes in armis sunt, neque conata procedere queunt, intentato negotio ad tentoria regreditur. Ac mox duces nostri rati repentino suorum clamore moueri Ilienses, et ob id noui quid negotii incoepturos, augendae custodiae causa, mittunt duos Aiaces, Diomedem atque Ulissem, hique inter se regionem, qua aditus hostibus erat, dispertiunt. Quae res non frustra eos habuit. Namque apud Troiam Hector causam tumultus eorum cupidus persciscere fiiium Eumedi Dolonem multis praemiis promissisque inlectum ad postremum uti exploratum res Graecorum egrederetur, mittit : isque non longe a nauibus auidus ignara cognoscendi, dum cupit suscepti negotii fidem complere, in manus Diomedis, qui eum locum cum Ulisse custodiebat, deuenit : ac mox ab his comprehensus refert cuncta, atque occiditur. [2,38] CAPUT XXXVIII. Dein diebus aliquot in otio tritis, productio utriusque exercitus praeparatur : diuisoque inter se campo, qui medius inter Troiam atque naues interiacet, ubi tempus belIandi uidebatur, magna cura uniuersus miles instructus armis, utrimque procedere. Dein signo dato, densatis frontibus, conflixere acies, composite Graecis ac singulis per distributionem imperia ducum exsequentibus; contra, sine modo, atque ordine Barbaris ruentibus. Caeterum in ea pugna interfecti utriusque partis multi mortales; quum neque instantibus cederetur, et exemplo strenuissimi cuiusque qui iuxta steterat, aequiperare gloriam festinaret. Interim uulnerati grauiter ex ducibus bello decedere coacti sunt. Barbarorum, Aeneas, Sarpedon, Glaucus, Helenus, Euphorbus. Polydamas; nostrorum Ulisses, Meriones, Eumelus. [2,39] CAPUT XXXIX. Caeterum Menelaus forte conspicatus Alexandrum, magno impetu intuit : quem euitans, neque diutius sustinere ausus Alexander, fugam capit. At ubi procul animaduertit Hector, concurrens cum Deiphobo, comprehendere fratrem, eumque uerbis, maledictisque acrioribus insecuti, ad postremum cogunt, uti progressus in medias acies, eumdem Menelaum, conquiescentibus reliquis, solitario certamine lacesseret. Igitur reducto ad bellum Alexandro, progressoque ante aciem, quod signum lacessentis uidebatur, postquam procul animaduertit Menelaus, nunc demum occasionem inuadendi inimicissimum sibi maxime oblatam ratus, et iamiamque confidens omnium iniuriarum poenas lui sanguine eius, omnibus animis aduersum pergit. Sed ubi eos contra se tendere paratos armis atque animis uterque exercitus animaduertit, signo dato recedunt cuncti. [2,40] CAPUT XL. Iamque uterque pleno gradu aduorsum incidens intra iactum teli peruenerant, quum Alexander praeuenire cupiens, simulque ratus primo iaculi euentu locum uulneri inuentururn, praemittit hastam, eaque illisa clipeo facile decussa est. Dein Menelaus magne impetu iaculatur, haud sane dissimili casu; namque parato iam ad cauendum, ictumque declinante hoste, telum humi figitur. At ubi nouis iaculis manus utriusque redarmatae sunt, pergunt contra : tum demum Alexander ictus femur, cadit ac ne mox hosti ultionem cum summa gloria concederet, pessimo exemplo intercessum est. Namque quum ad interficiendum eum educto gladio prorueret Menelaus, ex occulto sagitta Pandari uulneratus, in ipso impetu repressus est. Igitur ab nostris clamore orto, simulque cum ira indignantibus, quod duobus seorsurn aduersum se, hisque maxime quorum gratia bellum conflatum esset, decernentibus, repente a Troianis pessimo more intercederetur, rursus globus Barbarorum ingruens, Alexandrum e medio rapit. [2,41] CAPUT XLI. Interim in ea permixtione, dum nostri hesitant, Pandarus procul adstans, multos Graecorum sagittis confligit. Neque prius finis factus, quam Diomedes atrocitate rei motus, progressusque cominus telo hostem prosterneret. Hoc modo Pandarus certaminis foedere uiolato, atque interemptis multis, ad postremum poenas sceleratissimae militiae luit. Caeterum corpus eius liberatum ex acie Priamidae igni cremant : reliquiasque socii traditas sibi Lyciam in solum patrium pertulere. Interim uterque exercitus signo dato manus conserunt : pugnantesque ui summa atque ancipiti fortuna, bellum ad occasum solis producunt. Sed ubi nox aduentabat, utrimque reges subducta haud longe acie, custodibus idoneis exercitus communiere. Ita per aliquot dies tempus bellandi opperientes, militem frequentem armatum frustra habuere. Namque ubi hiems aduentare, et imbribus crebris compleri coepere campi, Barbari intra muros abeunt. At nostri nullo palam hoste digressi ad naues, munia hiemis disponunt : moxque bipertito campo, qui reliquus non pugnae opportunus erat, utraque pars aratui insistere, serere frumenta, aliaque quae tempus anni patiebatur. Interim Aiax Telamonius instructo milite quem secum adduxerat, habens etiam nonnullos de exercitu Achillis, ingressus Phrygiae regionem, multa hostiliter uastat, capit ciuitates, ac post paucos dies praeda auctus, ad exercitum uictor reuenit. [2,42] CAPUT XLII. lisdem fere diebus Barbari, nostris per conditionem hiemis quietis, nihilque hostile suspicantibus, parauere eruptionem ; queis Hector dux atque audendi auctor factus, omnes copias instructas armis cum luce simul porta educit, ac protinus cursu pleno ad naues tendere atque inuadere hostes iubet. At Graii infrequentes tum incuriosique ab armis, turbari, simul et a fugientibus, quos primus hostis incesserat, quo minus arma caperent impediri; tum caesi multi mortaIes : iamque fusis qui in medio fuerant, Hector ad naues progressus, ignem in proras iacere, ac saeuire incendiis occoeperat: nullo nostrorum auso resistere ; qui territi atque improuiso turnultu exsangues, genibus Achillis, auxilium renuentis, tamen aduoluebantur : tanta repente mutatio animorum nostros atque hostes incesserat. [2,43] CAPUT XLIII. Interea Aiax Tetemonius adueniens, cognito apud naues Hectore, magna armorum specie ibidem apparuit, ac dein mole sua urgens hostem, multo sudore ad postremum nauibus extra uallum detrudit. Tum iam cedentibus acrior insistens, Hectorem, qui aduersus eum promptus steterat, ictum immani saxo, ac mox consternatum deiicit. Sed eum concurrentes undique plurimi multitudine sua tectum, bello atque Aiacis manibus eripiunt, seminecemque intra muros ferunt, male prospera eruptione aduersus hostes usum. Caeterum Aiax saeuior ob ereptam e manibus gloriam assumptis iam Diomede, et cum Idomeneo, Aiace altero, territos dispersosque sequi; ac fugientes nunc telo eminus prosternere, modo apprehensos obterere armis, prorsus nullo, qui in ea parte fuerat, intacto. Inter quae tam trepida Glaucus Hippolochi, Sarpedon atque Asteropaeus, ad morandum hostem paulisper ausi resistere, mox uulneribus grauati locum amisere : queis uersis, Barbari nullam spem reliquam salutis rati sine rectoribus, neque usquam certo ordine palantes, effusique ruere ad portas, eoque arcto et properantium multitudine impedito ingressu, quum super alium alius ruinae modo praecipitarentur, superuenit cum supradictis ducibus Aiax. Tum magna uis Barbarorum trepida impeditaque inter se caesa extinctaque : in queis Priami filiorum Antiphus et Poliites, Pammon, Mestor, atque Euphemus Troezenius dux egregius Ciconum. [2,44] CAPUT XLIV. Ita Troiani paulo ante uictores, ubi aduentu Aiacis fortuna belli mutata est, uersis ducibus paenas luere militiae inconsultae : ac postquam aduentante uespera, signum nostris receptui datum est, uictores laetique ad naues regressi, mox ab Agamemnone coenatum deducuntur. Ibi Aiax conlaudatus a rege, donis egregiis honoratur : neque reliqui duces facta gestaque uiri siientio remittunt : quippe singuli extollentes uirtutem, memorare fortia facta, euersas ab eo tot Phrygiae ciuitates, abductasque praedas, et ad postremum in ipsis nauibus aduersum Hectorem egregiam pugnam, liberatasque igni classes. Neque cuiquam dubium, quin ea tempestate, tot egregiis ac pulcherrimis eius facinoribus, spes omnes atque opes militiae in taIi uiro sisterentur. Caeterum proras duarum nauium, quibus illatus ignis eam partem tantummodo consumpserat, Epios breui restituit. Tumque Graeci rati post malam pugnam Troianos ulterius nihil hostile ausuros, quieti ac sine terrore egere. [2,45] CAPUT XLV. Per idem tempus Rhesus Eione genitus, haud alienus a Priami amicitia, pacta mercede cum magnis Thracum copiis aduentabat. Is incedente iam uespera paulisper moratus apud paeninsulam, quae anteposita ciuitati continenti eius adiungitur; secunda circiter uigilia ingressus Troianos campos, explicitisque tentoriis ibidem opperiebatur. Quod ubi Diomedes cum Ulisse, uigilias in ea parte curantes procul animaduertere, rati Troianos a Priamo exploratum missos, arreptis armis, mox presso gradu circumspicientesque omnia pergunt ad eum locum. Tum fatigatis ex itinere custodibus, et ob id somno pressis, eosque, et, interius progressi, in ipsis tentoriis regem interflciunt. Dein nihil ultra audendum rati, currum eius, et cum egregiis insignihus equos ad naues ducunt. Ita reliquum noctis in suis quisque tabernaculis requiescentes transigunt. At lucis principio reliquos duces conueniunt, eos facinus ausum expletumque docent. Ac mox rati Barbaros incensos caede regis affore, iubent omnes frequentes apud arma agere, opperirique hostem. [2,46] CAPUT XLVI. Neque multo post Thraces ubi expergefacti e somno, regem interemptum, foedam faciem intra tentoria animaduertere, et uestigia abducti currus manifesta sunt; raptim ac sine ullis ordinibus, ut quemque fors conglobauerat, ad naues euolant. Quibus procul uisis, nostri conferti inter se, atque imperia seruantes, eunt obuiam. Sed Aiaces duo in aliquantum acie progressi, primos Thracum inuadunt atque opprimunt. Dein reliqui duces, ut quisque locum ceperat, caedere singulos : et ubi conferti steterant, bini aut amplius congregati, impetu suo dissoluere : ac mox dispersos palantesque interficere, prorsus uti nullus reliquus caedis fieret. Ac statim Graii, exstinctis qui aduersum ierant, signo dato ad tentoria eorum pergunt. At illi qui custodes castris relicti soli supererant, uisis contra hostibus, terrore ipso miserandum in modum effeminati, omnibus amissis ad moenia confugiunt. Tum undique uersus nostri inruentes, arma, equos, regias opes, et ad postremum uti quidque sors dederat, praeripiunt. [2,47] CAPUT XLVII. Hoc modo uictores Graii deletis cum imperatore Thracibus, onusti praeda atque uictoria, ad naues digrediuntur : quum interim Troiani ex muris respectantes nequicquam, pro sociis ausi intra moenia tamen trepidarent. Iigitur Barbari tot iam aduersis rebus fracti, legatos inducias postulantes ad Graecos mittunt. Ac mox nostris conditionem approbantibus, interposito sacrifiicio fidem firmauere. Eodem fere tempore Chryses, quem sacerdotem Sminthii Apollinis supra memorauimus, ad exercitum uenit actum gratias super his, quae in se recepta filia benigne ab nostris gesta erant : ob quae tam honorifica, simul quod Astynomen liberaliter habitam cognauerat, reductam secum Agamemnoni tradit. Neque multo post Philocteta cum bis, qui partem praedae ad eum portauerant, Lemno regreditur, inualidus etiam tum, neque satis firmo gressu. [2,48] CAPUT XLVIII. Interea consilium Graecis agentibus, Aiax Telamonius in medium progressus, docet oportere mitti ad Achillem praecatores, qui eum imperatorum uerbis atque exercitus peterent, remittere iras, ac repetere solitam cum cuis gratiam; minime quippe aspernandum talem uirum, nunc uel maxime, quum secundis rebus Graeeci, et paullo ante uictores, non ob utilitatem, sed honoris merito, gratiam eius peterent. Inter quae deprecari etiam Agamemnonem, daret operam simul, uoluntatemque agendo negotio adhiheret : namque tali tempore in commune ab omnibus consulendum, praesertim procul ab domo, locis alienis atque hostilihus : neque se aliter inter tam grauia bella undique uersus inimicis regionibus, quam concordia tutos fore. At ubi finem loquendi fecit, cuncti duces laudare consilium uiri, simulque praedicantes ad caelum tollere, scilicet quod cum uirtute corporis tum ingenio uniuersos auteiret. Post quae Agamemnon docere, se et ante ad reconciliandum Achillem multos misisse, et nunc nihil aliud cordi esse. Ac mox Ulyssem atque ipsum Aiacem orare, susciperent negotium, atque ad eum nomine omnium irent; maxime quod Aiax cognatione fretus impetraturus ueniam facilius credebatur. Igitur his operam suam pollicentibus, iturum se una Diomedes sponte ait. [2,49] CAPUT XLIX. His actis, Agamemnon afferre hostiam lictores iubet, ac mox sublata super terram, quum duo quibus imperatum erat, suspensam retinerent, gladium uagina educit, eo bifarium excisam hostiam in conspectu uti diuiserat, collocat : dein ferrum sanguine oblitum manu retinens, inter utramque sacri partem medius inuasit. Interim Patroclus cognito quod parabatur, in consilium superuenit. At rex, sicut supra diximus iurat, inuiolatum a se in eum diem Hippodamiam mansisse : neque cupiditate ulla, aut desiderio lapsum, sed ira, qua plurima mala conficiuntur, eo ussque processisse. His addit, cupere se praeterea, si ipsi etiam ipsi uideretur, filiarum quae ei cordi esset, in matrimonium dare : decimamque regni omnis, ac talenta quinquaginta doti adiungit. Quae ubi accepere, qui in consilio erant, admirari magnificentiam regis maximeque Patroclus : qui cum oblatione tantarum opum, tum praecipue laetus, quod intacta Hippodamia affirmaretur, ad Achillem uenit, eique uniuersa gesta actaque refert. [2,50] CAPUT L. Dein ubi rex ea quae audierat uolutare animo ac deliberare secum ipse occoepit, superuenit cum supradictis Aiax. Tum ingressos eos, ac iam benigne salutatos, sedere hortatur, iuxtaque se Aiacem. Qui tempus loquendi familiariter, et ob id liberius nactus, incusare atque increpare, quod in magnis discriminihus suorum nihil iracundiae remiserit, potueritque cladem exercitus perpeti, quum eum multi amici, plurimi etiam affinium obuoluti genibus deprecarentur. Post quem Ulysses, illa quidam deorum esse, ait : eorum autem, quae in consilio acta essent, ordine exposito, quae etiam Agamemnon pollicitus, quaeque iurasset, ad postremum orat, ne preces omnium, neue oblatas nuptias aspernaretur, moxque eorum omnium, quae una offerebantur, enumerationem facit. [2,51] CAPUT LI. Tum Achilles longam exorsus orationem, primum omnium acta gestaque sua exponere; ac dein admonere, quantas aerumnas pro utilitate omnium pertulerit, quas ciuitates aggressus ceperit : cunctis interim requientibus, ipse anxius, ac dies noctesque bello intentus : et quum neque militibus suis, neque sibi ipse parecret, asportatas nihilominus praedas in commune solitum redigere : pro queis solum omnium se electum, qui tam insigni iniuria dehonestaretur : solum ita contemptum, a quo Hippodamia tot laborum pretium per dedecus abstraheretur : neque in ea culpa solum esse Agamemnonem, sed maxime caeteros Graecos, qui immemores benificiorum, contumeliam suam silentio praeterierint. Postquam finem loquendi fecit, Diomedes : « Praeterita, ait, omittenda sunt, neque oportet prudentem meminisse transactorum, quando ea, etsi maxime copias, nequeas reuocare. » Interea Phoenix, et cum eo Patroclus circumstantes, genas atque omnem uultum iuuenis adosculari, manu contingere genua, rediret in gratiam, atque animas remitteret, cum propter praesentes, qui eum oratum uenissent, tum praecipue ob bene de se meritum reliquum exercitum. [2,52] CAPUT LII. Igitur Achilles praesentia talium uirorum, precibus familiarium, ac recordatione innoxii exercitus tandem flexus, ad postremum facturum se, quae uellent respondit ; dein hortatu Aiacis tum primum post malam iracundiam Graecis mixtus, consilium ingreditur, atque ab Agamemnone regio more salutatur. Interea reliquis ducibus fauorem attollentibus, gaudio laetitiaque cuncta completa sunt. Igitur Agamemnon retentans, eumque et reliquos duces ad coenam deducit : ac paulo post inter epulas, quum laeti inter se inuitarent, rex Patroclum quaesiit, ut Hippodamiam cum ornamentis quae dederat, ad tentoria Achillis deduceret; isque libens mandata efficit. Caeterum per id tempus hiemis saepe Graeci atque Troiani singuli, pluresue, ut fors euenerat, inter se sine ullo metu in luco Thymhraei Apollinis miscebantur.