[5,0] Meditatio V : De essentia rerum materialium; et iterum de Deo, quod existat. [5,1] Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de meî ipsius siue mentis meae natura inuestiganda; sed illa forte aliàs resumam, iamque nihil magis urgere uidetur (postquam animaduerti quid cauendum atque agendum sit ad assequendam ueritatem), quàm ut ex dubiis, in quae superioribus diebus incidi, coner emergere, uideamque an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. [5,2] Et quidem, priusquam inquiram an aliquae tales res extra me existant, considerare debeo illarum ideas, quatenus sunt in mea cogitatione, et uidere quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. [5,3] Nempe distincte imaginor quantitatem, quam uulgo Philosophi appellant continuam, siue eius quantitatis aut potius rei quantae extensionem in longum, latum et profundum; numero in ea uarias partes; quaslibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, et motus locales, motibusque istis quaslibet durationes assigno. [5,4] Nec tantum illa, sic in genere spectata, mihi plane nota et perspecta sunt, sed praeterea etiam particularia innumera de figuris, de numero, de motu, et similibus, attendendo percipio, quorum ueritas adeo aperta est et naturae meae consentanea, ut, dum illa primum detego, non tam uidear aliquid noui addiscere, quàm eorum quae iam ante sciebam reminisci, siue ad ea primum aduertere, quae dudum quidem in me erant, licet non prius in illa obtutum mentis conuertissem. [5,5] Quodque hîc maxime considerandum puto, inuenio apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae, etiam si extra me fortasse nullibi existant, non tamen dici possunt nihil esse; et quamuis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent ueras et immutabiles naturas. Ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam eius natura, siue essentia, siue forma, immutabilis et aeterna, quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet; ut patet ex eo quod demonstrari possint uariae proprietates de isto triangulo, nempe quod eius tres anguli sint acquales duobus rectis, quod maximo eius angulo maximum latus subtendatur, et similes, quas uelim nolim clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullo modo antea cogitauerim, cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae. [5,6] Neque ad rem attinet, si dicam mihi forte a rebus externis per organa sensuum istam trianguli ideam aduenisse, quia nempe corpora triangularem figuram habentia interdum uidi; possum enim alias innumeras figuras excogitare, de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint, et tamen uarias de iis, non minus quàm de triangulo, proprietates demonstrare. Quae sane omnes sunt uerae, quandoquidem a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid sunt, non merum nihil: patet enim illud omne quod uerum est esse aliquid; et iam fuse demonstraui illa omnia quae clare cognosco esse uera. Atque quamuis id non demonstrassem, ea certe est natura mentis meae ut nihilominus non possem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clare percipio; meminique me semper, etiam ante hoc tempus, cum sensuum obiectis quam maxime inhaererem, eiusmodi ueritates, quae nempe de figuris, aut numeris, aliisue ad Arithmeticam uel Geometriam uel in genere ad puram atque abstractam Mathesim pertinentibus, euidenter agnoscebam, pro omnium certissimis habuisse. [5,7] Iam uero si ex eo solo, quod alicuius rei ideam possim ex cogitatione mea depromere, sequitur ea omnia, quae ad illam rem pertinere clare et distincte percipio, reuera ad illam pertinere, nunquid inde haberi etiam potest argumentum, quo Dei existentia probetur? Certe eius ideam, nempe entis summe perfecti, non minus apud me inuenio, quàm ideam cuiusuis figurae aut numeri; nec minus clare et distincte intelligo ad eius naturam pertinere ut semper existat, quàm id quod de aliqua figura aut numero demonstro ad eius figurae aut numeri naturam etiam pertinere; ac proinde, quamuis non omnia, quae superioribus hisce diebus meditatus sum, uera essent, in eodem ad minimum certitudinis gradu esse deberet apud me Dei existentia, in quo fuerunt hactenus Mathematicae ueritates. [5,8] Quanquam sane hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam sophismatis speciem refert. Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus existentiam ab essentia distinguere, facile mihi persuadeo illam etiam ab essentia Dei seiungi posse, atque ita Deum ut non existentem cogitari. Sed tamen diligentius attendenti fit manifestum, non magis posse existentiam ab essentia Dei separari, quàm ab essentia trianguli magnitudinem trium eius angulorum acqualium duobus rectis, siue ab idea montis ideam uallis: adeo ut non magis repugnet cogitare Deum (hoc est ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est cui desit aliqua perfectio), quàm cogitare montem cui desit uallis. [5,9] Verumtamen, ne possim quidem cogitare Deum nisi existentem, ut neque montem sine ualle, at certe, ut neque ex eo quod cogitem montem cum ualle, ideo sequitur aliquem montem in mundo esse, ita neque ex eo quod cogitem Deum ut existentem, ideo sequi uidetur Deum existere: nullam enim necessitatem cogitatio mea rebus imponit; et quemadmodum imaginari licet equum alatum, etsi nullus equus habeat alas, ita forte Deo existentiam possum affingere, quamuis nullus Deus existat. [5,10] Imo sophisma hîc latet; neque enim, ex eo quod non possim cogitare montem nisi cum ualle, sequitur alicubi montem et uallem existere, sed tantum montem et uallem, siue existant, siue non existant, a se mutuo seiungi non posse. Atqui ex eo quod non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum reuerà existere; non quod mea cogitatio hoc efficiat, siue aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contrà quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum est Deum absque existentia (hoc est ens summe perfectum absque summa perfectione) cogitare, ut liberum est equum uel cum alis uel sine alis imaginari. [5,11] Neque etiam hîc dici debet, necesse quidem esse ut ponam Deum existentem, postquam posui illum habere omnes perfectiones, quandoquidem existentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non fuisse; ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod hoc putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen est falsum. Nam, quamuis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem, quoties tamen de ente primo et summo libet cogitare, atque eius ideam tanquam ex mentis meae thesauro depromere, necesse est ut illi omnes perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem, nec ad singulas attendam: quae necessitas plane sufficit ut postea, cum animaduerto existentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum et summum existere: quemadmodum non est necesse me ullum triangulum unquam imaginari, sed quoties uolo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem considerare, necesse est ut illi ea tribuam, ex quibus recte infertur eius tres angulos non maiores esse duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non aduertam. Cum uero examino quaenam figurae circulo inscribantur, nullo modo necesse est ut putem omnes quadrilateras ex eo numero esse; imo etiam idipsum nequidem fingere possum, quamdiu nihil uolo admittere nisi quod clare et distincte intelligo. Ac proinde magna differentia est inter eiusmodi falsas positiones, et ideas ueras mihi ingenitas, quarum prima et praecipua est idea Dei. Nam sane multis modis intelligo illam non esse quid fictitium a cogitatione mea dependens, sed imaginem uerae et immutabilis naturae: ut, primo, quia nulla alia res potest a me excogitari, ad cuius essentiam existentia pertineat, praeter solum Deum; deinde, quia non possum duos aut plures eiusmodi Deos intelligere, et quia, posito quod iam unus existat, plane uideam esse necessarium ut et ante ab aeterno extiterit, et in aeternum sit mansurus; ac denique, quod multa alia in Deo percipiam, quorum nihil a me detrahi potest nec mutari. [5,12] Sed uero, quacumque tandem utar probandi ratione, semper eo res redit, ut ea me sola plane persuadeant, quae clare et distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio, etsi nonnulla unicuique obuia sint, alia uero nonnisi ab iis qui propius inspiciunt et diligenter inuestigant deteguntur, postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quàm illa existimantur. Ut quamuis non tam facile appareat in triangulo rectangulo quadratum basis aequale esse quadratis laterum, quàm istam basim maximo eius angulo subtendi, non tamen minus creditur, postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praeiudiciis obruerer, et rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius aut facilius agnoscerem; nam quid ex se est apertius, quàm summum ens esse, siue Deum, ad cuius solius essentiam existentia pertinet, existere? [5,13] Atque, quamuis mihi attenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc tamen non modo de eo aeque certus sum ac de omni alio quod certissimum uidetur, sed praeterea etiam animaduerto caeterarum rerum certitudinem ab hoc ipso ita pendere, ut absque eo nihil unquam perfecte sciri possit. [5,14] Etsi enim eius sim naturae ut, quamdiu aliquid ualde clare et distincte percipio, non possim non credere uerum esse, quia tamen eius etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipiendam, recurratque saepe memoria iudicii ante facti, cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid iudicaui, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarem, facile ab opinione deiicerent, atque ita de nulla unquam re ueram et certam scientiam, sed uagas tantum et mutabiles opiniones, haberem. Sic, exempli causa, cum naturam trianguli considero, euidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet eius tres angulos aequales esse duobus rectis, nec possum non credere id uerum esse, quamdiu ad eius demonstrationem attendo; sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumuis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit uera, si quidem Deum ignorem. Possum enim mihi persuadere me talem a natura factum esse, ut interdum in iis fallar quae me puto quàm euidentissime percipere, cum praesertim meminerim me saepe multa pro ueris et certis habuisse, quae postmodum, aliis rationibus adductus, falsa esse iudicaui. [5,15] Postquam uero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem; atque inde collegi illa omnia, quae clare et distincte percipio, necessario esse uera; etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud uerum esse iudicaui, modo tantum recorder me clare et distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest, quae me ad dubitandum impellat, sed ueram et certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantum, sed et de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis et similibus. Quid enim nunc mihi opponetur? Mene talem factum esse ut saepe fallar? At iam scio me in iis, quae perspicue intelligo, falli non posse. Mene multa aliàs pro ueris et certis habuisse, quae postea falsa esse deprehendi? Atqui nulla ex iis clare et distincte perceperam, sed huius regulae ueritatis ignarus ob alias causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo dicetur? Anne (ut nuper mihi obiiciebam) me forte somniare, siue illa omnia, quae iam cogito, non magis uera esse quàm ea quae dormienti occurrunt? Imo etiam hoc nihil mutat; nam certe, quamuis somniarem, si quid intellectui meo sit euidens, illud omnino est uerum. [5,16] Atque ita plane uideo omnis scientiae certitudinem et ueritatem ab una ueri Dei cognitione pendere, adeo ut, priusquam illum nossem, nihil de ulla alia re perfecte scire potuerim. Iam uero innumera, tum de ipso Deo aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura corporea, quae est purae Matheseos obiectum, mihi plane nota et certa esse possunt.