[4,0] Meditatio IV : De uero et falso. [4,1] Ita me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda, tamque accurate animaduerti perpauca esse quae de rebus corporeis uere percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut iam absque ulla difficultate cogitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantům, atque ab omni materia secretas, conuertam. Et sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans, non extensa in longum, latum, et profundum, nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeae. Cůmque attendo me dubitare, siue esse rem incompletam et dependentem, adeo clara et distincta idea entis independentis et completi, hoc est Dei, mihi occurrit; et ex hoc uno quod talis idea in me sit, siue quod ego ideam illam habens existam, adeo manifeste concludo Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis totam existentiam meam dependere, ut nihil euidentius, nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam. Iamque uidere uideor aliquam uiam per quam ab ista contemplatione ueri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum et sapientiae absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem deueniatur. [4,2] In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat; in omni enim fallacia uel deceptione aliquid imperfectionis reperitur; et quamuis posse fallere, nonnullum esse uideatur acuminis aut potentiae argumentum, proculdubio uelle fallere, uel malitiam uel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. [4,3] Deinde experior quandam in me esse iudicandi facultatem, quam certe, ut et reliqua omnia quae in me sunt, a Deo accepi; cůmque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut, dum ea recte utor, possim unquam errare. [4,4] Nec ullum de hac re dubium superesset, nisi inde sequi uideretur, me igitur errare nunquam posse; nam si quodcunque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem, non uideor posse unquam errare. Atque ita prorsus, quamdiu de Deo tantům cogito, totusque in eum me conuerto, nullam erroris aut falsitatis causam deprehendo; sed, postmodum ad me reuersus, experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens animaduerto non tantům Dei, siue entis summč perfecti, realem et positiuam, sed etiam, ut ita loquar, nihili, siue eius quod ab omni perfectione summč abest, negatiuam quandam ideam mihi obuersari, et me tanquam medium quid inter Deum et nihil, siue inter summum ens et non ens ita esse constitutum, ut, quatenus a summo ente sum creatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo, siue de non ente, participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi quam plurima, non adeo mirum esse quod fallar. Atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat, sed tantummodo esse defectum; nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem, ex eo quod facultas uerum iudicandi, quam ab illo habeo, non sit in me infinita. [4,5] Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit; non enim error est pura negatio, sed priuatio, siue carentia cuiusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non uidetur fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem, quae non sit in suo genere perfecta, siue quae aliqua sibi debita perfectione sit priuata. Nam si, quo peritior est artifex, eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse, quod non sit omnibus numeris absolutum? Nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare, ut nunquam fallerer; nec etiam dubium est quin uelit semper id quod est optimum: anne ergo melius est me falli quam non falli? [4,6] Dum haec perpendo attentiůs, occurrit primo non mihi esse mirandum, si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de eius existentia ideo esse dubitandum, quod forte quaedam alia esse experiar, quae quare uel quomodo ab illo facta sint non comprehendo. Cům enim iam sciam naturam meam esse ualde infirmam et limitatam, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas ignorem; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus, quod a fine peti solet, in rebus Physicis nullum usum habere existimo; non enim absque temeritate me puto posse inuestigare fines Dei. [4,7] Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum uniuersitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus; quod enim forte non immerito, si solum esset, ualde imperfectum uideretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum; et quamuis, ex quo de omnibus uolui dubitare, nihil adhuc praeter me et Deum existere certo cognoui, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animaduerti, negare quin multa alia ab illo facta sint, uel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum uniuersitate obtineam. [4,8] Deinde, ad me propius accedens, et qualesnam sint errores mei (qui soli imperfectionem aliquam in me arguunt) inuestigans, aduerto illos a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi, siue ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu et simul a uoluntate. Nam per solum intellectum percipio tantům ideas de quibus iudicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecise sic spectato reperitur; quamuis enim innumerae fortasse res existant, quarum ideae nullae in me sunt, non tamen proprie illis priuatus, sed negatiue tantům destitutus, sum dicendus, quia nempe rationem nullam possum afferre, qua probem Deum mihi maiorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse; atque quantumuis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum in singulis ex suis operibus omnes perfectiones ponere debuisse, quas in aliquibus ponere potest. Nec uero etiam queri possum, quod non satis amplam et perfectam uoluntatem, siue arbitrii libertatem, a Deo acceperim; nam sane nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod ualde notandum mihi uidetur, nulla alia in me sunt tam perfecta aut tanta, quin intelligam perfectiora siue maiora adhuc esse posse. Nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim agnosco perexiguam illam et ualde finitam in me esse, simulque alterius cuiusdam multo maioris, imo maximae atque infinitae, ideam formo, illamque ex hoc ipso quod eius ideam formare possim, ad Dei naturam pertinere percipio. Eadem ratione, si facultatem recordandi uel imaginandi, uel quaslibet alias examinem, nullam plane inuenio, quam non in me tenuem et circumscriptam, in Deo immensam, esse intelligam. Sola est uoluntas, siue arbitrii libertas, quam tantam in me experior, ut nullius maioris ideam apprehendam; adeo ut illa praecipue sit, ratione cuius imaginem quandam et similitudinem Dei me referre intelligo. Nam quamuis maior absque comparatione in Deo quam in me sit, tum ratione cognitionis et potentiae quae illi adiunctae sunt, redduntque ipsam magis firmam et efficacem, tum ratione obiecti, quoniam ad plura se extendit, non tamen, in se formaliter et praccise spectata, maior uidetur; quia tantům in eo consistit, quod idem uel facere uel non facere (hoc est affirmare uel negare, prosequi uel fugere) possimus, uel potius in eo tantům, quod ad id quod nobis ab intellectu proponitur affirmandum uel negandum, siue prosequendum uel fugiendum, ita feramur, ut a nulla ui externa nos ad id determinari sentiamus. Neque enim opus est me in utramque partem ferri posse, ut sim liber, sed contra, quo magis in unam propendeo, siue quia rationem ueri et boni in ea euidenter intelligo, siue quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eligo; nec sane diuina gratia, nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem, sed potius augent et corroborant. Indifferentia autem illa, quam experior, cům nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, et nullam in ea perfectionem, sed tantummodo in cognitione defectum, siue negationem quandam, testatur; nam si semper quid uerum et bonum sit clare uiderem, nunquam de eo quod esset iudicandum uel eligendum deliberarem; atque ita, quamuis plane liber, nunquam tamen indifferens esse possem. [4,9] Ex his autem percipio nec uim uolendi, quam a Deo habeo, per se spectatam, causam esse errorum meorum, est enim amplissima, atque in suo genere perfecta; neque etiam uim intelligendi, nam quidquid intelligo, cům a Deo habeam ut intelligam, proculdubio recte intelligo, nec in eo fieri potest ut fallar. Unde ergo nascuntur mei errores? Nempe ex hoc uno quod, cům latius pateat uoluntas quam intellectus, illam non intra eosdem limites contineo, sed etiam ad illa quae non intelligo extendo; ad quae cům sit indifferens, facile a uero et bono deflectit, atque ita et fallor et pecco. [4,10] Exempli causa, cům examinarem hisce diebus an aliquid in mundo existeret, atque aduerterem, ex hoc ipso quod illud examinarem, euidenter sequi me existere, non potui quidem non iudicare illud quod tam clare intelligebam uerum esse; non quod ab aliqua ui externa fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est propensio in uoluntate, atque ita tanto magis sponte et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens. Nunc autem, non tantům scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, existere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obuersatur, contingitque ut dubitem an natura cogitans quae in me est, uel potius quae ego ipse sum, alia sit ab ista natura corporea, uel an ambae idem sint; et suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere, quae mihi unum magis quam aliud persuadeat. Certe ex hoc ipso sum indifferens ad utrumlibet affirmandum uel negandum, uel etiam ad nihil de ea re iudicandum. [4,11] Quinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantům se extendit de quibus intellectus nihil plane cognoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a uoluntate deliberatur: quantumuis enim probabiles coniecturae me trahant in unam partem, sola cognitio quod sint tantům coniecturae, non autem certae atque indubitabiles rationes, sufficit ad assensionem meam in contrarium impellendam. Quod satis his diebus sum expertus, cům illa omnia quae priůs ut uera quam maxime credideram, propter hoc unum quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane falsa esse supposui. [4,12] Cům autem quid uerum sit non satis clare et distincte percipio, si quidem a iudicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, et non falli. Sed si uel affirmem uel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor; atque si in eam partem quae falsa est me conuertam, plane fallar; si uero alteram amplectar, casu quidem incidam in ueritatem, sed non ideo culpa carebo, quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectűs praecedere semper debere uoluntatis determinationem. Atque in hoc liberi arbitrii non recto usu priuatio illa inest quae formam erroris constituit: priuatio, inquam, inest in ipsa operatione, quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet. [4,13] Neque enim habeo causam ullam conquerendi, quod Deus mihi non maiorem uim intelligendi, siue non maius lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectűs finiti ut multa non intelligat, et de ratione intellectűs creati ut sit finitus; estque quod agam gratias illi, qui mihi nunquam quicquam debuit, pro eo quod largitus est, non autem quod putem me ab illo iis esse priuatum, siue illum mihi ea abstulisse, quae non dedit. [4,14] Non habeo etiam causam conquerendi, quod uoluntatem dederit latius patentem quam intellectum; cům enim uoluntas in una tantům re, et tanquam in indiuisibili consistat, non uidetur ferre eius natura ut quicquam ab illa demi possit; et sane quo amplior est, tanto maiores debeo gratias eius datori. [4,15] Nec denique etiam queri debeo, quod Deus mecum concurrat ad eliciendos illos actus uoluntatis, siue illa iudicia, in quibus fallor: illi enim actus sunt omnino ueri et boni, quatenus a Deo dependent, et maior in me quodammodo perfectio est, quod illos possim elicere, quam si non possem. Priuatio autem, in qua sola ratio formalis falsitatis et culpae consistit, nullo Dei concursu indiget, quia non est res, neque ad illum relata ut causam priuatio, sed tantummodo negatio dici debet. Nam sane nulla imperfectio in Deo est, quod mihi libertatem dederit assentiendi uel non assentiendi quibusdam, quorum claram et distinctam perceptionem in intellectu meo non posuit; sed proculdubio in me imperfectio est, quod ista libertate non bene utar, et de iis, quae non recte intelligo, iudicium feram. Video tamen fieri a Deo facile potuisse, ut, etiamsi manerem liber, et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem: nempe si uel intellectui meo claram et distinctam perceptionem omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset; uel tantům si adeo firmiter memoriae impressisset, de nulla unquam re esse iudicandum quam clare et distincte non intelligerem, ut nunquam eius possem obliuisci. Et facile intelligo me, quatenus rationem habeo totius cuiusdam, perfectiorem futurum fuisse quam nunc sum, si talis a Deo factus essem. Sed non ideo possum negare quin maior quodammodo perfectio sit in tota rerum uniuersitate, quod quaedam eius partes ab erroribus immunes non sint, aliae uero sint, quam si omnes plane similes essent. Et nullum habeo ius conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere uoluerit, quae non est omnium praecipua et maxime perfecta. [4,16] Ac praeterea, etiam ut non possim ab erroribus abstinere priori illo modo qui pendet ab euidenti eorum omnium perceptione de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantům, quod recorder, quoties de rei ueritate non liquet, a iudicio ferendo esse abstinendum; nam, quamuis eam in me infirmitatem esse experiar, ut non possim semper uni et eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen attenta et saepius iterata meditatione efficere, ut eiusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram. [4,17] Qua in re cům maxima et praecipua hominis perfectio consistat, non parum me hodierna meditatione lucratum esse existimo, quod erroris et falsitatis causam inuestigarim. Et sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui; nam quoties uoluntatem in iudiciis ferendis ita contineo, ut ad ea tantům se extendat quae illi clare et distincte ab intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara et distincta perceptio proculdubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessario Deum authorem habet, Deum, inquam, illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat; ideoque proculdubio est uera. Nec hodie tantům didici quid mihi sit cauendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar ueritatem; assequar enim illam profecto, si tantům ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis, quae confusius et obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo.