[2,0] Meditatio II : De natura mentis humanae: quod ipsa sit notior quam corpus. [2,1] In tantas dubitationes hesterna meditatione coniectus sum, ut nequeam amplius earum obliuisci, nec uideam tamen qua ratione soluendae sint; sed, tanquam in profundum gurgitem ex improuiso delapsus, ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen et tentabo rursus eandem uiam quam heri fueram ingressus, remouendo scilicet illud omne quod uel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem; pergamque porro donec aliquid certi, uel, si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo, nihil esse certi, cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum et immobile, ut integram terram loco dimoueret; magna quoque speranda sunt, si uel minimum quid inuenero quod certum sit et inconcussum. [2,2] Suppono igitur omnia quae uideo falsa esse; credo nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat; nullos plane habeo sensus; corpus, figura, extensio, motus, locusque sunt chimerae. Quid igitur erit uerum? Fortassis hoc unum, nihil esse certi. [2,3] Sed unde scio nihil esse diuersum ab iis omnibus quae iam iam recensui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi? Nunquid est aliquis Deus, uel quocunque nomine illum uocem, qui mihi has ipsas cogitationes immittit? Quare uero hoc putem, cum forsan ipsemet illarum author esse possim? Nunquid ergo saltem ego aliquid sum? Sed iam negaui me habere ullos sensus, et ullum corpus. Haereo tamen; nam quid inde? Sumne ita corpori sensibusque alligatus, ut sine illis esse non possim? Sed mihi persuasi nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non esse? Imo certe ego eram, si quid mihi persuasi. Sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus, qui de industria me semper fallit. Haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit; et fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo. Adeo ut, omnibus satis superque pensitatis, denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur, uel mente concipitur, necessario esse uerum. [2,4] Nondum uero satis intelligo, quisnam sim ego ille, qui iam necessario sum; deincepsque cauendum est ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium certissimam euidentissimamque esse contendo. Quare iam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus uel minimum potuit infirmari, ut ita tandem praecise remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum. [2,5] Quidnam igitur antehac me esse putaui? Hominem scilicet. Sed quid est homo? Dicamne animal rationale? Non, quia postea quaerendum foret quidnam animal sit, et quid rationale, atque ita ex una quaestione in plures difficilioresque delaberer; nec iam mihi tantum otii est, ut illo uelim inter istiusmodi subtilitates abuti. Sed hic potius attendam, quid sponte et natura duce cogitationi meae antehac occurrebat, quoties quid essem considerabam. Nempe occurrebat primo, me habere uultum, manus, brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadauere cernitur, et quam corporis nomine designabam. Occurrebat practerea me nutriri, incedere, sentire, et cogitare: quas quidem actiones ad animam referebam. Sed quid esset haec anima, uel non aduertebam, uel exiguum nescio quid imaginabar, instar uenti, uel ignis, uel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum. De corpore uero ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar eius naturam, quam si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem, sic explicuissem: per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura aliqua terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat; tactu, uisu, auditu, gustu, uel odoratu percipi, necnon moueri pluribus modis, non quidem a seipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur: namque habere uim seipsum mouendi, item sentiendi, uel cogitandi, nullo pacto ad naturam corporis pertinere iudicabam; quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. [2,6] Quid autem nunc, ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, et, si fas est dicere, malignum, data opera in omnibus, quantum potuit, me delusisse? Possumne affirmare me habere uel minimum quid ex iis omnibus, quae iam dixi ad naturam corporis pertinere? Attendo, cogito, reuoluo, nihil occurrit; fatigor eadem frustra repetere. Quid uero ex iis quae animae tribuebam? Nutriri uel incedere? Quandoquidem iam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta. Sentire? Nempe etiam hoc non fit sine corpore, et permulta sentire uisus sum in somnis quae deinde animaduerti me non sensisse. Cogitare? Hic inuenio: cogitatio est; hacc sola a me diuelli nequit. Ego sum, ego existo; certum est. Quandiu autem? Nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset, si cessarem ab omni cogitatione, ut illico totus esse desinerem. Nihil nunc admitto nisi quod necessario sit uerum; sum igitur praecise tantum res cogitans, id est, mens, siue animus, siue intellectus, siue ratio, uoces mihi prius significationis ignotae. Sum autem res uera, et uere existens; sed qualis res? Dixi, cogitans. [2,7] Quid praeterea? Imaginabor: non sum compages illa membrorum, quae corpus humanum appellatur; non sum etiam tenuis aliquis aër istis membris infusus, non uentus, non ignis, non uapor, non halitus, non quidquid mihi fingo: supposui enim ista nihil esse. Manet positio: nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis uero contingit, ut haec ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei ueritate non differant ab eo me quem noui? Nescio, de hac re iam non disputo; de iis tantum quae mihi nota sunt, iudicium ferre possum. Noui me existere; quaero quis sim ego ille quem noui. Certissimum est huius sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere nondum noui; non igitur ab iis ullis, quae ima[gi]natione effingo. Atque hoc uerbum, effingo, admonet me erroris mei: nam fingerem reuera, si quid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram, seu imaginem, contemplari. Iam autem certo scio me esse, simulque fieri posse ut omnes istae imagines, et generaliter quaecunque ad corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia. Quibus animaduersis, non minus ineptire uideor, dicendo: imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem: iam quidem sum experrectus, uideoque nonnihil ueri, sed quia nondum uideo satis euidenter, data opera obdormiam, ut hoc ipsum mihi somnia uerius euidentiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere, ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime esse auocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. [2,8] Sed quid igitur sum? Res cogitans. Quid est hoc? Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, uolens, nolens, imaginans quoque, et sentiens. [2,9] Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant. Sed quidni pertinerent? Nonne ego ipse sum qui iam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum uerum esse affirmo, nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa uel inuitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus uenientia animaduerto? Quid est horum, quamuis semper dormiam, quamuis etiam is qui me creauit, quantum in se est, me deludat, quod non aeque uerum sit ac me esse? Quid est quod a mea cogitatione distinguatur? Quid est quod a me ipso separatum dici possit? Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui uelim, tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod euidentius explicetur. Sed uero etiam ego idem sum qui imaginor; nam quamuis forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata uera sit, uis tamen ipsa imaginandi reuera existit, et cogitationis meae partem facit. Idem denique ego sum qui sentio, siue qui res corporeas tanquam per sensus animaduerto: uidelicet iam lucem uideo, strepitum audio, calorem sentio. Falsa haec sunt, dormio enim. At certe uidere uideor, audire, calescere. Hoc falsum esse non potest; hoc est proprie quod in me sentire appellatur; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare. [2,10] Ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim; sed adhuc tamen uidetur, nec possum abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, et quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imaginationem non uenit: quanquam profecto sit mirum, res quas animaduerto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod uerum est, quod cognitum, quam denique me ipsum, a me comprehendi. Sed uideo quid sit: gaudet aberrare mens mea, necdum se patitur intra ueritatis limites cohiberi. Esto igitur, et adhuc semel laxissimas habenas ei permittamus, ut, illis paulo post opportune reductis, facilius se regi patiatur. [2,11] Consideremus res illas quae uulgo putantur omnium distinctissime comprehendi: corpora scilicet, quae tangimus, quae uidemus; non quidem corpora in communi, generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari. Sumamus, exempli causa, hanc ceram: nuperrime ex fauis fuit educta; nondum amisit omnem saporem sui mellis; nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; eius color, figura, magnitudo, manifesta sunt; dura est, frigida est, facile tangitur, ac, si articulo ferias, emittet sonum; omnia denique illi adsunt quae requiri uidentur, ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admouetur: saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, uix tangi potest, nec iam, si pulses, emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? Remanere fatendum est; nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur? Certe nihil eorum quae sensibus attingebam; nam quaecunque sub gustum, uel odoratum, uel uisum, uel tactum, uel auditum ueniebant, mutata iam sunt: remanet cera. [2,12] Fortassis illud erat quod nunc cogito: nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diuersis. Quid est autem hoc praecise quod sic imaginor? Attendamus, et, remotis iis quae ad ceram non pertinent, uideamus quid supersit: nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile. Quid uero est hoc flexibile, mutabile? An quod imaginor, hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, uel ex hac in triangularem uerti posse? Nullo modo; nam innumerabilium eiusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere; nec igitur comprehensio hacc ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum? Nunquid etiam ipsa eius extensio est ignota? Nam in cera liquescente fit maior, maior in feruenti, maiorque rursus, si calor augeatur; nec recte iudicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem uarietates admittere, quam fuerim unquam imaginando complexus. Superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente percipere; dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est. Quaenam uero est haec cera, quae non nisi mente percipitur? Nempe eadem quam uideo, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ab initio esse arbitrabar. Atqui, quod notandum est, eius perceptio non uisio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamuis prius ita uideretur, sed solius mentis inspectio, quae uel imperfecta esse potest et confusa, ut prius erat, uel clara et distincta, ut nunc est, prout minus uel magis ad illa ex quibus constat attendo. [2,13] Miror uero interim quam prona sit mea mens in errores; nam quamuis haec apud me tacitus et sine uoce considerem, haereo tamen in uerbis ipsis, et fere decipior ab ipso usu loquendi. Dicimus enim nos uidere ceram ipsammet, si adsit, non ex colore uel figura eam adesse iudicare. Unde concluderem statim: ceram ergo uisione oculi, non solius mentis inspectione, cognosci; nisi iam forte respexissem ex fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico me uidere. Quid autem uideo praeter pileos et uestes, sub quibus latere possent automata? Sed iudico homines esse. Atque ita id quod putabam me uidere oculis, sola iudicandi facultate, quae in mente mea est, comprehendo. [2,14] Sed pudeat supra uulgus sapere cupientem, ex formis loquendi quas uulgus inuenit dubitationem quaesiuisse; pergamusque deinceps, attendendo utrum ego perfectius euidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, uel saltem sensu communi, ut uocant, id est potentia imaginatrice, cognoscere? an uero potius nunc, postquam diligentius inuestigaui tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur? Certe hac de re dubitare esset ineptum; nam quid fuit in prima perceptione distinctum? Quid quod non a quouis animali haberi posse uideretur? At uero cum ceram ab externis formis distinguo, et tanquam uestibus detractis nudam considero, sic illam reuera, quamuis adhuc error in iudicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere. [2,15] Quid autem dicam de hac ipsa mente, siue de me ipso? Nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem. Quid, inquam, ego qui hanc ceram uideor tam distincte percipere? Nunquid me ipsum non tantum multo uerius, multo certius, sed etiam multo distinctius euidentiusque, cognosco? Nam, si iudico ceram existere, ex eo quod hanc uideam, certe multo euidentius efficitur me ipsum etiam existere, ex eo ipso quod hanc uideam. Fieri enim potest ut hoc quod uideo non uere sit cera; fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam uideatur; sed fieri plane non potest, cum uideam, siue (quod iam non distinguo) cum cogitem me uidere, ut ego ipse cogitans non aliquid sim. Simili ratione, si iudico ceram esse, ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, uidelicet me esse. Si ex eo quod imaginer, uel quauis alia ex causa, idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera animaduerto, ad reliqua omnia, quae sunt extra me posita, licet applicare. Porro autem, si magis distincta uisa sit cerae perceptio, postquam mihi, non ex solo uisu uel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes uel ad cerae, uel ad cu iuspiam alterius corporis perceptionem possint iuuare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent! Sed et alia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus eius notitia distinctior reddi potest, ut ea, quae ex corpore ad illam emanant, uix numeranda uideantur. [2,16] Atque ecce tandem sponte sum reuersus eo quo uolebam; nam cum mihi nunc notum sit ipsamet corpora, non proprie a sensibus, uel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur aut uideantur, sed tantum ex eo quod intelligantur aperte cognosco nihil facilius aut euidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi ueteris opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere, ut altius haec noua cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.