[1,0] Meditatio I : De iis quae in dubium reuocari possunt. [1,1] Animaduerti iam ante aliquot annos quam multa, ineunte aetate, falsa pro ueris admiserim, et quam dubia sint quaecunque istis postea superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in uita esse euertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum et mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse uidebatur, eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa, si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis omnibus exsolui, securum mihi otium procuraui, solus secedo, serio tandem et libere generali huic mearum opinionum euersioni uacabo. [1,2] Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem; sed quia iam ratio persuadet, non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes reiiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod operis esset infiniti; sed quia, suffossis fundamentis, quidquid iis superaedificatum est sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia, quibus illud omne quod olim credidi nitebatur. [1,3] Nempe quidquid hactenus ut maxime uerum admisi, uel a sensibus, uel per sensus accepi; hos autem interdum fallere deprehendi, ac prudentiae est nunquam illis plane confidere qui nos uel semel deceperunt. [1,4] Sed forte, quamuis interdum sensus circa minuta quaedam et remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamuis ab iisdem hauriantur: ut iam me hîc esse, fouo assidere, hyemali toga esse indutum, chartam istam manibus contrectare, et similia. Manus uero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua ratione posset negari? nisi me forte comparem nescio quibus insanis, quorum cerebella tam contumax uapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseuerent uel se esse reges, cùm sunt pauperrimi, uel purpura indutos, cùm sunt nudi, uel caput habere fictile, uel se totos esse cucurbitas, uel ex uitro conflatos; sed amentes sunt isti, nec minùs ipse demens uiderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem. [1,5] Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, et eadem omnia in somnis pati, uel etiam interdum minùs uerisimilia, quam quae isti uigilantes. Quam frequenter uero usitata ista, me hîc esse, toga uestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet, cùm tamen positis uestibus iaceo inter strata! Atqui nunc certe uigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoueo, manum istam prudens et sciens extendo et sentio; non tam distincta contingerent dormienti. Quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum; quae dum cogito attentius, tam plane uideo nunquam certis indiciis uigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, et fere hic ipse stupor mihi opinionem somni confirmet. [1,6] Age ergo somniemus, nec particularia ista uera sint, nos oculos aperire, caput mouere, manus extendere, nec forte etiam nos habere tales manus, nec tale totum corpus; tamen profecto fatendum est uisa per quietem esse ueluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum uerarum fingi potuerunt; ideoque saltem generalia haec, oculos, caput, manus, totumque corpus, res quasdam non imaginarias, sed ueras existere. Nam sane pictores ipsi, ne tum quidem, cùm Sirenas et Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student, naturas omni ex parte nouas iis possunt assignare, sed tantummodo diuersorum animalium membra permiscent; uel si forte aliquid excogitent adeo nouum, ut nihil omnino ei simile fuerit uisum, atque ita plane fictitium sit et falsum, certe tamen ad minimum ueri colores esse debent, ex quibus illud componant. Nec dispari ratione, quamuis etiam generalia haec, oculi, caput, manus, et similia, imaginaria esse possent, necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis simplicia et uniuersalia uera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus ueris omnes istae, seu uerae, seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt, rerum imagines effinguntur. [1,7] Cuius generis esse uidentur natura corporea in communi, eiusque extensio; item figura rerum extensarum; item quantitas, siue earumdem magnitudo et numerus; item locus in quo existant, tempusque per quod durent, et similia. [1,8] Quapropter ex his forsan non male concludemus Physicam, Astronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae a rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse; atqui Arithmeticam, Geometriam, aliasque eiusmodi, quae nonnisi de simplicissimis et maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in rerum natura necne, parum curant, aliquid certi atque indubitati continere. Nam siue uigilem, siue dormiam, duo et tria simul iuncta sunt quinque, quadratumque non plura habet latera quam quatuor; nec fieri posse uidetur ut tam perspicuae ueritates in suspicionem falsitatis incurrant. [1,9] Verumtamen infixa quaedam est meae menti uetus opinio, Deum esse qui potest omnia, et a quo talis, qualis existo, sum creatus. Unde autem scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum coelum, nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus locus, et tamen haec omnia non aliter quam nunc mihi uideantur existere? Imo etiam, quemadmodum iudico interdum alios errare circa ea quae se perfectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo et tria simul addo, uel numero quadrati latera, uel si quid aliud facilius fingi potest? At forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si hoc eius bonitati repugnaret, talem me creasse ut semper fallar, ab eadem etiam uideretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod ultimum tamen non potest dici. [1,10] Essent uero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere esse incertas. Sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictitium; at seu fato, seu casu, seu continuata rerum serie, seu quouis alio modo me ad id quod sum peruenisse supponant; quoniam falli et errare imperfectio quaedam esse uidetur, quo minùs potentem originis meae authorem assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper fallar. Quibus sane argumentis non habeo quod respondeam, sed tandem cogor fateri nihil esse ex iis quae olim uera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam uel leuitatem, sed propter ualidas et meditatas rationes; ideoque etiam ab iisdem, non minùs quam ab aperte falsis, accurate deinceps assensionem esse cohibendam, si quid certi uelim inuenire. [1,11] Sed nondum sufficit haec aduertisse, curandum est ut recorder; assidue enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque credulitatem meam tanquam longo usu et familiaritatis iure sibi deuinctam, fere etiam me inuito; nec unquam iis assentiri et confidere desuescam, quamdiu tales esse supponam quales sunt reuera, nempe aliquo quidem modo dubias, ut iam iam ostensum est, sed nihilominus ualde probabiles, et quas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter, ut opinor, non male agam, si, uoluntate plane in contrarium uersa, me ipsum fallam, illasque aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem, uelut aequatis utrimque praeiudiciorum ponderibus, nulla amplius praua consuetudo iudicium meum a recta rerum perceptione detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi uel erroris interim sequuturum, et me plus aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantùm incumbo. [1,12] Supponam igitur non optimum Deum, fontem ueritatis, sed genium aliquem malignum, eundemque summe potentem et callidum, omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret: putabo coelum, aërem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit: considerabo meipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non carnem, non sanguinem, non aliquem sensum, sed haec omnia me habere falso opinantem: manebo obstinate in hac meditatione defixus, atque ita, siquidem non in potestate mea sit aliquid ueri cognoscere, at certe hoc quod in me est, ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deceptor, quantumuis potens, quantumuis callidus, possit imponere, obfirmata mente cauebo. Sed laboriosum est hoc institutum, et desidia quaedam ad consuetudinem uitae me reducit. Nec aliter quam captiuus, qui forte imaginaria libertate fruebatur in somnis, cùm postea suspicari incipit se dormire, timet excitari, blandisque illusionibus lente conniuet: sic sponte relabor in ueteres opiniones, uereorque expergisci, ne placidae quieti laboriosa uigilia succedens, non in aliqua luce, sed inter inextricabiles iam motarum difficultatum tenebras, in posterum sit degenda.