[10,0] LIBER DECIMUS. CEPURICUS DE CULTU HORTORUM. Faenoris tui, Siluine, quod stipulanti spoponderam tibi, reliquam pensiunculam percipe. Nam superioribus nouem libris hac minus parte debitum, quod nunc persoluo, reddideram. Superest ergo cultus hortorum segnis ac neglectus quondam ueteribus agricolis, nunc uel celeberrimus. Siquidem cum parcior apud priscos esset frugalitas, largior tamen pauperibus fuit usus epularum, lactis copia ferinaeque ac domesticarum pecudum carne uelut aqua frumentoque summis atque humillimis uictum tolerantibus. <2> Mox cum sequens et praecipue nostra aetas dapibus libidinosa pretia constituerit cenaeque non naturalibus desideriis sed censibus aestimentur, plebeia paupertas summota pretiosioribus cibis ad uulgares compellitur. <3> Quare cultus hortorum, quorum iam fructus magis in usu est, diligentius nobis, quam tradidere maiores, praecipiendus est, isque, sicut institueram, prorsa oratione prioribus subnecteretur exordiis, nisi propositum meum expugnasset frequens postulatio tua, quae praecepit, ut poeticis numeris explerem georgici carminis omissas partis, quas tamen et ipse Vergilius significauerat posteris se memorandas relinquere. Neque enim aliter istud nobis fuerat audendum quam ex uoluntate uatis maxime uenerandi; <4> cuius quasi numine instigante pigre sine dubio propter difficultatem operis, uerumtamen non sine spe prosperi successus adgressi sumus tenuem admodum et paene uiduatam corpore materiam, quae tam exilis est, ut in consummatione quidem totius operis adnumerari ueluti particula possit laboris nostri, per se uero et quasi suis finibus terminata nullo modo speciose conspici. Nam etsi multa sunt eius quasi membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem tam exigua sunt, ut, quod aiunt Graeci, ex inconprehensibili paruitate harenae funis effici non possit. <5> Quare quicquid est istud, quod elucubrauimus, adeo propriam sibi laudem non uindicat, ut boni consulat, si non sit dedecori prius editis a me scriptorum monumentis. Sed iam praefari desinamus. [10,1] Hortorum quoque te cultus, Siluine, docebo, atque ea quae quondam spatiis exclusus iniquis, cum caneret laetas segetes et munera Bacchi, et te, magna Pales, necnon caelestia mella, 5 Vergilius nobis post se memoranda reliquit. Principio sedem numeroso praebeat horto pinguis ager putris glebae resolutaque terga qui gerit, et fossus gracilis imitatur harenas, atque habilis natura soli, quae gramine laeto 10 parturit, et rutilas ebuli creat uuida bacas. Nam neque sicca placet, nec quae stagnata palude perpetitur querulae semper conuicia ranae. Tum quae sponte sua frondosas educat ulmos palmitibusque feris laetatur, et aspera siluis 15 achradis, aut pruni lapidosis obruta pomis gaudet, et iniussi consternitur ubere mali; sed negat elleboros, et noxia carbasa suco, nec patitur taxos, nec strenua toxica sudat, quamuis semihominis uesano gramine feta 20 mandragorae pariat flores maestamque cicutam nec manibus mitis ferulas nec cruribus aequa terga rubi spinisque ferat paliuron acutis. Vicini quoque sint amnes, quos incola durus attrahat auxilio semper sitientibus hortis, 25 aut fons inlacrimet putei non sede profunda, ne grauis hausuris tendentibus ilia uellat. Talis humus uel parietibus uel saepibus hirtis claudatur, ne sit pecori neu peruia furi. Neu tibi Daedaliae quaerantur munera dextrae, 30 nec Polyclitea nec Phradmonis aut Ageladae arte laboretur, sed truncum forte dolatum arboris antiquae numen uenerare Priapi terribilis membri, medio qui semper in horto inguinibus puero, praedoni falce minetur. 35 Ergo age nunc cultus et tempora quaeque serendis seminibus, quae cura satis, quo sidere primum nascantur flores Paestique rosaria gemment, quo Bacchi genus aut aliena stirpe grauata mitis adoptatis curuetur frugibus arbos, 40 Pierides tenui deducite carmine Musae. Oceani sitiens cum iam Canis hauserit undas, et paribus Titan orbem librauerit horis, cum satur Autumnus quassans sua tempora pomis sordidus et musto spumantis exprimet uuas, 45 tum mihi ferrato uersetur robore palae dulcis humus, si iam pluuiis defessa madebit. At si cruda manet caelo durata sereno, tum iussi ueniant decliui tramite riui, terra bibat fontis et hiantia compleat ora. 50 Quod si nec caeli nec campi competit humor, ingeniumque loci uel Iuppiter abnegat imbrem, exspectetur hiemps dum Bacchi Gnosius ardor aequore caeruleo celetur uertice mundi, solis et aduersos metuant Atlantides ortus. 55 Atque ubi iam tuto necdum confisus Olympo sed trepidus profugit chelas et spicula Phoebus dira Nepae tergoque Croti festinat equino, nescia plebs generis matri ne parcite falsae. Ista Prometheae genetrix fuit altera cretae; 60 altera nos enixa parens, quo tempore saeuos tellurem ponto mersit Neptunus, et imum concutiens barathrum Lethaeas terruit undas. Tumque semel Stygium regem uidere trementem Tartara, cum pelagi streperent sub pondere Manes. 65 Nos fecunda manus uiduo mortalibus orbe progenerat, nos abruptae tum montibus altis Deucalioneae cautes peperere. Sed ecce durior aeternusque uocat labor: eia age segnis pellite nunc somnos, et curui uomere dentis 70 iam uiridis lacerate comas, iam scindite amictus. Tu grauibus rastris cunctantia perfode terga, tu penitus latis eradere uiscera marris ne dubita, et summo feruentia cespite mixta ponere, quae canis iaceant urenda pruinis, 75 uerberibus gelidis iraeque obnoxia Cauri, alliget ut saeuus Boreas Eurusque resoluat. Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumae candidus aprica Zephyrus regelauerit aura sidereoque polo cedet Lyra mersa profundo, 80 ueris et aduentum nidis cantabit hirundo, rudere tum pingui, solido uel stercore aselli, armentiue fimo saturet ieiunia terrae ipse ferens holitor diruptos pondere qualos, pabula nec pudeat fisso praebere nouali 85 immundis quaecumque uomit latrina cloacis. Densaque iam pluuiis durataque summa pruinis aequora dulcis humi repetat mucrone bidentis. Mox bene cum glebis uiuacem cespitis herbam contundat marrae uel fracti dente ligonis, 90 putria maturi soluantur ut ubera campi. Tunc quoque trita solo splendentia sarcula sumat angustosque foros aduerso limite ducens, rursus in obliquum distinguat tramite paruo. Verum ubi iam puro discrimine pectita tellus 95 deposito squalore nitens sua semina poscet, pingite tunc uarios, terrestria sidera, flores, candida leucoia, et flauentia lumina caltae, narcissique comas, et hiantis saeua leonis ora feri, calathisque uirentia lilia canis, [10,100] nec non uel niueos uel caeruleos hyacinthos. Tum quae pallet humi, quae frondens purpurat auro, ponatur uiola, et nimium rosa plena pudoris. Nunc medica panacem lacrima, sucoque salubri glaucea, et profugos uinctura papauera somnos 105 spargite, quaeque uiros acuunt armantque puellis, iam Megaris ueniant genitalia semina bulbi, et quae Sicca legit Getulis obruta glebis, et quae frugifero seritur uicina Priapo, excitet ut Veneri tardos eruca maritos. 110 Iam breue chaerepolum et torpenti grata palato intiba, iam teneris frondens lactucula fibris aliaque infractis spicis et olentia late ulpica quaeque fabis habilis fabrilia miscet. Iam siser Assyrioque uenit quae semine radix 115 sectaque praebetur madido sociata lupino, ut Pelusiaci proritet pocula zythi. Tempore non alio uili quoque salgama merce capparis et tristes inulae ferulaeque minaces plantantur, nec non serpentia gramina mentae 120 et bene odorati flores sparguntur anethi rutaque Palladiae bacae iutura saporem seque lacessenti fletum factura sinapis, atque holeris pulli radix lacrimosaque caepa ponitur et lactis gustus quae condiat herba, 125 deletura quidem fronti data signa fugarum, uimque suam idcirco profitetur nomine Graio. Tum quoque conseritur, toto quae plurima terrae orbe uirens pariter plebi regique superbo frigoribus caules et ueri cymata mittit: 130 quae pariunt ueteres cesposo litore Cumae, quae Marrucini, quae Signia monte Lepino, pinguis item Capua, et Caudinis faucibus horti, fontibus et Stabiae celebres et Vesuuia rura, doctaque Parthenope Sebethide roscida lympha, 135 quae dulcis Pompeia palus uicina salinis Herculeis uitreoque Siler qui defluit amni, quae duri praebent cymosa stirpe Sabelli, et Turni lacus et pomosi Tiburis arua, Bruttia quae tellus et mater Aricia porri. 140 Haec ubi credidimus resolutae semina terrae, adsiduo grauidam cultu curaque fouemus, ut redeant nobis cumulato fenore messes. Et primum moneo largos inducere fontis, ne sitis exurat concepto semine partum. 145 At cum feta suos nexus adaperta resoluit, florida cum soboles materno pullulat aruo, primitiis plantae modicos tum praebeat imbres sedulus inrorans holitor ferroque bicorni pectat, et angentem sulcis exterminet herbam. 150 At si dumosis positi sunt collibus horti nec summo nemoris labuntur uertice riui, aggere praeposito cumulatis area glebis emineat, sicco ut consuescat puluere planta, nec mutata loco sitiens exhorreat aestus. 155 Mox ubi nubigenae Phrixi nec portitor Helles signorum et pecorum princeps caput efferet undis, alma sinum tellus iam pandet adultaque poscens semina depositis cupiet se nubere plantis: inuigilate, uiri; tacito nam tempora gressu 160 diffugiunt nulloque sono conuertitur annus. Flagitat ecce suos genetrix mitissima fetus, et, quos enixa est partus iam quaerit alendos priuignasque rogat proles. Date nunc sua matri pignora, tempus adest; uiridi redimite parentem 165 progenie, tu cinge comas, tu dissere crinis. Nunc apio uiridi crispetur florida tellus, nunc capitis porri longo resoluta capillo laetetur mollemque sinum staphylinus inumbret. Nunc et odoratae peregrino munere plantae 170 Sicaniis croceae descendant montibus Hyblae, nataque iam ueniant hilaro sampsucha Canopo, et lacrimas imitata tuas, Cinyreia uirgo, sed melior stactis ponatur Achaia murra, et male damnati maesto qui sanguine surgunt 175 Aeacii flores inmortalesque amaranti et quos mille parit diues natura colores disponat plantis holitor, quos semine seuit. Nunc ueniat quamuis oculis inimica coramble, iamque salutari properet lactuca sapore, 180 tristia quae releuat longi fastidia morbi. Altera crebra uiret, fusco nitet altera crine, utraque Caecilii de nomine dicta Metelli; tertia, quae spisso sed puro uertice pallet, haec sua Cappadocae seruat cognomina gentis. 185 Et mea, quam generant Tartesi litore Gades, candida uibrato discrimine, candida thyrso est. Cypros item Paphio quam pingui nutrit in aruo, punicea depexa coma, sed lactea crure est. Quot facies, totidem sunt tempora quamque serendi. 190 Caeciliam primo deponit Aquarius anno, Cappadocamque premit ferali mense Lupercus. Tuque tuis, Mauors, Tartessida pange kalendis, tuque tuis Paphien, Cythereia, pange kalendis; dum cupit et cupidae quaerit se iungere matri 195 et mater facili mollissima subiacet aruo, ingenera; nunc sunt genitalia tempora mundi, nunc amor ad coitus properat, nunc spiritus orbis bacchatur Veneri stimulisque cupidinis actus ipse suos adamat partus et fetibus implet. [10,200] Nunc pater aequoreus, nunc et regnator aquarum, ille suam Tethyn, hic polluit Amphitriten, et iam caeruleo partus enixa marito utraque nunc reserat pontumque natantibus implet. Maximus ipse deum posito iam fulmine fallax 205 Acrisioneos ueteres imitatur amores, inque sinus matris uiolento depluit imbre. Nec genetrix nati nunc aspernatur amorem, et patitur nexus flammata cupidine tellus. Hinc maria, hinc montes, hinc totus denique mundus 210 uer agit, hinc hominum pecudum uolucrumque cupido atque amor ignescit menti saeuitque medullis, dum satiata Venus fecundos compleat artus, et generet uarias soboles semperque frequentet prole noua mundum, uacuo ne torpeat aeuo. 215 Sed quid ego infreno uolitare per aethera cursu passus equos audax sublimi tramite raptor? Ista canit, maiore deo quem Delphica laurus impulit ad rerum causas et sacra mouentem orgia naturae secretaque foedera caeli 220 exstimulat uatem per Dindyma casta Cybeles perque Cithaeronem, Nyseia per iuga Bacchi, per sua Parnasi, per amica silentia Musis Pierii nemoris, Bacchea uoce frementem Delie te Paean, et te Euhie Euhie Paean. 225 Me mea Calliope cura leuiore uagantem iam reuocat paruoque iubet decurrere gyro, et secum gracili conectere carmina filo, quae canat inter opus Musa modulante putator pendulus arbustis, holitor uiridantibus hortis. 230 Quare age, quod sequitur, paruo discrimine sulci spargantur caecis nasturcia dira colubris, indomito male sana cibo quas educat aluus, et satureia thymi referens thymbraeque saporem, et tenero cucumis fragilique cucurbita collo. 235 Hispida ponatur cinara, quae dulcis Iaccho potanti ueniat nec Phoebo grata canenti. Haec modo purpureo surgit glomerata corymbo, murteolo modo crine uiret deflexaque collo nunc adaperta manet, nunc pinea uertice pungit, 240 nunc similis calatho spinisque minantibus horret, pallida nonnumquam tortos imitatur acanthos. Mox ubi sanguineis se floribus induit arbos Punica, quae rutilo mitescit tegmine grani, tempus aris satio famosaque tunc coriandra 245 nascuntur gracilique melanthia grata cumino, et baca asparagi spinosa prosilit herba, et moloche, prono sequitur quae uertice solem, quaeque tuas audax imitatur, Nysie, uitis, nec metuit sentis; nam uepribus improba surgens 250 achradas indomitasque bryonias alligat alnos. Nomine tum Graio, ceu littera proxima primae pangitur in cera docti mucrone magistri, sic et humo pingui ferratae cuspidis ictu deprimitur folio uiridis, pede candida beta. 255 Quin et odoratis messis iam floribus instat, iam uer purpureum, iam uersicoloribus anni fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet. Iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt, et coniuentis oculos uiolaria soluunt; 260 oscitat et leo, et ingenuo confusa rubore uirgineas adaperta genas rosa praebet honores caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem. Nunc uos Pegasidum comites Acheloidas oro Maenaliosque choros Dryadum nymphasque Napaeas, 265 quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe, quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei antraque Castaliis semper rorantia guttis, et quae Sicanii flores legistis Halaesi, cum Cereris proles uestris intenta choreis 270 aequoris Hennaei uernantia lilia carpsit raptaque Lethaei coniunx mox facta tyranni sideribus tristis umbras et Tartara caelo praeposuit Ditemque Ioui letumque saluti et nunc inferno potitur Proserpina regno; 275 uos quoque iam posito luctu maestoque timore huc facili gressu teneras aduertite plantas tellurisque comas sacris aptate canistris. Hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina, casta Fides nobis colitur sanctique Penates. 280 Omnia plena iocis, securo plena cachinno, plena mero laetisque uirent conuiuia pratis. Nunc uer egelidum, nunc est mollissimus annus, dum Phoebus tener, ac tenera decumbere in herba suadet, et arguto fugientis gramine fontis 285 nec rigidos potare iuuat, nec sole tepentis. Iamque Dionaeis redimitur floribus hortus, iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro. Nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe purpureo radiat uultu, nec Sirius ardor 290 sic micat, aut rutilus Pyrois, aut ore corusco Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu, nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu, quam nitidis hilares conlucent fetibus horti. Quare age uel iubare exorto iam nocte suprema, 295 uel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero, sicubi odoratas praetexit amaracus umbras, carpite narcissique comas sterilisque balausti. Et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis, formoso Nais puero formosior ipsa [10,300] fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro balsama cum casia nectens croceosque corymbos sparge mero Bacchi; nam Bacchus condit odores. Et uos, agrestes, duro qui pollice mollis demetitis flores, cano iam uimine textum 305 sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis. Iam rosa distendat contorti stamina iunci, pressaque flammeola rumpatur fiscina calta, mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet, et titubante gradu multo madefactus Iaccho 310 aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet. Sed cum maturis flauebit messis aristis atque diem gemino Titan extenderit astro, hauserit et flammis Lernaei brachia Cancri, alia tunc caepis, Cereale papauer anetho 315 iungite, dumque uirent, nexos deferte maniplos et celebres Fortis Fortunae dicite laudes mercibus exactis hilarisque recurrite in hortos. Tunc quoque proscisso riguoque inspersa nouali ocima comprimite et grauibus densate cylindris, 320 exurat sata ne resoluti pulueris aestus, paruulus aut pulex inrepens dente lacessat, neu formica rapax populari semina possit. Nec solum teneras audent erodere frondes implicitus conchae limax hirsutaque campe, 325 sed cum iam ualido pinguescit lurida caule brassica cumque tument pallentia robora betae mercibus atque holitor gaudet securus adultis et iam maturis quaerit supponere falcem, saepe ferus duros iaculatur Iuppiter imbres, 330 grandine dilapidans hominumque boumque labores; saepe etiam grauidis inrorat pestifer undis, e quibus infestae Baccho glaucisque salictis nascuntur uolucres serpitque eruca per hortos, quos super ingrediens exurit semina morsu, 335 quae capitis uiduata comas spoliataque nudo uertice trunca iacent tristi consumpta ueneno. Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutis ipsa nouas artis uaria experientia rerum et labor ostendit miseris ususque magister 340 tradidit agricolis uentos sedare furentis et tempestatem Tuscis auertere sacris. Hinc mala Rubigo uiridis ne torreat herbas, sanguine lactentis catuli placatur et extis. Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselli 345 Tyrrhenus fixisse Tages in limite ruris, utque Iouis magni prohiberet fulgura Tarchon, saepe suas sedes praecinxit uitibus albis. Hinc Amythaonius, docuit quem plurima Chiron, nocturnas crucibus uolucres suspendit et altis 350 culminibus uetuit feralia carmina flere. Sed ne dira nouas segetes animalia carpant, profuit interdum medicantem semina pingui Palladia sine fruge salis conspargere amurca, innataue laris nigra satiare fauilla. 355 Profuit et plantis latices infundere amaros marruuii multoque sedi contingere suco. At si nulla ualet medicina repellere pestem, Dardaniae ueniunt artes nudataque plantas femina, quae iustis tum demum operata iuuencae 360 legibus obsceno manat pudibunda cruore, sed resoluta sinus, resoluto maesta capillo, ter circum areolas et saepem ducitur horti. Quem cum lustrauit gradiens, mirabile uisu, non aliter quam decussa pluit arbore nimbus 365 uel teretis mali uel tectae cortice glandis, uoluitur in terram distorto corpore campe. Sic quondam magicis sopitum cantibus anguem uellere Phrixeo delapsum uidit Iolcos. Sed iam prototomos tempus decidere caules 370 et Tartesiacos Paphiosque reuellere thyrsos atque apio fasces et secto cingere porro. Iamque eruca salax fecundo prouenit horto, lubrica iam lapathos, iam thamni sponte uirescunt et scilla, hirsuto saepes nunc horrida rusco 375 prodit et asparagi corruda simillima filo umidaque andrachle sitientis protegit antes et grauis atriplici consurgit longa phaselos. Tum modo dependens trichilis, modo more chelydri sole sub aestiuo gelidas per graminis umbras 380 intortus cucumis praegnasque cucurbita serpit. Vna neque est illis facies: nam si tibi cordi longior est, gracili capitis quae uertice pendet, e tenui collo semen lege; siue globosi corporis atque utero nimium quae uasta tumescit, 385 uentre leges medio; sobolem dabit illa capacem Naryciae picis aut Actaei mellis Hymetti aut habilem lymphis hamulam Bacchoue lagoenam, tum pueros eadem fluuiis innare docebit. Liuidus at cucumis, grauida qui nascitur aluo 390 hirtus et ut coluber nodoso gramine tectus uentre cubat flexo semper collectus in orbem, noxius exacuit morbos aestatis iniquae. fetidus hic suco, pingui quoque semine fartus. At qui sub trichila manantem repit ad undam 395 labentemque sequens nimium tenuatur amore, candidus, effetae tremebundior ubere porcae, mollior infuso calathis modo lacte gelato, dulcis erit riguoque madescit luteus aruo et feret auxilium quondam mortalibus aegris. [10,400] Cum canis Erigones flagrans Hyperionis aestu arboreos aperit fetus cumulataque moris candida sanguineo manat fiscella cruore, tunc praecox bifera descendit ab arbore ficus Armeniisque et cereolis prunisque Damasci 405 stipantur calathi et pomis, quae barbara Persis miserat, ut fama est, patriis armata uenenis. At nunc expositi paruo discrimine leti Ambrosios praebent sucos, oblita nocendi. Quin etiam eiusdem gentis de nomine dicta 410 exiguo properant mitescere Persica malo. Tempestiua madent quae maxima Gallia donat, frigoribus pigro ueniunt Asiatica fetu. At grauis Arcturi sub sidere parturit arbos Liuia, Chalcidicis et caunis aemula Chiis, 415 purpureaeque Chelidoniae pinguesque Mariscae et callistruthis, roseo quae semine ridet, albaque, quae seruat flauae cognomina cerae, scissa Libyssa simul, picto quoque Lydia tergo. Quin et Tardipedi sacris iam rite solutis 420 nube noua seritur, caeli pendentibus undis, gongylis, inlustri mittit quam Nursia campo, quaeque Amiterninis defertur bunias aruis. Sed iam maturis nos flagitat anxius uuis Euhius excultosque iubet claudamus ut hortos. 425 Claudimus imperioque tuo paremus agrestes, ac metimus laeti tua munera, dulcis Iacche, inter lasciuos Satyros Panasque biformes, brachia iactantes uetulo marcentia uino. Et te Maenalium, te Bacchum teque Lyaeum 430 Lenaeumque patrem canimus sub tecta uocantes, ferueat ut lacus et multo completa Falerno exundent pingui spumantia dolia musto. Hactenus hortorum cultus, Siluine, docebam, siderei uatis referens praecepta Maronis, 435 qui primus ueteres ausus recludere fontis 436 Ascraeum cecinit Romana per oppida carmen.