[1,0] DE RE RUSTICA LIBER PRIMUS. [1,1] I. Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi aduocanda: prudentiam rei, facultatem impendendi, uoluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremellius, qui et colere sciet et poterit et uolet. Neque enim scire aut uelle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera; nec rursus faciendi aut impendendi uoluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agricultura, in qua uoluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis afferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas. Itaque diligens pater familias, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit, ut aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat, et commentarios antiquorum sedulo scrutetur, atque aestimet quid eorum quisque senserit, quid praeceperit; an uniuersa, quae maiores prodiderunt, huius temporis culturae respondeant, an aliqua dissonent. Multos enim iam memorabiles auctores comperi persuasum habere longo aeui situ qualitatem caeli situmque mutari; eorumque consultissimum astrologiae professorem Hipparchum prodidisse tempus fore quo cardines mundi loco mouerentur; idque etiam non spernendus auctor rei rusticae Saserna uidetur adcredidisse. Nam eo libro, quem de agricultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic colligit, quod quae regiones antea propter hiemis assiduam uiolentiam nullam stirpem uitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato {iam} et intepescente pristino frigore largissimis oliuitatibus Liberique uindemiis exuberent. Sed haec siue falsa seu uera ratio est, litteris astrologiae concedatur. Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni. Sicut Tremellius, qui querens id ipsum, tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diuersae naturae nequeat eosdem prouentus habere. Quaecumque sunt autem, quae propter disciplina ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur apud ueteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda. Magna porro et Graecorum turba est de rusticis rebus praecipiens; cuius princeps celeberrimus uates non minimum professioni nostrae contulit Hesiodus Boeotius. Magis deinde eam iuuere fontibus orti sapientiae Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas, Peripatetici magister ac discipulus Aristoteles cum Theophrasto. Siculi quoque non mediocri cura negotium istud prosecuti sunt Hieron et Epicharmus discipulus, Philometor et Attalus. Athenae uero scriptorum frequentiam pepererunt, e queis probatissimi auctores Chaereas, Aristandros, Amphilochus, Euphronius, Chrestus Euphronis, non, ut multi putant, Amphipolites, qui et ipse laudabilis habetur agricola, sed indigena soli Attici. Insulae quoque curam istam celebrauerunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Euagon et Anaxipolis Thasii. Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi uindicauerunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii Bacchius et Mnaseas, Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius, Hegesias Maronites. Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum uolumina, sex epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysius Euphyton, Euphorion. Nec minori fide pro uirili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus et Cleobulus. Et ut agricolationem Romana tandem ciuitate donemus, (nam adhuc istis auctoribus Graecae gentis fuit) iam nunc M- Catonem censorium illum memoremus, qui ea Latine loqui primus instituit. Post hunc duos Sasernas, patrem et filium, qui eam diligentius erudierunt; ac deinde Scrofam Tremellium, qui etiam eloquentem reddidit, et M- Terentium, qui expoliuit; mox Virgilium, qui carminum quoque potentem fecit. Nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur Iulii Hygini: uerumtamen ut Carthaginiensem Magonem rusticationis parentem maxime ueneremur. Nam huius octo et uiginti memorabilis illa uolumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conuersa sunt. Non minorem tamen laudem meruerunt nostrorum temporum uiri, Cornelius Celsus et Iulius Atticus. Quippe Cornelius totum corpus disciplinae quinque libris complexus est. Hic de una specie culturae pertinentis ad uites singularem librum edidit. Cuius uelut discipulus duo uolumina similium praeceptorum de uineis Iulius Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curauit. Hos igitur, Publi Siluine, prius quam cum agricolatione contrahas, aduocato in consilium: nec tamen sic mente dispositus, uelut summam totius rei sententiis eorum consecuturus: quippe eiusmodi scriptorum monumenta magis instruunt quam faciunt artificem. Usus et experientia dominantur in artibus: neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur. Nam ubi quid perperam administratum cessit improspere, uitatur quod fefellerat: illuminatque rectam uiam docentis magisterium. Quare nostra praecepta non consummare scientiam, sed adiuuare promittunt. Nec statim quisquam compos agricolationis erit his perlectis rationibus, nisi et obire eas uoluerit, et per facultates potuerit. Ideoque haec uelut adminicula studiosis promittimus, non profutura per se sola, sed cum aliis. Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non assiduus labor et experientia uillici, non facultates ac uoluntas impendendi tantum pollent, quantum uel una praesentia domini: quae nisi frequens operibus interuenerit, ut in exercitu cum abest imperator, cuncta cessant officia. Maximeque reor hoc significantem Poenum Magonem, suorum scriptorum primordium talibus auspicatum sententiis: qui agrum parauit, domum uendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere. Cui magis cordi fuerit urbanum domicilium, rustico praedio non erit opus. Quod ego praeceptum, si posset his temporibus obseruari, non immutarem. Nunc quoniam plerosque nostrum ciuilis ambitio saepe euocat ac saepius detinet euocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo uel occupato quotidianus excursus facile post negotia fori contingat. Nam qui longinqua ne dicam transmarina rura mercantur, uelut haeredibus patrimonio suo, uel quod grauius est, uiui cedunt seruis suis; quoniam quidem et illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur, et corrupti post flagitia, quae commiserunt, sub expectatione successorum, rapinis magis quam culturis student. [1,2] II. Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus ueniat et frequentius se uenturum, quam sit uenturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia uillicus erit in officio. Quicquid uero dabitur occasionis, ruri moretur. Quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familias decet agri sui particulas omnes et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam soli siue in frondibus et herbis, siue iam maturis frugibus contempletur: nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit. Nam illud uetus est {et} Catonis, agrum pessime multari, cuius dominus quid in eo faciundum sit non docet, sed audit uillicum. Quapropter uel a maioribus traditum possidenti uel empturo fundum praecipua cura sit scire quod maxime regionis genus probetur, ut uel careat inutili, uel mercetur laudabilem. Quod si uoto fortuna subscripserit, agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus uel ad orientem uel ad meridiem molliter deuexis; terrenisque aliis ac cultis atque aliis siluestribus et asperis, nec procul a mari aut nauigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces inuehi possint. Campus in prata et arua salictaque et arundineta digestus, aedificio subiaceat. Colles alii uacui arboribus, ut soles segetibus seruiant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proueniunt. Ideoque etiam celsiores agri frumentarii planities habere et quam mollissime deuexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles oliuetis uinetisque et earum futuris pedamentis uestiantur, - - - materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint. Tum riuos decurrentes in prata et hortos et salicta, uillaeque aquas salientes demittant, nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum culta et dumeta pascentium. Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit. Proxima est huic, quae plurima ex his habet; tolerabilis, quae non paucissima. [1,3] III. Porcius quidem Cato censebat in emendo inspiciendoque agro praecipue duo esse consideranda: salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset, ac nihilo minus quis uellet incolere, mente esse captum, atque eum ad agnatos et gentiles deducendum. Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli; nec rursus pestilenti quamuis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus peruenire. Nam ubi sit cum orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et uitam colonorum esse dubiam, uel potius mortem quaestu certiorem. Post haec duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: uiam et aquam et uicinum. Multum conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si uexationem uiae non reformidet. Deinde ad inuehenda et exportanda utensilia; quae res frugibus conditis auget pretium, et minuit impensas rerum inuectarum; qui minoris apportentur eo, quo facili nisu perueniatur. Nec nihil esse etiam paruo uehi, si conductis iumentis iter facias, quod magis expedit quam tueri propria. Seruos quoque qui secuturi patrem familias sint, non aegre iter pedibus ingredi. De bonitate aquae ita omnibus clarum est, ut pluribus non sit disserendum. Quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua nemo nostrum uel prosperae uel aduersae ualetudinis uitam prorogat? De uicini commodo non est quidem certum, quem nonnumquam mors aliaeque nobiscum causae mutant. Et ideo quidam respuunt Catonis sententiam: qui tamen multum uidentur errare. Nam quemadmodum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam; quod facit, qui nequam uicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit Oud'an bous apoloit'ei me geitos kakos eie. Quod non solum de boue dicitur, sed etiam de omnibus partibus rei nostrae familiaris; adeo quidem, ut multi praetulerint carere penatibus, et propter iniurias uicinorum sedes suas profugerint. Nisi aliter existimamus diuersum orbem gentes uniuersas petiisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque, nec minus Siculos, et, ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigenes, Arcadas, quam quia malos uicinos ferre non potuerant. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, priuatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse uicinos; nisi si Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus; aut Auentini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne uicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis, nec inuiolatum seminarium, nec pedamentum adnexum uineae, nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit. Iure igitur, quantum mea fert opinio, M- Porcius talem pestem uitare censuit, et in primis futurum agricolam praemonuit ne sua sponte ad eam perueniret. Nos ad cetera praecepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiauit, adhibendum modum mensuramque rebus; idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem quam ratio calculorum patiatur, emere uelint. Nam huc pertinet praeclari nostri poetae sententia: "laudato ingentia rura, exiguum colito". Quod uir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum uetus praeceptum numeris signauit. Quippe acutissimam gentem Poenos dixisse conuenit, imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere; quoniam cum sit colluctandum cum eo, si fundus praeualeat, allidi dominum. Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus, quam angustus eximie. Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebi tribunus uiritim diuiserat, maiores quaestus antiquis rettulere, quam nunc nobis praebent amplissima ueterata. Tanta quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta uictoria, ob eximiam uirtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera, supra consularem triumphalemque fortunam putauit satis esse; repudiatoque publico munere populari ac plebeia mensura contentus fuit. Mox etiam cum agrorum uastitatem uictoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C- Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgauerat, immodica possidendi libidine transcendisset; nec magis quia superbum uidebatur tantum loci detinere, quam quia flagitiosum, quos hostis profugiendo desolasset agros, nouo more ciuem Romanum supra uires patrimonii possidendo deserere. Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris adhibebatur. Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse uideamur, quo potiremur, non quo oneraremur ipsi, atque aliis fruendum eriperemus; more praepotentium, qui possident fines gentium, quos ne circumire equis quidem ualent; sed proculcandos pecudibus et uastandos feris derelinquunt, aut occupatos nexu ciuium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua unicuique uoluntas facultasque. Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere uelle, si colere non possis. [1,4] IV. Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcius, agrum esse reuisendum saepius eum, quem uelis mercari. Nam prima inspectione neque uitia neque uirtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque uelut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti: de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus. In uniuersum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclutissimus M- Atilius Regulus dixisse memoratur, fundum sicuti ne fecundissimum quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si uel saluberrimus sit, parandum: quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate suadebat peritus usu. Nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur historiae. Quapropter cum sit sapientis non ubique emere, nec aut ubertatis illecebris aut deliciarum concinnitate decipi: sic uere industrii patris familias est, quicquid aut emerit aut acceperit facere fructuosum atque utile: quoniam et grauioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues; et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli uincere potest. Haec autem consequemur, si uerissimo uati uelut oraculo crediderimus dicenti uentos et proprium caeli perdiscere morem cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum, et qui quaeque ferat regio et quid quaeque recuset; nec contenti tamen auctoritate uel priorum uel praesentium colonorum, nostra praetermiserimus exempla, nouaque tentauerimus experimenta. Quod etsi per partes nonnumquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, simul ac tentando possessor efficit ut in id formetur, quod maxime praestari possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum uarietas omittenda est; longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus. Sed cum refert qualis fundus et quo modo colatur, tum uilla qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur. Multos enim deerrasse memoria prodidit, sicut praestantissimos uiros L- Lucullum et Q- Scaeuolam, quorum alter maiores, alter minus amplas, quam postulauit modus agri, uillas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem. Diffusiora enim consepta non solum pluris aedificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam et humidae res et siccae, quas terra progenerat, facile uitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur. Pro portione enim facultatum, quam optime pater familias debet habitare, ut et libentius rus ueniat, et degat in eo iucundius; utique uero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus, ita animus est delicatior. Quamobrem amoenitate aliqua demerenda erit, quo patientius moretur cum uiro. Eleganter igitur aedificet agricola; nec sit tamen aedificator; atque areae pedem tantum complectantur, quod ait Cato, quantum ne uilla fundum quaerat, neue fundus uillam; cuius uniuersum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus. Quod inchoatur aedificium, sicuti salubri regione, ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas affert corporibus nostris causas offensarum. Sicut quaedam loca, quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias. Sunt quae tepent hieme, sed aestate saeuissime candent, ut affirmant Euboicam Chalcidem. Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet, aut torretur aestate uaporibus, neque elatus in summa montium perexiguis uentorum motibus aut pluuiis omni tempore anni saeuit. Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paululum intumescente; ne cum a uertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta conuellat. [1,5] V. Sit autem uel intra uillam uel extrinsecus inductus fons perennis; lignatio pabulumque uicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in uicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi. Haec quoque si deficiet, et spes artior aquae manantis coegerit, uastae cisternae hominibus, piscinaeque pecoribus instruantur, colligendae aquae tandem pluuiali, quae salubritati corporis est accommodatissima. Sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducatur. Huic proxima fluens aqua e montibus oriunda, si per saxa praeceps deuoluitur, ut est in Guarceno Campaniae. Tertia putealis collina, uel quae non infima ualle reperitur. Deterrima palustris, quae pigro lapsu repit. Pestilens, quae in palude semper consistit. Hic idem tamen humor, quamuis nocentis naturae, temporibus {tamen} hiemis edomitus imbribus mitescit: ex quo caelestis aqua maxime salubris intelligitur, quod etiam uenenati liquoris eluit perniciem. Sed hanc potui probatissimam diximus. Ceterum ad aestatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes riui, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dummodo dulces, utique perducendos in uillam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis, et loci salubritas editiorque situs ripae permittet superponere uillam profluenti, cauendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat, et ut aedificii frons auersa sit ab infestis eius regionis uentis, et amicissimis aduersa; cum plerique amnes aestate uaporantis, hieme frigendis nebulis caligent. Quae, nisi ui maiore inspirantium uentorum submouentur, pecudibus hominibusque conferunt pestem. Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem uel {ad} meridiem, grauibus ad septentrionem uilla conuertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur; numquam ex ripa, sed haud paulum submota a litore. Nam praestat a mari longo potius interuallo, quam breui refugisse; quia media sunt spatia grauioris halitus. Nec paludem quidem uicinam esse oportet aedificiis, nec iunctam militarem uiam; quod illa caloribus noxium uirus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus inuolant; tum etiam nantium serpentiumque pestes, hiberna destituta uligine, coeno et fermentata colluuie uere natas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; et et anni toto tempore situs atque humor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit: hac autem praetereuntium uiatorum populationibus et assiduis deuertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eiusmodi uitare incommoda, uillamque nec in uia nec pestilenti loco, sed procul et editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit. Nam eiusmodi positio medium temperatumque libramentum uentorum hiemalium et aestiuorum tenet: quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari, et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant: quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia uis potest nocturnas pruinas et quocumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare aut detergere. Haec autem cum hominibus afferant perniciem, tum et armentis et uirentibus eorumque fructibus. Sed quisquis aedificia uolet in decliuibus areis exstruere, semper ab inferiore parte auspicetur: quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur, aduersus ea, quae mox, si forte uillam prolatare libuerit, ab superiore parte applicabuntur: quippe ab imo praestructa ualenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbent, at si summa pars cliui fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam cum ueteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit; et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degrauatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae uitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, euitandum est. [1,6] VI. Modus autem membrorumque numerus aptetur uniuerso consepto, et diuidatur in tres partes, urbanam, rusticam et fructuariam. Urbana rursus in hiberna et aestiua sic digeratur, ut spectent hiemalis temporis cubicula brumalem orientem, coenationes aequinoctialem occidentem. Rursus aestiua cubicula spectent meridiem aequinoctialem, sed coenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti aestiuo aduertantur, ut sint post meridiem et usque in uesperum illustria. Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant. At in rustica parte magna et alta culina ponetur, ut et contignatio careat incendii periculo, et in ea commode familiares omni tempore anni morari queant. Optime solutis seruis cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient; uinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum, plurimis idque angustis illustratum fenestris, atque a terra sic editis, ne manu contingi possint. Pecudibus fient stabula, quae neque frigore neque calore infestentur. Domitis armentis duplicia bubilia sint, hiberna atque aestiua. Ceteris autem pecoribus, quae intra uillam esse conuenit, ex parte tecta loca, ex parte sub dio parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine uiolentia ferarum conquiescant. Sed omnia stabula sic ordinentur, ne quis humor influere possit: et ut quisque ibi conceptus fuerit, quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur, nec ungulae pecudum. Lata bubilia esse oportebit pedes decem uel minime nouem: quae mensura et ad procumbendum pecori et iugario ad circumeundum laxa ministeria praebeat. Non altius edita esse praesepia conuenit, quae ut bos aut iumentum sine incommodo stans uesci possit. Villico iuxta ianuam fiat habitatio, ut intrantium exeuntiumque conspectum habeat. Procuratori supra ianuam ob easdem causas: et is tamen uillicum obseruet ex uicino; sitque utrique proximum horreum, quo conferatur omne rusticum instrumentum; et intra id ipsum clausus locus, quo ferramenta condantur. Bubulcis pastoribusque cellae ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum curam sit opportunus excursus. Omnes tamen quam proxime alter ab altero debent habitare, ne uillici diuersas partes circumeuntis sedulitas distendatur, et ut inter se diligentiae et negligentiae cuiusque testes sint. Pars autem fructuaria diuiditur in cellam oleariam, torculariam, cellam uinariam, defrutariam, fenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis quae sunt in plano, custodiam recipiant humidarum rerum tamquam uini aut olei uenalium; siccae autem res congerantur tabulatis, ut frumenta, foenum, frondes, paleae ceteraque pabula. Sed granaria, ut dixi, scalis adeantur, et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur. Nam ea caeli positio maxime frigida et minime humida est; quae utraque perennitatem conditis frumentis afferunt. Eadem ratio est in plano sitae uineariae cellae, quae submota procul esse debet a balineis, furno, sterquilinio reliquisque immunditiis tetrum odorem spirantibus: nec minus a cisternis aquisque salientibus, quibus extrahitur humor, qui uinum corrumpit. Neque me praeterit, sedem frumentis optimam quibusdam uideri horreum camara contectum, cuius solum terrenum prius quam consternatur, perfossum et amurca recenti non salsa madefactum, uelut Signinum opus pilis condensatur. Tum deinde cum exaruit, simili modo pauimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixta calci et arenae, supersternuntur, et magna ui pauiculis inculcantur atque expoliuntur, omnesque parietum et soli iuncturae testaceis puluinis fibulantur. Quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, caua praebent et latebra subterraneis animalibus. Sed et lacubus distinguuntur granaria, ut separatim quaeque legumina ponantur. Parietes oblinuntur amurca subacto luto, cui pro paleis admista sunt arida oleastri, uel, si ea non sunt, oleae folia. Deinde cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur. Ea res ab noxa curculionum et similium animalium commodissime uidetur conditas fruges defendere; quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab eis consumuntur. Sed id genus horrei, quod scripsimus, nisi {sit in} sicca positione uillae, quamuis granum robustissimum corrumpit situ: qui si nullus adsit, possunt etiam defossa frumenta seruari, sicut transmarinis quibusdam prouinciis, ubi puteorum in modum, quos appellant siros, exhausta humus, editos a se fructus recipit. Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei, et hanc curam pauimentorum et parietum probamus. Quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem. Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo uentilentur, et quasi refrigerentur. Id autem falsissimum est: neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed immiscentur totis aceruis; qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestantur, quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio; longeque praestat id solum, quod iam uitiatum est, quam totum periculo subicere. Nam cum exiget usus, facile est, eo sublato, quod uitiatum erit, integro inferiore uti. {Sed} haec, etsi extrinsecus, non tamen intempestiue uideor hoc loco rettulisse. Torcularia praecipue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor uapore soluitur, ac frigoribus magis constringitur. Oleum, quod minus prouenit, si congelatur, fracescet. Sed ut calore naturali est opus, qui contingit positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular debet a meridiana parte illustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premitur olea. Cortinale ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, uersari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iampridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae uillae fieri potest iunctum rusticis balneis. Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tantum feriis, lauetur. Neque enim corporis robori conuenit frequens usus earum. Apothecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur; quoniam uina celerius uetustescunt, quae fumi quodam tenore praecoquem maturitatem trahunt. Propter quod et aliud tabulatum esse debebit, quo amoueantur, ne rursus nimia suffumatione medicata sint. Quod ad uillae pertinet situm partiumque eius dispositionem, satis dictum est. Circa uillam deinceps haec esse oportebit: furnum et pistrinum quantum futurus numerus colonorum postulauerit; piscinas minimum duas: alteram, quae anseribus ac pecoribus seruiat, alteram, in qua lupinum, uimina et uirgas atque alia, quae sunt usibus nostris apta, maceremus. Sterquilinia quoque duo sint: unum, quod noua purgamenta recipiat, et in annum conseruet; alterum, ex quo uetera uehantur. Sed utrumque more piscinarum deuexum leni cliuo; et exstructum pauitumque solum habeant, ne humorem transmittant. Plurimum enim refert, non adsiccato succo fimum uires continere, et assiduo macerari liquore, ut si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum uel graminum semina, intereant, nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. Ideoque periti rustici, quicquid ouilibus stabulisque conuersum progesserunt, superpositis uirgeis cratibus tegunt, nec arescere uentis sinunt, aut solis incursu patiuntur exuri. Area, si competit, ita constituenda est, ut uel a domino uel certe a procuratore despici possit. Eaque optima est silice constrata, quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et eadem uentilata mundiora sunt, lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere terrena remittit area. Huic autem nubilarium applicari debet, maximeque in Italia, propter inconstantiam caeli, quo collata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit. Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi aestas pluuia caret, superuacuum est. Pomaria quoque et hortos oportet saepto circumdari, et esse in propinquo, atque in ea parte, quo possit omnis stercorata colluuies cortis balineorumque et oleis expressa amurcae sanies influere. Nam eiusmodi quoque laetatur alimentis et olus et arbor. [1,7] VII. His omnibus ita uel acceptis uel compositis, praecipua cura domini requiritur, cum in ceteris rebus, tum maxime in hominibus. Atque hi uel coloni uel serui sunt, soluti aut uincti. Comiter agat cum colonis, facilemque se praebeat. Auarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit, et tamen in uniuersum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam (nisi si caeli maior uis aut praedonis accessit) detrimentum affert, eoque remissionem colonus petere non audet. Sed nec dominus in unaquaque re, cum colonum obligauerit, tenax esse iuris debet, sicut in diebus pecuniarum, ut lignis et ceteris paruis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis licet. Nec sane est uindicandum nobis quidquid licet. Nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Nec rusus in totum remittendum, quoniam uel optima nomina non appellando fieri mala fenerator Alphius dixisse uerissime fertur. Sed et ipse nostra memoria ueterem consularem uirumque opulentissimum L- Volusium asseruantem audiui, {patris familias} felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet, et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret. Ita certe mea fert opinio, rem malam esse frequentem locationem fundi; peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mauult agrum quae per se colere. Saserna dicebat ab eiusmodi homine fere pro mercede litem reddi. Propter quod operam dandam esse, ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismetipsis non licuerit, aut per domesticos colere non expedierit; quod tamen non euenit, nisi in his regionibus, quae grauitate caeli solique sterilitate uastantur. Ceterum cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura reddidit quam coloni; nonnumquam etiam uillici, nisi si maxima uel neglegentia serui uel rapacitas interuenit. Quae utraque peccata plerumque uitio domini uel committi uel foueri nihil dubium est; cum liceat aut cauere, ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut submoueatur curare. In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familias, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub uillicis seruis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime (sicut uineas aut arbustum) colonus euertere potest, et maxime uexant serui, qui boues elocant, eosdemque et cetera pecora male pascunt, nec industrie terram uertunt, longeque plus imputant seminis iacti quam quod seuerint; sed nec quod terrae mandauerint sic adiuuant, ut recte proueniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt uel fraude uel negligentia. Nam et ipsi diripiunt, et ab aliis furibus non custodiunt. Sed nec conditum cum fide rationibus inferunt. Ita fit ut et actor et familia peccent, et ager saepius infametur. Quare talis generis praedium, si, ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum. [1,8] VIII. Proxima est cura de seruis, cui quemque officio praeponere conueniat, quosque et qualibus operibus destinare. Igitur praemoneo ne uillicum ex eo genere seruorum, qui corpore placuerunt, instituamus; ne ex eo quidem ordine, qui urbanas ac delicatas artes exercuerit. Socors et somniculosum genus id mancipiorum, otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat, quas cum in agriculturam transtulit, non tantum in ipso seruo, quantum in uniuersa re detrimenti dominus capit. Eligendus est rusticis operibus ab infante duratus et inspectus experimentis. Si tamen is non erit, de iis praeficiatur, qui seruitutem laboriosam tolerauerunt. Iamque is transcenderit aetatem primae iuuentae, necdum senectutis attigerit. Illa, ne {et} auctoritatem detrahat ad imperium, cum maiores dedignentur parere adulescentulo; haec, ne laboriosissimo succumbat operi. Mediae igitur sit aetatis et firmi corporis, peritus rerum rusticarum, aut certe maximae curae, quo celerius addiscat. Nam non est nostri negotii alterum imperare et alterum docere. Neque enim recte opus exigere ualet, qui, quid aut qualiter faciendum sit, ab subiecto discit. Potest etiam illitteratus, dummodo tenacissimae sit memoriae, rem satis commode administrare. Eiusmodi uillicum Cornelius Celsus ait saepius nummos domino quam librum afferre, quia nescius litterarum uel ipse minus possit rationes confingere, uel per alium propter conscientiam fraudis timeat. Sed qualicumque uillico contubernalis mulier assignanda est, quae contineat eum, et in quibusdam rebus tamen adiuuet. Eidemque actori praecipiendum est, ne conuictum cum domestico, multoque minus cum extero habeat. Nonnumquam tamen eum, quem assidue sedulum et fortem in operibus administrandis cognouerit, honoris causa mensae suae die festo dignetur adhibere. Sacrificia nisi ex praecepto domini ne fecerit. Aruspices sagasque, quae utraque genera uana superstitione rudis animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit; neque urbem neque ullas nundinas nouerit, nisi emendae uendendaeue pertinentis ad se rei causa. Villicus enim, quod ait Cato, ambulator esse non debet nec egredi terminos, nisi ut addiscat aliquam culturam; et hoc si ita in uicino est, ut cito remeare possit. Semitas nouosque limites in agro fieri ne patiatur; neue hospitem nisi amicum familiaremque domini necessarium receperit. Ut ab his arcendus, ita exhortandus est ad instrumenti ferramentorumque curam; ut duplicia, quam numerus seruorum exigit, refecta et reposita custodiat, ne quid a uicino petendum sit; quia plus in operis seruorum quam in pretio rerum eiusmodi consumitur. Cultam uestitamque familiam magis utiliter quam delicate habeat, munitamque diligenter a uento, frigore pluuiaque; quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis uel sagis cucullis. Id si fiat, nullus dies tam intolerabilis est, quo non sub diuo moliri aliquid possit. Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum seruile patitur ingenium, uirtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet; semperque aliquos ex melioribus foueat, parcat tamen etiam minus bonis; ita ut potius timeant eius seueritatem, quam crudelitatem detestentur. Id contingere poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam negligentia sua committere, ut puniat delinquentes. Nulla est autem maior uel nequissimi hominis custodia, quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut uillicus semper se repraesentet. Sic enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua exsequentur, et ceteri post defatigationem operis quieti ac somno potius quam deliciis operam dabunt. Iam illa uetera, sed optimi moris, quae nunc exoleuerunt, utinam possint obtineri: ne conseruo ministro quoquam nisi in re domini utatur; ne cibum nisi in conspectu familiae capiat; neue alium, quam qui ceteris praebetur. Sic enim curabit, ut et panis diligenter confiat, et reliqua salubriter apparentur. Ne extra fines nisi a se missum progredi sinat: sed nec ipse mittat, nisi magna necessitate cogente. Neue negotietur sibi, pecuniamue domini aut animalibus aut rebus aliis promercalibus occupet. Haec enim negotiatio curam uillici auocat, nec umquam patitur eum cum rationibus domini paria facere; sed ubi numeratio exigetur, rem pro nummis ostendit. In uniuersum tamen hoc maxime obtinendum ab eo est, ne quid se putet scire quod nesciat, quaeratque semper addiscere quod ignorat. Nam cum multum prodest perite quid facere, tum plus obest perperam fecisse. Unum enim ac solum dominatur in rusticatione, quicquid exigit ratio culturae, semel facere; quippe cum emendatur uel imprudentia uel negligentia, iam res ipsa decoxit, nec tantum postmodum exuberat, ut et se amissam restituat et quaestum temporum praeteritorum resarciat. In ceteris seruis haec fere praecepta seruanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiariusque alloquerer; et cum hac comitate domini leuari perpetuum laborem eorum intelligerem, nonnumquam etiam iocarer, et plus ipsis iocari permitterem. Iam illud saepe facio, ut quasi cum peritioribus de aliquibus operibus nouis deliberem, et per hoc cognoscam cuiusque ingenium, quale quamque sit prudens. Tum etiam libentius eos id opus aggredi uideo, de quo secum deliberatum et consilium ipsorum susceptum putant. Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectis, ut ergastuli mancipia recognoscant; ut explorent an diligenter uincta sint; an ipsae sedes custodiae satis tutae munitaeque sint; num uillicus aut alligauerit quempiam domino nesciente, aut reuinxerit. Nam utrumque maxime seruare debet, ut et quem pater familias tali poena multauerit, uillicus nisi eiusdem permissu compedibus non eximat; et quem ipse sua sponte uinxerit, ante quam sciat dominus, non resoluat; tantoque curiosior inquisitio patris familias debet esse pro tali genere seruorum, ne aut in uestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut uillicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saeuitia atque auaritia laesi magis timendi sunt. Itaque diligens dominus, cum et ab ipsis, tum et ab solutis, quibus maior est fides, quaerat an ex sua constitutione iusta percipiant. Atque ipse panis potionisque bonitatem gustu suo exploret; uestem, manicas, pedumque tegmina recognoscat. Saepe etiam querendi potestatem faciat de iis, qui aut crudeliter eos aut fraudulenter infestent. Nos quidem aliquando iuste dolentes tam uindicamus, quam animaduertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos; ac rursus praemio prosequimur eos, qui strenue atque industrie se gerunt. Feminis quoque fecundioribus, quarum in sobole certus numerus honorari debet, otium nonnumquam et libertatem dedimus, cum plures natos educassent. Nam cui tres erant filii, uacatio, cui plures libertas quoque contingebat. Haec et iustitia et cura patris familias multum confert augendo patrimonio. Sed et illa meminerit, cum e ciuitate remeauerit, deos penates adorare; deinde si tempestiuum erit, confestim, si minus, postero die fines oculis perlustrare, et omnes parte agri reuisere atque aestimare, numquid absentia sua de disciplina et custodia remiserit; num aliqua uitis, num arbor, num fruges absint; tum etiam pecus et familiam recenseat, fundique instrumentum et supellectilem; quae cuncta si per plures annos facere instituerit, bene moratam disciplinam, cum senectus aduenerit, obtinebit. Nec erit ulla eius aetas annis ita confecta, ut spernatur a seruis. [1,9] IX. Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi contribuendum putemus. Magistros operibus oportet praeponere sedulos ac frugalissimos. Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio; quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium est. Bubulco quamuis necessaria, non tamen satis est indoles mentis, nisi eum uastitas uocis et habitus metuendum pecudibus efficit. Sed temperet uires clementia; quoniam terribilior debet esse quam saeuior, ut et obsequantur eius imperiis, et diutius perennent boues non confecti uexatione simul operum uerberumque. Sed quae sint magistrorum munia, quaeque bubulcorum, suo loco repetam. Nunc admonuisse satis est, nihil in his, in illis plurimum referre uires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem, sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stiuae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus. Vineae non sic altos quemadmodum latos et lacertosos uiros exigunt. Nam his habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis magis aptus. Minus in hoc officio, quam in ceteris, agricolatio frugalitatem requirit, quia et in turba et sub monitore uinitor opus facere debet. Ac plerumque uelocior animus est improborum {hominum}, quem desiderat huius operis conditio. Non solum enim fortem, sed et acuminis strenui ministrum postulat. Ideoque uineta plurimum per alligatos excoluntur. Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet. Hoc interposui, ne quis existimet, in ea me opinione uersari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere. Sed et illud censeo, ne confundantur opera familiae, sic ut omnes omnia exsequantur. Nam id minime conducit agricolae, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit, ideoque labori multum se subtrahit; nec tamen uiritim malefactum deprehenditur, quod fit a multis. Propter quod separandi sunt aratores a uinitoribus , iique a mediastinis. Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellauerunt antiqui et maxime probauerunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur, nec praeeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet. Itaque si latior est ager, in regiones diducendae sunt eae classes, diuidundumque ita opus, ut neque singuli biniue sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur; nec tamen supra decem, ne rursus ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment. Haec ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignauos. Nam cum certamine opus excitetur, tu in cessantes animaduersio iusta et sine querela uidetur adhiberi. Sed nimirum dum quae maxime prouidenda sunt agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de uia, de uicino, de aqua, situ uillae, fundi modo, colonorum et seruorum generibus, officiorum operumque distributione, tempestiue per haec ad ipsum iam terrae cultum peruenimus, de quo pluribus libro insequente mox disserimus.