[1,0] LIBER PRIMVS. De contemnenda morte. [1,1] I. 1 Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo interuallo intermissa reuocaui, et cum omnium artium, quae ad rectam uiuendi uiam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putaui, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut inuenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent. 2 Nam mores et instituta uitae resque domesticas ac familiaris nos profecto et melius tuemur et lautius, rem uero publicam nostri maiores certe melioribus temperauerunt et institutis et legibus. quid loquar de re militari? in qua cum uirtute nostri multum ualuerunt, tum plus etiam disciplina. iam illa, quae natura, non litteris adsecuti sunt, neque cum Graecia neque ulla cum gente sunt conferenda. quae enim tanta grauitas, quae tanta constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quae tam excellens in omni genere uirtus in ullis fuit, ut sit cum maioribus nostris comparanda? 3 Doctrina Graecia nos et omni litterarum genere superabat; in quo erat facile uincere non repugnantes. nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poetarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poeticam nos accepimus. annis fere CCCCCX post Romam conditam Liuius fabulam dedit, C- Claudio, Caeci filio, M- Tuditano consulibus, anno ante natum Ennium. qui fuit maior natu quam Plautus et Naeuius. [1,2] II. Sero igitur a nostris poetae uel cogniti uel recepti. quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere conuiuas ad tibicinem de clarorum hominum uirtutibus; honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M- Nobiliori, quod is in prouinciam poetas duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium. quo minus igitur honoris erat poetis, eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt, non satis Graecorum gloriae responderunt. 4 an censemus, si Fabio, nobilissimo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non multos etiam apud nos futuros Polyclitos et Parrhasios fuisse? honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur. summam eruditionem Graeci sitam censebant in neruorum uocumque cantibus; igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior. ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes, nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur. 5 in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminauimus modum. [1,3] III. At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum. nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is aetate anteibat, Catonem, post uero Lepidum, Carbonem, Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur. Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid ciuibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi. 6 in quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem uiris, sed non satis eruditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris. itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem licentiam scribendi sibi permitti uolunt. quare si aliquid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus etiam illa manabant. [1,4] IV. 7 Sed ut Aristoteles, uir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte uersari. hanc enim perfectam philosophiam semper iudicaui, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere; in quam exercitationem ita nos studiose {operam} dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus. ut nuper tuum post discessum in Tusculano cum essent complures mecum familiares, temptaui, quid in eo genere possem. ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio. ponere iubebam, de quo quis audire uellet; ad id aut sedens aut ambulans disputabam. 8 itaque dierum quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem libros contuli. fiebat autem ita ut, cum is qui audire uellet dixisset, quid sibi uideretur, tum ego contra dicerem. haec est enim, ut scis, uetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi. nam ita facillime, quid ueri simillimum esset, inueniri posse Socrates arbitrabatur. Sed quo commodius disputationes nostrae explicentur, sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur. ergo ita nascetur exordium: [1,5] V. 9 Malum mihi uidetur esse mors. Hisne, qui mortui sunt, an iis, quibus moriendum est? Utrisque. Est miserum igitur, quoniam malum. Certe. Ergo et ii, quibus euenit iam ut morerentur, et ii, quibus euenturum est, miseri. Mihi ita uidetur. Nemo ergo non miser. Prorsus nemo. Et quidem, si tibi constare uis, omnes, quicumque nati sunt eruntue, non solum miseri, sed etiam semper miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui uiuerent exciperes - moriendum est enim omnibus, - esset tamen miseriae finis in morte. quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. necesse est enim miseros esse eos qui centum milibus annorum ante occiderunt, uel potius omnis, quicumque nati sunt. Ita prorsus existimo. 10 Dic quaeso: num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, trauectio Acherontis, 'mento summam aquam attingens enectus siti' Tantalus? tum illud, quod 'Sisyphus uersat saxum sudans nitendo neque proficit hilum?' fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamanthus? apud quos nec te L- Crassus defendet nec M- Antonius nec, quoniam apud Graecos iudices res agetur, poteris adhibere Demosthenen; tibi ipsi pro te erit maxima corona causa dicenda. haec fortasse metuis et idcirco mortem censes esse sempiternum malum. [1,6] VI. Adeone me delirare censes, ut ista esse credam? An tu haec non credis? Minime uero. Male hercule narras. Cur? quaeso. Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem. 11 Quis enim non in eius modi causa? aut quid negotii est haec poetarum et pictorum portenta conuincere? Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium philosophorum. Inepte sane. quis enim est tam excors, quem ista moueant? Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli. Ita prorsus existimo. Ubi sunt ergo ii, quos miseros dicis, aut quem locum incolunt? si enim sunt, nusquam esse non possunt. Ego uero nusquam esse illos puto. Igitur ne esse quidem? Prorsus isto modo, et tamen miseros ob id ipsum quidem, quia nulli sint. 12 Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres. Quid tandem? Quem esse negas, eundem esse dicis. ubi est acumen tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui non sit dicis esse. Non sum ita hebes, ut istud dicam. Quid dicis igitur? Miserum esse uerbi causa M- Crassum, qui illas fortunas morte dimiserit, miserum Cn- Pompeium, qui tanta gloria sit orbatus, omnis denique miseros, qui hac luce careant. Reuolueris eodem. sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne miseri quidem sunt. Non dico fortasse etiam, quod sentio; nam istuc ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto. 13 Quid? miserius quam omnino numquam fuisse? ita, qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt, et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati. ego autem non commemini, ante quam sum natus, me miserum; tu si meliore memoria es, uelim scire, ecquid de te recordere. [1,7] VII. Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt. Esse ergo eos dicis. Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse. Pugnantia te loqui non uides? quid enim tam pugnat, quam non modo miserum, sed omnino quicquam esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum Calatini, Scipionum, Seruiliorum, Metellorum, sepulcra uides, miseros putas illos? Quoniam me uerbo premis, posthac non ita dicam, miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non sint. Non dicis igitur: 'miser est M- Crassus', sed tantum: 'miser M- Crassus'? Ita plane. 14 Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne imbutus quidem es? in primis enim hoc traditur: omne pronuntiatum (sic enim mihi in praesentia occurrit ut appellarem axioma, - utar post alio, si inuenero melius) id ergo est pronuntiatum, quod est uerum aut falsum. cum igitur dicis: 'miser M- Crassus', aut hoc dicis: 'miser est Crassus', ut possit iudicari, uerum id falsumne sit, aut nihil dicis omnino. Age, iam concedo non esse miseros, qui mortui sint, quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent, eos ne miseros quidem esse posse. quid? qui uiuimus, cum moriendum sit, nonne miseri sumus? quae enim potest in uita esse iucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit iam iamque esse moriendum? [1,8] VIII. 15 Ecquid ergo intellegis, quantum mali de humana condicione deieceris? Quonam modo? Quia, si mors etiam mortuis miserum esset, infinitum quoddam et sempiternum malum haberemus in uita; nunc uideo calcem, ad quam cum sit decursum, nihil sit praeterea extimescendum. sed tu mihi uideris Epicharmi, acuti nec insulsi hominis ut Siculi, sententiam sequi. Quam? non enim noui. Dicam, si potero, Latine. scis enim me Graece loqui in Latino sermone non plus solere quam in Graeco Latine. Et recte quidem. sed quae tandem est Epicharmi ista sententia? 'Emori nolo, sed me esse mortuum nihil aestimo. 'Iam adgnosco Graecum. sed quoniam coegisti, ut concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, perfice, si potes, ut ne moriendum quidem esse miserum putem. 16 Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora molior. Quo modo hoc nihil negotii est? aut quae sunt tandem ista maiora? Quia, quoniam post mortem mali nihil est, ne mors quidem est malum, cui proxumum tempus est post mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne moriendum quidem esse malum est; id est enim perueniendum esse ad id, quod non esse malum confitemur. Uberius ista, quaeso. haec enim spinosiora, prius ut confitear me cogunt quam ut adsentiar. sed quae sunt ea, quae dicis te maiora moliri? Ut doceam, si possim, non modo malum non esse, sed bonum etiam esse mortem. Non postulo id quidem, aueo tamen audire. ut enim non efficias quod uis, tamen, mors ut malum non sit, efficies. sed nihil te interpellabo; continentem orationem audire malo. 17 Quid, si te rogauero aliquid, nonne respondebis? Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, malo non roges. [1,9] IX. Geram tibi morem et ea quae uis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. ultra enim quo progrediar, quam ut ueri similia uideam, non habeo; certa dicent ii, qui et percipi ea posse dicunt et se sapientis esse profitentur. Tu, ut uidetur; nos ad audiendum parati sumus. 18 Mors igitur ipsa, quae uidetur notissima res esse, quid sit, primum est uidendum. sunt enim qui discessum animi a corpore putent esse mortem; sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. quid sit porro ipse animus, aut ubi, aut unde, magna dissensio est. aliis cor ipsum animus uidetur, ex quo excordes, uecordes concordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul 'Corculum' et 'egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus'. 19 Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem; aliis pars quaedam cerebri uisa est animi principatum tenere; aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam partem esse animum, sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; animum autem alii animam, ut fere nostri declarat nomen: nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; ipse autem animus ab anima dictus est; Zenoni Stoico animus ignis uidetur. [1,10] X. Sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem uolgo, reliqua fere singuli. ut multo ante ueteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, uelut in cantu et fidibus quae harmonia dicitur: sic ex corporis totius natura et figura uarios motus cieri tamquam in cantu sonos. 20 hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates animi figuram et quasi corpus negauit esse ullum, numerum dixit esse, cuius uis, ut iam ante Pythagorae uisum erat, in natura maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere uoluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit: iram in pectore, cupiditatem supter praecordia locauit. 21 Dicaearchus autem in eo sermone, quem Corinthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium primo libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum, et hoc esse nomen totum inane, frustraque animalia et animantis appellari, neque in homine inesse animum uel animam nec in bestia, uimque omnem eam, qua uel agamus quid uel sentiamus, in omnibus corporibus uiuis aequabiliter esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae uigeat et sentiat. 22 Aristoteles, longe omnibus Platonem semper excipio praestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur, quintam quandam naturam censet esse, e qua sit mens; cogitare enim et prouidere et discere et docere et inuenire aliquid et tam multa {alia} meminisse, amare, odisse, cupere, timere, angi, laetari, haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat; quintum genus adhibet uacans nomine et sic ipsum animum endelecheian appellat nouo nomine quasi quandam continuatam motionem et perennem. [1,11] XI. Nisi quae me forte fugiunt, haec sunt fere de animo sententiae. Democritum enim, magnum illum quidem uirum, sed leuibus et rotundis corpusculis efficientem animum concursu quodam fortuito, omittamus; nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat. 23 Harum sententiarum quae uera sit, deus aliqui uiderit; quae ueri simillima, magna quaestio est. utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire? Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere. quare si, ut ista non disserantur, liberari mortis metu possumus, id agamus; sin id non potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, si uidetur, hoc, illud alias. Quod malle te intellego, id puto esse commodius; efficiet enim ratio ut, quaecumque uera sit earum sententiarum quas eui, mors aut malum non sit aut sit bonum potius. 24 nam si cor aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore; si anima est, fortasse dissipabitur; si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmonia, dissoluetur. quid de Dicaearcho dicam, qui nihil omnino animum dicat esse? his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; pariter enim cum uita sensus amittitur; non sentientis autem nihil est ullam in partem quod intersit. reliquorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in caelum quasi in domicilium suum peruenire. Me uero delectat, idque primum ita esse uelim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen uelim. Quid tibi ergo opera nostra opus est? num eloquentia Platonem superare possumus? euolue diligenter eius eum librum, qui est de animo: amplius quod desideres nihil erit. Feci mehercule, et quidem saepius; sed nescio quo modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur. 25 Quid? hoc dasne aut manere animos post mortem aut morte ipsa interire? Do uero. Quid, si maneant? Beatos esse concedo. Sin intereant? Non esse miseros, quoniam ne sint quidem; iam istuc coacti a te paulo ante concessimus. Quo modo igitur aut cur mortem malum tibi uideri dicis? quae aut beatos nos efficiet, animis manentibus, aut non miseros sensu carentis. [1,12] XII. 26 Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes, animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis - est enim arduum - , docebis carere omni malo mortem. ego enim istuc ipsum uereor ne malum sit non dico carere sensu, sed carendum esse. Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam uis obtineri, uti optimis possumus, quod in omnibus causis et debet et solet ualere plurimum, et primum quidem omni antiquitate, quae quo propius aberat ab ortu et diuina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant uera cernebant. 27 Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos Cascos appellat Ennius, esse in morte sensum neque excessu uitae sic deleri hominem, ut funditus interiret; idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maximis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec uiolatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haesisset in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque uitae, quae in claris uiris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen. 28 ex hoc et nostrorum opinione 'Romulus in caelo cum diis agit aeuum', ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules tantus et tam praesens habetur deus; hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis uictoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur. quid? Ino Cadmi filia nonne Leukothea nominata a Graecis Matuta habetur a nostris? quid? totum prope caelum, ne pluris persequar, nonne humano genere completum est? [1,13] XIII. 29 Si uero scrutari uetera et ex is ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur hinc nobis profecti in caelum reperientur. quaere, quorum demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis: tum denique, quam hoc late pateat, intelleges. sed qui nondum ea quae multis post annis (homines) tractare coepissent physica didicissent, tantum sibi persuaserant, quantum natura admonente cognouerant, rationes et causas rerum non tenebant, uisis quibusdam saepe mouebantur, iisque maxime nocturnis, ut uide rentur ei, qui uita excesserant, uiuere. 30 Ut porro firmissimum hoc adferri uidetur cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit inmanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio (multi de diis praua sentiunt - id enim uitioso more effici solet - omnes tamen esse uim et naturam diuinam arbitrantur, nec uero id conlocutio hominum aut consessus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus; omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est) - quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos uitae commodis arbitretur? tolle hanc opinionem, luctum sustuleris. nemo enim maeret suo incommodo: dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, uitae commodis priuatum arbitramur idque sentire. atque haec ita sentimus, natura duce, nulla ratione nullaque doctrina. [1,14] XIV. 14 Maximum uero argumentum est naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et maxumae quidem, quae post mortem futura sint. 'serit arbores, quae alteri saeclo prosint', ut ait (Statius) in Synephebis, quid spectans nisi etiam postera saecula ad se pertinere? ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; uir magnus leges, instituta, rem publicam non seret? quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta, elogia significant nisi nos futura etiam cogitare? 32 Quid? illud num dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura? quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines iuuandos, tutandos, conseruandos, arbitrantur? abiit ad deos Hercules: numquam abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi uiam muniuisset. uetera iam ista et religione omnium consecrata: [1,15] XV. Quid in hac re publica tot tantosque uiros ob rem publicam interfectos cogitasse arbitramur? iisdemne ut finibus nomen suum quibus uita terminaretur? nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret ad mortem. 33 licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit, ne et uetera et externa quaeram, mihi; sed nescio quo modo inhaeret in mentibus quasi saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit maxime et apparet facillime. quo quidem dempto, quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis uiueret? 34 loquor de principibus; quid? poetae nonne post mortem nobilitari uolunt? unde ergo illud: 'Aspicite, o ciues, senis Enni imaginis formam: Hic uestrum panxit maxima facta patrum'? mercedem gloriae flagitat ab iis quorum patres adfecerat gloria, idemque: 'Nemo me lacrimis decoret nec funera fletu Faxit. Cur? uolito uiuos per ora uirum.' sed quid poetas? opifices post mortem nobilitari uolunt. quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clupeo Mineruae, cum inscribere (nomen) non liceret? quid? nostri philosophi nonne in is libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt? 35 Quodsi omnium consensus naturae uox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui uita cesserint, nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut uirtute animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima sint, cernere naturae uim maxume, ueri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati seruiat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus. [1,16] XVI. 36 Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, ratione cognoscimus, sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est. cuius ignoratio finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa uidebare. in terram enim cadentibus corporibus isque humo tectis, e quo dictum est humari, sub terra censebant reliquam uitam agi mortuorum; quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt, quos auxerunt poetae. 37 frequens enim consessus theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, mouetur audiens tam grande carmen: 'Adsum atque aduenio Acherunte uix uia alta atque ardua Per speluncas saxis structas asperis pendentibus Maxumis, ubi rigida constat crassa caligo inferum,' tantumque ualuit error - qui mihi quidem iam sublatus uidetur - , ut, corpora cremata cum scirent, tamen ea fieri apud inferos fingerent, quae sine corporibus nec fieri possent nec intellegi. animos enim per se ipsos uiuentis non poterant mente complecti, formam aliquam figuramque quaerebant. inde Homeri tota g-nekuia, inde ea quae meus amicus Appius g-nekromanteia faciebat, inde in uicinia nostra Auerni lacus, unde animae excitantur obscura umbra opertae, imagines mortuorum, alto ostio Acheruntis, falso sanguine. has tamen imagines loqui uolunt, quod fieri nec sine lingua nec sine palato nec sine faucium, laterum, pulmonum ui et figura potest. nihil enim animo uidere poterant, ad oculos omnia referebant. 38 Magni autem est ingenii seuocare mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine abducere. itaque credo equidem etiam alios tot saeculis, sed quod litteris exstet, Pherecydes Syrius primus dixit animos esse hominum sempiternos, antiquus sane; fuit enim meo regnante gentili. hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmauit, qui cum Superbo regnante in Italiam uenisset, tenuit Magnam illam Graeciam cum {honore} disciplinae, tum etiam auctoritate, multaque saecula postea sic uiguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti uiderentur. [1,17] XVII. Sed redeo ad antiquos. rationem illi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum: 9 Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam uenisse et didicisse Pythagorea omnia primumque de animorum aeternitate, non solum sensisse idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse. quam, nisi quid dicis, praetermittamus et hanc totam spem inmortalitatis relinquamus. An tu cum me in summam exspectationem adduxeris, deseris? errare mehercule malo cum Platone, quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum istis uera sentire. 40 Macte uirtute! ego enim ipse cum eodem ipso non inuitus errauerim. num igitur dubitamus - an sicut pleraque - quamquam hoc quidem minime; persuadent enim mathematici terram in medio mundo sitam ad uniuersi caeli complexum quasi puncti instar optinere, quod g-kentron illi uocant; eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac diuisa momenta, terrena et umida suopte nutu et suo pondere ad paris angulos in terram et in mare ferantur, reliquae duae partes, una ignea, altera animalis, ut illae superiores in medium locum mundi grauitate ferantur et pondere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subuolent, siue ipsa natura superiora adpetente siue quod a grauioribus leuiora natura repellantur. quae cum constent, perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, siue illi sint animales, id est spirabiles, siue ignei, sublime ferri. 41 si uero aut numerus quidam sit animus, quod subtiliter magis quam dilucide dicitur, aut quinta illa non nominata magis quam non intellecta natura, multo etiam integriora ac puriora sunt, ut a terra longissime se ecferant. Horum igitur aliquid animus, ne tam uegeta mens aut in corde cerebroue aut in Empedocleo sanguine demersa iaceat. [1,18] XVIII. Dicaearchum uero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus; quorum alter ne condoluisse quidem umquam uidetur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur. harmonian autem ex interuallis sonorum nosse possumus, quorum uaria compositio etiam harmonias efficit plures; membrorum uero situs et figura corporis uacans animo quam possit harmoniam efficere, non uideo. sed hic quidem, quamuis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat; bene enim illo Graecorum prouerbio praecipitur: 'quam quisque norit artem, in hac se exerceat.' 42 illam uero funditus eiciamus indiuiduorum corporum leuium et rutundorum concursionem fortuitam, quam tamen Democritus concalefactam et spirabilem, id est animalem, esse uolt. is autem animus, qui, si est horum quattuor generum, ex quibus omnia constare dicuntur, ex inflammata anima constat, ut potissimum uideri uideo Panaetio, superiora capessat necesse est. nihil enim habent haec duo genera proni et supera semper petunt. ita, siue dissipantur, procul a terris id euenit, siue permanent et conseruant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et ab is perrumpatur et diuidatur crassus hic et concretus aer, qui est terrae proximus. calidior est enim uel potius ardentior animus quam est hic aer, quem modo dixi crassum atque concretum; quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt. [1,19] XIX. 43 Accedit ut eo facilius animus euadat ex hoc aere, quem saepe iam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo uelocius, nulla est celeritas quae possit cum animi celeritate contendere. qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et diuidat omne caelum hoc, in quo nubes, imbres, uentique coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae. Quam regionem cum superauit animus naturamque sui similem contigit et adgnouit, iunctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus, insistit et finem altius se ecferendi facit. cum enim sui similem et leuitatem et calorem adeptus (est), tamquam paribus examinatus ponderibus nullam in partem mouetur, eaque ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile penetrauit; in quo nulla re egens aletur et sustentabitur iisdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur. 44 Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod iis aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes; quodque nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid uelimus et uisere, id multo tum faciemus liberius totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas ueri uidendi et orae ipsae locorum illorum, quo peruenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant. 45 haec enim pulchritudo etiam in terris 'patritam' illam et 'auitam', ut ait Theophrastus, philosophiam cognitionis cupiditate incensam excitauit. praecipue uero fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere cupiebant. [1,20] XX. Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti uiderunt et eas angustias, per quas penetrauit ea quae est nominata Argo, quia Argiui in ea delecti uiri Vecti petebant pellem inauratam arietis, aut ii qui Oceani freta illa uiderunt, 'Europam Libyamque rapax ubi diuidit unda', quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter uim frigoris aut caloris uacantis? 46 nos enim ne nunc quidem oculis cernimus ea quae uidemus; neque est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici solum docent uerum etiam medici, qui ista aperta et patefacta uiderunt, uiae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris a sede animi perforatae. itaque saepe aut cogitatione aut aliqua ui morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec uidemus, nec audimus, ut facile intellegi possit animum et uidere et audire, non eas partis quae quasi fenestrae sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit. quid, quod eadem mente res dissimillimas comprendimus, ut colorem, saporem, calorem, odorem, sonum? quae numquam quinque nuntiis animus cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is omnium iudex solus esset. atque ea profecto tum multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert, liber animus peruenerit. 47 nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quae patent ad animum a corpore, callidissimo artificio natura fabricata est, tamen terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta quodam modo: cum autem nihil erit praeter animum, nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale quidque sit. [1,21] XXI. Quamuis copiose haec diceremus, si res postularet, quam multa, quam uaria, quanta spectacula animus in locis caelestibus esset habiturus. 48 quae quidem cogitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inuentori et principi gratias exultantes agunt eumque uenerantur ut deum; liberatos enim se per eum dicunt grauissimis dominis, terrore sempiterno, et diurno ac nocturno metu. quo terrore? quo metu? quae est anus tam delira quae timeat ista, quae uos uidelicet, si physica non didicissetis, timeretis, 'Acherunsia templa alta Orci, pallida leti, nubila tenebris loca'? non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognouerit? e quo intellegi potest, quam acuti natura sint, quoniam haec sine doctrina credituri fuerunt. 49 praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus mortis uenisset, totos esse perituros. quod ut ita sit - nihil enim pugno - , quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis uera sententia. ut enim rationem Plato nullam adferret - uide, quid homini tribuam - , ipsa auctoritate me frangeret: tot autem rationes attulit, ut uelle ceteris, sibi certe persuasisse uideatur. [1,22] XXII. 50 Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum uideatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit uacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere. quasi uero intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus; ut, si iam possent in homine uiuo cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum uideatur animus, an tanta sit eius tenuitas, ut fugiat aciem? 51 haec reputent isti qui negant animum sine corpore se intellegere posse: uidebunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi, quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam uenerit. si enim, quod numquam uidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et diuinum animum corpore liberatum cogitatione complecti possumus. Dicaearchus quidem et Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt. 52 est illud quidem uel maxumum animo ipso animum uidere, et nimirum hanc habet uim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat. non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramue noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. cum igitur 'nosce te' dicit, hoc dicit: 'nosce animum tuum.' nam corpus quidem quasi uas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te. hunc igitur nosse nisi diuinum esset, non esset hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum tributum deo. 53 Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet, dic quaeso, ne esse quidem se sciet, ne moueri quidem se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro explicata, a me autem posita est in sexto libro de re publica: [1,23] XXIII. 'Quod semper mouetur, aeternum est; quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. solum igitur, quod se ipsum mouet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit; quin etiam ceteris quae mouentur hic fons, hoc principium est mouendi. 54 principii autem nulla est origo; nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam; nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur, nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se mouetur; id autem nec nasci potest nec mori, uel concidat omne caelum omnisque natura consistat necesse est nec uim ullam nanciscatur, qua a primo inpulsa moueatur. cum pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moueat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo; nam haec est propria natura animi atque uis. quae si est una ex omnibus quae se ipsa {semper} moueat, neque nata certe est et aeterna est'. 55 licet concurrant omnes plebei philosophi - sic enim ii, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi uidentur - , non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intellegent. sentit igitur animus se moueri; quod cum sentit, illud una sentit, se ui sua, non aliena moueri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur. ex quo efficitur aeternitas, nisi quid habes ad haec. Ego uero facile sim passus ne in mentem quidem mihi aliquid contra uenire; ita isti faueo sententiae. [1,24] XXIV. 56 Quid? illa tandem num leuiora censes, quae declarant inesse in animis hominum diuina quaedam? quae si cernerem quem ad modum nasci possent, etiam quem ad modum interirent uiderem. nam sanguinem, bilem, pituitam, ossa, neruos, uenas, omnem denique membrorum et totius corporis figuram uideor posse dicere unde concreta et quo modo facta sint: animum ipsum - si nihil esset in eo nisi id, ut per eum uiueremus, tam natura putarem hominis uitam sustentari quam uitis, quam arboris; haec enim etiam dicimus uiuere. item si nihil haberet animus hominis nisi ut appeteret aut fugeret, id quoque esset ei commune cum bestiis. 57 Habet primum memoriam, et eam infinitam rerum innumerabilium. quam quidem Plato recordationem esse uolt uitae superioris. nam in illo libro, qui inscribitur Menon, pusionem quendam Socrates interrogat quaedam geometrica de dimensione quadrati. ad ea sic ille respondet ut puer, et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens eodem perueniat, quo si geometrica didicisset. ex quo effici uolt Socrates, ut discere nihil aliud sit nisi recordari. quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e uita; docet enim quemuis, qui omnium rerum rudis esse uideatur, bene interroganti respondentem declarare se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec uero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas g-ennoias uocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intrauisset, in rerum cognitione uiguisset. 58 cumque nihil esset,ut omnibus locis a Platone disseritur - nihil enim putat esse, quod oriatur et intereat, idque solum esse, quod semper tale sit quale est, (g-idean appellat ille, nos speciem) - , non potuit animus haec in corpore inclusus adgnoscere, cognita attulit; ex quo tam multarum rerum cognitionis admiratio tollitur. neque ea plane uidet animus, cum repente in tam insolitum tamque perturbatum domicilium inmigrauit, sed cum se collegit atque recreauit, tum adgnoscit illa reminiscendo. ita nihil est aliud discere nisi recordari. 59 Ego autem maiore etiam quodam modo memoriam admiror. quid est enim illud quo meminimus, aut quam habet uim aut unde naturam? non quaero, quanta memoria Simonides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta is, qui a Pyrrho legatus ad senatum est missus, Cineas, quanta nuper Charmadas, quanta, qui modo fuit, Scepsius Metrodorus, quanta noster Hortensius: de communi hominum memoria loquor, et eorum maxume qui in aliquo maiore studio et arte uersantur, quorum quanta mens sit, difficile est existimare; ita multa meminerunt. [1,25] XXV. 60 Quorsus igitur haec spectat oratio? quae sit illa uis et unde sit, intellegendum puto. non est certe nec cordis, nec sanguinis, nec cerebri, nec atomorum; animae sit ignisne nescio, nec me pudet ut istos fateri nescire quod nesciam: illud, si ulla alia de re obscura adfirmare possem, siue anima siue ignis sit animus, eum iurarem esse diuinum. quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta uidetur tanta uis memoriae? si quid sit hoc non uides, at quale sit uides; si ne id quidem, at quantum sit profecto uides. quid igitur? 61 utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse, quo tamquam in aliquod uas ea, quae meminimus, infundantur? absurdum id quidem; qui enim fundus aut quae talis animi figura intellegi potest aut quae tanta omnino capacitas? an inprimi quasi ceram animum putamus, et esse memoriam signatarum rerum in mente uestigia? quae possunt uerborum, quae rerum ipsarum esse uestigia, quae porro tam inmensa magnitudo, quae illa tam multa possit effingere? 62 Quid? illa uis quae tandem est quae inuestigat occulta, quae inuentio atque excogitatio dicitur? ex hacne tibi terrena mortalique natura et caduca concreta ea uidetur? aut qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae uisum est, omnibus rebus imposuit nomina? aut qui dissipatos homines congregauit et ad societatem uitae conuocauit, aut qui sonos uocis, qui infiniti uidebantur, paucis litterarum notis terminauit, aut qui errantium stellarum cursus, praegressiones, institutiones notauit? omnes magni; etiam superiores, qui fruges, qui uestitum, qui tecta, qui cultum uitae, qui praesidia contra feras inuenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora defluximus. nam et auribus oblectatio magna parta est inuenta et temperata uarietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed uocabulo errantia, quorum conuersiones omnisque motus qui animo uidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo. 63 nam cum Archimedes lunae, solis, quinque errantium motus in sphaeram inligauit, effecit idem quod ille, qui in Timaeo mundum aedificauit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conuersio. quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest, ne in sphaera quidem eosdem motus Archimedes sine diuino ingenio potuisset imitari. [1,26] XXVI. 64 Mihi uero ne haec quidem notiora et inlustriora carere ui diuina uidentur, ut ego aut poetam graue plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam ui fluere abundantem sonantibus uerbis uberibusque sententiis. philosophia uero, omnium mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inuentum deorum? haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudiuit, eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera, infera, prima, ultima, media uideremus. 65 prorsus haec diuina mihi uidetur uis, quae tot res efficiat et tantas. quid est enim memoria rerum et uerborum? quid porro inuentio? profecto id, quo ne in deo quidem quicquam maius intellegi potest. non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuuentate pocula ministrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Ioui bibere ministraret; non iusta causa, cur Laomedonti tanta fieret iniuria. fingebat haec Homerus et humana ad deos transferebat: diuina mallem ad nos. quae autem diuina? uigere, sapere, inuenire, meminisse. ergo animus qui, ut ego dico, diuinus est, ut Euripides dicere audet, deus. Et quidem, si deus aut anima aut ignis est, idem est animus hominis. nam ut illa natura caelestis et terra uacat et umore, sic utriusque harum rerum humanus animus est expers; sin autem est quinta quaedam natura, ab Aristotele inducta primum, haec et deorum est et animorum. [1,27] XXVII. Hanc nos sententiam secuti his ipsis uerbis in Consolatione hoc expressimus: 66 'Animorum nulla in terris origo inueniri potest; nihil enim est in animis mixtum atque concretum aut quod ex terra natum atque fictum esse uideatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum. his enim in naturis nihil inest, quod uim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura prouideat et complecti possit praesentia. quae sola diuina sunt, nec inuenietur umquam, unde ad hominem uenire possint nisi a deo. singularis est igitur quaedam natura atque uis animi seiuncta ab his usitatis notisque naturis. ita, quicquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod uiuit, quod uiget, caeleste et diuinum ob eamque rem aeternum sit necesse est. nec uero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens ipsaque praedita motu sempiterno. [1,28] XXVIII. Hoc e genere atque eadem e natura est humana mens.' 67 Ubi igitur aut qualis est ista mens? - ubi tua aut qualis? potesne dicere? an, si omnia ad intellegendum non habeo quae habere uellem, ne iis quidem quae habeo mihi per te uti licebit? non ualet tantum animus, ut se ipse uideat, at ut oculus, sic animus se non uidens, alia cernit. non uidet autem, quod minimum est, formam suam (quamquam fortasse id quoque, sed relinquamus); uim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem uidet. haec magna, haec diuina, haec sempiterna sunt; qua facie quidem sit aut ubi habitet, ne quaerendum quidem est. 68 Ut cum uidemus speciem primum candoremque caeli, dein conuersionis celeritatem tantam quantam cogitare non possumus, tum uicissitudines dierum ac noctium commutationesque temporum quadrupertitas ad maturitatem frugum et ad temperationem corporum aptas eorumque omnium moderatorem et ducem solem, lunamque adcretione et deminutione luminis quasi fastorum notantem et significantem dies, tum in eodem orbe in duodecim partes distributo, quinque stellas ferri eosdem cursus constantissime seruantis disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam, tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi uniuersi loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum, quarum altera, quam nos incolimus, Sub axe posita ad stellas septem, unde horrifer, Aquilonis stridor gelidas molitur niues, altera australis, ignota nobis, quam uocant Graeci antixthona, 69 ceteras partis incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore; hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Caelum nitescere, arbores frondescere, Vites laetificae pampinis pubescere, Rami bacarum ubertate incuruescere, Segetes largiri fruges, florere omnia, Fontes scatere, herbis prata conuestirier, tum multitudinem pecudum partim ad uescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad uehendum, partim ad corpora uestienda, hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum cultorem atque hominis utilitati agros omnis et maria parentia - : [1,29] XXIX. 70 Haec igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare quin iis praesit aliquis uel effector, si haec nata sunt, ut Platoni uidetur, uel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris? sic mentem hominis, quamuis eam non uideas, ut deum non uides, tamen, ut deum adgnoscis ex operibus eius, sic ex memoria rerum et inuentione et celeritate motus omnique pulchritudine uirtutis uim diuinam mentis adgnoscito. In quo igitur loco est? credo equidem in capite, et cur credam adferre possum. sed alias, ubi sit animus; certe quidem in te est. quae est ei natura? propria, puto, et sua. sed fac igneam, fac spirabilem: nihil ad id de quo agimus. illud modo uideto, ut deum noris, etsi eius ignores et locum et faciem, sic animum tibi tuum notum esse oportere, etiamsi ignores et locum et formam. 71 in animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex: quod cum ita sit, certe nec secerni, nec diuidi, nec discerpi, nec distrahi potest, ne interire (quidem) igitur. est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur. His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesiuit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo uitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, uerum in caelum uideretur escendere. [1,30] XXX. 72 Ita enim censebat itaque disseruit, duas esse uias duplicesque cursus animorum e corpore excedentium: nam qui se humanis uitiis contaminauissent et se totos libidinibus dedissent, quibus caecati uel domesticis uitiis atque flagitiis se inquinauissent uel, re publica uiolanda, fraudes inexpiabiles concepissent, iis deuium quoddam iter esse, seclusum a concilio deorum; qui autem se integros castosque seruauissent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio seseque ab is semper seuocauissent essentque in corporibus humanis uitam imitati deorum, iis ad illos a quibus essent profecti reditum facilem patere. 73 Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo diuinationem habere uideantur, qua prouidentes quid in morte boni sit cum cantu et uoluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum. (nec uero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod iis saepe usu uenit, qui cum acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut aspectum omnino amitterent; sic mentis acies se ipsa intuens non numquam hebescit, ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus. itaque dubitans, circumspectans, haesitans, multa aduersa reuerens tamquam in rate in mari inmenso nostra uehitur oratio). 74 sed haec et uetera et a Graecis; Cato autem sic abiit e uita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet. uetat enim dominans ille in nobis deus iniussu hinc nos suo demigrare; cum uero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius uir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille uincla carceris ruperit - leges enim uetant - , sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo euocatus atque emissus exierit. Tota enim philosophorum uita, ut ait idem, commentatio mortis est. [1,31] XXXI. 75 Nam quid aliud agimus, cum a uoluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a re publica, cum a negotio omni seuocamus animum, quid, inquam, tum agimus nisi animum ad se ipsum aduocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus? secernere autem a corpore animum, nec quicquam aliud, est mori discere. quare hoc commentemur, mihi crede, disiungamusque nos a corporibus, id est consuescamus mori. hoc, et dum erimus in terris, erit illi caelesti uitae simile, et cum illuc ex his uinclis emissi feremur, minus tardabitur cursus animorum. nam qui in compedibus corporis semper fuerunt, etiam cum soluti sunt, tardius ingrediuntur, ut ii qui ferro uincti multos annos fuerunt. quo cum uenerimus, tum denique uiuemus. nam haec quidem uita mors est, quam lamentari possem, si liberet. 76 Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus; quam cum lego, nihil malo quam has res relinquere, his uero modo auditis, multo magis. Veniet tempus, et quidem celeriter, siue retractabis, siue properabis; uolat enim aetas. tantum autem abest ab eo ut malum mors sit, quod tibi dudum uidebatur, ut uerear ne homini nihil sit non malum aliud certius, nihil bonum aliud potius, si quidem uel di ipsi uel cum dis futuri sumus Quid refert? Adsunt enim, qui haec non probent. ego autem numquam ita te in hoc sermone dimittam, ulla uti ratione mors tibi uideri malum possit. Qui potest, cum ista cognouerim? 77 Qui possit, rogas? cateruae ueniunt contra dicentium, nec solum Epicureorum, quos equidem non despicio, sed nescio quo modo doctissimus quisque contemnit, acerrume autem deliciae meae Dicaearchus contra hanc inmortalitatem disseruit. is enim tris libros scripsit, qui Lesbiaci uocantur quod Mytilenis sermo habetur, in quibus uolt efficere animos esse mortalis. Stoici autem usuram nobis largiuntur tamquam cornicibus: diu mansuros aiunt animos, semper negant. [1,32] XXXII. Num uis igitur audire, cur, etiamsi ita sit, mors tamen non sit in malis? Ut uidetur, sed me nemo de inmortalitate depellet. 78 Laudo id quidem, etsi nihil nimis oportet confidere; mouemur enim saepe aliquo acute concluso, labamus mutamusque sententiam clarioribus etiam in rebus; in his est enim aliqua obscuritas. id igitur si acciderit, simus armati. Sane quidem, sed ne accidat, prouidebo. Num quid igitur est causae, quin amicos nostros Stoicos dimittamus? eos dico, qui aiunt manere animos, cum e corpore excesserint, sed non semper. Istos uero qui, quod tota in hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore uacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod uolunt, consequens, id uero non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat. 79 Bene reprehendis, et se isto modo res habet. credamus igitur Panaetio a Platone suo dissentienti? quem enim omnibus locis diuinum, quem sapientissimum, quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum appellat, huius hanc unam sententiam de inmortalitate animorum non probat. uolt enim, quod nemo negat, quicquid natum sit interire; nasci autem animos, quod declaret eorum similitudo qui procreentur, quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat. alteram autem adfert rationem, nihil esse quod doleat, quin id aegrum esse quoque possit; quod autem in morbum cadat, id etiam interiturum; dolere autem animos, ergo etiam interire. [1,33] XXXIII. 80 Haec refelli possunt: sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper uacet, non de partibus iis, in quibus aegritudines, irae, libidinesque uersentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat. iam similitudo magis apparet in bestiis, quarum animi sunt rationis expertes; hominum autem similitudo in corporum figura magis exstat, et ipsi animi magni refert quali in corpore locati sint. multa enim e corpore existunt, quae acuant mentem, multa, quae obtundant. Aristoteles quidem ait omnis ingeniosos melancholicos esse, ut ego me tardiorem esse non moleste feram. enumerat multos, idque quasi constet, rationem cur ita fiat adfert. quod si tanta uis est ad habitum mentis in iis quae gignuntur in corpore, ea sunt autem, quaecumque sunt, quae similitudinem faciant, nihil necessitatis adfert, cur nascantur animi, similitudo. omitto dissimilitudines. 81 uellem adesse posset Panaetius - uixit cum Africano - , quaererem ex eo, cuius suorum similis fuisset Africani fratris nepos, facie uel patris, uita omnium perditorum ita similis, ut esset facile deterrimus; cuius etiam similis P- Crassi, et sapientis et eloquentis et primi hominis, nepos multorumque aliorum clarorum uirorum, quos nihil attinet nominare, nepotes et filii. Sed quid agimus? oblitine sumus hoc nunc nobis esse propositum, cum satis de aeternitate dixissemus, ne si interirent quidem animi, quicquam mali esse in morte? Ego uero memineram, sed te de aeternitate dicentem aberrare a proposito facile patiebar. [1,34] XXXIV. 82 Video te alte spectare et uelle in caelum migrare. spero fore ut contingat id nobis. sed fac, ut isti uolunt, animos non remanere post mortem: uideo nos, si ita sit, priuari spe beatioris uitae; mali uero quid adfert ista sententia? fac enim sic animum interire ut corpus: num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem sensus in corpore est? nemo id quidem dicit, etsi Democritum insimulat Epicurus, Democritii negant. ne in animo quidem igitur sensus remanet; ipse enim nusquam est. ubi igitur malum est, quoniam nihil tertium est? an quod ipse animi discessus a corpore non fit sine dolore? ut credam ita esse, quam est id exiguum! sed falsum esse arbitror, et fit plerumque sine sensu, non numquam etiam cum uoluptate, totum. que hoc leue est, qualecumque est; fit enim ad punctum temporis. 83 'Illud angit uel potius excruciat, discessus ab omnibus iis quae sunt bona in uita'. uide ne 'a malis' dici uerius possit. quid ego nunc lugeam uitam hominum? uere et iure possum; sed quid necesse est, cum id agam ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam uitam efficere deplorando miseriorem? fecimus hoc in eo libro, in quo nosmet ipsos, quantum potuimus, consolati sumus. a malis igitur mors abducit, non a bonis, uerum si quaerimus. et quidem hoc a Cyrenaico Hegesia sic copiose disputatur, ut is a rege Ptolomaeo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, quod multi is auditis mortem sibi ipsi consciscerent. 84 Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Theombrotum est, quem ait, cum ei nihil accidisset aduersi, e muro se in mare abiecisse, lecto Platonis libro. eius autem, quem dixi, Hegesiae liber est apokarteron, quo a uita quidem per inediam discedens reuocatur ab amicis; quibus respondens uitae humanae enumerat incommoda. possem idem facere, etsi minus quam ille, qui omnino uiuere expedire nemini putat. mitto alios: etiamne nobis expedit? qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque priuati certe si ante occidissemus, mors nos a malis, non a bonis abstraxisset. [1,35] XXXV. 85 Sit igitur aliquis, qui nihil mali habeat, nullum a fortuna uolnus acceperit: Metellus ille honoratis quattuor filiis aut quinquaginta Priamus, e quibus septemdecim iusta uxore natis; in utroque eandem habuit fortuna potestatem, sed usa in altero est: Metellum enim multi filii, filiae, nepotes, neptes in rogum inposuerunt, Priamum tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit. hic si uiuis filiis incolumi regno occidisset astante ope barbarica Tectis caelatis laqueatis, utrum tandem a bonis an a malis discessisset? tum profecto uideretur a bonis. at certe ei melius euenisset nec tam flebiliter illa canerentur: 'Haec omnia uidi inflammari, Priamo ui uitam euitari, Iouis aram sanguine turpari.' quasi uero ista ui quicquam tum potuerit ei melius accidere! quodsi ante occidisset, talem euentum omnino amisisset; hoc autem tempore sensum amisit malorum. 86 Pompeio, nostro familiari, cum grauiter aegrotaret Neapoli, melius est factum. coronati Neapolitani fuerunt, nimirum etiam Puteolani; uolgo ex oppidis publice gratulabantur: ineptum sane negotium et Graeculum, sed tamen fortunatum. utrum igitur, si tum esset extinctus, a bonis rebus an a malis discessisset? certe a miseris. non enim cum socero bellum gessisset, non inparatus arma sumpsisset, non domum reliquisset, non ex Italia fugisset, non exercitu amisso nudus in seruorum ferrum et manus incidisset, non liberi defleti, non fortunae omnes a uictoribus possiderentur. qui, si mortem tum obisset, in amplissimis fortunis occidisset, is propagatione uitae quot, quantas, quam incredibilis hausit calamitates! [1,36] XXXVI. Haec morte effugiuntur, etiamsi non euenerunt, tamen, quia possunt euenire; sed homines ea sibi accidere posse non cogitant: Metelli sperat sibi quisque fortunam, proinde quasi aut plures fortunati sint quam infelices aut certi quicquam sit in rebus humanis aut sperare sit prudentius quam timere. 87 Sed hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines morte priuari: ergo etiam carere mortuos uitae commodis idque esse miserum? certe ita dicant necesse est. an potest is, qui non est, re ulla carere? triste enim est nomen ipsum carendi, quia subicitur haec uis: habuit, non habet; desiderat requirit indiget. haec, opinor, incommoda sunt carentis: caret oculis, odiosa caecitas; liberis, orbitas. ualet hoc in uiuis, mortuorum autem non modo uitae commodis, sed ne uita quidem ipsa quisquam caret. de mortuis loquor, qui nulli sunt: nos, qui sumus, num aut cornibus caremus aut pinnis? ecquis id dixerit? certe nemo. quid ita? quia, cum id non habeas quod tibi nec usu nec natura sit aptum, non careas, etiamsi sentias te non habere. 88 hoc premendum etiam atque etiam est et urguendum confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensus relinquatur - hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur, quid sit carere, ne relinquatur aliquid erroris in uerbo. carere igitur hoc significat: egere eo quod habere uelis; inest enim uelle in carendo, nisi cum sic tamquam in febri dicitur alia quadam notione uerbi. dicitur enim alio modo etiam carere, cum aliquid non habeas et non habere te sentias, etiamsi id facile patiare. (ita) carere in morte non dicitur; nec enim esset dolendum; dicitur illud: 'bono carere', quod est malum. sed ne uiuus quidem bono caret, si eo non indiget; sed in uiuo intellegi tamen potest regno te carere - dici autem hoc in te satis subtiliter non potest; posset in Tarquinio, cum regno esset expulsus - : at in mortuo ne intellegi quidem. carere enim sentientis est; nec sensus in mortuo: ne carere quidem igitur in mortuo est. [1,37] XXXVII. 89 Quamquam quid opus est in hoc philosophari, cum rem non magnopere philosophia egere uideamus? quotiens non modo ductores nostri, sed uniuersi etiam exercitus ad non dubiam mortem concurrerunt! quae quidem si timeretur, non Lucius Brutus arcens eum reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in proelio concidisset; non cum Latinis decertans pater Decius, cum Etruscis filius, cum Pyrrho nepos se hostium telis obiecissent; non uno bello pro patria cadentis Scipiones Hispania uidisset, Paulum et Geminum Cannae, Venusia Marcellum, Litana Albinum, Lucani Gracchum. num quis horum miser hodie? ne tum quidem post spiritum extremum; nec enim potest esse miser quisquam, sensu perempto. 90 'At id ipsum odiosum est, sine sensu esse.' Odiosum, si id esset carere. Cum uero perspicuum sit nihil posse in eo esse, qui ipse non sit, quid potest esse in eo odiosum, qui nec careat nec sentiat? Quamquam hoc quidem nimis saepe, sed eo, quod i hoc inest omnis animi constracto ex metu mortis. Qui enim satis uiderit, id quod est luce clarius, animo et corpore consumpto totoque animante deleto et facto interitu uniuerso illud animal, quod fuerit, factum esse nihil, is plane perspiciet inter Hippocentaurum, qui numquam fuerit, et regem Agamemnonem nihil interesse, nece pluris nunc facere M- Camillum hoc ciuilie bellum, quam ego uiuo illo fecerim Romam captam. Cur igitur et Camillus doleret, si haec post trecentos et quinquaginta fere annos euentura putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum gentem aliquam urbe nostra potituram putem? Quia tanta caritas partiae est, ut eam non sensu nostro, sed salute ipsius metiamur. [1,38] XXXVIII. 91 Itaque non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus cotidie imminet, propter breuitatem uitae numquam potest longe abesse, quo minus in omne tempus rei p- suisque consulat, cum posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere. quare licet etiam mortalem esse animum iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis, sed uirtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur. Natura uero se sic habet, ut, quo modo initium nobis rerum omnium ortus noster adferat, sic exitum mors, ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit. in quo quid potest esse mali, cum mors nec ad uiuos pertineat nec ad mortuos? 92 alteri nulli sunt, alteros non attinget. quam qui leuiorem faciunt, somni simillimam uolunt esse: quasi uero quisquam ita nonaginta annos uelit uiuere, ut, cum saxaginta confecerit, reliquos dormiat; ne sui quidem id uelint, not modo ipse. Endymion uero, si fabulas audire uolumus, ut nescio quando in Latmo obdormiuit,qui est mons Cariae, nondum, opinor, est experrectus. num igitur eum curare censes, cum Luna laboret, a qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur? quid curet autem, qui ne sentit quidem? habes somnum imaginem mortis eamque cotidie induis: et dubitas quin sansus in morte nullus sit, cum in eius simulacro uideas esse nullum sensum? [1,39] XXXIX. 93 Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tempus mori miserum esse. quod tandem tempus? naturaene? at ea quidem dedit usuram tamquam pecuniae nalla praestituta die.quid est igitur quod querare, si repetit, cum uolt? ea enim condicione acceperas. Idem, si puer paruus occidit, aequo animo ferendum putant, si uero in cunis, ne querendum quidem. atqui ab hoc acerbius exegit natura quod dederat. 'nondum gustauerat',inquit,'uitae suauitatem; hic autem iam sperabat magna, quibus frui coeperat.' at id quidem in ceteris rebus melius putatur, aliquam partem quam nullam attingere: cur in uita secus? (quamquam non male ait Callimachus "multo saepius lacrimasse Priamum quam Troilum"). eorum autem, qui exacta aetate moriuntur, fortuna laudatur. 94 cur? nam, reor, nullis, si uita longior daretur, posset esse iucundior; nihil enim est profecto homini prudentia dulcius, quam, ut cetera auferat, adfert certe senectus. Quae uero aetas longa est, aut quid omnino homini longum? nonne "Modo pueros, modo adulescentes in cursu a tergo insequens Nec opinantis adsecuta est" senectus? sed quia ultra nihil habemus, hoc longum dicimus. Omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte, ita aut longa aut breuia dicuntur. apud Hypanim fluuium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quae unum diem uiuant. ex his igitur hora VIII quae mortua est, prouecta aetate mortua est; quae uero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die. confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate: in eodem propemodum breuitate qua illae bestiolae reperiemur. [1,40] XL. 95 Contemnamus igitur omnis ineptias - quod enim leuius huic leuitati nomen inponam? - totamque uim bene uiuendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientia et in omni uirtute ponamus. nam nunc quidem cogitationibus mollissimis effeminamur, ut, si ante mors aduentet quam Chaldaeorum promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi destitutique uideamur. 96 quodsi expectando et desiderando pendemus animis, cruciamur, angimur, pro di immortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit! quam me delectat Theramenes! quam elato animo est! etsi enim flemus, cum legimus, tamen non miserabiliter uir clarus emoritur: qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum uenenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo sonitu reddito adridens 'popino' inquit 'hoc pulchro Critiae', qui in eum fuerat taeterrimus. Graeci enim conuiuiis solent nominare, cui poculum tradituri sint. lusit uir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, uereque ei, cui uenenum praebiberat, mortem eam est auguratus, quae breui consecuta est. 97 Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte laudaret, si mortem malum iudicaret? uadit enim in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes. quae est igitur eius oratio, qua facit eum Plato usum apud iudices iam morte multatum? [1,41] XLI. 'Magna me' inquit 'spes tenet, iudices, bene mihi euenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis migretur. quam ob rem, siue sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine uicis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? 98 sin uera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi uolunt, euaseris, ad eos uenire, qui uere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerint - haec peregrinatio mediocris uobis uideri potest? ut uero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, si fieri posset, uellem, ut ea quae dico mihi liceret inuisere. quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo circumuentos conuenirem! temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. - Ne uos quidem, iudices i qui me absoluistis, mortem timueritis. 99 nec enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec uero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt.' et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo: 'sed tempus est' inquit 'iam hinc abire, me, ut moriar, uos, ut uitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem.' [1,42] XLII. Ne ego haud paulo hunc animum malim quam eorum omnium fortunas, qui de hoc iudicauerunt. etsi, quod praeter deos negat scire quemquam, id scit ipse utrum sit melius - nam dixit ante - , sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum; 100 nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque, si mors malum sit, esse sempiternum malum. nam uitae miserae mors finis esse uidetur; mors si est misera, finis esse nullus potest. Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantis uiros uirtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset uoltu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus: 'contemnisne leges Lycurgi?', responderit: 'ego uero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multauerit, quam sine mutuatione et sine uersura possem dissoluere.' o uirum Sparta dignum! ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse uideatur. talis innumerabilis nostra ciuitas tulit. 101 sed quid duces et principes nominem, cum legiones scribat Cato saepe alacris in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur? pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides: 'Dic, hospes, Spartae nos te hic uidisse iacentis, Dum sanctis patriae legibus obsequimur.' quid ille dux Leonidas dicit? 'pergite animo forti, Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus.' fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges uigebant. e quibus unus, cum Perses hostis in conloquio dixisset glorians: 'solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non uidebitis', 'in umbra igitur' inquit 'pugnabimus.' 102 uiros commemoro: qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset,'idcirco' inquit 'genueram, ut esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbere'. [1,43] XLIII. Esto: fortes et duri Spartiatae; magnam habet uim reipublicae disciplina. quid? Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus rex crucem minaretur, 'istis, quaeso' inquit 'ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine an sublime putescat.' Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem, is praesertim cognitis, quae de nihil sentiendo paulo ante dicta sunt. de qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro in quo moritur, de quo iam tam multa diximus. 103 cum enim de inmortalitate animorum disputauisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri uellet, 'multam uero' inquit 'operam, amici, frustra consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc auolaturum neque mei quicquam relicturum. uerum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus eris, ut tibi uidebitur, sepelito. sed, mihi crede, nemo me uestrum, cum hinc excessero, consequetur.' praeclare is quidem, qui et amico permiserit et se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare. 104 durior Diogenes, et is quidem eadem sentiens, sed ut Cynicus asperius: proici se iussit inhumatum. tum amici: 'uolucribusne et feris?' 'minime uero' inquit, 'sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote.' 'qui poteris?' illi, 'non enim senties.' 'quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?' praeclare Anaxagras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, uelletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri, 'nihil necesse est' inquit, 'undique enim ad inferos tantundem uiae est.' totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, siue occiderit animus siue uigeat. in corpore autem perspicuum est uel extincto animo uel elapso nullum residere sensum. [1,44] XLIV. 105 Sed plena errorum sunt omnia. trahit Hectorem ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat. ergo hic ulciscitur, ut quidem sibi uidetur; at illa sicut acerbissimam rem maeret: 'Vidi, uidere quod me passa aegerrume, Hectorem curru quadriiugo raptarier.' quem Hectorem, aut quam diu ille erit Hector? melius Accius et aliquando sapiens Achilles: 'Immo enimuero corpus Priamo reddidi, Hectora abstuli.' non igitur Hectora traxisti, sed corpus quod fuerat Hectoris. 106 ecce alius exoritur e terra, qui matrem dormire non sinat: 'Mater, te appello, tu, quae curam somno suspensam leuas, Neque te mei miseret, surge et sepeli natum - !' haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare. 'prius quam ferae uolucresque - ' metuit, ne laceratis membris minus bene utatur; ne combustis, non extimescit. 'Neu reliquias semesas sireis denudatis ossibus Per terram sanie delibutas foede diuexarier - ' non intellego, quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam. Tenendum est igitur nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos poeniuntur. exsecratur luculentis sane uersibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus: durum hoc sane; talis enim interitus non est sine graui sensu; illa inania: 'Ipse summis saxis fixus asperis, euisceratus, Latere pendens, saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro - ' 107 non ipsa saxa magis sensu omni uacabunt quam ille 'latere pendens', cui se hic cruciatum censet optare. quae essent dura, si sentiret, nulla sine sensu. illud uero perquam inane: 'Neque sepulcrum, quo recipiat, habeat, portum corporis, Ubi remissa humana uita corpus requiescat malis.' uides, quanto haec in errore uersentur: portum esse corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum; magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque curandum. [1,45] XLV. 108 Sed quid singulorum opiniones animaduertam, nationum uarios errores perspicere cum liceat? condiunt Aegyptii mortuos et eos seruant domi; Persae etiam cera circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora. Magorum mos est non humare corpora suorum, nisi a feris sint ante laniata; in Hyrcania plebs publicos alit canes, optumates domesticos: nobile autem genus canum illud scimus esse, sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanietur, eamque optumam illi esse censent sepulturam. permulta alia colligit Chrysippus, ut est in omni historia curiosus, sed ita taetra sunt quaedam, ut ea fugiat et reformidet oratio. totus igitur hic locus est contemnendus in nobis, non neglegendus in nostris, ita tamen, ut mortuorum corpora nihil sentire uiui sentiamus; 109 quantum autem consuetudini famaeque dandum sit, id curent uiui, sed ita, ut intellegant nihil id ad mortuos pertinere. Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus uita occidens consolari potest. nemo parum diu uixit, qui uirtutis perfectae perfecto functus est munere. multa mihi ipsi ad mortem tempestiua fuerunt. quam utinam potuissem obire! nihil enim iam adquirebatur, cumulata erant officia uitae, cum fortuna bella restabant. quare si ipsa ratio minus perficiet, ut mortem neglegere possimus, at uita acta perficiat, ut satis superque uixisse uideamur. quamquam enim sensus abierit, tamen suis et propriis bonis laudis et gloriae, quamuis non sentiant, mortui non carent. etsi enim nihil habet in se gloria cur expetatur, tamen uirtutem tamquam umbra sequitur. 110 uerum multitudinis iudicium de bonis si quando est, magis laudandum est quam illi ob eam rem beati. [1,46] XLVI. Non possum autem dicere, quoquo modo hoc accipietur, Lycurgum Solonem legum et publicae disciplinae carere gloria, Themistoclem Epaminondam bellicae uirtutis. ante enim Salamina ipsam Neptunus obruet quam Salaminii tropaei memoriam, priusque e Boeotia Leuctra tollentur quam pugnae Leuctricae gloria. multo autem tardius fama deseret Curium Fabricium Calatinum, duo Scipiones duo Africanos, Maximum Marcellum Paulum, Catonem Laelium, innumerabilis alios; quorum similitudinem aliquam qui arripuerit, non eam fama populari, sed uera bonorum laude metiens, fidenti animo, si ita res feret, gradietur ad mortem; in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognouimus. secundis uero suis rebus uolet etiam mori; non enim tum cumulus bonorum iucundus esse potest quam molesta decessio. 111 hanc sententiam significare uidetur Laconis illa uox, qui, cum Rhodius Diagoras, Olympionices nobilis, uno die duo suos filios uictores Olympiae uidsset, accessit ad senem et gratulatus: 'morere Diagora' inquit; 'non enim in caelum ascensurus es.' magna haec, et nimium fortasse, Graeci putant uel tum potius putabant, isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existimans tris Olympionicas una e domo prodire cunctari illum diutius in uita fortunae obiectum inutile putabat ipsi. Ego autem tibi quidem, quod satis esset, paucis uerbis, ut mihi uidebar, responderam - concesseras enim nullo in malo mortuos esse - ; sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima. nostrum enim et nostra causa susceptum dolorem modice ferre debemus, ne nosmet ipsos amare uideamur; illa suspicio intolerabili dolore cruciat, si opinamur eos quibus orbati sumus esse cum aliquo sensu in is malis quibus uolgo opinantur. hanc excutere opinionem mihimet uolui radicitus, eoque fui fortasse longior. [1,47] XLVII. 112 Tu longior? non mihi quidem. prior enim pars orationis tuae faciebat, ut mori cuperem, posterior, ut modo non nollem, modo non laborarem; omni autem oratione illud certe perfectum est, ut mortem non ducerem in malis. Num igitur etiam rhetorum epilogum desideramus? an hanc iam artem plane relinquimus? Tu uero istam ne relinqueris, quam semper ornasti, et quidem iure; illa enim te, uerum si loqui uolumus, ornauerat. sed quinam est iste epilogus? aueo enim audire, quicquid est. 113 Deorum inmortalium iudicia solent in scholis proferre de morte, nec uero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore aliisque pluribus. primum Argiae sacerdotis Cleobis et Bito filii praedicantur. nota fabula est. cum enim illam ad sollemne et statum sacrificium curru uehi ius esset satis longe ab oppido ad fanum morarenturque iumenta, tum iuuenes hi quos modo nominaui ueste posita corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt. ita sacerdos aduecta in fanum, cum currus esset ductus a filiis, precata a dea dicitur, ut id illis praemii daret pro pietate, quod maxumum homini dari posset a deo; post epulatos cum matre adulescentis somno se dedisse, mane inuentos esse mortuos. 114 simili precatione Trophonius et Agamedes usi dicuntur; qui cum Apollini Delphis templum exaedificauissent, uenerantes deum petiuerunt mercedem non paruam quidem operis et laboris sui: nihil certi, sed quod esset optimum homini. quibus Apollo se id daturum ostendit post eius diei diem tertium; qui ut inluxit, mortui sunt reperti. iudicauisse deum dicunt, et eum quidem deum,cui reliqui dii concessissent, ut praeter ceteros diuinaret. [1,48] XLVIII. Adfertur etiam de Sileno fabella quaedam: qui cum a Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur: docuisse regem non nasci homini longe optimum esse, proximum autem quam primum mori. 115 qua est sententia in Cresphonte usus Euripedes: 'Nam nos decebat coetus celebrantis domum Lugere, ubi esset aliquis in lucem editus, Humanae uitae uaria reputantis mala; At, qui labores morte finisset grauis, Hunc omni amicos laude et laetitia exsequi.' simile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim Terinaeum quendam Elysium, cum grauiter filii mortem maereret, uenisse in psychomantium quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tris huius modi uersiculos datos: 'Igraris homines in uita mentibus errant: Euthynous potitur fatorum numine leto. Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.' 116 his et talibus auctoribus usi confirmant causam rebus a diis inmortalibus iudicatam. Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, acripsit etima laudationem mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum; cui rationes eae quae exquisitius a philosophis colliguntur defuerunt, ubertas orationis non defuit. Clarae uero mortes pro patria oppetitae non solum gloriosae rhetoribus, sed etiam beatae uideri solent. repetunt ab Erechtheo, cuius etiam filiae cupide mortem expetiuerunt pro uita ciuium; Codrum, qui se in medios inmisit hostis ueste famulari, ne posset adgnosci, si esset ornatu regio, quod oraculum erat datum, si rex interfectus esset, uictrices Athenas fore; Menoeceus non praetermittitur, qui item oraculo edito largitus est patriae suum sanguinem; Iphigenia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium elicatur suo. [1,49] XLIX. Veniunt inde ad propiora: Harmodius in ore est et Aristogiton; Lacedaemonius Leonidas, Thebanus Epaminondas uiget. nostros non norunt, quos enumerare magnum est: ita sunt multi, quibus uidemus optabilis mortes fuisse cum gloria. 117 Quae cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum atque ita uelut superiore e loco contionandum, ut homines mortem uel optare incipiant uel certe timere desistant? nam si supremus ille dies non extinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius? sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis uitae laboribus obdormiscere et ita coniuentem somno consopiri sempiterno? quod si fiat, melior Enni quam Solonis oratio. hic enim noster: 'nemo me lacrimis decoret' inquit 'nec funera fletu faxit!' at uero ille sapiens: 'Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.' 118 nos uero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum uideatur ut exeamus e uita, laeti et agentes gratias paremus emittique nos e custodia et leuari uinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus; sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis nobis faustum putemus nihilque in malis ducamus, quod sit uel a diis inmortalibus uel a natura parente omnium constitutum. non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam uis, quae generi consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod cum exanclauisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum: portum potius paratum nobis et perfugium putemus. 119 quo utinam uelis passis peruehi liceat! sin reflantibus uentis reiciemur, tamen eodem paulo tardius referamur necesse est. quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest? Habes epilogum, ne quid preatermissum aut relictum putes. Ego uero, et quidem fecit etiam iste me epilogus firmiorem. Optime, inquam. sed nunc quidem ualetudini tribuamus aliquid, cras autem et quot dies erimus in Tusculano, agamus haec et ea potissimum, quae leuationem habeant aegritudinum formidinum cupiditatum, qui omnis philosophiae est fructus uberrimus. [2,0] LIBER SECVNDVS. De tolerando dolore. [2,1] I. 1 Neoptolemus quidem apud Ennium "philosophari sibi" ait "necesse esse, sed paucis; nam omnino haud placere". Ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari; nam quid possum, praesertim nihil agens, agere melius? sed non paucis, ut ille. Difficile est enim in philosophia pauca esse ei nota cui non sint aut pleraque aut omnia. Nam nec pauca nisi e multis eligi possunt nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur. 2 Sed tamen in uita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari, pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti ex uniuersa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur; uelut ex ea disputatione quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna uidebatur mortis effecta contemptio, quae non minimum ualet ad animum metu liberandum. Nam qui id quod uitari non potest metuit, is uiuere animo quieto nullo modo potest; sed qui non modo quia necesse est mori, uerum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam uitam comparat. 3 Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos; quod uitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. Etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari uolebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio) sed si reperiebantur non nulli qui nihil laudarent, nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eumdem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque uerborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, (unde erat exortum genus Atticorum eis ipsis qui id sequi se profitebantur ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi); quid futurum putamus, cum adiutore populo quo utebamur antea, nunc minime nos uti posse uideamus? Est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens eique ipsi et suspecta et inuisa, ut, uel si quis uniuersam uelit uituperare, secundo id populo facere possit, uel si in eam quam nos maxime sequimur, conetur inuadere, magna habere possit auxilia a reliquorum philosophorum disciplinis. Nos autem uniuersae philosophiae uituperatoribus respondimus in Hortensio. [2,2] II. Pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur; sed tamen tantum abest, ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. In ipsa enim Graecia philosophia tanto in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque uiguisset. 5 Quam ob rem hortor omnes qui facere id possunt, ut huius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnes, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt. Atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili uenit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat breuique tempore ad nihilum uentura uideatur, philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuuemus nosque ipsos redargui refellique patiamur. Quod ii ferunt animo iniquo qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessitate constricti, ut, etiam quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere; nos qui sequimur probabilia nec ultra quam id quod ueri simile occurrit, progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus. 6 Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem qui scripserunt. Eadem enim dicuntur a multis, ex quo libris omnia referserunt. Quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint. Sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et uia philosophantur. [2,3] III. 7 Est enim quoddam genus eorum qui se philosophos appellari uolunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri; quos non contemno equidem, quippe quos numquam legerim; sed quia profitentur ipsi illi qui eos scribunt se neque distincte neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione neglego. Quid enim dicant et quid sentiant ii qui sunt ab ea disciplina, nemo ne mediocriter quidem doctus ignorat. Quam ob rem, quoniam quem ad modum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi inter se qui idem sentiunt, non intellego. 8 Nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos qui ab his profecti sunt legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut non studiosissime consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos ii soli legunt qui illa recta dici putant. Nobis autem uidetur, quicquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni decere; nec, si id ipsi minus consequi possumus, idcirco minus id ita faciendum esse sentimus. 9 Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset quid in quaque re ueri simile esset inueniri, sed etiam quod esset ea maxima dicendi exercitatio. Qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt. Nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audiuimus, instituit alio tempore rhetorum praecepta tradere, alio philosophorum: ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris adducti in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus. Itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem in Academiam descendimus; in qua disputationem habitam non quasi narrantes exponimus, sed eisdem fere uerbis, ut actum disputatumque est. [2,4] IV. 10 Est igitur ambulantibus ad hunc modum sermo ille nobis institutus et a tali quodam ductus exordio: Dici non potest quam sim hesterna disputatione tua delectatus uel potius adiutus. Etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis uitae cupidum fuisse, tamen interdum obiiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium uitae commodorum. Hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil minus curandum putem. 11 Minime mirum id quidem. Nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec eius uis non idem potest apud omnes; tum ualet multum, cum est idoneam complexa naturam. "Fortes" enim non modo "fortuna adiuuat", ut est in uetere prouerbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat uim fortitudinis. Te natura excelsum quendam uidelicet et altum et humana despicientem genuit, itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. Sed haec eadem num censes apud eos ipsos ualere nisi admodum paucos, a quibus inuenta, disputata, conscripta sunt? Quotus enim quisque philosophorum inuenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac uita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem uitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? 12 Videre licet alios tanta leuitate et iactatione, ut eis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloria non nullos, multos libidinum seruos, ut cum eorum uita mirabiliter pugnet oratio. Quod quidem mihi uidetur esse turpissimum. Ut enim, si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi uelit musicum, hoc turpior sit quod in eo ipso peccet cuius profitetur scientiam, sic philosophus in uitae ratione peccans hoc turpior est quod in officio cuius magister esse uult, labitur artemque uitae professus delinquit in uita. [2,5] V. Nonne uerendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes? Quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos turpiter uiuere? 13 Nullum uero id quidem argumentum est. Nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur, falsumque illud Accii: Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent, sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili uerser, ut ager quamuis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est; haec extrahit uitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant. Agamus igitur, ut coepimus. Dic, si uis, de quo disputari uelis. 14 Dolorem existimo maximum malorum omnium. Etiamne malus quam dedecus? Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectam. Magis esset pudendum, si in sententia permaneres. Quid enim minus est dignum, quam tibi peius quicquam uideri dedecore, flagitio, turpitudine? quae ut effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro adpetendus, subeundus, excipiendus dolor? Ita prorsus existimo. Quare ne sit sane summum malum dolor, malum certe est. Videsne igitur, quantum breuiter admonitus de doloris terrore deieceris? 15 Video plane, sed plus desidero. Experiar equidem; sed magna res est, animoque mihi opus est non repugnante. Habebis id quidem. Ut enim heri feci, sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar. [2,6] VI. Primum igitur de imbecillitate multorum et de uariis disciplinis philosophorum loquar. Quorum princeps et auctoritate et antiquitate, Socraticus Aristippus, non dubitauit summum malum dolorem dicere. Deinde ad hanc eneruatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit. Hunc post Rhodius Hieronymus dolore uacare summum bonum dixit; tantum in dolore duxit mali. Ceteri praeter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem idem fere, quod modo tu, malum illud quidem, sed alia peiora. 16 Ergo, id quod natura ipsa et quaedam generosa uirtus statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere, in eo magistra uitae philosophia tot saecula permanet. Quod huic officium, quae laus, quod decus erit tanti, quod adipisci cum dolore corporis uelit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat dolorem, si id summum malum esse decreuerit? quis autem non miser non modo tunc, cum premetur summis doloribus, si in his est summum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse euenire? et quis est, cui non possit? Ita fit ut omnino nemo esse possit beatus. 17 Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore. Quis autem est iste, cui id exploratum possit esse? [2,7] VII. Epicurus uero ea dicit, ut mihi quidem risus captare uideatur. Adfirmat enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur - exspectas fortasse dum dicat: "patietur, perferet, non succumbet"; magna mehercule laus et eo ipso, per quem iuraui, Hercule, digna! - sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc satis; in Phalaridis tauro si erit, dicet: "Quam suaue est, quam hoc non curo!" Suaue etiam? an parum est, si "non amarum"? At id quidem illi ipsi, qui dolorem malum esse negant, non solent dicere cuiquam suaue esse cruciari; asperum, difficile, odiosum, contra naturam dicunt nec tamen malum. Hic qui solum hoc malum dicit et malorum omnium extremum, sapientem censet id suaue dicturum. 18 Ego a te non postulo, ut dolorem eisdem uerbis adficias quibus Epicurus uoluptatem, homo, ut scis, uoluptarius. Ille dixerit sane idem in Phalaridis tauro, quod si esset in lectulo; ego tantam uim non tribuo sapientiae contra dolorem. Sit fortis in perferendo, officio satis est; ut laetetur etiam, non postulo. Tristis enim res est sine dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum tolerandumque difficilis. 19 Aspice Philoctetam, cui concedendum est gementi; ipsum enim Herculem uiderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem. Nihil igitur hunc uirum sagittae quas ab Hercule acceperat tum consolabantur cum E uiperino morsu uenae uiscerum Veneno inbutae taetros cruciatus cient. Itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens: Heu! qui salsis fluctibus mandet Me ex sublimo uertice saxi? iam iam absumor, conficit animam Vis uulneris, ulceris aestus. Difficile dictu uidetur eum non in malo esse, et magno quidem qui ita clamare cogatur. [2,8] VIII. 20 Sed uideamus Herculem ipsum qui tum dolore frangebatur, cum immortalitatem ipsa morte quaerebat. Quas hic uoces apud Sophoclem in Trachiniis edit! cui cum Deianira sanguine Centauri tinctam tunicam induisset inhaessissetque ea uisceribus, ait ille: O multa dictu grauia, perpessu aspera, Quae corpore exanclata atque animo pertuli! Nec mihi iunonis terror implacabilis Nec tantum inuexit tristis Eurystheus mali, Quantum una uaecors Oenei partu edita. Haec me inretiuit ueste furiali inscium, Quae latere inhaerens morsu lacerat uiscera Urgensque grauiter pulmonum haurit spiritus; iam decolorem sanguinem omnem exorbuit. Sic corpus clade horribili absumptum extabuit, Ipse illigatus peste interimor textili. Hos non hostilis dextra, non Terra edita Moles Gigantum, non biformato impetu Centaurus ictus corpori inflixit meo, Non Graia uis, non barbara ulla inmanitas, Non saeua terris gens relegata ultimis, Quas peragrans undique omnem ecferitatem expuli, Sed feminae uir feminea interimor manu. O nate! uere hoc nomen usurpa patri, Ne me occidentem matris superet caritas. Huc arripe ad me manibus abstractam piis; iam cernam, mene an illam potiorem putes. 21 Perge, aude, nate, illacrima patris pestibus, Miserere! Gentes nostras flebunt miserias. Heu! uirginalem me ore ploratum edere, Quem uidit nemo ulli ingemescentem malo! Ecfeminata uirtus adflicta occidit. [2,9] IX. Accede, nate, adsiste, miserandum aspice Euisceratum corpus laceratum patris! Videte, cuncti, tuque, caelestum sator, iace, obsecro, in me uim coruscam fulminis! Nunc, nunc dolorum anxiferi torquent uertices, Nunc serpit ardor. O ante uictrices manus, 22 O pectora, o terga, o lacertorum tori! Vestrone pressu quondam Nemeaeus leo Frendens efflauit grauiter extremum halitum? Haec dextra Lernam taetra mactata excetra Pacauit? haec bicorporem adiflixit manum? Erymanthiam haec uastificam abiecit beluam? Haec e Tartarea tenebrica abstractum plaga Tricipitem eduxit Hydra generatum canem? Haec interemit tortu multiplicabili Draconem auriferam optutu adseruantem arborem? Multa alia uictrix nostra lustrauit manus, Nec quisquam e nostris spolla cepit laudibus. Possumusne nos contemnere dolorem, cum ipsum Herculem tam intoleranter dolere uideamus? [2,10] X. 23 Veniat Aeschylus, non poeta solum, sed etiam Pythagoreus; sic enim accepimus. Quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium! Unde ignis cluet mortalibus clam Diuisus; eum doctus Prometheus Clepsisse dolo poenasque ioui Fato expendisse supremo. Has igitur poenas pendens adfixus ad Causacum dicit haec: Titanum suboles, socia nostri sanguinis, Generata Caelo, aspicite religatum asperis Vinctumque saxis, nauem ut horrisono freto Noctem pauentes timidi adnectunt nauitae. Saturnius me sic infixit iuppiter, iouisque numen Mulciberi asciuit manus. Hos ille cuneos fabrica crudeli inserens Perrupit artus; qua miser sollertia Transuerberatus castrum hoc Furiarum incolo. 24 iam tertio me quoque funesto die Tristi aduolatu aduncis lacerans unguibus iouis satelles pastu dilaniat fero. Tum iecore opimo farta et satiata adfatim Clangorem fundit uastum et sublime auolans Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem. Cum uero adesum inflatu renouatumst iecur, Tum rursum taetros auida se ad pastus refert. Sic hanc custodem maesti cruciatus alo, Quae me perenni uiuum foedat miseria. Namque, ut uidetis, uinclis constrictus iouis Arcere nequeo diram uolucrem a pectore. 25 Sic me ipse uiduus pestes excipio anxias Amore mortis terminum anquirens mali, Sed longe a leto numine aspellor iouis. Atque haec uetusta saeclis glomerata horridis Luctifica clades nostro infixa est corpori, E quo liquatae solis ardore excidunt Guttae, quae saxa adsidue instillant Caucasi. [2,11] XI. Vix igitur posse uidemur ita adfectum non miserum dicere et, si hunc miserum, certe dolorem malum. 26 Tu quidem adhuc meam causam agis; sed hoc mox uidero, interea, unde isti uersus? non enim adgnosco. Dicam hercle; etenim recte requiris. Videsne abundare me otio? Quid tum? Fuisti saepe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum. Vero, ac libenter quidem. Animaduertebas igitur, etsi tam nemo erat admodum copiosus, uerum tamen uersus ab eis admisceri orationi. Ac multos quidem a Dionysio Stoico. Probe dicis. Sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia, Philo et proprium numerum et lecta poemata et loco adiungebat. Itaque postquam adamaui hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poetis ; sed sicubi illi defecerunt, uerti enim multa de Graecis, ne quo ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio. 27 Sed uidesne, poetae quid mali adferant? Lamentantes inducunt fortissimos uiros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. Sic ad malam domesticam disciplinam uitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poetae, neruos omnes uirtutis elidunt. Recte igitur a Platone eiiciuntur ex ea ciuitate quam finxit ille, cum optimos mores et optimum rei publicae statum exquireret. At uero nos, docti scilicet a Graecia, haec a pueritia et legimus et ediscimus, hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus. [2,12] XII. 28 Sed quid poetis irascimur? Virtutis magistri, philosophi inuenti sunt, qui summum malum dolorem dicerent. At tu, adulescens, cum id tibi paulo ante dixisses uideri, rogatus a me, etiamne maius quam dedecus, uerbo de sententia destitisti. Roga hoc idem Epicurum; maius dicet esse malum mediocrem dolorem quam maximum dedecus; in ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi sequantur dolores. Quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem? quo dedecus maius a philosopho nullum expecto. Quare satis mihi dedisti, cum respondisti maius tibi uideri malum dedecus quam dolorem. Hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit obsistendum dolori; nec tam quaerendum est dolor malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum. 29 Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum; quasi de uerbo, non de re laboretur. Quid me decipis, Zeno? Nam cum id, quod mihi horribile uidetur, tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio quo modo id quod ego miserrimum existimem ne malum quidem sit. "Nihil est", inquit, "malum, nisi quod turpe atque uitiosum est". Ad ineptias redis. Illud enim, quod me angebat, non eximis. Scio dolorem non esse nequitiam; desine id me docere; hoc doce doleam necne doleam, nihil interesse. "Numquam quicquam", inquit, "ad beate quidem uiuendum, quod est in una uirtute positum ; sed est tamen reiiciendum". Cur? "Asperum est, contra naturam, difficile perpessu, triste, durum". [2,13] XIII. 30 Haec est copia uerborum, quod omnes uno uerbo malum appellamus, id tot modis posse dicere. Definis tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum, contra naturam uix quod ferri tolerarique possit; nec mentiris; sed re succumbere non oportebat uerbis gloriantem. "Dum nihil bonum, nisi quod honestum, nihil malum, nisi quod turpe". Optare hoc quidem est, non docere. Illud et melius et uerius, omnia quae natura aspernetur, in malis esse, quae adsciscat, in bonis. Hoc posito et uerborum concertatione sublata tantum tamen excellet illud, quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, quod idem interdum uirtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua et minuta uideantur, ne malum quidem ullum nec si in unum locum collata omnia sint, cum turpitudinis malo comparanda. 31 Quare si, ut initio concessisti, turpitudo peius est quam dolor, nihil est plane dolor. Nam dum tibi turpe nec dignum uiro uidebitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto uirtuti dolor et animi inductione languescet. Aut enim nulla uirtus est aut contemnendus omnis dolor. Prudentiamne uis esse, sine qua ne intellegi quidem ulla uirtus potest? Quid ergo? ea patieturne te quicquam facere nihil proficientem et frustra laborantem, an temperantia sinet te inmoderate facere quicquam, an coli iustitia poterit ab homine propter uim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? 32 Quid? fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, grauitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae quo modo respondebis? adflictusne et iacens et lamentabili uoce deplorans audieris: "O uirum fortem!"? Te uero ita adfectum ne uirum quidem quisquam dixerit. Amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor. [2,14] XIV. Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse habere te reliquam supellectilem saluam, uirtutem autem si unam amiseris (etsi amitti non potest uirtus), sed si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum? 33 Num igitur fortem uirum, num magno animo, num patientem, num grauem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum -? a te enim malo discedere; sed ille certe non fortis, qui iacet in lecto umido, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles uoces refert. Non ego dolorem dolorem esse nego (cur enim fortitudo desideraretur?), sed eum opprimi dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi sumus? Pungit dolor, uel fodiat sane; si nudus es, da iugulum; sin tectus "uulcaniis armis", id est fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet et deseret. 34 Cretum quidem leges, quas siue iuppiter siue Minos sanxit de iouis quidem sententia, ut poetae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuuentutem, uenando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando. Spartae uero pueri ad aram sic uerberibus accipiuntur, Ut multus e uisceribus sanguis exeat, non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem; quorum non modo nemo exclamauit umquam, sed ne ingemuit quidem. Quid ergo? hoc pueri possunt, uiri non poterunt? et mos ualet, ratio non ualebit? [2,15] XV. 35 Interest aliquid inter laborem et dolorem. Sunt finitima omnino, sed tamen differt aliquid. Labor est functio quaedam uel animi uel corporis grauioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore alienus a sensibus. Haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant. Itaque industrios homines illi studiosos uel potius amantis doloris appellant, nos commodius laboriosos; aliud est enim laborare, aliud dolere. O uerborum inops interdum, quibus abundare te semper putas, Graecia! Aliud, inquam, est dolere, aliud laborare. Cum uarices secabantur C- Mario, dolebat; cum aestu magno ducebat agmen, laborabat. Est inter haec quaedam tamen similitudo; consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem. 36 Itaque illi qui Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuuenum firmari labore uoluerunt. Quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt quae ceteris in urbibus mollissimo cultu "parietum umbris occuluntur". Illi autem uoluerunt nihil horum simile esse apud Lacaenas uirgines Quibus magis palaestra, Eurota, sol, puluis, labor, Militia in studio est quam fertilitas barbara. Ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, impelluntur, feriuntur, abiiciuntur, cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori. [2,16] XVI. 37 Militiam uero - nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit ad modum acies ac tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio; nostri exercitus primum unde nomen habeant, uides; deinde qui labor, quantus agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum uelint ferre uallum; nam scutum, gladium, galeam in onere nostri milites non plus numerant quam umeros, lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt; quae quidem ita geruntur apte, ut si usus fuerit, abiectis oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint. Quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus, concursus, clamor quanti laboris est! Ex hoc ille animus in proeliis paratus ad uulnera. Adduc pari animo inexercitatum militem, mulier uidebitur. 38 Cur tantum interest inter nouum et ueterem exercitum quantum experti sumus? Aetas tironum plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere uulnus consuetudo docet. Quin etiam uidemus ex acie efferri saepe sancios, et quidem rudem illum et inexercitatum quamuis leui ictu ploratus turpissimos edere; at uero ille exercitatus et uetus ob eamque rem fortior medicum modo requirens, a quo obligetur: O Patrocles, inquit, ad uos adueniens auxilium et uestras manus Peto, prius quam oppeto malam pestem mandatam hostili manu, Neque sanguis ullo potis est pacto profluens consistere, Si qui sapientia magis uestra mors deuitari potest. Namque Aesculapi liberorum saucii opplent porticus; Non potest accedi. [2,17] XVII. Certe Enrypylus hic quidem est, hominem, exercitum! 39 Ubi tantum luctus continuatur, uide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit: Qui alteri exitium parat, Eum scire oportet sibi paratam pestem ut participet parem. Abducet Patricoles, credo, ut collocet in cubili, ut uulnus obliget. Siquidem homo esset; sed nihil uidi minus. Quaerit enim quid actum sit: Eloquere, eloquere, res Argiuum proelio ut se sustinet. Non potest ecfari tantum dictis, quantum factis suppetit Laboris. Quiesce igitur et uulnus adliga. Etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus: Ubi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclinatam --- et cetera explicat in dolore. Sic est enim intemperans militaris in forti uiro gloria. Ergo haec ueteranus miles facere poterit, doctus uir sapiensque non poterit? Ille uero melius, ac non paulo quidem. 40 Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia. Aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt. Subduc cibum unum diem athletae: iouem, iouem Olympium, eum ipsum cui se exercebit, implorabit, ferre non posse clamabit. Consuetudinis magna uis est. Pernoctant uenatores in niue, in montibus uri se patiantur, inde pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem. 41 Sed quid hos quibus Olympiorum uictoria consulatus ille antiquus uidetur? gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt quam turpiter uitare! quam saepe apparet nihil eos malle quam uel domino satis facere uel populo! mittunt etiam uulneribus confecti ad dominos qui quaerant quid uelint; si satis eis factum sit, se uelle decumbere. Quis mediocris gladiator ingemuit, quis uultum mutauit umquam? quis non modo stetit, uerum etiam decubuit turpiter? quis, cum decubuisset, ferrum recipere iussus collum contraxit? Tantum exercitatio, meditatio, consuetudo ualet. Ergo hoc poterit Samnis, spurcus homo, uita illa dignus locoque, uir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret? Crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis uideri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit. Cum uero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina. [2,18] XVIII. 42 De exercitatione et consuetudine et commentatione dixi; age sis, nunc de ratione uideamus, nisi quid uis ad haec. Egone ut te interpellem? ne hoc quidem uellem; ita me ad credendum tua ducit oratio. Sitne igitur malum dolere necne, Stoici uiderint, qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici uolunt non esse malum dolorem. Ego illud, quicquid sit tantum esse quantum uideatur non puto, falsaque eius uisione et specie moueri homines dico uehementius, doloremque omnem esse tolerabilem. Unde igitur ordiar? an eadem breuiter attingam quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius? 43 Inter omnes igitur hoc constat, nec doctos homines solum, sed etiam indoctos, uirorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana uincentium toleranter dolorem pati; nec uero quisquam fuit qui eum qui ita pateretur non laudandum putaret. Quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur, cum fit, id aut extimescere ueniens aut non ferre praesens nonne turpe est? Atqui uide ne, cum omnes rectae animi adfectiones uirtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea quae una ceteris excellebat, omnes nominatae sint. Appellata est enim ex uiro uirtus; uiri autem propria maxime est fortitudo, cuius munera duo sunt maxima, mortis dolorisque contemptio. Utendum est igitur his, si uirtutis compotes, uel potius si uiri uolumus esse, quoniam a uiris uirtus nomen est mutuata. [2,19] XIX. Quaeres fortasse quo modo, et recte; talem enim medicinam philosophia profitetur. 44 Venit Epicurus, homo minime malus uel potius uir optimus; tantum monet quantum intellegit. "Neglege", inquit, "dolorem". Quis hoc dicit? Idem qui dolorem summum malum. Vix satis constanter. Audiamus. "Si summus dolor est", inquit, "necesse est breuem esse". "Iteradum eadem ista mihi!" non enim satis intellego quid summum dicas esse, quid breue. "Summum, quo nihil sit superius, breue, quo nihil breuius. Contemno magnitudinem doloris, a qua me breuitas temporis uindicabit ante paene quam uenerit". Sed si est tantus dolor quantus Philoctetae? "Bene plane magnus mihi quidem uidetur, sed tamen non summus; nihil enim dolet nisi pes; possunt oculi, potest caput latera, pulmones, possunt omnia. Longe igitur abest a summo dolore. Ergo, inquit, dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae". 45 Nunc ego non possum tantum hominem nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto. Ego summum dolorem ("summum" autem dico, etiamsi decem atomis est maior alius) non continuo esse dico breuem multosque possum bonos uiros nominare, qui complures annos doloribus podagrae crucientur maximis. Sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum, ut sciam quid summum dicat in dolore, quid breue in tempore. Omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris remedia quaerenda, qui dolorem malorum omnium maximum dixerit, quamuis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua praebeat. Aliunde igitur est quaerenda medicina, et maxime quidem, si quid maxime consentaneum sit, quaerimus, ab eis quibus, quod honestum sit, summum bonum, quod turpe, summum uidetur malum. His tu praesentibus gemere et iactare te non audebis profecto; loquetur enim eorum uoce Virtus ipsa tecum. [2,20] XX. 46 "Tune, cum pueros Lacedaemone, adulescentes Olympiae, barbaros in harena uideris excipientis grauissimas plagas et ferentis silentio, si te forte dolor aliquis peruellerit, exclamabis ut mulier, non constanter et sedate feres?" "Ferri non potest; natura non patitur." Audio. Pueri ferunt gloria ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen ueremur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur? Illa uero non modo patitur, uerum etiam postulat; nihil enim habet praestantius, nihil quod magis expetat quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus. Hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari uolo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus. Volo autem dicere illud homini longe optimum esse, quod ipsum sit optandum per se, a uirtute profectum uel in ipsa uirtute situm, sua sponte laudabile, quod quidem citius dixerim solum quam non summum bonum. Atque ut haec de honesto, sic de turpi contraria, nihil tam taetrum, nihil tam aspernandum, nihil homine indignius. 47 Quod si tibi persuasum est (principio enim dixisti plus in dedecore mali tibi uideri quam in dolore), reliquum est ut tute tibi imperes; quamquam hoc nescio quo modo dicatur. Quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat; non inscite tamen dicitur. [2,21] XXI. Est enim animus in partis tributus duas, quarum altera rationis est particeps, altera expers. Cum igitur praecipitur ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coerceat temeritatem. Est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, eneruatum quodam modo et languidum. Si nihil esset aliud, nihil esset homine deformius; sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa per se et progressa longius fit perfecta uirtus. Haec ut imperet illi parti animi quae oboedire debet, id uidendum est uiro. 48 "Quonam modo?" inquies. Vel ut dominus seruo uel ut imperator militi uel ut parens filio. Si turpissime se illa pars animi geret quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, uinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis; saepe enim uidemus fractos pudore, qui ratione nulla uincerentur. Ergo hos quidem ut famulos uinclis prope ac custodia, qui autem erunt firmiores nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites reuocatos dignitatem tueri. Non nimis in Niptris ille sapientissimus Graeciae saucius lamentatur uel modice potius: Pedetemptim, inquit ite et sedato nisu, Ne succussu arripiat maior Dolor. 49 Pacuuius hoc melius quam Sophocles (apud illum enim perquam febiliter Ulixes lamentatur in uulnere); tamen huic leuiter gementi illi ipsi qui ferunt saucium, personae grauitatem intuentes non dubitant dicere: Tu quoque, Ulixes, quamquam grauiter Cernimus ictum, nimis paene animo es Molli, qui consuetus in armis Aeuom agere... Intellegit poeta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram. 50 Atque ille non inmoderate magno in dolore: Retinete, tenete! opprimit ulcus ; Nudate! heu miserum me! excrucior. Incipit labi, deinde ilico desinit: Operite, abscedite, iam iam Mittite ; nam attrectatu et quassu Saeuum amplificatis dolorem. Videsne ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? Itaque in extremis Niptris alios quoque obiurgat, idque moriens: Conqueri fortunam aduersam, non lamentari decet. Id uiri est officium, fletus muliebri ingenio additus. Huius animi pars illa mollior rationi sic paruit, ut seuero imperatori miles pudens. [2,22] XXII. 51 In quo uiro erit perfecta sapientia (quem adhuc nos quidem uidimus neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur), is igitur siue ea ratio quae erit in eo perfecta atque absoluta sic illi parti imperabit inferiori, ut iustus parens probis filiis ; nutu, quod uolet, conficiet, nullo labore, nulla molestia; eriget ipse se, suscitabit, instruet, armabit, ut tamquam hosti sic obsistat dolori. Quae sunt ista arma? Contentio, confirmatio sermoque intimus, cum ipse secum: "Caue turpe quicquam, languidum, non uirile". 52 Obuersentur species honestae animo, Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios delendae tyrannidis indicaret; de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus Timocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque recusauit. Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua uoluntate uiuus combustus est; nos, si pes condoluit si dens, ferre non possumus. Opinio est enim quaedam effeminata ac leuis - nec in dolore magis quam eadem in uoluptate -, qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus. 53 At uero C- Marius, rusticanus uir, sed plane uir, cum secaretur, ut supra dixi, principio uetuit se alligari, nec quisquam ante Marium solutus dicitur esse sectus. Cur ergo postea alii? Valuit auctoritas. Videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? Et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. Ita et tulit dolorem ut uir, et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit. Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. Ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animam comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit. [2,23] XXIII. 54 Ut enim fit in proelio, ut ignauus miles ac timidus, simul ac uiderit hostem, abiecto scuto fugiat, quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit, nihil tale euenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abiiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent; qui autem restiterunt, discedunt saepissime superiores. Sunt enim quaedam animi similitudines cum corpore. Ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. 55 Et, si uerum quaerimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio; ea est sola offici tamquam custodia. Sed hoc idem in dolore maxime est prouidendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignaue, ne quid seruiliter muliebriterue faciamus, in primisque refutetur ac reiiciatur Philocteteus ille clamor. Ingemescere non numquam uiro concessum est, idque raro, eiulatus ne mulieri quidem. Et hic nimirum est "lessus", quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi uetuerunt. 56 Nec uero umquam ne ingemescit quidem uir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. Faciunt idem, cum exercentur, athletae, pugiles uero, etiam cum feriunt aduersarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animoue succumbant, sed quia profundenda uoce omne corpus intenditur uenitque plaga uehementior. [2,24] XXIV. Quid? qui uolunt exclamare maius, nam satis habent latera, fauces, linguam intendere, e quibus elici uocem et fundi uidemus? Toto corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni uocis adseruiunt. 57 Genu mehercule M- Antonium uidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere. Ut enim balistae lapidum et reliqua tormenta telorum eo grauiores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta uehementius, sic uox, sic cursus, sic plaga hoc grauior, quo est missa contentior. Cuius contentionis cum tanta uis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum ualebit, utemur; sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus, si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit uix eum uirum dixerim. Qui quidem gemitus si leuationis aliquid adferret, tamen uideremus, quid esset fortis et animosi uiri; cum uero nihil imminuat doloris, cur frustra turpes esse uolumus? Quid est enim fletu muliebri uiro turpius? 58 Atque hoc praeceptam, quod de dolore datur, patet latius. Omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum est. Ira exardescit, libido concitatur; in eandem arcem confugiendum est, eadem sunt arma sumenda. Sed quoniam de dolore loquimur, illa omittamus. Ad ferendum igitur dolorem placide atque sedate plurimum proficit toto pectore, ut dicitur, cogitare quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi (dicendum est enim saepius), studiosissimi adpetentissimique honestatis; cuius si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad aeram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis; non sentiunt uiri fortes in acie uulnera, uel sentiunt, sed mori malunt quam tantum modo de dignitatis gradu demoueri. 59 Fulgentis gladios hostium uidebant Decii, cum in aciem eorum inruebant. His leuabat omnem uulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Nam tam ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine uitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat, quam acceperat seruientem. Haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum. [2,25] XXV. 60 Dices: quid in pace, quid domi, quid in lectulo? ad philosophos me reuocas, qui in aciem non saepe prodeunt. E quibus homo sane leuis, Heracleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus est. Nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa quae antea de dolore ipse sensisset. Quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit: "Quia, cum tantum operae philosophiae dedissem, si dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. Plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum; malum est igitur dolor. "Tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, uersum ex Epigonis ferunt dixisse: Audisne haec Amphiarae sub terram abdite? Zenonem significabat, a quo illum degenerare dolebat. 61 At non noster Posidonius; quem et ipse saepe uidi et id dicam, quod solebat narrare Pompeius, se, cum Rhodum uenisset decedens ex Syria, audire uoluisse Posidonium; sed cum audisset eum grauiter esse aegrum, quod uehementer eius artus laborarent, uoluisse tamen nobilissimum philosophum uisere; quem ut uidisset et salutauisset honorificisque uerbis prosecutus esset molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire, at ille "Tu uero", inquit, "potes, nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus uir ad me uenerit. "Itaque narrabat eum grauiter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod esset honestum, cubantem disputauisse, cumque quasi faces ei doloris admouerentur, saepe dixisse: "Nihil agis, dolor! quamuis sis molestus, numquam te esse confitebor malum". 62 Omninoque omnes clari et nobilitati labores continuo fiunt etiam tolerabiles. [2,26] XXVI. Videmusne ut, apud quos magistros eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab eis qui in id certamen descendant deuitari dolorem? apud quos autem uenandi et equitandi laus uiget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem. Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar? quae flamma est per quam non cucurrerint ii qui haec olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non esse aeque graues imperatori et militi, quod ipse honos laborem leuiorem faceret imperatorium. 63 Sed tamen hoc euenit, ut in uulgus insipientium opinio ualeat honestatis, cum ipsam uidere non possint. Itaque fama et multitudinis iudicio mouentur, cum id honestum putent quod a plerisque laudetur. Te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen eius iudicio stare nolim nec, quod illa putet, idem putare pulcherrimum. Tuo tibi iudicio est utendum; tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete uiceris, quod paulo ante praecipiebam, sed omnes et omnia. 64 Hoc igitur tibi propone, amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si uacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora uidentur omnia, quae sine uenditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit (omnia enim bene facta in luce se collocari uolunt), sed tamen nullum theatrum uirtuti conscientia maius est. 65 Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum quam saepe iam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat. Saepe enim multi qui aut propter uictoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum et libertatem tenerent, uulnera exceperunt fortiter et tulerunt, iidem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt; neque enim illum quem facile tulerant ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria. Itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrime possunt, aegrotare uiriliter non queunt. Graeci autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt, eidem morbos toleranter atque humane ferunt. At Cimbri et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo. Nihil enim potest esse aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur. 66 Sed cum uideas eos qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debeas existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a uirtute ita obruatur, ut nusquam appareat. Quae meditare, quaeso, dies et noctes. Latius enim manabit haec ratio et aliquanto maiorem locum quam de uno dolore occupabit. Nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium. 67 Ut enim, si cui nauiganti praedones insequantur, deus qui dixerit: "Eiice te naui; praesto est, qui excipiat, uel delphinus, ut Arionem Methymnaeum uel equi Pelopis illi Neptanii, qui "per undas currus suspensos rapuisse "dicuntur, excipient te et, quo uelis, perferent", omnem omittat timorem, sic urgentibus asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugiendum, tu uides. Haec fere hoc tempore putaui esse dicenda. Sed tu fortasse in sententia permanes. Minime uero, meque biduo duarum rerum quas maxime timebam spero liberatum metu. Cras ergo ad clepsydram ; sic enim diximus, et tibi hoc uideo non posse deberi. Ita prorsus, et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore. Sic faciemus tuisque optimis studiis obsequemur. [3,0] LIBER TERTIVS. [3,1] I. (1) Quidam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inuentioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inuenta, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et inuisa? An quod corporis grauitatem et dolorem animo iudicamus, animo morbum corpore non sentimus? Ita fit ut animus de se ipse tum iudicet, cum id ipsum, quo iudicatur, aegrotet. (2) Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum uitae conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nunc paruulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque deprauati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata uirtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam uitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, errorem suxisse uideamur. Cum uero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita uariis imbuimur erroribus, ut uanitati ueritas et opinioni confirmatae natura ipsa cedat. [3,2] II. (3) Accedunt etiam poetae, qui cum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur leguntur ediscuntur et inhaerescunt penitus in mentibus. Cum uero eodem quasi maxumus quidam magister populus accessit atque omnis undique ad uitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum prauitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturae uim uidisse uideantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicauerunt. Ad quam fertur optumus quisque ueramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate uersatur consectaturque nullam eminentem effigiem uirtutis, sed adumbratam imaginem gloriae. Est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata; ea est consentiens laus bonorum, incorrupta uox bene iudicantium de eccellenti uirtute, ea uirtuti resonat tamquam imago; quae quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis uiris repudianda. (4) Illa autem, quae se eius imitatricem esse uolt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum uitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit. Qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii euerterunt suas ciuitates, alii ipsi occiderunt. Atque hi quidem optuma petentes non tam uoluntate quam cursus errore falluntur. Quid? qui pecuniae cupiditate, qui uoluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, is nullane est adhibenda curatio? utrum quod minus noceant animi aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit? [3,3] III. (5) At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis - hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant -, 'animusque aeger', ut ait Ennius, 'semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.' Quibus duobus morbis, ut omittam alios, aegritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse grauiores? Qui uero probari potest ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus inuenerit, cumque ad corporurn sanationem multum ipsa corpora et natura ualeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam conualescant, animi autem, qui se sanari uoluerint praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur? (6) Est profecto animi medicina, philosophia; cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus uiribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est. Quamquam de uniuersa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio. De maxumis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare nec scribere. His autem libris exposita sunt ea quae a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. Sed quoniam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium uolumen efficiet. (7) Ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi. Tum res acta sic est: [3,4] IV. - Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo. - Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines iracundiae? Haec enim fere sunt (eius modi), quae Graeci g-patheh appellant; ego poteram 'morbos', et id uerbum esset e uerbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. Nam misereri, inuidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi uidetur. (8) Mihi uero isto modo. - Haecine igitur cadere in sapientem putas? Prorsus existimo. - Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania. - Quid? tibi omnisne animi commotio uidetur insania? - Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita uisum intellego multis saeculis ante Socratem, a quo haec omnis, quae est de uita et de moribus, philosophia manauit. - Quonam tandem modo? - Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam. (9) (Omnis autem perturbationes animi morbos, philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis uacare. Qui autem in morbo sunt, sani non sunt; et omnium insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt). Sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant; his rebus mentem uacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset. [3,5] V. (10) Nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominauerunt amentiam eandemque dementiam. Ex quo intellegendum est eos qui haec rebus nomina posuerunt sensisse hoc idem, quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omnis insipientes esse non sanos. Qui est enim animus in aliquo morbo - morbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appellant -, non magis est sanus quam id corpus quod in morbo est. Ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia; multoque melius haec notata sunt uerbis Latinis quam Graecis. (11) Quod aliis quoque multis locis reperietur; sed id alias, nunc, quod instat. Totum igitur id quod quaerimus quid et quale sit, uerbi uis ipsa declarat. Eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est. Itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati feruntur aut libidine aut iracundia - quamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim definitur: iracundia ulciscendi libido -; qui igitur exisse ex potestate dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Graeci autem g-manian unde appellent, non facile dixerim; eam tamen ipsam distinguimus nos melius quam illi. Hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae patet latius a furore disiungimus. Graeci uolunt illi quidem, sed parum ualent uerbo: quem nos furorem, g-melagcholian illi uocant; quasi uero atra bili solum mens ac non saepe uel iracundia grauiore uel timore uel dolore moueatur; quo genere Athamantem, Alcmaeonem, Aiacem, Orestem furere dicimus. Qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum uetant duodecim tabulae; itaque non est scriptum 'si insanus', sed 'si furiosus escit'. Stultitiam enim censuerunt, constantia id est sanitate uacantem, posse tamen tueri mediocritatem officiorum et uitae communem cultum atque usitatum; furorem autem esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem. Quod cum maius esse uideatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania. Sed haec alia quaestio est; nos ad propositum reuertamur. [3,6] VI. (12) - Cadere, opinor, in sapientem aegritudinem tibi dixisti uideri. - Et uero ita existimo. - Humanum id quidem, quod ita existumas. Non enim e silice nati sumus, sed est natura in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui nostra Academia uel in rimis fuit nobilis, 'minime' inquit 'adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet. Ne aegrotus sim; si' inquit 'fuero, sensus adsit, siue secetur quid siue auellatur a corpore. Nam istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.' (13) Sed uideamus ne haec oratio sit hominum adsentantium nostrae inbecillitati et indulgentium mollitudini; nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras euellere. Tamen aliquid relinquetur fortasse; ita sunt altae stirpes stultitiae; sed relinquetur id solum quod erit necessarium. Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore. Quam ob rem, quoniam coepimus, tradamus nos ei curandos: sanabimur, si uolemus. Et progrediar quidem longius: non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci uolunt, explicabo. Et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breuiter astringere solent argumenta; deinde nostro instituto uagabimur. [3,7] VII. (14) Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens mala consuetudine loquendi in uitio ponitur, ductum uerbum a confidendo, quod laudis est). Qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a timendo confidere. Atqui, in quem cadit aegritudo, in eundem timor; quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem inpendentes et uenientes timemus. Ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet. Veri simile est igitur, in quem cadat aegritudo, cadere in eundem timorem et infractionem quidem animi et demissionem. Quae in quem cadunt, in eundem cadit, ut seruiat, ut uictum, si quando, se esse fateatur. Quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignauiam. Non cadunt autem haec in uirum fortem: igitur ne aegritudo quidem. At nemo sapiens nisi fortis: non cadet ergo in sapientem aegritudo. (15) Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi; qui autem magni animi sit, inuictum; qui inuictus sit, cum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari. Despicere autem nemo potest eas res, propter quas aegritudine numquam adfici potest; ex quo efficitur fortem uirum aegritudine, numquam adfici. Omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumue corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum. Munus autem animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. At aegritudo perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens uacabit. [3,8] VIII. (16) Veri etiam simile illud est, qui sit temperans quem Graeci g-sohphrona appellant eamque uirtutem g-sohphrosunehn uocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud scio an recte ea uirtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graccos ualet qui frugi homines g-chrehsimous appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest g-ablabeian ; nam est innocentia adfectio talis animi quae noceat nemini) - reliquas etiam uirtutes frugalitas continet. Quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant teneretur, numquam esset L- Pisonis cognomen tanto opere laudatum. (17) Sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit, quod est ignauiae, nec qui propter auaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris uirtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est uirtutum; omnes enim inter se nexae et iugatae sunt): reliqua igitur et quarta uirtus (ut) sit ipsa frugalitas. Eius enim uidetur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque aduersantem libidini moderatam in omni re seruare constantiam. Cui contrarium uitium nequitia dicitur. (18) Frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus: lusisse putemur, si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in tali homine, ex quo idem 'nihili' dicitur. - Qui sit frugi igitur uel, si mauis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni uacuum, ergo etiam aegritudine. Et sunt illa sapientis: aberit igitur a sapiente aegritudo. [3,9] IX. Itaque non inscite Heracleotes Dionysius ad ea disputat, quae apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo: 'Corque meum penitus turgescit tristibus iris, Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.' (19) Num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non uitiose se habet? Sic igitur inflatus et tumens animus in uitio est. Sapientis autem animus semper uacat uitio, numquam turgescit, numquam tumet; at irati animus eius modi est: numquam igitur sapiens irascitur. Nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium est enim irati cupere, a quo laesus uideatur, ei quam maxumum dolorem inurere. Qui autem id concupierit, cum necesse est, si id consecutus sit, magno opere laetari. Ex quo fit, ut alieno malo gaudeat; quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit. Sin autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia; qua quoniam uacat, aegritudine etiam uacabit. (20) Etenim si sapiens in aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in inuidentiam (non dixi 'inuidiam', quae tum est, cum inuidetur; ab incidendo autem inuidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen inuidiae. Quod uerbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo: 'Quisnam florem liberum inuidit meum?' Male Latine uidetur, sed praeclare Accius; ut enim 'uidere', sic 'inuidere florem' rectius quam 'flori'. Nos consuetudine prohibemur; poÎta ius suum tenuit et dixit audacius). [3,10] X. (21) Cadit igitur in eundem et misereri et inuidere. Nam qui dolet rebus alicuius aduersis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conueniret. Atqui, quem ad modum misericordia aegritudo est ex alterius rebus aduersis, sic inuidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. In quem igitur cadit misereri, in eundem etiam inuidere; non cadit autem inuidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. Quodsi aegre ferre sapiens soleret, misereri etiam soleret. Abest ergo a sapiente aegritudo. (22) Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. Sed latius aliquando dicenda sunt et diffusius; sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui maxime forti et, ut ita dicam, uirili utuntur ratione atque sententia. Nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil grauius, mediocritates uel perturbationum uel morborum animi mihi non sane probant. Omne enim malum, etiam mediocre, malum est; nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. Nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate. Itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem nominauerunt. (23) Hoc propemodum uerbo Graeci omnem animi perturbationem appellant; uocant enim g-pathos, id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus. Nos melius: aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est uoluptas animi elata et gestiens. Ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam aegritudini est finitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo nomen habet non seiunctum a dolore. Doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore. Nam ut medici causa morbi inuenta curationem esse inuentam putant, sic nos causa aegritudinis reperta medendi facultatem reperiemus. [3,11] XI. (24 ) Est igitur causa omnis in opinione, nec uero aegritudinis solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures. Nam cum omnis perturbatio sit animi motus uel rationis expers uel rationem aspernans uel rationi non oboediens, isque motus aut boni aut mali opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes aequaliter distributae sunt. Nam duae sunt ex opinione boni; quarum altera, uoluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni altera, cupiditas , quae recte uel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, (25) - ergo haec duo genera, uoluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum. Nam et metus opinio magni mali inpendentis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum uideatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere. His autem perturbationibus, quas in uitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus uiribus atque opibus repugnandum est, si uolumus hoc, quod datum est uitae, tranquille placideque traducere. Sed cetera alias; nunc aegritudinem, si possumus, depellamus. Id enim sit propositum, quandoquidem eam tu uideri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo; taetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, uelis, ut ita dicam, remisque fugienda. [3,12] XII. (26) Qualis enim tibi ille uidetur 'Tantalo prognatus, Pelope natus, qui quondam a socru Oenomao rege Hippodameam raptis nanctus nuptiis -'? Iouis iste quidem pronepos. Tamne ergo abiectus tamque fractus? 'Nolite' inquit 'hospites ad me adire, ilico istic, Ne contagio mea bonis umbraue obsit. tanta uis sceleris in corpore haeret.' Tu te, Thyesta, damnabis orbabisque luce propter uim sceleris alieni? Quid? illum filium Solis nonne patris ipsius luce indignum putas? 'Refugere oculi, corpus macie extabuit, Lacrimae peredere umore exanguis genas, Situm inter oris barba paedore horrida atque Intonsa infuscat pectus inluuie scabrum.' Haec mala, o stultissime Aceta, ipse tibi addidisti; non inerant in is quae tibi casus inuexerat, et quidem inueterato malo, cum tumor animi resedisset- est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis-; sed maeres uidelicet regni desiderio, non filiae. Illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo animo carebas. Est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis. (27) Dionysius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio uero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant superbiam? Is cum restitui in regnum nec Veientium nec Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus. [3,13] XIII. Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? Nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. Habet ardorem libido, leuitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. Hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus. (28) Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita uisum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere uideatur. Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine. Cyrenaici non omni malo aegritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo. Est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam; uidentur enim omma repentina grauiora. Ex hoc et illa iure laudantur: 'Ago cum genui, tum morituros sciui et ei rei sustuli. Praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam, Scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.' [3,14] XIV. (29) Haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum aduentum, quae uenientia longe ante uideris. Itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet enim, ut saepe facimus, in Latinum illa conuertere: 'Nam qui haec audita a docto meminissem uiro, Futuras mecum commentabar miserias: Aut mortem acerbam aut exili maestam fugam Aut semper aliquam molem meditabar mali, Ut, si qua inuecta diritas casu foret, Ne me inparatum cura laceraret repens.' (30) Quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso loquitur Euripides. Fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: 'sciebam me genuisse mortalem.' Quae uox declarat is esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata. Ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint inprouisa grauiora. Itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest prouisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. Et nimirum haec est illa praestans et diuina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam euenerit, non euenire posse arbitrari. 'Quam ob rem omnis, cum secundae res sunt maxume, tum maxime Meditari secum oportet, quo pacto aduersam aerumnam ferant. Pericla, damna peregre rediens semper secum cogitet, Aut fili peccatum aut uxoris mortem aut morbum filiae, Communia esse haec, ne quid horum umquam accidat animo nouum; Quicquid praeter spem eueniat, omne id deputare esse in lucro.' [3,15] XV. (31) Ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus? Hic est enim ille uoltus semper idem, quem dicitur Xanthippe praedicare solita in uiro suo fuisse Socrate: eodem semper se uidisse exeuntem illum domo et reuertentem. Nec uero ea frons erat, quae M- Crassi illius ueteris, quem semel ait in omni uita risisse Lucilius, sed tranquilla et serena; sic enim accepimus. Iure autem erat semper idem uoltus, cum mentis, a qua is fingitur, nulla fieret mutatio. Quare accipio equidem a Cyrenaicis haec arma contra casus et euentus, quibus eorum aduenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur, simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturae; si enim in re esset, cur fierent prouisa leuiora? (32) Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam uiderimus. Qui censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, siue illa ante prouisa et expectata sint siue inueterauerint. Nam neque uetustate minui mala nec fieri praemeditata leuiora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum malum omne, cum uenisset; qui autem semper cogitauisset accidere posse aliquid aduersi, ei fieri illud sempiternum malum; si uero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam uoluntariam; ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo. (33) Leuationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, auocatione a cogitanda molestia et reuocatione ad contemplandas uoluptates. Parere enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. Vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit; a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas uarias uoluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis uitam refertam putat. Haec nostro more nos diximus, Epicurii dicunt suo; sed quae dicant, uideamus, quo modo, neglegamus. [3,16] XVI. (34) Principio male reprehendunt praemeditationem rerum futurarum. Nihil est enim quod tam optundat eleuetque aegritudinem quam perpetua in omni uita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis humanae, quam uitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim, qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui inbecillitatem generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur munere; utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiae fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur, primum quod posse accidere diu cogitauit, quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit, postremo quod uidet malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, euenerit. (35) Nam reuocatio illa, quam adfert, cum a contuendis nos malis auocat, nulla est. Non est enim in nostra potestate fodicantibus eis rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio uel obliuio: lacerant, uexant, stimulos admouent, ignis adhibent, respirare non sinunt. Et tu obliuisci iubes, quod contra naturam est, qui, a natura datum est, auxilium extorqueas inueterati doloris? Est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Iubes me bona cogitare, obliuisci malorum. Diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima. [3,17] XVII. (36) Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato: 'Quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae? quae peruellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe uires frangere. Magna uis est in uirtutibus; eas excita, si forte dormiunt. Iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini euenire, contemnas et pro nihilo putes. Aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur. Quid est autem nequius aut turpius ecfeminato uiro? Ne iustitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse uidetur in hac causa loci; quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas, qui mortalis natus condicionem postules inmortalium et grauiter feras te, quod utendum acceperis, reddidisse. (37) Prudentiae uero quid respondebis docenti uirtutem sese esse contentam, quo modo ad bene uiuendum, sic etiam ad beate? Quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se reuertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut uerbis tam uehementer ornanda aut re tantopere expetenda uideatur'. Ad haec bona me si reuocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliuiscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. Sed traducis cogitationes meas ad uoluptates. Quas? Corporis, credo, aut quae propter corpus uel recordatione uel spe cogitentur. Num quid est aliud? rectene interpretor sententiam tuam? Solent enim isti negare nos intellegere, quid dicat Epicurus. (38) Hoc dicit, et hoc ille acriculus me audiente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, contendere et magna uoce dicere solebat: eum esse beatum, qui praesentibus uoluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte uitali dolore non interueniente, aut si interueniret, si summus foret, futurum breuem, sin productior, plus habiturum iucundi quam mali; haec cogitantem fore beatum, praesertim cum et ante perceptis bonis contentus esset nec mortem nec deos extimesceret. [3,18] XVIII. Habes formam Epicuri uitae beatae uerbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari. (39) Quid ergo? huiusne uitae propositio et cogitatio aut Thyestem leuare poterit aut Aeetam, de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem atque egentem? in quo haec admiratio fiebat: 'Hicine est ille Telamon, modo quem gloria ad caelum extulit, Quem aspectabant, cuius ob os Grai ora obuertebant sua? (40) Quodsi cui, ut ait idem, 'simul animus cum re concidit', a grauibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non ab his uoluptariis. Quam enim isti bonorum copiam dicunt? Fac sane esse summum bonum non dolere - quamquam id non uocatur uoluptas, sed non necesse est nunc omnia-: idne est, quo traducti luctum leuemus? Sit sane summum malum dolere: in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono? (41) Quid tergiuersamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere uoluptatem, quam tu idem. cum os perfricuisti, soles dicere? Sunt haec tua uerba necne? In eo quidem libro, qui continet omnem disciplinam tuam, fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere - dicis haec: 'Nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas uoluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur ueneriis, detrahens eas quae auditu e cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis suauis motiones, siue quae aliae uoluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. Nec uero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. Laetantem enim mentem ita noui: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore ut natura iis potiens dolore careat.' (42) Atque haec quidem his uerbis, quiuis ut intellegat, quam uoluptatem norit Epicurus. Deinde paulo infra: 'Saepe quaesiui' inquit 'ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si uellent uoces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. Qui si uirtutes ebullire uolent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam uiam, qua efficiantur eae uoluptates quas supra dixi.' Quae secuntur, in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est de summo bono refertus est et uerbis et sententiis talibus. (43) Ad hancine igitur uitam Telamonem illum reuocabis, ut leues aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore uideris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis? hydrauli hortabere ut audiat uoces potius quam Platonis? expones, quae spectet, florida et uaria? fasciculum ad naris admouebis? incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si uero aliquid etiam -, tum plane luctum omnem absterseris. [3,19] XIX. (44) Haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad uerbum dixi tollenda de libro uel totus liber potius abiciundus; est enim confertus uoluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine priuemus eum qui ita dicat: 'Pol mihi fortuna magis nunc defit quam genus. Namque regnum suppetebat mihi, ut scias, quanto e loco, Quantis opibus, quibus de rebus lapsa fortuna accidat.' Quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat, aut aliquid eius modi? Ecce tibi ex altera parte ab eodem poeta: 'Ex opibus summis opis egens, Hector, tuae' Huic subuenire debemus; quaerit enim auxilium: 'Quid petam praesidi aut exequar quoue nunc Auxilio exili aut fugae freta sim? Arce et urbe orba sum. Quo accidam? quo applicem? Cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent, Fana fiamma deflagrata, tosti alti stant parietes Deformati atque abiete crispa -' Scitis quae sequantur, et illa in primis: 'O pater, o patria, o Priami domus, Saeptum altisono cardine templum! Vidi ego te adstante ope barbarica Tectis caelatis laqueatis, Auro ebore instructam regifice.' (45) O poetam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. Sentit omnia repentina et necopinata esse grauiora. Exaggeratis igitur regiis opibus, quae uidebantur sempiternae fore, quid adiungit? 'Haec omnia uidi inflammari, Priamo ui uitam euitari, Iouis aram sanguine turpari.' (46) Praeclarum carmen! est enim et rebus et uerbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. Quo modo? Conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedychrum, incendamus scutellam dulciculae potionis aliquid uideamus et cibi? Haec tandem bona sunt, quibus aegritudines grauissumae detrahantur? Tu enim paulo ante ne intellegere quidem te alia ulla dicebas. Reuocari igitur oportere a maerore ad cogitationem bonorum conueniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conueniret. [3,20] XX. Dicet aliquis: Quid ergo? tu Epicurum existimas ista uoluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? Ego uero minime; uideo enim ab eo dici multa seuere, multa praeclare. Itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamuis spernat uoluptates eas quas, modo laudauit, ego tamen meminero quod uideatur ei summum bonum. Non enim uerbo solum posuit uoluptatem, sed explanauit quid diceret: 'Saporem' inquit 'et corporum complexum et ludos atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moueantur.' Num fingo, num mentior? cupio refelli; quid enim laboro nisi ut ueritas in omni quaestione explicetur? (47) 'At idem ait non crescere uoluptatem dolore detracto, summamque esse uoluptatem nihil dolere.' Paucis uerbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat; modo enim ne suspicari quidem se quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur uoluptate; nunc autem summam uoluptatem esse dolore carere: potestne magis secum ipse pugnare? Alterum peccatum quod, cum in natura tria sint, unum gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit a non dolendo uoluptatem. Tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, cum uirtus maxime expetatur eiusque adipiscendae causa philosophia quaesita sit, ille a uirtute summum bonum separauit. (48) 'At laudat saepe uirtutem'. Et quidem C. Gracchus, cum largitiones maximas fecisset et effudisset aerarium uerbis tamen defendebat aerarium. Quid uerba audiam cum facta uideam? L- Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat. Is lege lata consularis ad frumentum accipiundum uenerat. Animum aduertit Gracchus in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p- R-, qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit. 'Nolim' inquit 'mea bona, Gracche, tibi uiritim diuidere libeat, sed, si facias, partem petam.' Parumne declarauit uir grauis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissipari? Lege orationes Gracchi, patronum aerarii esse dices. (49) Negat Epicurus iucunde posse uiui, nisi cum uirtute uiuatur, negat ullam in sapientem uim esse fortunae, tenuem uictum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit: omnia philosopho digna, sed cum uoluptate pugnantia. 'Non istam dicit uoluptatem.' Dicat quamlibet; nempe eam dicit, in qua uirtutis nulla pars, insit. Age, si uoluptatem non intellegimus, ne dolorem quidem? Nego igitur eius esse, qui dolore summum malum metiatur, mentionem facere uirtutis. [3,21] XXI. (50) Et conqueruntur quidam Epicurei, uiri optimi - nam nullum genus est minus malitiosum -, me studiose dicere contra Epicurum. Ita credo, de honore aut de dignitate contendimus. Mihi summum in animo bonum uidetur, illi autem in corpore, mihi in uirtute, illi in uoluptate. Et illi pugnant, et quidem uicinorum fidem implorant - multi autem sunt, qui statim conuolent -; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habiturum, quod egerint. (51) Quid enim? de bello Punico agitur? De quo ipso cum aliud M- Catoni, aliud L- Lentulo uideretur, nulla inter eos concertatio umquam fuit: hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant. Sed cum istis alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, uerum dicentibus facile cedam; tantum admonebo, si maxime uerum sit ad corpus omnia referre sapientem siue, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, siue omnia referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant. [3,22] XXII. (52) Cyrenaicorum restat sententia; qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid euenerit. Est id quidem magnum, ut supra dixi; etiam Chrysippo ita uideri scio, quod prouisum ante non sit, id ferire uehementius; sed non sunt in hoc omnia. Quamquam hostium repens aduentus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante prouisa terret nauigantes uehementius, et eius modi sunt pleraque. Sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia uideri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quae accidunt, considerando spatium non datur, deinde, cum uidetur praecaueri potuisse, si prouisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit. (53) Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses multi Romae seruierunt, Macedones rege Perse capto; uidi etiam in Peloponneso, cum essem adulescens, quosdam Corinthios. Hi poterant omnes eadem illa de Andromacha deplorare: 'Haec omnia uidi ---', Sed iam decantauerant fortasse. Eo enim erant uoltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argiuos aut Sicyonios diceres, magisque me mouerant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum uetustatis obduxerat. (54) Legimus librum Clitomachi, quem ille euersa Karthagine misit consolando causa ad captiuos, ciues suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse. Cum ita positum esset, uideri fore in aegritudine sapientem patria capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. Tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inueteratae ne desideratur quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captiuis missus esset, uolneribus mederetur, sed cicatricibus. Sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutati soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint uisa maiora. [3,23] XXIII. (55) Quid ergo opus est, dicet aliquis, ratione aut omnino consolatione ulla, qua solemus uti, cum leuare dolorem maerentium uolumus? hoc enim fere tum habemus in promptu, nihil oportere inopinatum uideri; aut qui tolerabilius feret incommodum, qui cognouerit necesse esse homini tale aliquid accidere? Haec enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert, nihil euenisse quod non opinandum fuisset. Neque tamen genus id orationis in consolando non ualet, sed id haud sciam an plurimum. * Ergo ista necopinata non habent tantam uim, ut aegritudo ex is omnis oriatur; feriunt enim fortasse grauius, non id efficiunt, ut ea, quae accidant maiora uideantur; quia recentia sunt, maiora uidentur, non quia repentina.* (56) Duplex est igitur ratio ueri reperiendi non in is solum, quae mala,sed in is etiam, quae bona uidentur. Nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando leuamus docentes, quam parua et quam pauca sint quae natura desideret, aut a disputando subtilitate orationem ad exempla traducimus. Hic Socrates commemoratur, hic Diogenes, hic Caecilianum illud: 'Saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia.' Cum enim paupertatis una eademque sit uis, quidnam dici potest, quam ob rem C- Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse? (57) Huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quae docet humana esse quae acciderint. Non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem adferat generis humani, sed significat tolerabilia esse, quae et tulerint et ferant ceteri. [3,24] XXIV. De paupertate agitur: multi patientes pauperes commemorantur; de contemnendo honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui priuatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim uita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem peruenturus; (58) similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum praedicantur, eorumque, qui grauius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur. Sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta sint existimata, uideantur. Ita fit, sensim cogitantibus ut, 'quantum sit ementita opinio, appareat. Atque hoc idem et Telamo ille declarat: 'Ego cum genui ---' et Theseus: 'Futuras mecum commentabar miserias' et Anaxagoras: 'Sciebam me genuisse mortalem.' Hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis intellegebant eas nequaquam pro opinione uolgi esse extimescendas. Et mihi quidem uidetur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod ratio quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut uitam beatam possit euertere. (59) Hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, cum duobus pares casus euenerint, is modo aegritudine adficiatur, cui ille necopinato casus euenerit. Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac communi hominum condicione audiuissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, grauius etiam tulisse. [3,25] XXV. Quocirca Carneades, ut uideo nostrum scribere Antiochum, reprehendere Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud: 'Mortalis nemo est quem non attingat dolor Morbusque; multis sunt humandi liberi, Rursum creandi, morsque est finita omnibus. Quae generi humano angorem nequicquam adferunt: Reddenda terrae est terra, tum uita omnibus Metenda ut fruges. Sic iubet Necessitas.' (60) Negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad leuandam aegritudinem pertinere. Id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; nam illam quidem orationem ex commemoratione alienorum malorum ad maliuolos consolandos esse accommodatam. Mihi uero longe uidetur secus. Nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum leuat, et enumeratio exemplorum, non ut animum maliuolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod uideat multos moderate et tranquille tulisse. (61) Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis. Ex quo ipsam aegritudinem g-lupehn Chrysippus quasi g-lusin, id est solutionem totius hominis, appellatam putat. Quae tota poterit euelli explicata, ut principio dixi, causa aegritudinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis atque urgentis mali. Itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita uixerint aut non attingat aegritudo aut perleuiter pungat animi dolor. [3,26] XXVI. Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse, ad offÏcium pertinere ferre illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa grauis aegritudinis perturbatio. (62) Ex hac opinione sunt illa uaria et detestabilia genera lugendi: paedores, muliebres lacerationes genarum, pectoris feminum capitis percussiones; hinc ille Agamemno Homericus et idem Accianus 'Scindens dolore identidem intonsam comam'; In quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi euellere quasi caluitio maeror leuaretur. (63) Sed haec omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. Itaque et Aeschines in Demosthenem inuehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolauisset. At quam rhetorice, quam copiose! quas sententias colligit, quae uerba contorquet! ut licere quiduis rhetori intellegas. Quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam grauissime maerere oportere. Ex hoc euenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte: 'Qui miser in campis maerens errabat Aleis Ipse suum cor edens, hominum uestigia uitans'; et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conuersam. Sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix: 'Cupido cepit miseram nunc me proloqui Caelo atque terrae Medeai miserias.' [3,27] XXVII. (64) Haec omnia recta uera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse uellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, reuocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint. Pueros uero matres et magistri castigare etiam solent, nec uerbis solum, sed etiam uerberibus, 'si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud uoluntarium? (65) Quid ille Terentianus 'ipse se poeniens', id est e(auto/n timwrou/menoj ? 'Decreui tantisper me minus iniuriae, Chremes, meo gnato facere, dum fiam miser.' Hic decernit, ut miser sit. Num quis igitur quicquam decernit inuitus? 'Malo quidem me quouis dignum deputem -' Malo se dignum deputat, nisi miser sit. Vides ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur: 'Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit maerore uacare. Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos Firmo animo et luctum lacrinus finire diurnis.' (66) Ergo in potestate est abicere dolorem, cum uelis, tempori seruientem. An est ullum tempus, quoniam quidem res in nostra potestate est, cui non ponendae curae aegritudinis causa seruiamus? Constabat eos, qui concidentem uolneribus Cn. Pompeium uidissent, cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos uiderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum uenissent tum adflictari lamentarique coepisse. Timor igitur ab his aegritudinem potuit repellere, ratio ac sapientia uera non poterit? [3,28] XXVIII. Quid est autem quod plus ualeat ad ponendum dolorem, quam cum est intellectum nil profici et frustra esse susceptum? Si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest; uoluntate igitur et iudicio suscipi aegritudinem confitendum est. (67) Idque indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt quicquid accidit, obduruisseque iam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem: 'Si mihi nunc tristis primum inluxisset dies Nec tam aerumnoso nauigauissem salo, Esset dolendi causa, ut iniecto eculei Freno repente tactu exagitantur nouo; Sed iam subactus miseriis optorpui.' Defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris. (68) Philosophi summi nequedum tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse? Sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est; neque tamen lugent. Quid ita? Quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quac omnium maxuma est. (69) Itaque Aristoteles ueteres philosophos accusans, qui existumauissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse; sed se uidere, quod paucis annis magna accessio facta esset, breui tempore philosophiam plane absolutam fore. Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod ceruis et cornicibus uitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam uitam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum uita erudiretur. Querebatur igitur se tum, cum illa uidere coepisset, extingui. Quid? ex ceteris philosophis nonne optumus et grauissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque etiam esse discenda? (70) Neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum uiris? qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis fÏliis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione conlegimus. (71) Quid hos aliud placauit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant uiri? Ergo id, quod alii rectum opinantes aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegritudinem reppulerunt. Ex quo intellegitur non natura, sed in opinione esse aegritudinem. [3,29] XXIX. Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua uoluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, uester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. Itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte consolatus esset, is cum audiuisset de suo, fractus est. De cuius commutata mente sic dicitur: 'Nec uero tanta praeditus sapientia Quisquam est, qui aliorum aerumnam dictis adleuans Non idem, cum fortuna mutata impetum Conuertat, clade subita frangatur sua, Ut illa ad alios dicta et praecepta excidant.' Haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; et tamen fatentur grauiores aegritudines suscipi, quam natura cogat. Quae est igitur amentia? ut nos quoque idem ab illis requiramus. Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: (72) primum illa opinio mali, quo uiso atque persuaso aegritudo insequitur necessario; deinde etiam gratum mortuis se facere, si grauiter eos lugeant, arbitrantur; accedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. Sed haec inter se quam repugnent, plerique non uident. Laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant uituperandos. Quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se. (73) Praeclarum illud est et, si quaeris, rectum quoque et uerum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus; ut uero plus, fieri nullo pacto potest. Ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum plus quam me; perturbatio uitae, si ita sit, atque officiorum omnium consequatur. [3,30] XXX. Sed de hoc alias; nunc illud satis est, non attribuere ad amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi uelint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus. Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil leuari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna conuerterit, utrumque dissoluitur. Sunt enim ista non naturae uitia, sed culpae. Stultitiam. autem accusare quamuis copiose licet. Nam et qui non leuantur, ipsi ad miseriam inuitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt uitiosiores quam fere plerique, qui auari auaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt. Est enim proprium stultitiae aliorum uitia cernere, obliuisci suorum. (74) Sed nimirum hoc maxume est premendum, cum constet aegritudinem uetustate tolli, hanc uim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna. Nam si et eadem res est et idem est homo, qui potest quicquam de dolore mutari, si neque de eo, propter quod delet, quicquam est mutatum neque de eo, qui dolet? Cogitatio igitur diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas. [3,31] XXXI. Hic mihi adferunt mediocritates. Quae si naturales sunt, quid opus est consolatione? natura enim ipsa terminabit modum; sin opinabiles, opinio tota tollatur. Satis dictum esse arbitror aegritudinem esse opinionem mali praesentis, in qua opinione illud insit, ut aegritudinem suscipere oporteat. (75) Additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens. Hoc autem uerbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse uelint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo uis quaedam insit, ut uigeat et habeat quandam uiriditatem, tam diu appelletur recens. Ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi fecit sepulcrum, quam diu uixit, uixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat illa opinio cotidie recens; quae tum denique non appellatur recens, cum uetustate exaruit. Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut sopprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere. (76) Sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus; sunt qui satis putent estendere nihil inopinati accidisse, (nihil mali). Chrysippus aut caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerenti, se officio fungi putet iusto atque debito. Sunt etiam qui haec omnia genera consolando colligant - alius enim alio modo mouetur -, ut fere nos in Consolatione omnia in consolationem unam coniecimus; erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio. Sed sumendum tempus est non minus in animorum morbis quam in corporum; ut Prometheus ille Aeschyli, cui cum dÏctum esset: 'Atqui, Prometheu, te hoc tenere existimo, Mederi posse rationem iracundiae,' respondit: 'Siquidem qui tempestiuam medicinam admouens Non adgrauescens uolnus inlidat manu.' [3,32] XXXII. (77) Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum paruum, altera et de communi condicione uitae et proprie, si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil posse profici. Nam Cleanthes quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. Nihil enim esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris; alienum autem tempus docendi. Et tamen non satis mihi uidetur uidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes ipse fateatur. Quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemuis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi uirtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe? num in illa re, quae aegritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse? (78) Quid? illa Lyconis qualia sunt? qui aegritudinem extenuans paruis ait eam rebus moueri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis. Quid ergo? illud, quod Alcibiades dolebat, non ex animi malis uitiisque constabat? Ad Epicuri consolationem satis est ante dictum. [3,33] XXXIII. (79 ) Ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et saepe prodest: 'non tibi hoc soli.' Prodest haec quidem, ut dixi, sed nec semper nec omnibus; sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhibeatur. Ut enim tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est. Chrysippi ad ueritatem firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis. Magnum opus est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu - sic enim appellamus controuersiarum genera-, sed ad tempus, ad controuersiae naturam, ad personam accomodamus, sic in aegritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, uidendum est. (80) Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te propositum, aberrauit oratio. Tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum uideri nullum potest, quod uacet turpitudine, aut ita paruum malum, ut id obruatur sapientia uixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confÏci, quo prauius nihil esse possit. Edocuit tamen ratio, ut mihi quidem uidetur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut uideremus, quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed uoluntario iudicio et opinionis errore contractum. [3,34] XXXIV. (81) Tractatum est autem a nobis id genus aegritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur. Sunt enim certa, quae de paupertate, certa, quae de uita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de seruitute, de debilitate, de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis. Haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim quaerunt (quamquam plenae disputationes delectationis sunt); (82) et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum uniuersam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde, extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit. Etsi singularum rerum sunt propriae consolationes, de quibus audies tu quidem, cum uoles. Sed ad eundem fontem reuertendum est, aegritudine procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam inuitatione ad dolendum, cum id decreuerimus ita fieri oportere. (83) Hoc detracto, quod totum est uoluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens, morsus tamen et contractiuncula quaedam animi relinquetur. Hanc dicant sane naturalem, dum aegritudinis nomen absit graue taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit. At quae stirpes sunt aegritudinis, quam multae, quam amarae! quae ipso trunco euerso omnes eligendae sunt et, si necesse erit, singulis disputationibus. Superest enim nobis hoc, cuicuimodi est, otium. Sed ratio una omnium est aegritudinum, plura nomina. Nam et inuidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare. (84) Haec omnia definiunt Stoici, eaque uerba quae dixi singularum rerum sunt, non, ut uidentur, easdem res significant, sed aliquid differunt; quod alio loco fortasse tractabimus. Haec sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, persequendae et omnes eligendae, ne umquam ulla possit existere. Magnum opus et difficile, quis negat? Quid autem praeclarurn non idem arduum? Sed tamen id se effecturam philosophia profitetur, nos modo curationem eius recipiamus. Verum haec quidem hactenus, cetera, quotienscumque uoletis, et hoc loco et aliis parata uobis erunt. [4,0] LIBER QVARTVS. [4,1] I. (1) Cum multis locis nostrorum hominum ingenia uirtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodum expetita in hanc ciuitatem e Graecia transtulerunt. Nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, prouocationes, patrum consilium equitum peditumque discriptio, tota res militaris diuinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata. Nec uero hic locus est, ut de moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione ciuitatis loquamur; aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, quos de re publica scripsimus. (2) Hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae multa sane occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conseruata et culta uideantur. Erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus L- Brutus patriam liberauit, praeclarus auctor nobilitatis tuae. Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanauisse mihi uidetur in hanc ciuitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam uestigiis indicatur. Quis enim est qui putet, cum floreret in Italia Graecia potentissumis et maximis urbibus, ea quae magna dicta est, in isque primum ipsius Pythagorae, deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas uoces aures clausas fuisse? (3) Quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus existimatum. Nam cum Pythagorae disciplinam et instituta cognoscerent regisque eius aequitatem et sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates autem et tempora ignorarent propter uetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse. [4,2] II. Et de coniectura quidem hactenus. Vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore. Nam cum carminibus soliti illi esse dicantur et praecepta quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, grauissumus auctor in Originibus dixit Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum uirorum laudes atque uirtutes; ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse discriptos uocum sonis et carmina. (4) Quamquam id quidem etiam duodecim tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt. Nec uero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum puluinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae. Mihi quidem etiam Appi Caeci carmen, quod ualde Panaetius laudat epistola quadam, quae est ad Q- Tuberonem, Pythagoreum uidetur. Multa etiam sunt in nostris institutis ducta ab illis; quae praetereo, ne ea, quae repperisse ipsi putamur, aliunde didicisse uideamur. (5) Sed ut ad propositum redeat oratio, quam breui tempore quot et quanti poetae, qui autem oratores extiterunt! facile ut appareat nostros omnia consequi potuisse, simul ut uelle coepissent. Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. [4,3] III. Sapientiae studium uetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laeli aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. Quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem uideo ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque eorum alter Cyrenaeus alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae. Qui cum cetera litteris mandarent, alii ius ciuile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene uiuendi disciplinam, uita magis quam litteris persecuti sunt. (6 ) Itaque illius uerae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controuersias disceptarent, nulla fere sunt: aut pauca admodum Latina monumenta siue propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, siue etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, siue quod erat cognitu perfacilis, siue quod inuitabantur inlecebris blandis uoluptatis, siue etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant. (7) Post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupauerunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant. [4,4] IV. Sed defendat, quod quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nullisque unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus. Quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus. Itaque expositis tridui disputationibus quartus dies hoc libro concluditur. Ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta res est sic: (8) - Dicat, si quis uolt, qua de re disputari uelit. - Non mihi uidetur omni animi perturbatione posse sapiens uacare. - Aegritudine quidem hesterna disputatione uidebatur, nisi forte temporis causa nobis adsentiebare. - Minime uero; nam mihi egregie probata est oratio tua. - Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem? - Prorsus non arbitror. - Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. Quid enim? metusne conturbet? At earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata igitur aegritudine sublatus est metus. Restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, semper mens erit tranquilla sapientis. - Sic prorsus intellego. (9) - Utrum igitur mauis? statimne nos uela facere an quasi e portu egredientis paululum remigare? - Quidnam est istuc? non enim intellego. [4,5] V. Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt. Quaerebam igitur, utrum panderem uela orationis statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem. - Isto modo uero; erit enim hoc totum, quod quaero, ex utroque perfectius. (10) - Est id quidem rectius; sed post requires, si quid fuerit obscurius. - Faciam equidem; tu, tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis. - Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci pa/qh uocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his explicandis ueterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes diuidunt: alteram rationis participem faciunt, alteram expertem; in participe rationis ponunt tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi. (11) Sit igitur hic fons; utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi uidentur in hac quaestione uersari acutissime. [4,6] VI. Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit, quod g-pathos ille dicit, auersa a recta ratione contra naturam animi commotio. Quidam breuius perturbationem esse adpetitum uehementiorem, sed uehementiorem eum uolunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. Partes autem perturbationum uolunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim uenientis metuuntur, eadem adficiunt aegritudine instantia. (12) Laetitia autem et libido in bonorum opinione uersantur, cum libido ad id, quod uidetur bonum, inlecta et infiammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat. Natura enim omnes ea, quae bona uidentur, secuntur fugiuntque contraria; quam ob rem simul obiecta species est cuiuspiam, quod bonum uideatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. Id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici bou/lhsin appellant, nos appellemus uoluntatem. Eam illi putant in solo esse sapiente; quam sic definiunt: uoluntas est, quae quid cum ratione desiderat. Quae autem ratione aduersante incitata est uehementius, ea libido est uel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis inuenitur. (13) Itemque cum ita mouemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam cum ratione animus mouetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens uel nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. Quoniamque, ut bona natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio si cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intellegatur in solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus; est igitur metus ratione auersa cautio. (14) Praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. Itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi aduersante ratione contractio. Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla constantia opponitur. [4,7] VII. Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et opinione. Itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur, non modo quam uitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate. Est ergo aegritudo opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse uideatur, laetitia opinio recens boni praesentis, in quo ecferri rectum esse uideatur, metus opinio impendentis mali, quod intolerabile esse uideatur, libido opinio uenturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse. (15) Sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, uerum illa etiam quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido effrenatam adpetentiam. Opinationem autem, quam in omnis definitiones superiores inclusimus, uolunt esse inbecillam adsensionem. (16) Sed singulis perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini inuidentia - utendum est enim docendi causa uerbo minus usitato, quoniam inuidia non in eo qui inuidet solum dicitur, sed etiam in eo cui inuidetur-, aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, et si quae sunt de genere eodem. Sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pauor, exanimatio, conturbatio, formido, uoluptati maleuolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi. [4,8] VIII. (17) Haec autem definiunt hoc modo: inuidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant inuidenti. (Nam si qui doleat eius rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur inuidere, ut si Hectori Agamemno; qui autem, cui alterius commoda nihil noceant, tamen eum doleat is frui, is inuideat profecto.) Aemulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in uitio nomen hoc sit; nam et imitatio uirtutis aemulatio dicitur - sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis-, et est aemulatio aegritudo, si eo quod concupierit alius potiatur, ipse careat. Obtrectatio autem est, ea quam intellegi zhlotupi/an uolo, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiuerit. (18) Misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio cordia commouetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit Ïnteritu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum uexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum. (19) Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris, terrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali adpropinquantis, pauorem metum mentem loco mouentem, ex quo illud Enni: 'Tum pauor sapientiam omnem mi exanimato expectorat', Exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pauoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem. [4,9] IX . (20) Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut maleuolentia sit uoluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio uoluptas suauitate auditus animum deleniens; et qualis est haec aurium, tales sunt oculorum et tactionum et odorationum et saporum, quae sunt omnes unius generis ad perfundendum animum tamquam inliquefactae uoluptates, Iactatio est uoluptas gestiens et se efferens insolentius. (21) Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui uideatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae qu/mwsij Graece dicitur, odium ira inueterata, inimicitia ira ulciscendi tempus obseruans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, uidendi. Distinguunt illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae dicuntur, de quodam aut quibusdam, quae kathgorh/mata dialectici appellant, ut habere diuitias, capere honores, indigentia rerum ipsarum sit, ut honorum, ut pecuniae. (22) Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quae est {a} tota mente a recta ratione defectio, sic auersa a praescriptione rationis, ut nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri queant. Quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conseruatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum infiammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea. [4,10] X. (23) Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, sic prauarum opinionum conturbatio et ipsarum inter te repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat. Ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae uocant illi nosh/mata, eaque quae sunt eis morbis contraria, quae habent ad res certas uitiosam offensionem atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoicis a)rrwsth/mata , isque item oppositae contrariae offensiones. Hoc loco nimium operae consumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis corporum comparatur morborum animi similitudo; qua oratione praetermissa minime necessaria ea, quae rem continenti pertractemus. (24) Intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esse semper; cum autem hic feruor concitatioque animi inueterauerit et tamquam in uenis medullisque insederit, tum existet et morbus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae. [4,11] XI. Haec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque oriuntur ex libidine et ex laetitia. Nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in uenas et inhaeret in uisceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae euelli inueterata non possunt, eique morbo nomen est auaritia; (25) similiterque ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam quae Graece filoguni/a dicitur, ceterique similiter morbi aegrotationesque nascuntur. Quae autem sunt his contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale in misgu/nw Atili est, in hominum uniuersum genus, quod accepimus de Timone qui misa/nqrwpoj appellatur, ut inhospitalitas est: quae omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt. (26) Definiunt autem animi aegrotationem opinationem uehementem de re non expetenda, tamquam ualde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. Quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt: opinionem uehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda; haec autem opinatio est iudicatio se scire, quod nesciat. Aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt: auaritia, ambitio, mulierositas, peruicacia, ligurritio, uinulentia, cuppedia, et si qua similia. Est autem auaritia opinatio uehemens de pecunia, quasi ualde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum. (27) Offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio uehemens ualde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita; similiterque definitur et mulierum odium, ut Hippolyti, et, ut Timonis, generis humani. [4,12] XII. Atque ut ad ualetudinis similitudinem ueniamus eaque conlatione utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici: ut sunt alii ad alios morbos procliuiores - itaque dicimus grauidinosos quosdam, torminosos, non quia iam sint, sed quia saepe sint - alii ad metum, alii ad aliam perturbationem; ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur. Quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem. Atque haec aliorum ad alios morbos procliuitas late patet; nam pertinet ad omnes perturbationes; (28) in multis etiam uitiis apparet, sed nomen res non habet. Ergo et inuidi et maliuoli {et liuidi} et timidi et misericordes, quia procliues ad eas perturbationes , non quia semper feruntur. Haec igitur procliuitas ad suum quodque genus a similitudine corporis aegrotatio dicatur, dum ea intellegatur ad aegrotandum procliuitas. Sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis procliuitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen. [4,13] XIII. Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est uitium, sic in animo. Morbum appellant totius corporis corruptionem, aegrotationem morbum cum imbecillitate, uitium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo prauitas membrorum, distortio, deformitas. (29) Itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius ualetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, uitium autem integra ualetudine ipsum ex se cernitur. Sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, uitiositas autem est habitus aut adfectio in tota uita inconstans et a se ipsa dissentiens. Ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia. Non enim omne uitium partis habet dissentientis, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec praua. Morbi autem et aegrotationes partes sunt uitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est. (30) Vitia enim adfectiones sunt manentes, perturbationes autem mouentes, ut non possint adfectionum manentium partes esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis similitudo, sic in bonis. Sunt enim in corpore praecipua, pulchritudo, uires ualetudo, firmitas, uelocitas, sunt item in animo. enim corporis temperatio, cum ea congruunt inter se e quibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia opinionesque concordant, eaque animi est uirtus, quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii obtemperantem temperantiae praeceptis et eam subsequentem nec habentem ullam speciem suam, sed siue hoc siue illud sit, in solo esse sapiente. Est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem etiam cadat, cum curatione {et perturbatione} medicorum conturbatio mentis aufertur. (31) Et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suauitate eaque dicitur pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate uirtutem subsequens aut uirtutis uim ipsam continens pulchritudo uocatur. Itemque uiribus corporis et neruis et efficacitati similes similibus quoque uerbis animi uires nominantur. Velocitas autem corporis celeritas appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur propter animi multarum rerum breui tempore percursionem. [4,14] XIV. Illud animorum corporumque dissimile, quod animi ualentes morbo temptari non possunt, corpora possunt; sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eueniunt. Itaque in hominibus solum existunt; nam bestiae simile quiddam faciunt, sed in perturbationes non incidunt. (32) Inter acutos autem et inter hebetes interest, quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem, sic illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item. Nec uero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit; non enim in ulla ecferata et immania; quaedam autem humanitatis quoque habent primam speciem, ut misericordia aegritudo metus. Aegrotationes autem morbique animorum difficilius euelli posse putantur quam summa illa uitia, quae uirtutibus sunt contraria. Morbis enim manentibus uitia sublata esse {non} possunt, quia non tam celeriter sanantur quam illa tolluntur. (33) Habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant Stoici, quae logika/ appellant, quia disseruntur subtilius. Ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis cotibus enauigauit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate. Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt cognoscenda, quaeremus alias, nunc uela, quae modo dicebas, expectamus et cursum. [4,15] XV. (34) Quando, ut aliis locis de uirtute et diximus et saepe dicendum erit - pleraeque enim quaestiones, quae ad uitam moresque pertinent, a uirtutis fonte ducuntur -, quando igitur uirtus est adfectio animi constans conueniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae uoluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa uirtus breuissume recta ratio dici potest). Huius igitur uirtutis contraria est uitiositas - sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci g-kakian appellant; nam malitia certi cuiusdam uitii nomen est, uitiositas omnium -; ex qua concitantur perturbationes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitatique motus, auersi a ratione et inimicissimi mentis uitaeque tranquillae. Inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; idem inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a temperantia et moderation plurimum dissidentem. (35) Quae si quando adepta erit id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur alacritate, ut 'nihil ei constet', quod agat, ut ille, qui 'uoluptatem animi nimiam summum esse errorem' arbitratur. Eorum igitur malorum in una uirtute posita sanatio est. [4,16] XVI. Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens? Cui miseriae proxumus est is qui adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque pendet animi. Quam uim mali significantes poetae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt 'Ob scelera animique inpotentiam et superbiloquentiam.' Ea communis poena stultitiae est; omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione, semper aliqui talis terror impendet. (36) Atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas auide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia. Ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus; non numquam haec eadem uocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre uolumus. Quodnisi eo nomine uirtutes continerentur, numquam ita peruolgatum illud esset, ut iam prouerbio locum optineret, 'hominem frugi omnia recte facere'. Quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter nimisque magnifice dicere uidentur. [4,17] XVII. (37) Ergo, hic, quisquis est qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore nec sitienter quid expetens ardeat desiderio nec alacritate futili gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum uideri potest. Quid enim uideatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo? Nam quid aut in studiis humanis aut in tam exigua breuitate uitae magnum sapienti uideri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil inprouisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino nouum? (38) Atque idem ita acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper uideat sedem sibi ac locum sine molestia atque angore uiuendi, ut, quemcumque casum fortuna inuexerit, hunc apte et quiete ferat. Quod qui faciet, non aegritudine solum uacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. HÏs autem uacuus animus perfecte atque absolute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, uerum etiam sanitatem. Quocirca mollis et eneruata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat. (39) Modum tu adhibes uitio? an uitium nullum est non parere rationi? an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, mente uix constes? eaque omnia aut nimis tristia aut nimis laeta errore fieri, qui {si} error stultis extenuetur die ut, cum res eadem maneat, aliter ferant inueterata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem omnino? [4,18] XVIII. (40) Etenim quis erit tandem modus iste? quaeramus enim modum aegritudinis, in qua operae plurimum ponitur. Aegre tulisse P- Rupilium fratris repulsam consulatus scriptum apud Fannium est; sed tamen transisse uidetur modum, quippe qui ob eam causam a uita recesserit; moderatius igitur ferre debuit. Quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset? 'Nata esset aegritudo noua, sed ea modica'. Magna tamen facta esset accessio. Quid, si deinde dolores graues corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium? Si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur. (41) Qui modum igitur uitio quaerit, similiter facit, ut si posse putet eum qui se e Leucata praecipitauerit sustinere se, cum uelit. Ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere se potest nec, quo loco uult, insistere. Omninoque, quae crescentia perniciosa sunt, eadem sunt uitiosa nascentia; (42) aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt; igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte uersantur. Etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas indulget in altumque prouehitur imprudens nec reperit locum consistendi. Quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignauiam, moderatam intemperantiam; qui enim uitiis modum apponit, is partem suscipit uitiorum quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel procliui labuntur sustinerique nullo modo possunt. [4,19] XIX. (43) Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas? Quorum est talis oratio: primum multis uerbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et in hostem et in improbum ciuem uehementioris iratorum impetus esse, leuis autem ratiunculas eorum, qui itam cogitarent: 'proelium rectum est hoc fieri, conuenit dimicare pro legibus, pro libertate, pro patria;' haec nullam habent uim, nisi ira excanduit fortitudo. Nec uero de bellatoribus solum disputant: imperia seueriora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae; oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen uerbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio. Virum denique uideri negant qui irasci nesciet, eamque, quam lenitatem nos dicimus, uitioso lentitudinis nomine appellant. (44) Nec uero solum hanc libidinem laudant - est enim ira, ut modo definiui, ulciscendi libido -, sed ipsum illud genus uel libidinis uel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura datum; nihil enim quemquam nisi quod lubeat praeclare facere posse. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset, quaerentibusque respondebat Miltiadis tropaeis se e somno suscitari. Cui non sunt auditae Demosthenis uigiliae? qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana uictus esset industria. Philosophiae denique ipsius principes numquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate facere potuissent. Ultimas terras lustrasse Pythagoran Democritum Platonem accepimus; ubi enim quicquid esset quod disci posset, eo ueniendum iudicauerunt. Num putamus haec fieri sine summo cupiditatis ardore potuisse? [4,20] XX. (45) Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent. Impunitas enim peccatorum data uidetur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore; morderi est melius conscientia. Ex quo est illud e uita ductum ab Afranio: nam cum dissolutus filius: 'Heu me miserum!' tum seuerus pater: 'Dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet.' (46) Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates hominum indignorum subleuandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum aut se non idem uideat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod se; metum uero si qui sustulisset, omnem uitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis qui leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent. Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, euelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment. Quae cum exponunt, nihilne tibi uidentur an aliquid dicere? - Mihi uero dicere aliquid, itaque expecto, quid ad ista. [4,21] XXI. (47) - Reperiam fortasse, sed illud ante: uidesne, quanti fuerit apud Academicos uerecondia? plane enim dicunt, quod ad rem pertineat. Peripateticis respondetur a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil est necesse nisi, ubi sit illud, quod ueri simillimum uideatur, anquirere. Quid est igitur quod occurrat in hac quaestione, e quo possit attingi aliquid ueri simile, quo longius mens humana progredi non potest? Definitio perturbationis, qua recte Zenonem usum puto; ita enim definit, ut perturbatio sit auersa ratione contra naturam animi commotio, uel breuius, ut perturbatio sit adpetitus uehementior, uehementior autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia. (48) Quid ad has definitiones possim dicere? Atque haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex rhetorum pompa: 'ardores animorum cotesque uirtutum.' An uero uir fortis, nisi stomachari coepit, non potest fortis esse? Gladiatorium id quidem. Quamquam in eis ipsis uidemus saepe constantiam: 'Conlocuntur, congrediuntur, quaerunt aliquid, postulant,' ut magis placati quam irati esse uideantur. Sed in illo genere sit sane Pacideianus aliquis hoc animo, ut narrat Lucilius: 'Occidam illum equidem et uincam, si id quaeritis' inquit, 'Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse Quam gladium in stomacho furi ac pulmonibus sisto. Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam Nobis, quam dextrae gladium dum acconuno alter; Usque adeo studio atque odio illius ecferor ira'; [4,22] XXII. (49) At sine hac gladiatoria iracundia uidemus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate, cum depugnaturus esset cum Hectore; cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem prouocasse ad pugnam paeniteret. Atque hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseue fecerunt. Ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen inuenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus. (50) De Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, uel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium Paelignum scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit. De L- Bruto fortasse dubitarim, an propter infinitum odium tyranni ecfrenatius in Arruntem inuaserit; uideo enim utrumque comminus ictu cecidisse contrario. Quid igitur huc adhibetis iram? An fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet? Quid? Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam uos iracundiam esse uultis, sustulit fortitudo, iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro aut leone Nemeaeo? An etiam Theseus Marathonii tauri cornua conprehendit iratus? Vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota leuitatis. [4,23] XXIII. Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers. (51) 'Contemnendae res humanae sunt, neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi'. Haec cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae uehementer acriter animose fiunt iracunde fieri suspicamur. Mihi ne Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc Stoicorum uerum esse declarauit, numquam priuatum esse sapientem, iratus uidetur fuisse Ti- Graccho tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse priuatus, ut si consul esset, qui rem publicam saluam esse uellent, se sequi iussit. (52) Nescio ecquid ipsi nos fortiter in re p- fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. An est quicquam similius insaniae quam ira? quam bene Ennius 'initium' dixit 'insaniae.' Color, uox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? Quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? Nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. Non igitur desiderat fortitudo aduocatam iracundiam; satis est instructa parata armata per sese. Nam isto quidem modo licet dicere utilem uinulentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et insani et ebrii multa faciunt saepe uehementÏus. Semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam Facinus fecit maximum, cum Danais inclinantibus Summam rem perfecit manu, Proelium restituit insaniens. [4,24] XXIV. (53) Dicamus igitur utilem insaniam? Tracta definitiones fortitudinis: intelleges eam stomacho non egere. Fortitudo est igitur 'adfectio animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans' uel 'conseruatio stabilis iudicii in eis rebus quae formidolosae uidentur subeundis et repellendis' uel 'scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum conseruans earum rerum stabile iudicium' uel breuius, ut Chrysippus (nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia) - quo modo igitur Chrysippus? 'Fortitudo est' inquit 'scientia rerum perferendarum uel adfectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.' Quamuis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli philosophi sint. Quae enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque inuolutam? Qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter facere posse? (54) Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos esse dicunt, nonne ista conligunt? Remoue perturbationes maxumeque iracundiam: iam uidebuntur monstra dicere. Nunc autem ita disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum. 'At non semper.' Commoue: senties. Sic iracundus non semper iratus est; lacesse: iam uidebis furentem. Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? an tum quoque est utilis? Est igitur aliquid quod perturbata mens melius possit facere quam constans? an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? Bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus uitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos morosos nominauerunt. [4,25] XXV. (55) Oratorem uero irasci minime decet, simulare non decet. An tibi irasci tum uidemur, cum quid in causis acrius et uehementius dicimus? Quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus? 'Ecquis hoc animaduertit? uincite!' Num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas iratum Accium? Aguntur ista praeclare et ab oratore quidem melius, si modo est orator, quam ab ullo histrione, sed aguntur leniter et mente tranquilla. Libidinem uero laudare cuius est libidinis? Themistoclem mihi et Demosthenen profertis, additis Pithagoran Democritum Platonem. Quid? uos studia libidinem uocatis? quae uel optimarum rerum, ut ea sunt quae profertis, sedata tamen et tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum? At commode dixit Afranius: 'Dum modo doleat aliquid, doleat quidlibet.' Dixit enim de adolescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti uiro ac sapienti quaerimus. Et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer uel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria; utile est enim uti motu animi, qui uti ratione non potest: nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus. [4,26] XXVI. (56) At etiam aemulari utile est, obtrectare, misereri. Cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus? Non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, leuare aegritudine. Obtrectare uero alteri aut illa uitiosa aemulatione, quae riualitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? Qui id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere uelis? nam solum habere uelle summa dementia est. (57) Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit? Quis enim potest, in quo libido cupiditasue sit, non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non timidus? Libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem? De cuius excellentia multa quidem dici quamuis fuse lateque possunt, sed breuissime illo modo, sapientiam esse rerum diuinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit; ex quo eflÏcitur, ut diuina imitetur, humana omnia inferiore uirtute ducat. In hanc tu igitur tamquam in mare, quod est uentis subiectum perturbationem cadere tibi dixisti uideri? Quid est quod tantam grauitatem constantiamque perturbet? an improuisum aliquid aut repentinum? Quid potest accidere tale ei, cui nihil, quod homini euenire possit, ? Nam quod aiunt nimia resecari oportere, naturale relinqui, quid tandem potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? Sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae euellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt. [4,27] XXVII. (58) Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere - illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te uis -, uideamus, quanta sint quae philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. Est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam inuenerit; de quibus hoc etiam est merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est. Sed quo maior est in eis praestantia et diuinior, eo maiore indigent diligentia. Itaque bene adhibita ratio cernit, quid optumum sit, neglecta multis implicatur erroribus. (59) Ad te igitur mihi iam conuertenda omnis oratio est; simulas enim quaerere te de sapiente, quaeris autem fortasse de te. Earum igitur perturbationum, quas exposui, uariae sunt curationes. Nam neque omnis aegritudo, una ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti aut inuidendi adhibenda medicina); est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad uniuersam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut adpetitus uehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem reliquas melius adhibeatur oratio, et utili illudne non uideatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda omnino aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. Nimirum hoc melius, ne, si forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur. [4,28] XXVIII. (60) Sed omnis eius modi perturbatio animi placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum illud esse, ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo; uerum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse uitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri uidemus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum grauitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur. Quod quidem solet eis etiam accidere, qui illa mala esse censent, ferenda tamen aequo animo arbitrantur. Putat aliquis esse uoluptatem bonum, alius autem, pecuniam; tamen et ille ab intemperantia et hic ab auaritia auocari potest. Illa autem altera ratio et oratio, quae simul et opinionem falsam tollit et aegritudinem detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad uolgus adhibenda. (61) Quaedam autem sunt aegritudines, quas leuare illa medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse uirtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admouenda curatio, et talis quidem, quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum. Inter omnis enim conuenire oportet commotiones animorum a recta ratione auersas esse uitiosas, ut, etiamsi uel mala sint illa, quae metum aegritudinemue, uel bona, quae cupiditatem laetitiamue moueant, tamen sit uitiosa ipsa commotio. Constantem enim quendam uolumus, sedatum, grauem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem uirum dicimus. Talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest. Eorum enim haec sunt, qui euentus humanos superiores quam suos animos esse ducunt. [4,29] XXIX. (62 ) Quare omnium philosophorum, ut ante dixi, una ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit perturbatione dicendum. Itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur utea tollatur, non, est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem moueat, sed lubido ipsa tollenda ut, siue, quod honestum est, id sit summum bonum, siue uoluptas siue horum utrumque coniunctum siue tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi uirtutis ipsius uehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. Continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura; quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque uitae. (63) Itaque non sine causa, cum Orestem fabulam doceret Euripides, primos tris uersus reuocasse dicitur Socrates: 'Neque tam terribilis ulla fando oratio est, Nec sors nec ira caelitum inuectum malum, Quod non natura humana patiendo ecferat.' Est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere enumeratio eorum qui tulerunt. Etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio - non enim sapientes eramus - maerore et dolore conscripsimus; quodque uetat Chrysippus, ad recentÏs quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque uim attulimus, ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet. [4,30] XXX. (64) Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. Est enim metus, ut aegritudo praesentis, sic ille futuri mali. Itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam appellabant, quod esset quasi dux consequentis molestiae. Quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia. Nam uidendum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus. Sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate leuitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. Itaque siue casu accidit siue consilio, percommode factum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum est. Quae si probata sunt, metu magna ex parte liberati sumus. (65) Ac de malorum opinione hactenus. [4,31] XXXI. Videamus nunc de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. Mihi quidem in tota ratione ea, quae pertinet ad animi perturbationem, una, res uidetur causam continere, omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis uoluntarias. Hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio atque ut in malis opinatis tolerabilia, sic in bonis sedatiora sunt effÏcienda ea quae magna et laetabilia ducuntur. Atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione maleuolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus. (66) Atque erat facile sequentem eam rationem, quae maxume probatur de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more communi. Sint sane ista bona, quae putantur, honores diuitiae uoluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, uituperetur tamen cachinnatio. Eodem enim uitio est ecfusio animi in laetitita quo in dolore contractio, eademque leuitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leues; et, curui inuidere aegritudinis sit, malis autem alienis uoluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponendo castigari solet; atque ut cauere decet, timere non decet, sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus; (67) illud iam supra diximus, contractionem animi recte fieri numquam posse, elationem posse. Aliter enim Naeuianus ille gaudet Hector: 'Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato uiro', aliter ille apud Trabeam: 'Lena delenita argento nutum obseruabit meum, Quid uelim, quid studeam. Adueniens digito impellam ianuam, Fores patebunt. De Inprouiso Chrysis ubi me aspexerit, Alacris ob uiam mihi ueniet complexum exoptans meum, Mihi se dedet.' Quam haec pulchra putet, ipse iam dicet: 'Fortunam ipsam anteibo fortunis meis'. [4,32] XXXII. (68) Haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter attendentem penitus uidere. Et ut turpes sunt, qui ecferunt se laetitia tum cum fruuntur Veneriis uoluptatibus, sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt. Totus uero iste, qui uolgo appellatur amor - nec hercule inuenio, quo nomine alio possit appellari -, tantae leuitatis est, ut nihil uideam quod putem conferendum. Quem Caecilius 'deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum' existumat. 'Cui in manu sit,'quem esse dementem uelit, Quem sapere' quem sanari' quem in morbum inici, --- Quem contra amari, quem expeti, quem arcessier.' (69) O praeclaram emendatricem uitae poeticam, quae amorem flagitii et leuitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet! De comoedia loquor, quae, si haec flagitia non probaremus, nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum? 'Tu me amoris magis quam honoris seruauisti gratia.' Quid ergo? hic amor Medeae quanta miseriarum excitauit incendia! Atque ea tamen apud alium poetam patri dicere audet se 'coniugem' habuisse 'Illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est patre'. [4,33] XXXIII. (70) Sed poetas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio uersari ipsum uidemus Iouem: ad magistros uirtutis philosophos ueniamus, qui amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente. Quis est enim iste amor amicitiae? cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem? Mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo uidetur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores. Bene ergo Ennius: 'Flagiti principium est nudare inter ciuis corpora.' Qui ut sint, quod fieri posse uideo, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et coercent. (71) Atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi raptu dubitat, quid poetae uelint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat Laius? Quid denique homines doctissimi et summi poetae de se ipsis et carminibus edunt et cantibus? Fortis uir in sua re p- cognitus quae de iuuenum amore scribit Alcaeus! Nam Anacreontis quidem tota poesis est amatoria. Maxume uero omnium flagrasse amore Reginum Ibycum apparet ex scriptis. [4,34] XXXIV. Atque horum omnium lubidinosos esse amores uidemus: philosophi sumus exorti, et auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus. (72) Stoici uero et Sapientem amaturum esse dicunt amorem ipsum 'conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie' definiunt. Qui si quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; uacat enim omni libidine; haec autem de libidine oratio est. Sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insanÏa, qualis in Leucadia est: 'Si quidem sit quisquam deus, Cui ego sim curae' (73) At id erat deis omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur uoluptate amatoria! 'Heu me infelicem!' Nihil uerius. Probe et ille: 'Sanusne es, qui temere lamentare?' Sic insanus uidetur etiam suis. At quas tragoedias efficit! 'Te, Apollo sancte, fer opem, teque, amnipotens Neptune, inuoco, Vosque adeo, Venti!' Mundum totum se ad amorem suum subleuandum conuersurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam: 'Nam quid ego te appellem, Venus?' Eam prae lubidine negat curare quicquam: quasi uero ipse non propter lubidinem tanta flagitia et faciat et dicat. [4,35] XXXV. (74) Sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat ostendatur quam leue, quam contemnendum, quam nihili, sit omnino, quam facile uel aliunde uel alio modo perfici uel omnino neglegi sit; abducendus etiam est non numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non conualescentes saepe curandus est; (75) etiam nouo quidam amore ueterem amorem tamquam clauo clauum eiciendum putant; maxume autem, admonendus , quantus sit furor amoris. Omnibus, enim ex animi perturbationibus est profecto nulla uehementior, ut, si iam ipsa illa accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo, - sed ut haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est. (76) Nam ut illa praeteream, quae sunt furoris, haec ipsa per sese quam habent leuitatem, quae uidentur esse mediocria, Iniuriae Suspiciones inimicitiae indutiae Bellum pax rursum! incerta haec si tu postules Ratione certa facere, nihilo plus agas, Quam si des operam, ut cum ratione insanias. Haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa prauitate deterreat? Est etiam illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi uoluntariam. Etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret. [4,36] XXXVI. (77) Ira uero, quae quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet, cuius inpulsu existit etiam inter fratres tale iurgium: 'Quis homo te exsuperauit usquam gentium impudentia?' 'Quis autem malitia te?' - Nosti, quae secuntur; alternis enim uersibus intorquentur inter fratres grauissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem nouam: Maior mihi moles, maius miscendum malum, Qui illius acerbum cor contundam et comprimam'. Quo igitur haec erumpit moles? audi Thyestem: 'Ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser Mandarem natos' - Eorum uiscera apponit; quid est enim quo non progrediatur eodem ira, quo furor? Itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet. (78) His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, - quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere? - aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi uim, differant in tempus aliud, dum deferuescat ira. Deferuescere autem certe signiiÏcat ardorem animi inuita ratione excitatum. Ex quo illud laudatur Archytae, qui cum uilico factus esset iratior, 'Quo te modo' inquit 'accepissem, nisi iratus essem!' [4,37] XXXVII. (79) Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt - potest utilis esse insania? - aut naturalem? An quicquam est secundum naturam, quod fit repugnante ratione? Quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram? Ut Alexandrum regem uidemus, qui cum interemisset Clitum familiarem suum, uix a se manus abstinuit; tanta uis fuit paenitendi. Quibus cognitis quis est qui dubitet quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac uoluntarius? Quis enim dubitarit quin aegrotationes animi, qualis est auaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni aestumetur ea res ex qua animus aegrotat, oriantur? Unde intellegi debet perturbationem quoque omnem esse in opinione. (80) Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio grauis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia expectati et inpendentis mali, et si spes est expectatio boni, mali expectationem esse necesse est metum. Ut igitur metus, sic reliquae perturbationes sunt in malo. Ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut inuidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala ualetudine animi, sanabiles tamen, ut Socrates dicitur: cum multa in conuentu uitia conlegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate uitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate subleuatus, cum illa sibi insita, sed ratione a se deiecta diceret. (81) Ergo ut optuma quisque ualetudine adfectus potest uideri {ut} natura ad aliquem morbum procliuior, sic animus alius ad alia uitia propensior. Qui autem non natura, sed culpa uitiosi esse dicuntur, eorum uitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque procliuior. Inueteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur. [4,38] XXXVIII. (82) Sed cognita iam causa perturbationum quae omnes oriuntur ex iudiciis opinionum et uoluntatibus, sit iam huius disputationis modus. Scire autem nos oportet cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt. Morte enim contempta et dolore ad patiendum leuato adiunximus sedationem aegritudinis, qua nullum homini malum maius est. Etsi enim omnis animi perturbatio grauis est nec multum differt ab amentia, {tamen ita} ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se aegritudini dediderunt, miseros adflictos aerumnosos calamitosos. (83) Itaque non fortuito factum uidetur, sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus; in ea est enim fons miseriarum et caput. Sed et aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et uoluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum esse uideatur. Hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam pollicetur. (84) Demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari. His enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus. Aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosohia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et boni et beati uolumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque uiuendi. [5,0] LIBER QVINTVS. [5,1] I. (1) Quintus hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam tu, ex omnibus maxime probas, disputatum. Placere enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis uirtutem ad beate uiuendum se ipsa esse contentam. Quod etsi difficile est probatu propter tam uaria et tam multa tormenta fortunae, tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur. Nihil est enim omnium quae in philosophia tractantur, quod grauius magnificentiusque dicatur. (2) Nam cum ea causa impulerit eos qui primi se ad philosophiae studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo uitae statu exquirendo conlocarent, profecto spe beate uiuendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt. Quodsi ab is inuenta et perfecta uirtus est, et si praesidi ad beate uiuendum in uirtute satis est, quis est qui non praeclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam philosophandi arbitretur? Sin autem uirtus subiecta sub uarios incertosque casus famula fortunae est nec tantarum uirium est, ut se ipsa tueatur, uereor ne non tam uirtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate uiuendi quam uota facienda uideantur. (3) Equidem eos casus, in quibus me fortuna uehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere. Vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos. (4) Sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsi uirtute de uirtutis robore existumo. Illa enim, si modo est ulla uirtus, quam dubitationem auunculus tuus, Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil censet ad se pertinere. Nos autem omnia aduersa cum uenientia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare malumus. [5,2] II. (5) Sed et huius culpae et ceterorum uitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum cum a primis temporibus aetatis nostra uoluntas studiumque nos compulisset, his grauissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. 0 uitae philosophia dux, o uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum! quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset? Tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem uitae conuocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus. (6) Cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et uitae tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis sustulisti? Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est uita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam uituperetur. Vituperare quisquam uitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam uereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset? Sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus uita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur. [5,3] III. (7) Quam rem antiquissimam cum uideamus, nomen tamen esse confitemur recens. Nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, uerum etiam nomine? Quae diuinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque cuiusque rei cognitione hoc pulcherrimum nomen apud antiquos adsequebatur. Itaque et illos septem, qui a Graecis g-sophoi, sapientes a nostris et habebantur et nominabantur, et multis ante saeculis Lycurgum, cuius temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam heroicis aetatibus Ulixem et Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse sapientis. (8) Nec uero Atlans sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium diuina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset. A quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pythagorae manauit aetatem. Quem, ut scribi auditor Platonis Ponticus Heraclides, uir doctus in primis, Phliuntem ferunt uenisse, eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quaedam. Cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesiuisse ex eo, qua maxime arte confideret; at illum: artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. Admiratum Leontem nouitatem nominis quaesiuisse, quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset; (9) Pythagoram autem respondisse similem sibi uideri uitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut uendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque uel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed uisendi causa uenirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc uitam ex alia uita et natura profectos alios gloriae seruire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos - id est enim philosophos -; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in uita longe omnibus studiis contemplationem rerum, cognitionemque praestare. [5,4] IV. (10) Nec uero Pythagoras nominis solum inuentor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam uenisset, exornauit eam Graeciam, quae magna dicta est, et priuatim et publice praestantissumis et institutis et artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur quoue reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines interualla cursus anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates autem primus philosophiam deuocauit e caelo et in urbibus conlocauit et in domus etiam introduxit et coegit de uita et moribus rebusque bonis et malis quaerere. (11) Cuius multiplex ratio disputandi rerumque uarietas et ingeni magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios leuaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum ueri, quaereremus. Quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus. Et quadridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus: [5,5] V. (12) - Non mihi uidetur ad beate uiuendum satis posse uirtutem. - At hercule Bruto meo uidetur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo. - Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc, quod mihi dixi uideri, quale sit, de quo a te disputari uolo. - Nempe negas ad beate uiuendum satis posse uirtutem? - Prorsus nego. - Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene uiuendum satisne est praesidi in uirtute? - Certe satis. - Potes igitur aut, qui male uiuat, non eum miserum dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate uiuere? - Quidni possim? nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter et ob eam rem bene uiui potest, dum modo intellegas, quid nunc dicam 'bene.' Dico enim constanter grauiter sapienter fortiter. Haec etiam in eculeum coiciuntur, quo uita non adspirat beata. (13) - Quid igitur? solane beata uita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia grauitas fortitudo sapientia reliquaeque uirtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem? - Tu, si quid es facturus, noua aliqua conquiras oportet; ista me minime mouent, non solum quia peruulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam leuia quadam uina nihil ualent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata quam potata delectant. Velut iste chorus uirtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata uita a se desertas passura uideatur; cum autem animum ab ista pictura imaginibusque uirtutum ad rem ueritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quam diu torqueatur. (14) Quam ob rem hoc nunc quaeramus; uirtutes autem noli uereri ne expostulent et querantur se a beata uita esse relictas. Si enim nulla uirtus prudentia uacat, prudentia ipsa hoc uidet, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q- Caepione M- Aquilio recordatur, beatamque uitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune. [5,6] VI. (15) - Facile patior te isto modo agere, etsi iniquum est praescribere mihi te, quem ad modum a me disputari uelis. Sed quaero, utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur. - Actum uero, et aliquantum quidem. - Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta quaestio est. - Quo tandem modo? - Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes uitae beatae nullam partem relinquunt. Quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse non miser? Quid, si idem, quod plerumque fit paupertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem caecitatem, si denique, quod non modo singulis homininibus, sed potentibus populis saepe contigit, seruitutem? potest ea timens esse quisquam beatus? (16) Quid, qui non modo ea futura timet, uerum etiam fert sustinetque praesentia - adde eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus? Quid uero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem uidemus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius uoluptates undique hauriat, eo grauius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris? quid? elatus ille leuitate inanique lactitia exultans et temere gestiens nonne tanto miserior quanto sibi uidetur beatior? Ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt uoluptatibus. Ut maris igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commouente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moueri queat. (17) Quodsi est qui uim fortunae, qui omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi inani uoluptate, quid est cur is non beatus sit? et si haec uirtute efficiuntur, quid est cur uirtus ipsa per se non efficiat beatos? [5,7] VII. - Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo. Alterum autem iam integrum non est; superioribus enim disputationibus effectum est uacare omni animi perturbatione sapientem. (18) -Nimirum igitur confecta res est; uidetur enim ad exitum uenisse quaestio. - Propemodum id quidem. - Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. Nam geometrae cum aliquid docere uolunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est; philosophi quamcumque rem habent in manibus, in eam quae conueniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. Quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset quaesitum, satisne ad beate uiuendum uirtus posset, multa diceret? Cui satis esset rispondere se ante docuisse nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam uitam uirtute esse contentam, et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata uita uirtute contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit bonum. (19) Sed tamen non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in uirtute ad beate uiuendum esso uim, nihilo minus hoc agunt separatim. Propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quaeque res est, tanta praesertim. Caue enim putes ullam in philosophia uocem emissam clariorem ullumue esse philosophiae promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? o di boni! perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque uiuendi, ut esset semper denique beatus. (20) Sed uidero, quid efficiat; tantisper hoc ipsum magni aestumo, quod pollicetur. Nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non nauium moltitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui inuenisset nouam uoluptatem - qua ipsa non fuit contentus; neque enim umquam finem inueniet libido -, nos uellem praemio elicere possemus, qui nobis aliquid adtulisset, quo hoc firmius crederemus. [5,8] VIII. (21) -Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requiram. Ego enim adsentior eorum quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur uitam beatam uirtute confici, sic, si uita beata in uirtute sit, nihil esse nisi uirtutem bonum. Sed Brutus tuus auctore Aristo et Antiocho non sentit hoc; putat enim, etiamsi sit bonum aliquod praeter uirtutem, tamen ad beate uiuendum satis posse uirtutem. - Quid igitur? contra Brutumne me dicturum putas? - Tu uero, ut uidetur; nam praefinire non est meum. (22) -Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco. Nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo nuper, cum Athenis imperator apud eum deuersarer, dissensio fuit. Mihi enim non uidebatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset; in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. Dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus, uirtutem ipsam per se beatam uitam efficere posse neque tamen beatissimam; deinde ex maiore parte plerasque res nominari, etiamsi quae pars abesset, ut uires, ut ualetudinem, ut diuitias, ut honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur; item beatam uitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte optinere nomen suum. (23) Haec nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi uidentur. Nam et, qui beatus est, non intellego quid requirat, ut sit beatior - si est enim quod desit, ne beatus quidem est - , et quod ex maiore parte unam quamque rem appellari spectarique dicunt, est ubi id isto modo ualeat; cum uero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia aduorsa sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad beatam uitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam? [5,9] IX. (24) Hoc illud est, quod Theophrastus sustinere non potuit. Nam cum statuisset uerbera, tormenta, cruciatus, patriae euersiones, exilia, orbitates magnam uim habere ad male misereque uiuendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret. Quam bene, non quaeritur, constanter quidem certe. Itaque mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris. Hic autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum, uexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de uita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit. In eo etiam putatur dicere in rotam - id est genus quoddam tormenti apud Graecos - beatam uitam non escendere. Non usquam id quidem dicit omnino, sed quae dicit, idem ualent. (25) Possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint? Vexatur idem Theophrastus libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam: 'Vitam regit fortuna, non sapientia.' Negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius. Recte id quidem, sed nihil intellego dici potuiisse constantius. Si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium ualere? (26) An malumus Epicurum imitari? qui multa praeclare saepe dicit; quam enim sibi constanter conuenienterque dicat, non laborat. Laudat tenuem uictum. Philosophi id quidem, sed si Socrates aut Antisthenes diceret, non is qui finem bonorum uoluptatem esse dixerit. Negat quemquam iucunde posse uiuere, nisi idem honeste sapienter iusteque uiuat. Nihil grauius, nihil philosophia dignius, nisi idem hoc ipsum 'honeste sapienter iuste' ad uoluptatem referret. Quid melius quam: 'fortunam exiguam interuenire sapienti'? sed hoc isne dicit, qui, cum dolorem non modo maxumum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrumis tum, cum maxime contra fortunam glorietur? (27) Quod idem melioribus etiam uerbis Metrodorus: 'Occupaui te' inquit, 'Fortuna, atque cepi omnisque aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses.' Praeclare, si Aristo Chius aut si Stoicus Zenon diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret; tu uero, Metrodore, qui omne bonum in uisceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque spe contineri, Fortunae aditus interclusisti? Quo modo? isto enim bono iam exspoliari potes. [5,10] X. (28) Atqui his capiuntur imperiti, et propter huius modi sententias istorum hominum est multitudo; acute autem disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, uidere. Velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos uolumus esse. Quos dicam bonos, perspicuum est; omnibus enim uirtutibus instructos et ornatos tum sapientis, tum uiros bonos dicimus. Videamus, qui dicendi sint beati. (29) Equidem eos existimo, qui sint in bonis nullo adiuncto malo; neque ulla alia huic uerbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio. Hanc assequi uirtus, si quicquam praeter ipsam boni est, non potest. Aderit enim malorum, si mala illa ducimus, turba quaedam: paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graues dolores corporis, perdita ualitudo, debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, seruitus denique. In his tot et tantis - atque etiam plura possunt accidere - potest esse sapiens; nam haec casus importat, qui, in sapientem potest incurrere. At si ea mala sunt, quis potest praestare semper sapientem beatum fore, cum uel in omnibus his uno tempore esse possit? (30) Non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus magistris nec ueteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeraui in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem. Quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendori capiuntur, uires ualetudinem pulchritudinem diuitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo ducere: tum poterunt clarissima uoce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod ducant in bonis. (31) Nunc et haec loqui, quae sunt magni cuiusdam et alti uiri, et eadem, quae uulgus, in malis et bonis numerare concedi nullo modo potest. Qua gloria commotus Epicurus exoritur; cui etiam, si displacet, uidetur semper sapiens beatus. Hic dignitate huius sententiae capitur, sed numquam id diceret, si ipse se audiret. Quid est enim quod minus conueniat, quam ut is, qui uel summum uel solum malum dolorem esse dicat, idem censeat 'quam hoc suaue est!' tum, cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem? Non igitur ex singulis uocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia. [5,11] XI. (32) - Adducis me, ut tibi adsentiar. Sed tua quoque uide ne desideretur constantia. - Quonam modo? - Quia legi tuum nuper quartum de finibus; in eo mihi uidebare contra Catonem disserens hoc uelle ostendere - quod mihi quidem probatur - inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter uerborum nouitatem interesse. Quod si ita est, quid est causae quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam uim in uirtute esse ad beate uiuendum, liceat idem Peripateticis dicere? Rem enim opinor spectari oportere, non uerba. (33) Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. Cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem uiuimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. Verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, uerumne sit, quod Zenoni placuerit quodque eius auditori Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum , ut totum hoc beate uiuere in una uirtute poneret. (34) Quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens - quam sibi conueniat, ipse uiderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo uiro dignior? -, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus. [5,12] XII. Et si Zeno Citieus, aduena quidam et ignobilis uerborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam uidetur, huius sententiae grauitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter uirtutem diceretur bonum. (35) Velut in Gorgia Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, 'Haud scio' inquit; 'numquam enim cum eo conlocutus sum. - Ain tu? an aliter id scire non potes? - Nullo modo. - Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere, beatusne sit? - An ego possim, cum ignorem, quam sit doctus, quam uir bonus? - Quid? tu in eo sitam uitam beatam putas? - Ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros. - Miser ergo Archelaus? - Certe, si iniustus.' (36) Videturne omnem hic beatam uitam in una uirtute ponere? Quid uero? in Epitaphio quo modo idem? 'Nam cui uiro' inquit 'ex se ipso apta sunt omnia, quae ad beate uiuendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius euentis et errare coguntur, huic optume uiuendi ratio comparata est. Hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus cum reliquis commodis, tum maxime liberis parebit et oboediet praecepto illi ueteri; neque enim laetabitur umquam nec maerebit nimis, quod semper in se ipso omnem spem reponet sui.' Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio. [5,13] XIII. (37) Unde igitur ordiri rectius possumus quam a communi parente natura? quae, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse uoluit. Itaque et arbores et uites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper uirent, alia hieme nudata uerno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita uigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla ui impediente perfecta sint. (38) Facilius uero etiam in bestiis, quod is sensus a natura est datus, uis ipsius naturae perspici potest. Namque alias bestias nantis aquarum incolas esse uoluit, alias uolucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim soliuagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas. Atque earum quaeque suum tenens munus, cum in disparis animantis uitam transire non possit, manet in lege naturae. Et ut bestiis aliud alii praecipui a natura datum est, quod suum quaeque retinet nec discedit ab eo, sic homini multo quiddam praestantius; etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente diuina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest. (39) Hic igitur si est excultus et si eius acies ita curata est, ut ne caecaretur erroribus, fit perfecta mens, id est absoluta ratio, quod est idem uirtus. Et si omne beatum est, cui nihil deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque uirtutis est proprium, certe omnes uirtutis compotes beati sunt. Et hoc quidem mihi cum Bruto conuenit, id est cum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone. (40) Sed mihi uidentur etiam beatissimi. Quid enim deest ad beate uiuendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui diffidit, beatus esse qui potest? At diffidat necesse est, qui bona diuidit tripertito. [5,14] XIV. Qui enim poterit aut corporis firmitate aut fortunae stabilitate confidere? Atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. Quid ergo eius modi istorum est? ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere uideatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas nauis in omnem oram maritimam dimisisset, 'Non sane optabilis quidem ista' inquit 'rudentibus apta fortuna.' An dubium est quin nihil sit habendum in eo genere, quo uita beata compleatur, si id possit amitti? Nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus uita beata consistit. Nam qui timebit ne quid ex is deperdat, beatus esse non poterit. (41) Volumus enim eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, saeptum atque munitum, non ut paruo metu praeditus sit, sed ut nullo. Ut enim innocens is dicitur, non qui leuiter nocet, sed qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui parua metuit, sed qui omnino metu uacat. Quae est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in adeundo periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu? Atque haec certe non ita se haberent, nisi omne bonum in una honestate consisteret. (42) Qui autem illam maxume optatam et expetitam securitatem - securitatem autem nunc appello uacuitatem aegritudinis, in qua uita beata posita est - habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum? Qui autem poterit esse celsus et erectus et ea, quae homini accidere possunt, omnia parua ducens, qualem sapientem esse uolumus, nisi omnia sibi in se posita censebit? An Lacedaemonii Philippo minitante per litteras se omnia quae conarentur prohibiturum quaesiuerunt, num se esset etiam mori prohibiturus: uir is, quem quaerimus, non multo facilius tali animo reperietur quam ciuitas uniuersa? Quid? ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adiuncta, quae sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate uiuendum deesse ei, quem fortitudo ab aegritudine et a metu uindicet, temperantia cum a libidine auocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat? Haec efficere uirtutem ostenderem, nisi superioribus diebus essent esplicata. [5,15] XV. (43) Atqui cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem uitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque uersetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnant, his tu tam grauibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem uacuum solutum liberum uideris, hunc dubitabis beatum dicere? Atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est. Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si uero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum. (44) At quae isti bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt; solum igitur bonum, quod honestum; ex quo efficitur honestate una uitam contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda nec habenda, quibus abundantem licet esse miserrimum. (45) An dubitas quin praestans ualetudine, uiribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et uelocitatem, da diuitias, honores, imperia, opes, gloriam - si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo dubitabisne eum miserum dicere? Qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut aceruus ex sui generis granis, sic beata uita ex sui similibus partibus effici debeat. Quod si ita est, ex bonis, quae sola honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil poterit; quo detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod uero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile, ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum. [5,16] XVI. (46) Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quae nobis bona dicenda sint; omitto diuitias - quas cum quiuis quamuis indignus habere possit, in bonis non numero; quod enim est bonum, id non quiuis habere potest -, omitto nobilitatem famamque popularem stultorum in roborumque consensu excitatam: haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, uenusti oculi, color suauis et ea quae Anticlea laudat Ulixi pedes abluens: 'Lenitudo orationis, mollitudo corporis.' Ea si bona ducemus, quid erit in philosophi grauitate quam in uolgi opinione stultorumque turba quod dicatur aut grauius aut grandius? (47) At enim eadem Stoici praecipua 'uel 'producta' dicunt, quae 'bona' isti. Dicunt illi quidem, sed is uitam beatam completi negant; hi autem sine is esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant. Nos autem uolumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur. Sic enim princeps ille philosophiae disserebat: qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse esset, talem eius esse orationem; orationi autem facta similia, factis uitam. Adfectus autem animi in bono uiro laudabilis; et uita igitur laudabilis boni uiri; et honesta ergo, quoniam laudabilis. Ex quibus bonorum beatam uitam esse concluditur. (48) Etenim, pro deorum atque hominum fidem! parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis et oti consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem uoco, semper uacare, semper in animo eius esse placidissimarn pacem? Vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine alacritate, ulla, sine libidine nonne beatus? At semper sapiens talis; semper igitur beatus. Iam uero qui potest uir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? refert autem omnia ad beate uiuendum; beata igitur uita laudabilis; nec quicquam sine uirtute laudabile: beata igitur uita uirtute conficitur. [5,17] XVII. (49) Atque hoc sic etiam concluditur: nec in misera uita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. Et est in aliqua uita praedicabile aliquid et gloriandum ac prae se ferendum, ut Epaminondas: 'Consiliis nostris laus est attonsa Laconum,' ut Africanus: 'A sole exoriente supra Maeotis paludes Nemo est qui factis aequiperare queat.' (50) Quod si , beata, uita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud quod praedicandum et prae se ferendum sit. Quibus positis intellegis quid sequatur; et quidem, nisi ea uita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius uita beata; quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius; ita erit beata uita melius aliquid; quo quid potest dici peruersius? Quid? cum fatentur satis magnam uim esse in uitiis ad miseram uitam, nonne fatendum est eandem uim uirtute esse ad beatam uitam? contrariorum enim contraria sunt consequentia. (51) Quo loco quaero, quam uim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam (boni) lancem putet, ut terram et maria deprimat. [5,18] XVIII. Quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum grauissumum philosophorum, exaggerantem tantopere uirtutem, extenuantem cetera et abicientem, in uirtute non beatam modo uitam, sed etiam beatissimam ponere? (52) Quod quidem nisi fit, uirtutum interitus consequetur. Nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita exspectatio); in quem autem metus, in eundem formido timiditas pauor ignauia; ergo, ut idem uincatur interdum nec putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere: 'Proinde ita parent se in uita, ut uinci nesciant.' Hic autem uincetur, ut dixi, nec modo uincetur, sed etiam seruiet; at nos (autem) uirtutem semper liberam uolumus, semper inuictam; quae nisi sunt, sublata uirtus est. (53) Atque si in uirtute satis est praesidi ad bene uiuendum, satis est etiam ad beate; satis est enim certe in uirtute, ut fortiter uiuamus; si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus inuicti. Sequitur, ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter absolute prospere, igitur beate. Satis autem uirtus ad fortiter uiuendum potest; satis ergo etiam ad beate. (54) Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupiuit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet. [5,19] XIX. Similemne putas C- Laeli unum consulatum fuisse, et cum quidem cum repulsa (si, cum sapiens et bonus uir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus (a bono consule) potius quam ille (a bono populo) repulsam fert) - sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater? (55) Non dubito, tu quid responsurus sis; itaque uideo, cui committam. Non quemuis hoc idem interrogarem; responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus uni anteponere, sed unum diem Cinnae multorum et clarorum uirorum totis aetatibus. Laelius si digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn- Octaui praecidi caput iussit, P- Crassi L- Caesaris, nobilissimorum hominum, quorum uirtus fuerat domi militiaeque cognita, M- Antoni, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C- Caesaris, in quo mihi uidetur specimen fuisse humanitatis salis suauitatis leporis. Beatusne igitur, qui hos interfecit? Mihi contra non solum eo uidetur miser, quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere ei liceret (etsi peccare nemini licet; sed sermonis errore labimur; id enim licere dicimus, quod cuique concediltur). (56) Utrum tandem beatior C- Marius tum, cum Cimbricae uictoriae gloriam cum collega Catulo communicauit, paene altero Laelio - nam hunc illi duco simillimum -, an cum ciuili bello uictor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe: 'moriatur'? In quo beatior ille, qui huic nefariae uoci paruit, quam is, qui tam scelerate imperauit. Nam cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum morti iam ipsi aduentanti paulum procedere ob uiam, quod fecit Catulus, quam quod Marius, talis uiri interitu sex suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus aetatis. [5,20] XX. (57) Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et uiginti natus annos dominatum occupauisset. Qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam seruitute oppressam tenuit ciuitatem! Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in uictu temperantiam in rebusque gerundis uirum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum; ex quo omnibus bene ueritatem intuentibus uideri necesse est miserrimum. Ea enim ipsa, quae concupierat, ne tum quidem, cum omnia se posse censebat, consequebatur. (58) Qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus - etsi id quidem alius alio modo tradidit - abundaretque et aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciae quosdam adulescentis amore coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos ex familiis locupletium seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat, et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque, ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. (59) Cumque duas uxores haberet, Aristomachen ciuem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat. (60) Atque is cum pila ludere uellet - studiose enim id factitabat - tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic cum quidam familiaris iocans dixisset: 'huic quidem certe uitam tuam committis' adrisissetque adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia uiam demonstrauisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu adprobauisset. Atque eo facto sic doluit, nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates. Cum huic obsecutus sis illi est repugnandum. [5,21] XXI. (61) Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit, quam esset beatus. Nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, 'Visne igitur' inquit, 'o Damocle, quoniam te haec uita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?' Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornauit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare. (62) Aderant unguenta coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae defluebant coronae; denique exorauit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne uidetur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, ciuibus libertatem et iura redderet; is enim se adulescens inprouida aetate inretierat erratis eaque commiserat, ut saluus esse non posset, si sanus esse coepisset. [5,22] XXII. (63) Quantopere uero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declarauit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum uadem mortis accepisset, alter, ut uadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, 'Utinam ego' inquit 'tertius uobis amicus adscriberer!' Quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate uictus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto a puero et artibus ingenuis erudito, musicorum uero perstudioso; poÎtam etiam tragicum - quam bonum, nihil ad rem; in hoc enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum est; adhuc neminem cognoui poÎtam (et mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non optumus uideretur; sic se res habet: te tua, me delectant mea - sed ut ad Dionysium redeamus: omni cultu et uictu humano carebat; uiuebat cum fugitiuis, cum facinerosis, cum barbaris; neminem, qui aut libertate dignus esset aut uellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur. [5,23] XXIII. (64) Non ego iam cum huius uita, qua taetrius miserius detestabilius escogitare nihil possum, Platonis aut Archytae uitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: ex eadem urbe humilem homunculum a puluere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et uestitum uepribus et dumetis indagaui sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. (65 ) Ego autem cum omnia conlustrarem oculis - est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum -, animum aduerti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis - erant autem principes mecum - dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. lnmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. (66) Quo cum patefactus esset aditus, ad aduersam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus uersiculorum dimidiatum fere. Ita nobilissima Graeciae ciuitas, quondam uero etiam doctissima, sui ciuis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. Sed redeat, unde aberrauit oratio: quis est omnium, qui modo cum Musis, id est cum humanitate et cum doctrina, habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit quam illum tyrannum? Si uitae modum actionemque quaerimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus suauissimus pastus animorum, alterius in caede et iniuriis cum et diurno et nocturno metu. Age confer Democritum Pythagoram, Anaxagoram: quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones? (67) Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm esse necesse est illud, quod quaeris, optumum. Quid est autem in homine sagaci ac bona mente melius? Eius bono fruendum est igitur, si beati esse uolumus; bonum autem mentis est uirtus; ergo hac beatam uitam contineri necesse est. Hinc omnia quae pulchra honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius uidetur, plena gaudiorum sunt. Ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit uitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex honestate. [5,24] XXIV. (68) Sed ne uerbis solum attingamus ea quae uolumus ostendere, proponenda quaedam quasi mouentia sunt, quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque conuertant. Sumatur enim nobis quidam praestans uir optumis artibus, isque animo parumper et cogitatione fingatur. Primum ingenio eximio sit necesse est; tardis enim mentibus uirtus non facile comitatur; deinde ad inuestigandam ueritatem studio incitato. Ex quo triplex ille animi fructus existet, unus in cognitione rerum positus et in explicatione naturae, alter in discriptione expetendarum fugiendarumque rerum ne uiuendi, tertius in iudicando, quid cuique rei sit consequens quid repugnans, in quo inest omnis cum subtilitas disserendi, tum ueritas iudicandi. (69) Quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis! ut, cum totius mundi motus conuersionesque perspexerit sideraque uiderit innumerabilia caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem alia suos quaeque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia quorum uagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant - horum nimirum aspectus impulit illos ueteres et admonuit, ut plura quaererent; inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis uel inanimi uel animantis uel muti uel loquentis origo, quae uita, qui interitus quaeque ex alio in aliud uicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cauernis maria sustineantur, qua omnia delata grauitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo. [5,25] XXV . (70) Haec tractanti animo et noctes et dies cogitanti existit illa deo Delphis praecepta cognitio, ut ipsa se mens agnoscat coniunctamque cum diuina mente se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur. Ipsa enim cogitatio de ui et natura deorum studium incendit illius aeternitatem imitandi, neque se in breuitate uitae conlocatam putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas et necessitate nexas uidet, quibus ab aeterno tempore fluentibus in aeternum ratio tamen mensque, moderatur. (71) Haec ille intuens atque suspiciens uel potius omnis partis orasque circumspiciens quanta rursus animi tranquillitate humana et citeriora considerat! Hinc illa cognitio uirtutis existit, efflorescunt genera partesque uirtutum, inuenitur, quid sit quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultumum, quo referenda sint officia, quae degendae aetatis ratio deligenda. Quibus et talibus rebus exquisitis hoc uel maxime efficitur, quod hac disputatione agimus, ut uirtus ad beate uiuendum sit se ipsa contenta. (72) Sequitur tertia, quae per omnis partis sapientiae manat et funditur, quae rem definit, genera dispertit, sequentia adiungit, perfecta concludit, uera et falsa diiudicat, disserendi ratio et scientia. Ex qua cum summa utilitas existit ad res ponderandas, tum maxume ingenua delectatio et digna sapientia. Sed haec otii. Transeat idem iste sapiens ad rem publicam tuendam. Quid eo possit esse praestantius, cum (contineri) prudentia utilitatem ciuium cernat, iustitia nihil in suam domum inde deriuet, reliquis utatur tot tam uariisque uirtutibus? Adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis uitae consentiens et paene conspirans, tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque uictu. Quid haec tandem uita desiderat, quo sit beatior? cui refertae tot tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est. Quodsi gaudere talibus bonis animi, id est uirtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri necesse est. [5,26] XXVI. (73) - Etiamne in cruciatu atque tormentis? - An tu me in uiola putabas aut in rosa dicere? An Epicuro, qui tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit esclamare: 'Quam pro nihilo puto!', cum praesertim omne malum dolore definiat bonum uoluptate, haec nostra honesta turpia inrideat dicatque nos in uocibus occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leue aut asperum in corpore sentiatur: huic ergo, ut dixi, non multum differenti a iudicio ferarum obliuisci licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum dicere se beatum in summo cruciatu atque tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam solum? (74) Nec uero illa sibi remedia comparauit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis uerecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, (praecepta fortitudinis), duritiam uirilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum uoluptatium, ut si quis aestuans, cum uim caloris non facile patiatur, recordari uelit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse - non enim uideo, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae uoluptates -; (75) sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare uellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant? Me quidem auctore etiam Peripatetici ueteresque Academici balbuttire aliquando desinant aperteque et clara uoce audeant dicere beatam uitam in Phalaridis taurum descensuram. [5,27] XXVII. (76) Sint enim tria genera bonorum, ut iam a laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo intellego, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum corporis externa iaceant humi et tantum modo, quia sumenda sint, appellentur bona, animi autem illa diuina longe lateque se pandant caelumque contingant; ut, ea qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non beatissimum etiam dixerim? Dolorem uero sapiens extimescet? is enim huic maxime sententiae repugnat. Nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse uidemur superiorum dierum disputationibus armati et parati; dolor esse uidetur acerrumus uirtutis aduersarius; is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur. (77) Huic igitur succumbet uirtus, huic beata sapientis et constantis uiri uita cedet? Quam turpe, o di boni! Pueri Spartiatae non ingemescunt uerberum dolore laniati. Adulescentium greges Lacedaemone uidimus ipsi incredibili contentione certantis pugnis calcibus unguibus morsu denique, cum examinarentur prius quam uictos se faterentur. Quae barbaria India uastior aut agrestior? in ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucasi niues hiemalemque uim perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adplicauerunt, sine gemitu aduruntur. (78) Mulieres uero in India, cum est cuius earum uir mortuus, in certamen iudiciumque ueniunt, quam plurumum ille dilexerit - plures enim singulis solent esse nuptae -; quae est uictrix, ea laeta prosequentibus suis una cum uiro in rogum imponitur, illa uicta maesta discedit. Numquam naturam mos uinceret; est enim ea semper inuicta; sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum infecimus, opinionibus maloque more delenitum molliuimus. Aegyptiorum morem quis ignorat? quorum inbutae mentes prauitatis erroribus quamuis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum uiolenti quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent. (79) De hominibus loquor; quid? bestiae non frigus, non famem, non montiuagos atque siluestris cursus lustrationesque patiuntur? non pro suo partu ita propugnant, ut uulnera excipiant, nullos impetus nullos ictus reformident? Omitto, quae perferant quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis. Plena uita exemplorum est. [5,28] XXVIII. (80) Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde deflexit. Dabit, inquam, se in tormenta uita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tortoris os uiderit, consistet uirtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra fores, ut ante dixi, limenque carceris. Quid enim ea foedius, quid deformius sola relicta, comitatu pulcherrimo segregata? quod tamen fieri nullo pacto potest; nec enim uirtutes sine beata uita cohaerere possunt nec illa sine uirtutibus. (81) Itaque eam tergiuersari non sinent secumque rapient, ad quemcumque ipsae dolorem cruciatumque ducentur. Sapientis est enim proprium nihil quod paenitere possit facere, nihil inuitum, splendide constanter grauiter honeste omnia, nihil ita exspectare quasi certo futurum, nihil, cum acciderit, admirari, ut inopinatum ac nouum accidisse uideatur, omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudiciis. Quo quid sit beatius, mihi certe in mentem uenire non potest. (82) Stoicorum quidem facilis conclusio est; qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturae cumque ea conuenienter uiuere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, uerum etiam potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem uita beata sit. Ita fit semper uita beata sapientis. Habes, quae fortissime de beata uita dici putem et, quo modo nunc est, nisi quid tu melius attuleris, etiam uerissime. [5,29] XXIX. Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla uincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie ueritatis mouet, - quod paulo ante Peripateticos ueteremque Academiam hortari uidebare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id uelim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere. Multa enim a te contra istam sententiam dicta sunt et Stoicorum ratione conclusa. (83) Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta iudicari. Et quoniam uideris hoc uelle, ut, quaecumque dissentientium philosophorum sententia sit de finibus, tamen uirtus satis habeat ad uitam beatam praesidi, - quod quidem Carneadem disputare solitum accepimus, sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat: nos illud quidem cum pace agemus - si enim Stoici finis bonorum recte posiuerunt, confecta res est: necesse est semper beatum esse sapientem - , (84) sed quaeramus unam quamque reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc praeclarum quasi decretum beatae uitae possit omnium sententiis et disciplinis conuenire. [5,30] XXX. Sunt autem haec de finibus, ut opinor, retentae defensaeque sententiae: primum simplices quattuor, nihil bonum nisi honestum, ut Stoici, nihil bonum nisi uoluptatem, ut Epicurus, nihil bonum nisi uacuitatem , ut Hieronymus, nihil bonum nisi naturae primis bonis aut omnibus aut maxumis frui, ut Carneades contra Stoicos disserebat. (85) Haec igitur simplicia, illa mixta: tria genera bonorum, maxuma animi, secunda corporis, externa tertia, ut Peripatetici nec multo ueteres Academici secus; uoluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulauit, indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit. Haec sunt sententiae, stabilitatis aliquid habeant; nam Aristonis Pyrrhonis Erilli non nullorumque aliorum euanuerunt. Hi quid possint optinere, uideamus omissis Stoicis, quorum satis uideor defendisse sententiam. Et Peripateticorum quidem explicata causa est praeter Theophrastum et si qui illum secuti imbecillius horrent dolorem et reformidant; reliquis quidem licet facere id quod fere faciunt, ut grauitatem dignitatemque uirtutis exaggerent. Quam cum ad caelum extulerunt, quod facere eloquentes homines copiose solent, reliqua ex conlatione facile est conterere atque contemnere. Nec enim licet is, qui laudem cum dolore petendam esse dicant, negare eos esse beatos, qui illam adepti sunt. Quamquam enim sint in quibusdam malis, tamen hoc nomen beati longe et late patet. [5,31] XXXI. (86) Nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitura non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper uacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic uita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et grauiore ex parte bona propendent, beata recte dici potest. (87) Sequetur igitur horum ratione uel ad supplicium beata uita uirtutem cumque ea descendet in taurum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec eam minis aut blandimentis corrupta deseret. Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia, quorum uterque honestatem sic complectitur, ut omnia quae sine ea sint, longe (et) retro ponenda censeat. Reliqui habere se uidentur angustius, enatant tamen, Epicurus Hieronymus et si qui sunt qui desertum illum Carneadeum curent defendere; nemo est enim eorum quin bonorum animum putet esse iudicem eumque condocefaciat, ut ea, quae bona malaue uideantur, possit contemnere. (88) Nam quae tibi Epicuri uidetur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium reliquorum. Quis enim parum est contra mortem aut dolorem paratus? Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem uoluptarium dicimus. Quid? is tibi mortemne uidetur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inuentorum suorum memoria et recordatione confutat? Nec haec sic agit, ut ex tempore quasi effuttire uideatur. De morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere. Item dolore certa habet quae sequatur, cuius magnitudinem breuitate consolatur, longinquitatem leuitate. (89) Qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, melius se habent quam Epicurus? An ad cetera, quae mala putantur, non et Epicurus et reliqui philosophi satis parati uidentur? Quis non paupertatem extimescit? neque tamen quisquam philosophorum. [5,32] XXXII. Hic uero ipse quam paruo est contentus! nemo de tenui uictu plura dixit. Etenim, quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret uel potius cur curet omnino? (90) An Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non poterunt? Illius epistula fertur his uerbis: 'Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne uescor. Quare ut ad quietum me licet uenias. Munera autem ista, quibus es delectatus, uel ciuibus tuis uel diis inmortalibus dona.' Omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura uitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt. (91) Socrates, in pompa cum magna uis auri argentique ferretur, 'Quam multa non desidero!' inquit. Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quac erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxuma, abduxit legatos ad cenam in Academiam; is apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu. Cum postridie rogarent cum, cui numerari iuberet, 'Quid? uos hesterna' inquit 'cenula non intellexistis me pecunia non egere?', Quos cum tristioris uidisset, triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem uideretur. (92) At uero Diogenes liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut diceret, si quid opus esset, 'Nunc quidem paululum' inquit 'a sole.' Offecerat uidelicet apricanti. Et hic quidem disputare solebat, quanto regem Persarum uita fortunaque superaret; sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore; se eius uoluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse. [5,33] XXXIII. (93 ) Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diui serit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen: partim esse naturales et necessarias, partim naturales et non necessarias, partim neutrum; necessarias satiari posse paene nihilo; diuitias enim naturae esse parabiles; secundum autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse censet nec uero ad carendum; tertias, quod essent plane inanes neque necessitatem modo, sed ne naturam quidem attingerent, funditus eiciendas putauit. (94) Hoc loco multa ab Epicureis disputantur, eaeque uoluptates singillatim extenuantur; quarum genera (non) contemnunt, quaerunt tamen copiam. Nam et obscenas uoluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut ualitudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc uoluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam. (95) Totumque hoc de uoluptate sic ille praecipit, ut uoluptatem ipsam per se, quia uoluptas sit, semper optandam expetendam putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum; itaque hac usurum compensatione sapientem, et uoluptatem fugiat, si ea maiorem dolorem effectura sit, et dolorem suscipiat maiorem efficientem uoluptatem; omniaque iucunda, quamquam sensu corporis iudicentur, ad animum referri tamen. (96) Quocirca corpus gaudere tam diu, dum praesentem sentiret uoluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere uenientem nec praeteritam praeterfluere sinere. Ita perpetuas et contextas uoluptates in sapiente fore semper, cum expectatio speratarum uoluptatum perceptarum memoria iungeretur. [5,34] XXXIV. (97 ) Atque his similia ad uictum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod paruo cultu natura contenta sit. Etenim quis hoc non uidet, desideriis omnia ista condiri ? Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaueribus inquinatam bibisset, negauit umquam se bibisse iucundius: numquam uidelicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolomaeus ederat; cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil uisum est illo pane iucundius. Socraten ferunt, cum usque ad uesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem. (98) Quid? uictum Lacedaemoniorum in philitiis nonne uidemus? ubi cum tyrannus cenauisset Dionysius, negauit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum. Tum is qui illa coxerat: 'Minime mirum; condimenta enim defuerunt.' 'Quae tandem?' inquit ille. 'Labor in uenatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis; his enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur.' Atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut quicquid obiectum est, quod modo a natura non sit alienum, eo contentae non quaerunt amplius. (99) Ciuitates quaedam uniuersae more doctae parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus. Persarum a Xenophonte uictus exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam praeter nasturcium. Quamquam, si quaedam etiam suauiora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum suauitate praestanti! Adde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in uictu, adde integritatem ualetudinis, confer sudantis ructantis refertos epulis tamquam opimos boues: (100) tum intelleges, qui uoluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque uictus esse in desiderio, non in satietate. [5,35] XXXV. Timotheum, clarum hominem Athenis et principem ciuitatis, ferunt, cum cenauisset apud Platotiem eoque conuiuio admodum delectatus esset uidissetque eum postridie, dixisse: 'Vestrae quidem cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt' Quid quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi? Est praeclara epistula Platonis ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere uerbis: 'Quo cum uenissem, uita illa beata, quae ferebatur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque, quae comitantur huic uitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus uero multo minus. (101) Quae enim natura tam mirabiliter temperari potest?' quo modo igitur iucunda uita potest esse, a qua absit prudentia, absit moderatio? Ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto: 'Haec habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido Hausit; at illa iacent multa et praeclara relicta.' 'Quid aliud' inquit Aristoteles 'in bouis, non in regis sepulcro inscriberes? Haec habere se mortuum dicit, quae ne uiuus quidem diutius habebat quam fruebatur.' (102) Cur igitur diuitiae desiderentur, aut ubi pauper tas beatos esse non sinit? Signis, credo, tabulis studes. Si quis est qui bis delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant? Est enim carum rerum omnium nostra urbe summa in publico copia. Quae qui priuatim habent, nec tam multa et raro uident, cum in sua rura uenerunt; quos tamen pungit aliquid, cum, illa unde habeant, recordantur. Dies deficiat, si uelim paupertatis causam defendere. Aperta enim res est, et cotidie nos ipsa natura admonet, quam paucis, quam paruis rebus egeat, quam uilibus. [5,36] XXXVI. (103) Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit? Vide ne plus commendatio in uulgus et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat quam uoluptatis. Leuiculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque alteri: 'Hic est ille Demosthenes.' Quid hoc leuius? At quantus orator! Sed apud alios loqui uidelicet didicerat, non multum ipse secum. (104) Intellegendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimescendam. 'Veni Athenas' inquit Democritus 'neque me quisquam ibi adgnouit.' Constantem hominem et grauem, qui glorietur a gloria se afuisse! An tibicines ique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur, uir sapiens multo arte maiore praeditus non quid uerissimum sit, sed quid uelit uulgus, exquiret? An quicquam stultius quam, quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse uniuersos? Ille uero nostras ambitiones leuitatesque contemnet honoresque populi etiam ultro delatos repudiabit; nos autem eos nescimus, ante quam paenitere coepit, contemnere. (105) Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Hermodoro; uniuersos ait Ephesios esse morte multandos, quod, cum ciuitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint: 'Nemo de nobis unus excellat; sin quis extiterit, alio in loco et apud alios sit.' An hoc non ita fit omni in populo? nonne omnem exsuperantiam uirtutis oderunt? Quid? Aristides - malo enim Graecorum quam nostra proferre - nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset? Quantis igitur molestiis uacant, qui nihil omnino cum populo contrahunt! Quid est enim dulcius otio litterato? is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria cognoscimus. [5,37] XXXVII. (106) Contempto igitur honore, contempla etiam pecunia quid relinquitur quod extimescendum sit? Exilium, credo, quod in maxumis malis ducitur. Id si propter alienam et offensam populi uoluntatem malum est, quam sit ea contemnenda, (sicut a) paulo ante dictum est. Sin abesse a patria miserum est, plenae miserorum prouinciae sunt, ex quibus admodum pauci in patriam reuertuntur. (107) 'At multantur bonis exules'. Quid tum? parumne multa de toleranda paupertate dicuntur? Iam uero exilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quaerimus, quantum a perpetua peregrinatione differt? In qua aetates suas philosophi nobilissimi consumpserunt, Xenocrates Crantor, Arcesilas Lacydes, Aristoteles Theophrastus, Zeno Cleanthes, Chrysippus Antipater, Carneades Clitomachus, Philo Antiochus, Panaetius Posidonius, innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum reuerterunt. 'At enim sine ignominia'. adficere sapientem? de sapiente enim haec omnis oratio est, cui iure id accidere non possit; nam iure exulantem consolari non oportet. (108) Postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum, qui ad uoluptatem ea referunt quae secuntur in uita, ut, quocumque haec loco suppeditetur ibi beate queant uiuere. Itaque ad omnem rationem Teucri uox accommodari potest: 'Patria est, ubicumque est bene'. Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret, 'mundanum' inquit; totius enim mundi se incolam et ciuem arbitrabatur. Quid? T. Albucius nonne animo aequissimo Athenis exul philosophabatur? cui tamen illud ipsum non accidisset, si in re p. quiescens Epicuri legibus paruisset. (109) Qui enim beatior Epicurus, quod in patria uiuebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? Aut Plato Xenocratem uincebat aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? Quanti uero ista ciuitas aestimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur? Damaratus quidem, Tarquinii nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreauit. Num stulte anteposuit exilii libertatem domesticae seruituti? [5,38] XXXVIII. (110) Iam uero motus animi, sollicitudines aegritudinesque obliuione leniuntur traductis animis ad uoluptatem. Non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in uoluptatibus. Ex quo effici putat ille, quod quaerimus, ut sapiens semper beatus sit. (111) 'Etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium?' Etiam; nam ista ipsa contemnit. Primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret uoluptatibus? Cum quidam etiam disputent ceteras uoluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non uersari in oculorum ulla iucunditate, ut ea, quae gustemus olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte uersentur. In oculis tale nil fit; animus accipit, quae uidemus. Animo autem multis modis uariisque delectari licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. Loquor enim de docto homine et erudito, cui uiuere est cogitare. Sapientis autem cogitatio non ferme ad inuestigandum adhibet oculos aduocatos. (112) Etenim si nox non adimit uitam beatam, cur dies nocti similis adimat? Nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem paulo obscenius, sed non absurda sententia est; cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, 'Quid agitis?' inquit, 'an uobis nulla uidetur uoluptas esse nocturna?' Appium quidem ueterem illum, qui caecus annos multos fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu nec priuato nec publico muneri defuisse. C. Drusi domum compleri a consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non uidebant, caecum adhibebant ducem. Pueris nobis Cn. Aufidius praetorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat historiam et uidebat in litteris. [5,39] XXXIX. (113) Diodotus Stoicus caecus multos annos nostrae domi uixit. Is uero, quod credibile uix esset, cum in philosophia multo etiam magis adsidue quam antea uersaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse uix uidetur, geometriae munus tuebatur uerbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent. Asclepiadem ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum quidam quaereret, quid ei caecitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior. Ut enim uel summa paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibusdam Graecis cotidie, sic caecitas. ferri facile possit, si non desint subsidia ualetudinum. (114) Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at uero bona mala, aequa iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parua poterat, et sine uarietate colorum licebat uiuere beate, sine notione rerum non licebat. Atque hic uir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii saepe, quod ante pedes esset, non uiderent, ille infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. Traditum est etiam Homerum caecum fuisse; at eius picturam, non poÎsin uidemus: quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non uiderit, nos ut uideremus, effecerit? Quid ergo? aut Homero delectationem animi ac uoluptatem aut cuiquam docto defuisse umquam arbitramur? (115) Aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent, huic discendi quaerendique diuinae delectationi toto se animo dedissent? Itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poÎtae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam; at uero Polyphemum Homerus cum inmanem ferumque finxisset, cum ariete etiam conloquentem facit eiusque laudare, fortunas, quod, qua uellet, ingredi posset et, quae uellet, attingere. Recte hic quidem; nihilo enim erat ipse Cyclops quam aries ille prudentior. [5,40] XL. (116) In surditate uero quidnam est mali? Erat surdaster M- Crassus, sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi, ut mihi uidebatur, iniuria. Epicurei Nostri Graece fere nesciunt nec Graeci Latine. Ergo hi in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque nos in eis linguis quas non intellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus. 'At uocem citharoedi non audiunt'. Ne stridorem quidem serrae, tum cum acuitur, aut grunditum cum iugulatur suis nec, cum quiescere uolunt, fremitum murmurantis maris; et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inuenti, multos beate uixisse sapientis, deinde multo maiorem percipi posse legendis iis quam audiendis uoluptatem. (117) Tum, ut paulo ante caecos ad aurium traducebamus uoluptatem, sic licet surdos ad oculorum. Etenim, qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret. Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrumis corporis. Qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem; sin forte longinquitate producti uehementius tamen torquent, quam ut causa sit cur ferantur. quid est tandem, di boni, quod laboremus? portus enim praesto est, (quoniam mors ibidem est), aeternum nihil sentiendi receptaculum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti 'Magnum uero' inquit 'effecisti, si cantharidis uim consecutus es'. (118) Paulus Persi deprecanti, ne in triumpho duceretur, 'In tua id quidem potestate est.' Multa primo die, cum de ipsa morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet. [5,41] XLI. Mihi quidem in uita, seruanda uidetur illa lex, quae in Graecorum conuiuiis optinetur: 'Aut bibat' inquit 'aut abeat'. Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis uoluptate potandi aut, ne sobrius in uiolentiam uinolentorum incidat, ante discedat. Sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, totidem uerbis dicit Hieronymus. (119) Quodsi hi philosophi, quorum ea sententia est, ut uirtus per se ipsa nihil ualeat, omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicamus, id illi cassum quiddam et inani uocis sono decoratum esse dicant, ei tamen semper beatum censent esse sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum uidetur? Quorum alii tantam praestantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab iis corporis et externa obruantur, alii autem haec ne bona quidem ducunt, in animo reponunt omnia. (120) Quorum controuersiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare Carneades. Nam cum, quaecumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda uiderentur neque tamen Peripatetici plus tribuerent diuitiis bonae ualetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non uerbis ponderarentur, causam esse dissidendi negabat. Quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quem ad modum optinere possint, ipsi uiderint; mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene uiuendi facultate dignum quiddam philosophorum uoce profitentur. (121) Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus. Equidem me etiam conscripturum arbitror - ubi enim melius uti possumus hoc, cuicuimodi est, otio? -, ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus, a quo non modo inpulsi sumus ad philosophiae scriptiones, uerum etiam lacessiti. In quo quantum ceteris profuturi simus, non facile dixerim, nostris quidem acerbissimis doloribus uariisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inueniri leuatio.