[1] I. (1) Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum, iudiciorum, consuetudinis nostrae, miretur profecto, quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet, quin tanti facinoris reus arguatur, ut eo neglecto ciuitas stare non possit; idem cum audiat esse legem, quae de seditiosis consceleratisque ciuibus, qui armati senatum obsederint, magistratibus uim attulerint, rem publicam oppugnarint, cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod uersetur in iudicio, requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam uim in iudicium uocari, sed adulescentem illustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio, quem ipse in iudicium et uocet et uocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini illius pietatem non reprehendat, muliebrem libidinem comprimendam putet, uos laboriosos existimet, quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. (2) Etenim si attendere diligenter, existimare uere de omni hac causa uolueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse, cui, utrum uellet, liceret, nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario, ignosco, qui habet excusationem uel pietatis uel necessitatis uel aetatis. Si uoluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si sperauit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter est resistendum. [2] II. (3) Ac mihi quidem uidetur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M- Caeli maxime conuenire, ut ad ea, quae accusatores deformandi huius causa, detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt, primum respondeam. Obiectus est pater uarie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate M- Caelius notis ac maioribus natu et sine mea oratione et tacitus facile ipse respondet; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque uersatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in M- Caelio habitam esse summam hodieque haberi non solum a suis, sed etiam ab omnibus, quibus potuerit aliqua de causa esse notus. (4) Equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est quidem ista nostra existimatio, sed iudicium certe parentis; quid nos opinemur, audietis ex iuratis; quid parentes sentiant, lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia, quam cernitis, luctusque declarat. (5) Nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis : nemini umquam praesenti Puteolani maiores honores habuerunt quam absenti M- Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt, quae multis petentibus denegarunt; idemque nunc lectissimos uiros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum grauissima atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt, si nituntur iudicio suorum. Neque enim uobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti tali uiro, uerum etiam municipio tam illustri ac tam graui displiceret. (6) Equidem, ut ad me reuertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor uitaeque ratio dimanauit ad existimationem hominum paulo latius commendatione ae iudicio meorum. [3] III. Nam quod obiectum est de pudicitia, quodque omnium accusatorum non criminibus, sed uocibus male dictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M- Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta peruulgata in omnes, quorum in adulescentia forma et species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere, aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam quae si petulantius iactatur, conuicium, si facetius urbanitas nominatur. (7) Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animaduertere poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione uersari. Vellem aliquis ex uobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi meae et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo. (8) Illud tamen te esse admonitum uolo, primum ut qualis es talem te esse omnes existiment ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a uerborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas, quae cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim, cui uia ista non pateat, qui isti aetati atque etiam isti dignitati non possit quam uelit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione, at non sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te agere uoluerunt; laus pudoris tui, quod ea te inuitum dicere uidebamus, ingenii, quod ornate politeque dixisti. [4] IV. (9) Verum ad istam omnem orationem breuis est defensio. Nam quoad aetas M- Caeli dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic uirilem togam dedit : nihil dicam hoc loco de me; tantum sit, quantum uos existimatis; hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum; nemo hunc M- Caelium in illo aetatis flore uidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M- Crassi castissima domo, cum artibus honestissimis erudiretur. (10) Nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. Hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. Ad quem si accessit aut si a me discessit umquam (quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt), tum existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. At enim postea scimus et uidimus esse hunc in illius amicis. Quis negat? Sed ego illud tempus aetatis, quod ipsum sua sponte infirmum aliorum libidine infestum est, id hoc loco defendo. Fuit adsiduus mecum praetore me; non nouerat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. Secutus est tum annus, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. Mecum erat hic; illi ne aduocatus quidem uenit umquam. Deinceps fuit annus, quo ego consulatum petiui; petebat Catilina mecum. Numquam ad illum accessit, a me numquam recessit. [5] V. (11) Tot igitur annos uersatus in foro sine suspicione, sine infamia studuit Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim mereri stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. Qua in aetate nisi qui se ipse sua grauitate et castimonia et cum disciplina domestica, tum etiam naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam ueram effugere non poterat. Sed qui prima illa initia aetatis integra atque inuiolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum is iam se corroborauisset ac uir inter uiros esset, nemo loquebatur. (12) At studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius; et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse uos arbitror, permulta maximarum non expressa signa, sed adumbrata uirtutum. Utebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se uiris deditum esse simulabat. Erant apud illum illecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. Flagrabant uitia libidinis apud illum; uigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diuersisque et inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum. [6] VI. (13) Quis clarioribus uiris quodam tempore iucundior, quis turpioribus coniunctior? quis ciuis meliorum partium aliquando, quis taetrior hostis huic ciuitati? quis in uoluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? quis in rapacitate auarior, quis in largitione effusior? Illa uero, iudices, in illo homine mirabilia fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare, quod habebat, seruire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia, uersare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere, cum tristibus seuere, cum remissis iucunde, cum senibus grauiter, cum iuuentute comiter, cum facinerosis audaciter, cum libidinosis luxuriose uiuere. (14) Hac ille tam uaria multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat, tum etiam multos fortes uiros et bonos specie quadam uirtutis assimulatae tenebat. Neque umquam ex illo delendi huius imperii tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot uitiorum tanta immanitas quibusdam facultatis et patientiae radicibus niteretur. Quare ista condicio, iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat; est enim commune cum multis et cum quibusdam etiam bonis. Me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum et ciuis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus amicus ac fidelis uideretur; cuius ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprehendi. Cuius in magnis cateruis amicorum si fuit etiam Caelius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei paenitet, quam ut istius amicitiae crimen reformidet. [7] VII. (15) Itaque a maledictis pudicitiae ad coniurationis inuidiam oratio est uestra delapsa. Posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat, sed uix diserti adulescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque uulnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? Nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen dico: Non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare uoluisset. (16) Quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. Numquam enim tam Caelius amens fuisset, ut, si se isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret, cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me inuito facit, tamen est eius modi cupiditas, ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare uideatur. (17) Nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, uidete, quam pauca respondeam. Tabulas, qui in patris potestate est, nullas conficit. Versuram numquam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis eum habitare. Nunc demum intellego P- Clodii insulam esse uenalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. Vos autem dum illi placere uultis, ad tempus eius mendacium uestrum accommodauistis. (18) Reprehendistis, a patre quod semigrarit. Quod quidem iam in hac aetate minime reprehendendum est. Qui cum et ex publica causa iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam uictoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre, sed etiam suadente ab eo semigrauit et, cum domus patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum. Quo loco possum dicere id, quod uir clarissimus, M- Crassus, cum de aduentu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit: "Utinam ne in nemore Pelio ---". Ac longius quidem mihi contexere hoc carmen liceret: "Nam numquam hera errans" hanc molestiam nobis exhiberet, "Medea animo aegra, amore saeuo saucia ---". Sic enim, iudices, reperietis, quod, cum ad id loci uenero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque hanc adulescenti causam siue malorum omnium siue potius sermonum fuisse. [8] VIII. (19) Quamobrem illa, quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus uestra prudentia, iudices, non pertimesco. Aiebant enim fore testem senatorem, qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a uobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique, ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commouebor; sin autem est riuolus accersitus et ductus ab ipso capite accusationis uestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio uestra nitatur, unum senatorem solum esse, qui uobis gratificari uellet, inuentum. (20) Nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium pertimesco. Est enim dictum ab illis fore, qui dicerent uxores suas a cena redeuntes attrectatas esse a Caelio. Graues erunt homines, qui hoc iurati dicere audebunt, cum sit his confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri. [9] IX. Sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis. Non enim ab isdem accusatur M- Caelius, a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur. (21) Neque id ego dico, ut inuidio sum sit in eos, quibus gloriosum etiam hoc esse debet. Funguntur officio, defendunt suos, faciunt, quod uiri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. Sed uestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est uiris fortibus oppugnandi M- Caelium, ideo uobis quoque uos causam putare esse iustam alieno dolori potius quam uestrae fidei consulendi. Nam quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae uarietas hominum, uidetis. Ex hac copia quam multos esse arbitramini, qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos uelle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam nauare, testimonium polliceri ? (22) Hoc ex genere si qui se in hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, iudices, sapientia uestra, ut eodem tempore et huius saluti et religioni uestrae et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium ciuium prouidisse uideamini. Equidem uos abducam a testibus neque huius iudicii ueritatem, quae mutari nullo modo potest, in uoluntate testium collocari sinam, quae facillime fingi, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. Argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit. [10] X. (23) Itaque illam partem causae facile patior grauiter et ornate a M- Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallae. Vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is, qui fecit, aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P- Asicius, iudicio est liberatus. Quod igitur est eius modi crimen, ut, qui commisit, non neget, qui negauit, absolutus sit, id hic pertimescat, qui non modo a facti, uerum etiam a conscientiae suspicione afuit ? Et, si Asicio causa plus profuit quam nocuit inuidia, huic oberit tuum maledictum, qui istius facti non modo suspicione, sed ne infamia quidem est aspersus ? (24) At praeuaricatione est Asicius liberatus. Perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim, a quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Asicii esse arbitratur; cuicuimodi autem sit, a sua putat eius esse seiunctam. Neque solum Caelius, sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii, qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriae. Quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M- Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis. (25) Ergo haec remoueantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea ueniamus. [11] XI. Animaduerti enim, iudices, audiri a uobis meum familiarem, L- Herennium, perattente. In quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam uerebar, ne illa subtiliter ad criminandum inducta oratio ad animos uestros sensim ac leniter accederet. Dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de uitiis iuuentutis, multa de moribus et, qui in reliqua uita mitis esset et in hac suauitate humanitatis, qua prope iam delectantur omnes, uersari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam patruus, censor, magister; obiurgauit M- Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. Quid quaeritis, iudices? ignoscebam uobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud et tam asperum genus orationis horrebam. (26) Ac prima pars fuit illa, quae me minus mouebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, uentitasse domum, studuisse praeturae. Non me haec mouent; quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit, qui aut absunt, aut quibus necesse est idem dicere. Neque uero illud me commouet, quod sibi in Lupercis sodalem esse Caelium dixit. Fera quaedam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa siluestris ante est instituta quam humanitas atque leges, siquidem non modo nomina deferunt inter se sodales, sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut, ne quis id forte nesciat, timere uideantur! (27) Sed haec omittam; ad illa, quae me magis mouerunt, respondebo. Deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. Nam P- Clodius, amicus meus, cum se grauissime uehementissimeque iactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis uerbis, uoce maxima, tametsi probabam eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum uideram frustra litigantem. Tibi autem, Balbe, respondeo primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum, qui nullum conuiuium renuerit, qui in hortis fuerit, qui unguenta sumpserit, qui Baias uiderit. [12] XII. (28) Equidem multos et uidi in hac ciuitate et audiui, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc uitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent, sed qui totam adulescentiam uoluptatibus dedissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse grauesque homines atque illustres fuisse. Datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. Quae si ita erumpunt, ut nullius uitam labefactent, nullius domum euertant, faciles et tolerabiles haberi solent. (29) Sed tu mihi uidebare ex communi infamia iuuentutis aliquam inuidiam Caelio uelle conflare; itaque omne illud silentium, quod est orationi tributum tuae, fuit ob eam causam, quod uno reo proposito de multorum uitiis cogitabamus. Facile est accusare luxuriem. Dies iam me deficiat, si, quae dici in eam sententiam possunt, coner expromere; de corruptelis, de adulteriis, de proteruitate, de sumptibus immensa oratio est. Ut tibi reum neminem, sed uitia ista proponas, res tamen ipsa et copiose et grauiter accusari potest. Sed uestrae sapientiae, iudices, est non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat seueritas grauitasque uestra, cum eos accusator erexerit in rem, in uitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine, sed multorum uitio sit in quoddam odium iniustum uocatus. (30) Itaque seueritati tuae, ut oportet, ita respondere non audeo; erat enim meum deprecari uacationem adulescentiae ueniamque petere; non, inquam, audeo; perfugiis non utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto, ut, si qua est inuidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuuentutis, quam uideo esse magnam, ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum uitia noceant. Atque ego idem, qui haec postulo, quin criminibus, quae in hunc proprie conferuntur, diligentissime respondeam, non recuso. [13] XIII. Sunt autem duo crimina, auri et ueneni; in quibus una atque eadem persona uersatur. Aurum sumptum a Clodia, uenenum quaesitum, quod Clodiae daretur, ut dicitur. Omnia sunt alia non crimina, sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. "Adulter, impudicus, sequester" conuicium est, non accusatio; nullum est enim fundamentum horum criminum, nulla sedes; uoces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae. (31) Horum duorum criminum uideo auctorem, uideo fontem, uideo certum nomen et caput. Auro opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit, quamdiu uoluit. Maximum uideo signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare eandem uoluit; quaesiuit uenenum, sollicitauit quos potuit, parauit, locum constituit, attulit. Magnum rursus odium uideo cum crudelissimo discidio exstitisse. Res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili, sed etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa. (32) Sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn- Domiti, cum hac sola rem esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si uenenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus, quam matronarum sanctitas postulat, nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos, qui insectantur, repellamus? Quod quidem facerem uehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris uiro - fratre uolui dicere; semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget. Neque enim muliebres umquam inimicitias mihi gerendas putaui, praesertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putauerunt. [14] XIV. (33) Sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum seuere et grauiter et prisce agere malit an remisse et leniter et urbane. Si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis non hac barbula, qua ista delectatur, sed illa horrida, quam in statuis antiquis atque imaginibus uidemus, qui obiurget mulierem et pro me loquatur, ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet, qui istam non uidebit. (34) Qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: "Mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? Cur aut tam familiaris huic fuisti, ut aurum commodares, aut tam inimica, ut uenenum timeres? Non patrem tuum uideras, non patruum, non auum, non proauum, non abauum, non atauum audieras consules fuisse; non denique modo te Q- Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi uiri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnes prope ciues uirtute, gloria, dignitate superabat? Cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, uiri tui familiaris? Nihil eorum. Quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? Nonne te, si nostrae imagines uiriles non commouebant, ne progenies quidem mea, Q- illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non uirgo illa Vestalis Claudia, quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna uitia potius quam bona paterna et auita et usque a nobis cum in uiris tum etiam in feminis repetita mouerunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere, ideo uiam muniui, ut eam tu alienis uiris comitata celebrares?" [15] XV. (35) Sed quid ego, iudices, ita grauem personam induxi, ut uerear, ne se idem Appius repente conuertat et Caelium incipiat accusare illa sua grauitate censoria? Sed uidero hoc posterius, atque ita, iudices, ut uel seuerissimis disceptatoribus M- Caeli uitam me probaturum esse confidam. Tu uero, mulier, (iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor) si ea, quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. Accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, conuiuia, comissationes, cantus, symphonias, nauigia iactant, idemque significant nihil se te inuita dicere. Quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti in forum deferri iudiciumque uoluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare. (36) Sin autem urbanius me agere mauis, sic agam tecum; remouebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his igitur tuis sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem, qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanes metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitauit. Eum putato tecum loqui: "Quid tumultuaris, soror? quid insanis? Quid clamorem exorsa uerbis paruam rem magnam facis? Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas, uultus oculique pepulerunt; saepius uidere uoluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; uis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis deuinctum; non potes; calcitrat, respuit, non putat tua dona esse tanti; confer te alio. Habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos, quo omnis iuuentus natandi causa uenit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic, qui te spernit, molesta es?" [16] XVI. (37) Redeo nunc ad te, Caeli, uicissim ac mihi auctoritatem patriam seueritatemque suscipio. Sed dubito, quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem uehementem atque durum: "Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira ---" aut illum: "O infelix, o sceleste! ---" "Ferrei sunt isti patres ---". "Egone quid dicam, egonequid uelim? quae tu omnia tuis foedis factis facis ut nequiquam uelim". Vix ferenda diceret talis pater: "Cur te in istam uicinitatem meretriciam contulisti? cur illecebris cognitis non refugisti? Cur alienam ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; Per me licebit. Si egebis, tibi dolebit: Mihi sat est qui aetatis quod reliquum est oblectem meae." (38) Huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla cupiditate inductum de uia decessisse. Quid signi? Nulli sumptus, nulla iactura, nulla uersura. At fuit fama. Quotus quisque istam effugere potest in tam maledica ciuitate? Vicinum eius mulieris miraris male audisse, cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? Leni uero et clementi patre, cuius modi ille est: "Fores effregit, restituentur; discidit Vestem, resarcietur," Caelii causa esset expeditissima. Quid enim esset, in quo se non facile defenderet? Nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius, quae se omnibus peruulgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentes et parsimoniam patrum suis sumptibus sustentaret; si uidua libere, proterua petulanter, diues effuse, libidinosa meretricio more uiueret, adulterum ego putarem, si quis hanc paulo liberius salutasset? [17] XVII. (39) Dicet aliquis: "Haec est igitur tua disciplina? sic tu instituis adulescentes? ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendauit et tradidit, ut in amore atque in uoluptatibus adulescentiam suam collocaret, et ut hanc tu uitam atque haec studia defenderes?" Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole uirtutis atque continentiae fuit, ut respueret omnes uoluptates omnemque uitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non conuiuia delectarent, nihil in uita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia diuinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos, qui haec ex minimis tanta fecerunt. (40) Verum haec genera uirtutum non solum in moribus nostris, sed uix iam in libris reperiuntur. Chartae quoque, quae illam pristinam seueritatem continebant, obsoleuerunt; neque solum apud nos, qui hanc sectam rationemque uitae re magis quam uerbis secuti sumus, sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt. (41) Itaque alii uoluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt: alii cum uoluptate dignitatem coniungendam putauerunt, ut res maxime inter se repugnantes dicendi facultate coniungerent; illud unum directum iter ad laudem cum labore qui probauerunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit, quibus sopita uirtus conniueret interdum; multas uias adulescentiae lubricas ostendit, quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo aut prolapsione uix posset; multarum rerum iucundissimarum uarietatem dedit, qua non modo haec aetas, sed etiam iam corroborata caperetur. (42) Quamobrem si quem forte inueneritis, qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suauitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt. [18] XVIII. Ergo haec deserta uia et inculta atque interclusa iam frondibus et uirgultis relinquatur; detur aliquid aetati; sit adulescentia liberior; non omnia uoluptatibus denegentur; non semper superet uera illa et directa ratio; uincat aliquando cupiditas uoluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur: parcat iuuentus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque famam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem ui terreat, ne intersit insidiis, scelere careat; postremo, cum paruerit uoluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanes hasce adulescentiae cupiditates, reuocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea, quae ratione antea non perspexerat, satietate abiecisse, experiendo contempsisse uideatur. (43) Ac multi et nostra et patrum maiorumque memoria, iudices, summi homines et clarissimi ciues fuerunt, quorum cum adulescentiae cupiditates deferuissent, eximiae uirtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet nominare; uosmet uobiscum recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque illustris uiri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si facere uellem, multi a me summi atque ornatissimi uiri praedicarentur, quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quae multis postea uirtutibus obtecta adulescentiae, qui uellet, excusatione defenderet. [19] XIX. (44) At uero in M- Caelio (dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis, quoniam audeo quaedam fretus uestra sapientia libere confiteri) nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conuiuiorum ac lustrorum libido: quod quidem uitium uentris et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus, sed etiam auget. Amores autem et hae deliciae, quae uocantur, quae firmiore animo praeditis diutius molestae non solent esse (mature enim et celeriter deflorescunt), numquam hunc occupatum impeditumque tenuerunt. (45) Audistis, cum pro se diceret, audistis antea, cum accusaret (defendendi haec causa, non gloriandi eloquor); genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque uerborum, quae uestra prudentia est, perspexistis; atque in eo non solum ingenium elucere eius uidebatis, quod saepe, etiamsi industria non alitur, ualet tamen ipsum suis uiribus, sed inerat, nisi me propter beneuolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et uigiliis elaborata. Atqui scitote, iudices, eas cupiditates, quae obiciuntur Caelio, atque haec studia, de quibus disputo, non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest, ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc, quicquid est, quod nos facimus in dicendo, quoquomodo facimus non modo agendo, uerum etiam cogitando possit sustinere. (46) An uos aliam causam esse ullam putatis, cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta uoluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore tam sint pauci semperque fuerint, qui in hoc labore uersentur? Obterendae sunt omnes uoluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, conuiuium, sermo paene est familiarum deserendus. Quare in hoc genere labor offendit homines a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis. (47) An hic, si sese isti uitae dedidisset, consularem hominem admodum adulescens in iudicium uocauisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus uoluptatibus teneretur, in hac acie cotidie uersaretur, appeteret inimicitias, in iudicium uocaret, subiret periculum capitis, ipse inspectante populo Romano tot iam menses aut de salute aut de gloria dimicaret? [20] XX. Nihil igitur illa uicinitas redolet, nihil hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur ? Illae uero non loquuntur solum, uerum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam, ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat, sed in turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur. (48) Verum si quis est, qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuuentuti putet, est ille quidem ualde seuerus (negare non possum), sed abhorret non modo ab huius saeculi licentia, uerum etiam a maiorum consuetudine atque concessis. Quando enim hoc non fact um est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit, ut, quod licet, non liceret? Hic ego iam rem definiam, mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam. (49) Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia uita collocarit, uirorum alienissimorum conuiuiis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum, sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, nauigatione, conuiuiis, ut non solum meretrix, sed etiam proterua meretrix procaxque uideatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L- Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem uoluisse uideatur? (50) Obliuiscor iam iniurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt, neglego; ne sint haec in te dicta, quae dixi. Sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi, qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, uita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse uideatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est, quod obiciant Caelio? Sin eam te uolunt esse, quid est, cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? Quare nobis da uiam rationemque defensionis. Aut enim pudor tuus defendet nihil a M- Caelio petulantius esse factum, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se defendendum facultatem dabit. [21] XXI. (51) Sed quoniam emersisse iam e uadis et scopulos praeteruecta uidetur oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri, quod sumptum a Clodia dicitur, et ueneni, quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L- Luccei seruis daret, per quos Alexandrinus Dio, qui tum apud Lucceium habitabat, necaretur. Magnum crimen uel in legatis insidiandis uel in seruis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae! (52) Quo quidem in crimine primum illud requiro, dixeritne Clodiae, quam ad rem aurum sumeret, an non dixerit. Si non dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se conscientiae scelere deuinxit. Tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum, cum scires, quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L- Luccei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam? Huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit. (53) Vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae, quam tu esse uis, cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto, quo uellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. Ita, si uerum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere, non dedisti. [22] XXII. Quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? Possum dicere mores Caelii longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non uenisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque seruis non esse credendam. Possum etiam illa et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum seruis Luccei Caelius, qui ei fuerit aditus; si per se, qua temeritate; si per alium, per quem? Possum omnes latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi maleficii spes, non ratio ulla, non uestigium maximi facinoris reperietur. (54) Sed haec, quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum, sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata proferri uiderentur, breuitatis causa relinquo omnia. Habeo enim, iudices, quem uos socium uestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L- Lucceium, sanctissimum hominem et grauissimum testem, qui tantum facinus in famam atque fortunas suas neque non audisset illatum a Caelio neque neglexisset neque tulisset. An ille uir illa humanitate praeditus, illis studus, illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum, quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem intentum seuere acciperet, id omisisset curare in hospitem? quod per ignotos actum cum comperisset, doleret, id a suis seruis temptatum esse neglegeret? quod in agris locisue publicis factum reprehenderet, id in urbe ac suae domi coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret, id homo eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret? (55) Sed cur diutius uos, iudices, teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia diligenter testimonii uerba cognoscite. Recita L- LVCCEI TESTIMONIVM. TESTIMONIUM LVCCEI. Quid exspectatis amplius? an aliquam uocem putatis ipsam pro se causam et ueritatem posse mittere? Haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una uox ueritatis. In crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio, quod actum esse dicitur, nullum uestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinorosa, ex libidinosa domo; domus autem illa, quae temptata esse scelere isto nefario dicitur, plena est integritatis, dignitatis, officii religionis; ex qua domo recitatur uobis iure iurando deuincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an grauis sapiens moderatusque uir religiose testimonium dixisse uideatur. [23] XXIII. (56) Reliquum est igitur crimen de ueneno; cuius ego nec principium inuenire neque euoluere exitum possum. Quae fuit enim causa, quam ob rem isti mulieri uenenum dare uellet Caelius? Ne aurum redderet? Num petiuit? Ne crimen haereret? Numquis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen detulisset? Quin etiam L- Herennium dicere audistis uerbo se molestum non futurum fuisse Caelio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. Credibile est igitur tantum facinus ob nullam causam esse commissum? et uos non uidetis fingi sceleris maximi crimen, ut alterius causa sceleris suscipiendi fuisse uideatur? (57) Cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? Seruisne mulieris? Sic enim obiectum est. Et erat tam demens hic, cui uos in genium certe tribuitis, etiamsi cetera inimica oratione detrahitis, ut omnes suas fortunas alienis seruis committeret? At quibus seruis? Refert enim magnopere id ipsum. Hisne, quos intellegebat non communi condicione seruitutis uti, sed licentius, liberius, familiarius cum domina uiuere? Quis enim hoc non uidet, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo, in qua mater familias meretricio more uiuat, in qua nihil geratur, quod foras proferendum sit, in qua inusitatae, libidines, luxuries, omnia denique inaudita uitia ac flagitia uersentur, hic seruos non esse seruos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui uersentur isdem in uoluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id igitur Caelius non uidebat? (58) Si enim tam familiaris erat mulieris, quam uos uultis, istos quoque seruos familiares esse dominae sciebat. Sin ei tanta consuetudo, quanta a uobis inducitur, non erat, quae cum seruis potuit familiaritas esse tanta? [24] XXIV. Ipsius autem ueneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? Habuisse aiunt domi uimque eius esse expertum in seruo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum uenenum. (59) Pro dii immortales! cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conniuetis aut praesentis fraudis poenas in diem reseruatis? Vidi enim, uidi et illum hausi dolorem uel acerbissimum in uita, cum Q- Metellus abstraheretur e sinu gremioque patriae, cumque ille uir, qui se natum huic imperio putauit, tertio die post quam in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima aetate, optimo habitu, maximis uiribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque uniuersae ciuitati. Quo quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicae reseruabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus uocibus, quanta impenderet procella mihi, quanta tempestas ciuitati, et cum parietem saepe feriens eum, qui cum Q- Catulo fuerat ei communis, crebro Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut non tam se emori quam spoliari suo praesidio cum patriam, tum etiam me doleret. (60) Quem quidem uirum si nulla uis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti fratri suo consularis restitisset, qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? Ex hac igitur domo progressa ista mulier de ueneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum metuet, ne quam uocem eiciat, non parietes conscios, non noctem illam funestam ac luctuosam perhorrescet? Sed reuertor ad crimen; etenim haec facta illius clarissimi ac fortissimi uiri mentio et uocem meam fletu debilitauit et mentem dolore impediuit. [25] XXV. (61) Sed tamen uenenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit, non dicitur. Datum esse aiunt huic P- Licinio, pudenti adolescenti et bono, Caelii familiari; constitutum esse cum seruis, ut uenirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse uenturum atque iis ueneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri in eum locum constitutum, cur illi serui non ad Caelium domum uenerint. Si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset, si apud Caelium mulieris seruus uisus esset? Sin autem iam suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, "hinc illae lacrimae " nimirum, et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum. (62) "Immo," inquit, "cum serui ad dominam rem totam et maleficium Caelii detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut omnia Caelio pollicerentur; sed ut uenenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos, qui delitiscerent, deinde repente, cum uenisset Licinius uenenumque traderet, prosilirent hominemque comprenderent." [26] XXVI. Quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprehendendi. Cur enim potissimum balneas publicas constituerat? in quibus non inuenio quae latebra togatis hominibus esse posset. Nam si essent in uestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere uellent, nec satis commode calceati et uestiti id facere possent et fortasse non reciperentur, nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione familiaris facta erat balneatori. (63) Atque equidem uehementer exspectabam, quinam isti uiri boni testes huius manifesto deprehensi ueneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. Sed non dubito, quin sint pergraues, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam prouinciam susceperint, ut in balneas contruderentur, quod illa nisi a uiris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam uelit sit potens, numquam impetrauisset. Sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? uirtutem eorum diligentiamque cognoscite. "In balneis delituerunt." Testes egregios! "Dein temere prosiluerunt." Homines temperantes! Sic enim fingunt, cum Licinius uenisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente euolasse istos praeclaros testes sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magna uis ueritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa defendat! [27] XXVII. (64) Verum haec tota fabella ueteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum inuenire exitum potest! Quid enim? isti tot uiri (nam necesse est fuisse non paucos, ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior) cur Licinium de manibus amiserunt? Qui minus enim Licinius comprehendi potuit, cum se retraxit, ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? Erant enim illi positi, ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur, aut cum retineret uenenum aut cum tradidisset. Hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum prouincia, qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem "temere prosiluisse" dicas atque ante tempus, non reperio. Fuerant ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem collocati, ut uenenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprehenderetur. (65) Potueruntne magis tempore prosilire, quam cum Licinius uenisset, cum in manu teneret ueneni pyxidem? Quae cum iam erat tradita seruis, si euasissent subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. Quem quo modo illi reprehenderent? uidisse se dicerent? Primum ad se reuocarent maximi facinoris crimen; deinde id se uidisse dicerent, quod, quo loco collocati fuerant, non potuissent uidere. Tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius uenisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, uenenum traderet. Mimi ergo est iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula non inuenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabilla concrepant, aulaeum tollitur. [28] XXVIII. (66) Quaero enim, cur Licinium titubantem, haesitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus amiserit, cur non comprenderint, cur non ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique uoce tanti sceleris crimen expresserint. An timebant, ne tot unum, ualentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent? Nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur. Itaque haec causa ab argumentis, a coniectura, ab iis signis, quibus ueritas illustrari solet, ad testes tota traducta est. Quos quidem ego, iudices, testes non modo sine ullo timore, sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto. (67) Praegestit animus iam uidere primum lautos iuuenes mulieris beatae ac nobilis familiares, deinde fortes uiros ab imperatrice in insidiis atque in praesidio balnearum collocatos; ex quibus requiram, quem ad modum latuerint aut ubi, alueusne ille an equus Troianus fuerit, qui tot inuictos uiros muliebre bellum gerentes tulerit ac texerit. Illud uero respondere cogam, cur tot uiri ac tales hunc et unum et tam imbecillum, quam uidetis, non aut stantem comprenderint aut fugientem consecuti sint; qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. Quam uolent in conuiuiis faceti, dicaces, non numquam etiam ad uinum diserti sint, alia fori uis est, alia triclinii, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe alia est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus omnes istorum delicias, omnes ineptias, si prodierint. Sed me audiant, nauent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent, uigeant apud istam mulierem uenustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deseruiant; capiti uero innocentis fortunisque parcant. [29] XXIX. (68) At sunt serui illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid inuenimus, quod ista mulier de suorum propinquorum fortissimorum uirorum sententia atque auctoritate fecisse dicatur. Sed scire cupio, quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata aut multarum rerum consciis seruis cum causa praemium persolutum. "At propinquis" inquit "placuit." Cur non placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam, sed a te ipsa compertam deferre diceres? (69) Hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? Nihil est, quod in eius modi mulierem non cadere uideatur. Audita et percelebrata sermonibus res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum, quid uelim uel potius quid nolim dicere. Quod etiamsi est factum, certe a Caelio non est factum (quid enim attinebat?); est enim ab aliquo adolescente fortasse non tam insulso quam non uerecundo. Sin autem est fictum, non illud quidem modestum, sed tamen est non inficetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia, quae cum turpitudine aliqua dicerentur, in istam quadrare apte uiderentur. (70) Dicta est a me causa, iudices, et perorata. Iam intellegitis, quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa uobis. De ui quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q- Catulus armata dissensione ciuium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantes reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc lege Caelii adolescentia non ad rei publicae poenas, sed ad mulieris libidines et delicias deposcitur? [30] XXX. (71) Atque hoc etiam loco M- Camurti et C- Eserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne dicam an impudentiam singularem! Audetisne, cum ab ea muliere ueniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis excitare tanti flagitii memoriam non exstinctam illam quidem, sed repressam uetustate? Quo enim illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario stupro sunt persecuti. Ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa uetus aeraria fabula referretur, idcirco Camurti et Eserni est causa renouata? qui quamquam lege de ui certe non tenebantur, eo maleficio tamen erant implicati, ut ex nullius legis laqueis eximendi uiderentur. (72) M- uero Caelius cur in hoc iudicium uocatur? cui neque proprium quaestionis crimen obicitur nec uero aliquod eius modi, quod sit a lege seiunctum, cum uestra seueritate coniunctum; cuius prima aetas dedita disciplinae fuit iisque artibus, quibus instituimur ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem; iis autem fuit amicitiis maiorum natu, quorum imitari industriam continentiamque maxime uellet, iis aequalium studiis, ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis uideretur. (73) Cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Q- Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini atque omnis officii diligentissimo; in qua prouincia cum res erant et possessiones paternae, tum etiam usus quidam prouincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessit illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. Voluit uetere instituto eorum adolescentium exemplo, qui post in ciuitate summi uiri et clarissimi ciues exstiterunt, industriam suam a populo Romano ex aliqua illustri accusatione cognosci. [31] XXXI. (74) Vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querellae. Accusauit C- Antonium, collegam meum, cui misero praeclari in rem publicam beneficii memoria nihil profuit, nocuit opinio maleficii cogitati. Postea nemini umquam concessit aequalium, plus ut in foro, plus ut in negotiis uersaretur causisque amicorum, plus ut ualeret inter suos gratia. Quae nisi uigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus. (75) In hoc flexu quasi aetatis (nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia uestra) fama adolescentis paulum haesit ad metas notitia noua mulieris et infelici uicinitate et insolentia uoluptatum, quae cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt uniuersae. Qua ex uita uel dicam quo ex sermone (nequaquam enim tantum erat, quantum homines loquebantur) - uerum ex eo, quicquid erat, emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia, ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset. (76) Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur (fecit me inuito mehercule et multum repugnante, sed tamen fecit), nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, reuocat; nemini nostrum obtemperat, est uiolentior, quam uellem. Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate uincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia uero tamquam in herbis significant, quae uirtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, siquidem efflorescit ingenii laudibus, quam inserenda. (77) Quare, si cui nimium efferuisse uidetur huius uel in suscipiendis uel in gerendis inimicitiis uis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam minimorum horum aliquid offendit, si purpurae genus, si amicorum cateruae, si splendor, si nitor, iam ista deferuerint, iam aetas omnia, iam usus, iam dies mitigarit. [32] XXXII. Conseruate igitur rei publicae, iudices, ciuem bonarum artium, bonarum partium, bonorum uirorum. Promitto hoc uobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satisfecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. Quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse legibus iam obligauit. (78) Non enim potest, qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam uiolatam esse diceret, in iudicium uocarit, ipse esse in re publica ciuis turbulentus; non potest, qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum, ipse impune umquam esse largitor. Habet a M- Caelio res publica, iudices, duas accusationes uel obsides periculi uel pignora uoluntatis. Quare oro obtestorque uos, iudices, ut, qua in ciuitate paucis his diebus Sex- Cloelius absolutus sit, quem uos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem uidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, uita omni inquinatum, qui aedes sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis seruitia ad caedem et inflammandam urbem incitauit: in hac ciuitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, Caelium libidini muliebri condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse uideatur. (79) Quod cum huius uobis adulescentiam proposueritis, constituitote uobis ante oculos etiam huius miseri senectutem, qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem uos supplicem uestrae misericordiae, seruum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque uestros, uel recordatione parentum uestrorum uel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore uel pietati uel indulgentiae uestrae seruiatis. Nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa occidentem uelle maturius exstingui uulnere uestro quam suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe uirtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate peruertere. (80) Conseruate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse uos uerum etiam perculisse atque adflixisse uideamini. Quem si nobis, si suis, si rei publicae conseruatis, addictum, deditum, obstrictum uobis ac liberis uestris habebitis omniumque huius neruorum ac laborum uos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.