[3,0] ORATIO PHILIPPICA TERTIA. [3,1] I. (1) Serius omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicae postulabat, aliquando tamen conuocati sumus, quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra uitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparari, sed geri iam uiderem. Expectantur Kalendae Ianuariae; quas non expectat Antonius, qui in prouinciam D-Bruti, summi et singularis uiri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et paratum ad urbem uenturum esse minitatur. (2) Quae est igitur expectatio aut quae uel minimi dilatio temporis? Quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breue tempus longum est inparatis. Dies enim adfert uel hora potius, nisi prouisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis expectari solet. Quodsi aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die, quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non essent expectatae, bellum iam nullum haberemus. Auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. Quod confido equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. Mea autem festinatio non uictoriae solum auida est, sed etiam celeritatis. (3) Quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium priuatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas? [3,2] II. C- Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac diuina quadam mente atque uirtute, (tum,) cum maxime furor arderet Antoni, cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri uidebatur, firmissimum exercitum ex inuicto genere ueteranorum militum comparauit patrimoniumque suum ecfudit; quamquam non sum usus eo uerbo, quo debui; non enim ecfudit; in rei publicae salute conlocauit. (4) Cui quamquam gratia referri tanta non potest, quanta debetur, habenda tamen est tanta, quantam maximam animi nostri capere possunt. Quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans, qui hoc non intellegat, si M-Antonius a Brundisio cum iis copiis, quas se habiturum putabat, Romam, ut minabatur, uenire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos uiros optimosque ciuis iugulari iusserit; quorum ante pedes eius morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. Hac ille crudelitate imbutus, cum multo bonis omnibus ueniret iratior, quam illis fuerat, quos trucidarat, cui tandem nostrum aut cui omnino bono pepercisset? (5) Qua peste priuato consilio rem publicam (neque enim fieri potuit aliter) Caesar liberauit. Qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. Sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. Cui quidem hodierno die, patres conscripti (nunc enim primum ita conuenimus, ut illius beneficio possemus ea, quae sentiremus, libere dicere) tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam, sed etiam a nobis commendatam possit defendere. [3,3] III. (6) Nec uero de legione Martia, quoniam longo interuallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. Quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia uniuersa? Quae cum hostem populi Romani Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit; reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset, quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem ciuium atque interitum ciuitatis uideret. Atque ea legio consedit Albae. Quam potuit urbem eligere aut oportuniorem ad res gerundas aut fideliorem aut fortiorum uirorum aut amiciorum rei publicae ciuium? (7) Huius legionis uirtutem imitata quarta legio, duce L- Egnatuleio quaestore, ciui optimo et fortissimo, C- Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut ea, quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit, haec auctoritate nostra comprobentur ueteranorumque fortissimorum uirorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam reciperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus. [3,4] IV. (8) Atque ea quidem, quae dixi de Caesare deque eius exercitu, iam diu nota sunt nobis. Virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum ueteranorum legionumque earum, quae optimo iudicio auctoritatem uestram, libertatem populi Romani, uirtutem Caesaris secutae sunt, a ceruicibus nostris est depulsus Antonius. Sed haec, ut dixi, superiora; hoc uero recens edictum D- Bruti, quod paulo ante propositum est, certe silentio non potest praeteriri. Pollicetur enim se prouinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate. O ciuem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! Neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas, quam est depulso iam Antonio retinenda nobis. (9) Illi regibus parere iam a condita urbem didicerant; nos post reges exactos seruitutis obliuio ceperat. Atque ille Tarquinius, quem maiores nostri non tulerunt, non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus; quod nos uitium in priuatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L- Brutus regem superbum non tulit; D- Brutus sceleratum atque impium regnare patietur Antonium? Quid Tarquinius tale, qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? Senatum etiam reges habebant; nec tamen, ut Antonio senatum habente in consilio regis uersabantur barbari armati. Seruabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis, sed etiam conlega una ferente eo, quem ipse ementitis auspiciis uitiosum fecerat. (10) Quis autem rex umquam fuit tam insignite inpudens, ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni uenalia? quam hic immunitatem, quam ciuitatem, quod praemium non uel singulis hominibus uel ciuitatibus uel uniuersis prouinciis uendidit? Nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus; at uero huius domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo omnes quorum intereat, totum imperium populi Romani nundinabantur. Supplicia uero in ciuis Romanos nulla Tarquini accepimus; at hic et Suessae iugulauit eos, quos in custodiam dederat et Brundisi ad trecentos fortissimos uiros ciuisque optimos trucidauit. (11) Postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus; Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum, cum a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem uota ea, quae numquam solueret, nuncupauit, et hoc tempore in prouinciam populi Romani conatur inuadere. Maius igitur a D- Bruto beneficium populus Romanus et habet et expectat, quam maiores nostri acceperunt a L- Bruto, principe huius maxime conseruandi generis et nominis. [3,5] V. (12) Cum autem omnis seruitus est misera, tum uero intolerabile est seruire inpuro, inpudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet, priuato praesertim consilio, iudicat uerissimeque iudicat non esse consulem. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut D- Bruti priuatum consilium auctoritate publica comprobemus. Nec uero M- Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare; quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit, ut collegae diadema imponeret, eo die se non modo consulatu, sed etiam libertate abdicauit. Esset enim ipsi certe statim seruiendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere uoluisset. Hunc igitur ego consulem , hunc ciuem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem, qui foedo illo et flagitioso die, et quid pati C- Caesare uiuo posset, et quid eo mortuo consequi ipse cuperet, ostendit? (13) Nec uero de uirtute, constantia, grauitate prouinciae Galliae taceri potest. Est enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperii populi Romani, illud ornamentum dignitatis. Tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque prouinciae Galliae, ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse uideantur. Quam ob rem, tribuni pl-, quamquam uos nihil aliud nisi de praesidio, ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possent, rettulisti, tamen mihi uidemini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. Cum enim tuto haberi senatum sine praesidio non posse iudicauistis, tum statuistis etiam intra muros Antoni scelus audaciamque uersari. [3,6] VI. (14) Quam ob rem omnia mea sententia complectar uobis, ut intellego, non inuitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non uerbo, sed re non modo non consul, sed etiam hostis Antonius. Nam, si ille consul, fustuarium meruerunt legiones, quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius, qui contra consulem priuato consilio exercitus comparauerunt. Si autem militibus exquirendi sunt honores noui propter eorum diuinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est, qui eum hostem non existimet, quem qui armis persequantur, conseruatores rei publicae iudicentur? (15) At quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! Primum in Caesarem maledicta congessit, deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum. Quis enim hoc adulescente castior, quis modestior? quod in iuuentute habemus inlustrius exemplum ueteris sanctitatis? quis autem illo, qui male dicit, impurior? Ignobilitatem obicit C- Caesaris filio, cuius etiam natura pater, si uita suppeditasset, consul factus esset. Aricina mater. Trallianam aut Ephesiam putes dicere. Videte, quam despiciamur omnes, qui sumus e municipiis, id est omnes plane; quotus enim quisque nostrum non est? Quod autem municipium non contemnit is, qui Aricinum tanto opere despicit uetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipum honestissimum? (16) Hinc Voconiae, hinc Atiniae leges, hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra, hinc equites Romani lautissimi et plurimi. Sed, si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? Quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M- Atius Balbus, in primis honestus, praetorius fuit; tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius, qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. At auus nobilis. Tuditanus nempe ille, qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat. Vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! Habetis nobilitatem generis gloriosam. (17) Qui autem euenit, ut tibi Aricina natus ignobilis uideatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? Quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate, cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? Sed hoc clarissimi uiri uiderint, L- Philippus qui habet Aricinam uxorem, C- Marcellus, qui Aricinae filiam; quos certe scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere. [3,7] VII. Idem etiam Q- Ciceronem, fratris mei filium, compellat edicto nec sentit amens commendationem esse conpellationem suam. Quid enim accidere huic adulescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliorum esse socium, Antoni furoris inimicum? (18) At etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem inpudentiam, audaciam, temeritatem, in eum adulescentem hoc scribere audere, quem ego et frater meus propter eius suauissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus! Nam me isdem edictis nescit laedat an laudet. Cum idem supplicium minatur optimis ciuibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare uidetur, quasi imitari uelit; cum autem illam pulcherrimi facti memoriam refricat, tum a sui similibus inuidiam aliquam in me commoueri putat. [3,8] VIII. (19) Sed quid fecit ipse? Cum tot edicta proposuisset, edixit, ut adesset senatus frequens a- d- VIII Kalendas Decembres: eo die ipse non adfuit. At quo modo edixit? Haec sunt, ut opinor, uerba in extremo: 'Si quis non adfuerit, hunc existimare omnes poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.' Quae sunt perdita consilia? an ea, quae pertinent ad libertatem populi Romani reciperandam? quorum consiliorum Caesari me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. Quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitaui. Nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in eo salus et uita optimi cuiusque, libertas populi Romani dignitasque consisteret? (20) Sed cum tam atroci edicto nos concitauisset, cur ipse non adfuit? Num putatis aliqua re tristi ac seuera? uino atque epulis retentus, si illae epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit, in ante diem quartum Kalendas Decembres distulit. Adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. Conuenerunt corrogati, et quidem ampli quidam homines, sed inmemores dignitatis suae. Is enim erat dies, ea fama, is, qui senatum uocarat, ut turpe senatori esset nihil timere. Ad eos tamen ipsos qui conuenerant, ne uerbo quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre ; scriptam attulerat consularis quidam sententiam. (21) Quid est aliud de eo referre non audere, qui contra se consulem exercitum duceret, nisi se ipsum hostem iudicare? Necesse erat enim alterutrum esse hostem, nec poterat aliter de aduersariis iudicari ducibus. Si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert ad senatum? Sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere, quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit? Quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. [3,9] IX. At in rebus tristissimis quantos excitat risus! Sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandaui, quas uidetur ille peracutas putare; ego autem, qui intellegeret, quid dicere uellet, adhuc neminem inueni. (22) 'Nulla contumelia est quam facit dignus.' Primum quid est 'dignus'? nam etiam malo multi digni, sicut ipse. An 'quam facit is, qui cum dignitate est'? Quae autem potest esse maior? Quid est porro 'facere contumeliam'? quis sic loquitur? Deinde: 'nec timor, quem denuntiat inimicus'. Quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. Nonne satius est mutum esse quam, quod nemo intellegat, dicere? En, cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico (populi Romani) campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mercede publica. (23) Sed haec leuiora fortasse; illud quaero, cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam ferus fuisset. Quid enim attinuerat L- Cassio tribuno pl., fortissimo et constantissimo ciui, mortem denuntiare, si in senatum uenisset, D- Carfulenum bene de re publica sentientem senatu ui et minis mortis expellere, Ti- Cannutium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure uexatus, non templo solum, uerum etiam aditu prohibere Capitoli? Cui senatus consulto ne intercederent, uerebatur? De supplicatione, credo, M- Lepidi, clarissimi uiri. At quod erat periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur? (24) Ac ne sine causa uideretur edixisse, ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit et fugere festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. [3,10] X. Quae uero profectio postea, quod iter paludati, quae uitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! Praeclara tamen senatus consulta illo ipso die uespertina, prouinciarum religiosa sortitio, diuina uero oportunitas, ut, quae cuique apta esset, ea cuique obueniret! (25) Praeclare igitur facitis, tribuni pl-, qui de praesidio consulum senatusque referatis, meritoque uestro maximas uobis gratias omnes et agere et habere debemus. Qui enim periculo carere possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? Ille autem homo adflictus et perditus quae de se expectat iudicia grauiora quam amicorum suorum? Familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L- Lentulus, et P- Naso omni carens cupiditate nullam se habere prouinciam, nullam Antoni sortitionem fuisse iudicauerunt. Quod idem fecit L- Philippus, uir patre, auo maioribusque suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C- Turranius; idem fecit Sp- Oppius; ipsi etiam, qui amicitiam M- Antoni ueriti plus ei tribuerunt, quam fortasse uellent, M- Piso, necessarius meus et uir et ciuis egregius, parique innocentia M- Vehilius senatus auctoritati se optemperaturos esse dixerunt. (26) Quid ego de L- Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam; qui omnino prouinciam neglexit; quam item magno animo et constanti C- Cestius repudiauit. Qui sunt igitur reliqui, quos sors diuina delectet? L- Annius, M- Antonius. O felicem utrumque! nihil enim maluerunt. C- Antonius Macedoniam. Hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper in ore prouinciam. C- Caluisius Africam. Nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi diuinans se rediturum duos legatos Uticae reliquerat. Deinde M- Isiccius Siciliam, Q- Cassius Hispaniam. Non habeo, quid suspicer; duarum credo prouinciarum sortes minus diuinas fuisse. [3,11] XI. (27) O C- Caesar (adulescentem appello), quam tu salutem rei publicae adtulisti, quam inprouisam, quam repentinam! Qui enim haec fugiens fecerit, quid faceret insequens? Etenim in contione dixerat se custodem fore urbis seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ouium, ut aiunt, lupum! Custosne urbis an direptor et uexator esset Antonius? Et quidem se introiturum in urbem dixit exiturumque, cum uellet. Quid? Illud nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui uicisset, uicturum neminem? (28) Hodierno die primum (patres conscripti) longo interuallo in possessione libertatis pedem ponimus, cuius quidem ego, quoad potui, non modo defensor sed etiam conseruator fui. Cum autem id facere non possem, quieui, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. Hanc uero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo modo? Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex his totus uitiis conglutinatus est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. (29) Quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est, utrum ille poenas rei publicae luat, an nos seruiamus, aliquando, per deos immortales, patres conscripti, patrium animum uirtutemque capiamus, ut aut libertatem propria Romani et generis et nominis reciperemus aut mortem seruituti anteponamus! Multa, quae in libera ciuitate ferenda non essent, tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan reciperandae libertatis, alii uiuendi nimia cupiditate; sed, si illa tulimus, quae nos necessitas ferre coegit, quae uis quaedam paene fatalis, (quae tamen ipsa non tulimus) etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum? [3,12] XII. (30) Quid hic faciet, si poterit, iratus, qui cum suscensere nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus? quid hic uictor non audebit, qui nullam adeptus uictoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit, refertam eius domum exhauserit, hortos conpilauerit, ad se ex iis omnia ornamenta transtulerit, caedis et incendiorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus consultis bene et e re publica factis reliquas res ad lucrum praedamque reuocauerit, uendiderit immunitates, ciuitates liberauerit, prouincias uniuersas ex imperii populi Romani iure sustulerit, exules reduxerit, falsas leges C- Caesaris nomine et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda curauerit earumque rerum omnium domesticum mercatum instituerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis populum et magistratus foro excluserit, (31) senatum stiparit armatis, armatos in cella Concordiae, cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex iis optime sentientis centuriones iugulauerit, cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem urbis uenire conatus? Atque is ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris, consensu ueteranorum, uirtute legionum, ne fortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere desinit. In Galliam mutilatum ducit exercitum, cum una legione, et ea uacillante, L- fratrem expectat, quo neminem reperire potest sui similiorem. Ille autem ex myrmillone dux, ex gladiatore imperator quas effecit strages, ubicumque posuit uestigium! Fundit apothecas, caedit greges armentorum reliquique pecoris, quodcumque nactus est; epulantur milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit uino; uastantur agri, diripiuntur uillae; matres familiae, uirgines, pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. Haec eadem, quacumque exercitum duxit, fecit M- Antonius. [3,13] XIII. (32) His uos taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem reciperandam excitata deorum immortalium beneficio utemini? Nullum erit tempus hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam uenerit. Nec ille armis solum, sed etiam decretis nostris urguendus est. Magna uis est, magnum numen unum et idem sentientis senatus. Videtisne refertum forum populumque Romanum ad spem reciperandae libertatis erectum? qui longo interuallo cum frequentis hic uidet nos, tum sperat etiam liberos conuenisse. (33) Hunc ego diem expectans M- Antoni scelerata arma uitaui, tum cum ille in me absentem inuehens non intellegebat, ad quod tempus me et meas uires reseruarem. Si enim tum illi caedis a me initium quaerenti respondere uoluissem, nunc rei publicae consulere non possem. Hanc uero nactus facultatem nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum, quin de libertate populi Romani et dignitate uestra, quod cogitandum sit, cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non recusem, sed etiam appetam atque deposcam. Hoc feci, dum licuit; intermisi, quoad non licuit. Iam non solum licet, sed etiam necesse est, nisi seruire malumus quam, ne seruiamus, armis animisque decernere. (34) Di immortales nobis haec praesidia dederunt, urbi Caesarem, Brutum Galliae. Si enim ille opprimere urbem potuisset, statim, si Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum erat, reliquis seruiendum. [3,14] XIV. Hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortales, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consilii principes uos esse aliquando recordamini! Signum date populo Romano consilium uestrum non deesse rei publicae, quoniam ille uirtutem suam non defuturam esse profitetur. Nihil est, quod moneam uos. Nemo est tam stultus, qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis, sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esse. (35) Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. Libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis seruire, ea summa miseria est summo dedecore coniuncta. Quodsi iam, quod di omen auertant! fatum extremum rei publicae uenit, quod gladiatores nobiles faciunt, ut honeste decumbant, faciamus nos principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia seruiamus. (36) Nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius seruitute. Ad decus et ad libertatem nati sumus; aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. Nimium diu teximus, quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt, in utramque partem quid sentiant, quid uelint. Sunt impii ciues, sed pro caritate rei publicae nimium multi, contra multitudinem bene sentientium admodum pauci; quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. Ad ea enim praesidia, quae habemus, iam accedent consules summa prudentia, uirtute, concordia multos menses de populi Romani libertate commentati atque meditati. His auctoribus et ducibus, dis iuuantibus, nobis uigilantibus et multum in posterum prouidentibus, populo Romano consentiente erimus profecto liberi breui tempore. Iucundiorem autem faciet libertatem seruitutis recordatio. [3,15] XV. (37) Quas ob res, quod tribuni pl- uerba fecerunt, uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo, uti C- Pansa, A- Hirtius, consules designati, dent operam, uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. Quodque edictum D- Bruti imperatoris, consulis designati, propositum sit, senatum existimare D- Brutum imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat; (38) quodque prouinciam Galliam citeriorem optimorum et fortissimorum (uirorum) amicissimorumque rei publicae ciuium exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias prouinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. Senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari ab D- Bruto et L- Planco imperatoribus, consulibus designatis, itemque a ceteris, qui prouincias optinent, optineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam, ut eae prouinciae atque exercitus in senati populique Romani potestate praesidioque rei publicae sint. Cumque opera, uirtute, consilio C- Caesaris summoque consensu militum ueteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a grauissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur; (39) cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quod pari consilio eademque uirtute legio quarta usa L- Egnatuleio quaestore duce, ciui egregio, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit: senatui magnae curae esse ac fore, ut pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur gratiaeque referantur. Senatui placere, uti C- Pansa, A- Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis uideretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent, ita uti e re publica fideque sua uideretur.