[1,0] Philippique 1. [1,1] I. (1) Antequam de republica, patres conscripti, dicam ea, quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam uobis breuiter consilium et profectionis et reuersionis meae. Ego cum sperarem aliquando ad uestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse reuocatam, manendum mihi statuebam, quasi in uigilia quadam consulari ac senatoria. Nec uero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die, quo in aedem Telluris conuocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renouaui uetus exemplum; Graecum etiam uerbum usurpaui, quo tum in sedandis discordiis usa erat ciuitas illa, atque omnem memoriam discordiarum obliuione sempiterna delendam censui. (2) Praeclara tum oratio M- Antonii, egregia etiam uoluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis ciuibus confirmata est. Atque his principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas, quas habebat domi de re publica, principes ciuitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum, nisi quod erat notum omnibus, in C- Caesaris commentariis reperiebatur; summa constantia ad ea, quae quaesita erant, respondebat. (3) Num qui exsules restituti? Unum aiebat, praeterea neminem. Num immunitates datae? 'Nullae', respondebat. Assentiri etiam nos Ser- Sulpicio, clarissimo uiro, uoluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut beneficii figeretur. Multa praetereo, eaque praeclara; ad singulare enim M- Antonii factum festinat oratio. Dictaturam, quae iam uim regiae potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua re ne sententias quidem diximus. Scriptum senatus consultum, quod fieri uellet, attulit; quo recitato, auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis uerbis per senatus consultum gratias egimus. [1,2] II. (4) Lux quaedam uidebatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam ciuitatem esse uelle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fui sset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset. (5) Liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitiuo illi, qui in Mari nomen inuaserat. Atque haec omnia communiter cum collega; alia porro propria Dolabellae, quae, nisi collega afuisset, credo iis futura fuisse communia. Nam cum serperet in urbe infinitum malum idque manaret in dies latius idemque bustum in foro facerent, qui illam insepultam sepulturam effecerat, et cotidie magis magisque perditi homines cum sui similibus seruis tectis ac templis urbis minitarentur, talis animaduersio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque seruos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque euersio illius exsecratae columnae, ut mihi mirum uideatur tum ualde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse. (6) Ecce enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus, edixerat, mutata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et inuito. Consules designati negabant se audere in senatum uenire; patriae liberatores urbe carebant ea, cuius a ceruicibus iugum seruile deiecerant; quos tamen ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant. Veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime cauerat, non ad conseruationem earum rerum, quas habebant, sed ad spem nouarum praedarum incitabantur. Quae cum audire mallem quam uidere haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi, ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore uidebatur. [1,3] III. (7) Exposui, patres conscripti, profectionis consilium; nunc reuersionis, quae plus admirationis habet, breuiter exponam. Cum Brundisium iterque illud, quod tritum in Graeciam est, non sine causa uitauissem, Kalendis Sextilibus ueni Syracusas, quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur; quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. Veritus sum, ne meus repentinus ad meos necessarios aduentus suspicionis aliquid afferet, si essem commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram , quod est promontorium agri Regini, uenti detulissent, ab eo loco conscendi, ut transmitterem, nec ita multum prouectus, reiectus austro sum in eum ipsum locum, unde conscenderam. (8) Cumque intempesta nox esset mansissemque in uilla P- Valerii, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem uentum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me uenerunt, ex iis quidam Roma recentes; a quibus primum accipio M- Antonii contionem, quae mihi ita placuit, ut, ea lecta, de reuersione primum coeperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti affertur et Cassii, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis uidebatur. Addebant praeterea (fit enim plerumque, ut ii, qui boni quid uolunt afferre, affingant aliquid, quo faciant id, quod nuntiant, laetius) rem conuenturam; Kalendis sextilibus senatum frequentem fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis prouinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum. [1,4] IV. (9) Tum uero tanta sum cupiditate incensus ad reditum, ut mihi nulli neque remi neque uenti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius, quam cuperem, rei publicae gratularer. Atque ego celeriter Veliam deuectus Brutum uidi, quanto meo dolore, non dico. Turpe mihi ipsi uidebatur in eam urbem me audere reuerti, ex qua Brutus cederet, et ibi uelle tuto esse, ubi ille non posset. Neque uero illum similiter, atque ipse eram, commotum esse uidi. Erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia, nihil de suo casu, multa de uestro querebatur. (10) Exque eo primum cognoui, quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L- Pisonis oratio. Qui quamquam parum erat (id enim ipsum a Bruto audieram), a quibus debuerat, adiutus, tamen et Bruti testimonio (quo quid potest esse grauius?) et omnium praedicatione, quos postea uidi, magnam mihi uidebatur gloriam consecutus. Hunc igitur ut sequerer, properaui, quem praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid (nec enim sperabam id nec praestare poteram), sed ut, si quid mihi humanitus accidisset (multa autem impendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum), huius tamen diei uocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se uoluntatis. (11) Quoniam utriusque consilii causam, patres conscripti, probatam uobis esse confido, priusquam de re publica dicere incipio, pauca querar de hesterna M- Antonii iniuria; cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. [1,5] V. Quid tandem erat causae, cur in senatum hesterno die tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur, ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas, aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est. (12) De supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. Coguntur enim non pignoribus, sed eorum, de quorum honore agitur, gratia, quod idem fit, cum de triumpho refertur. Ita sine cura consules sunt, ut paene liberum sit senatori non adesse. Qui cum mihi mos notus esset, cumque e uia languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia, qui hoc ei diceret. At ille, uobis audientibus, cum fabris se domum meam uenturum esse dixit. Nimis iracunde hoc quidem et ualde intemperanter. Cuius enim maleficii tanta ista poena est, ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum? Quis autem tanto damno senatorem coegit, aut quid est ultra pignus aut multam? Quod si scisset, quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de seueritate cogendi. [1,6] VI. (13) An me censetis, patres conscripti, quod uos inuiti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo? Nihil dico, cui. Fuerit ille L- Brutus, qui et ipse dominatu regio rem publicam liberauit et ad similem uirtutem et simile factum stirpem iam prope in quingentesimum annum propagauit; adduci tamen non possem, ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum immortalium religione, ut, cuius sepulcrum usquam extet, ubi parentetur, ei publice supplicetur. Ego uero eam sententiam dixissem, ut me aduersus populum Romanum, si qui accidisset grauior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere, quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. Sed hoc ignoscant di immortales uelim et populo Romano, qui id non probat, et huic ordini, qui decreuit inuitus. (14) Quid? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? Mihi uero licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. Potestas modo ueniendi in hunc locum sit, dicendi periculum non recuso. Atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus republica inueniretur. Qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L- Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. Idcircone nos populus Romanus consules fecit, ut in altissimo gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? Non mode uoce nemo L- Pisoni consularis, sed ne uultu quidem assensus est. Quae, malum!, est ista uoluntaria seruitus? (15) Fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus iis desidero, qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum, quorum silentio ignosco, alia corum, quorum uocem requiro; quos quidem doleo in suspicionem populo Romano uenire non modo metu, quod ipsum esset turpe, se alium alia de causa deesse dignitati suae. [1,7] VII. Quare primum maximas gratias et ago et habeo L- Pisoni, qui, non quid efficere posset in re publica, cogitauit, sed quid facere ipse deberet. Deinde a uobis, patres conscripti, peto, ut, etiamsi sequi minus audebitis rationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut adhuc fecistis, audiatis. (16) Primum igitur acta Caesaris seruanda censeo, non quo probem (quis enim id quidem potest?), sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque otii. Vellem adesset M- Antonius, modo sine aduocatis (sed, ut opinor, licet ei minus ualere, quod mihi heri per illum non licuit); doceret me uel potius uos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. An in commentariolis et chirographis et libellis (se) uno auctore prolatis, (ac) ne prolatis quidem, sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt; quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse uoluit, pro nihilo habebuntur? (17) Equidem existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. An, si cui quid ille promisit, id erit fixum, quod idem facere non potuit? ut multis multa promissa non fecit; quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a uiuo beneficia per omnis annos tributa et data. Sed ea non muto, non moueo; summo studio illius praeclara acta defendo. Pecunia utinam ad Opis maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam iis, quorum est, non redditur, necessaria. (18) Quamquam ea quoque effusa, si ita in actis fuit. Ecquid est, quod tam proprie dici possit actum eius, qui togatus in re publica cum potestate imperioque uersatus sit, quam lex? Quaere acta Gracchi; leges Semproniae proferentur. Quare Sullae; Corneliae. Quid? Pompei tertius consulatus in quibus actis constitit? Nempe in legibus. De Caesare ipso si quaereres, quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclara tulisse, chirographa uero aut mutaret aut non daret, aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. Sed haec ipsa concedo; quibusdam etiam in rebus coniueo; in maximis uero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolui ferendum non puto. [1,8] VIII. (19) Quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata, quam ne praetoriae prouinciae plus quam annum neue plus quam biennium consulares obtinerentur? Hac lege sublata uidenturne uobis posse Caesaris acta seruari? Quid? lege, quae promulgata est de tertia decuria, nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissoluuntur? Et uos acta Caesaris defenditis, qui leges eius euertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamuis iniquum et inutile sit, defendetur; quod ad populum centuria tis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. (20) At quae est ista tertia decuria? 'Centurionum' inquit. Quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia, non patebat? 'Census praefiniebatur', inquit. Non centurioni quidem solum, sed equiti etiam Romano; itaque uiri fortissimi atque honestissimi, qui ordines duxerunt, res et iudicant et iudicauerunt. 'Non quaero' inquit, 'istos. Quicumque ordinem duxit, iudicet'. At si ferretis, quicumque equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. 'Non quaero', inquit, 'ista; addo etiam iudices manipularis ex legione Alaudarum. Aliter enim nostri negant posse se saluos esse.' O contumeliosum honorem iis, quos ad iudicandum nec opinantis uocatis! Hic enim est legis index, ut ii res in tertia decuria iudicent, qui libere iudicare non audeant. In quo quantus error est, dii immortales, eorum, qui istam legem excogitauerunt! Ut enim quisque sordidissimus uidebitur, ita libentissime seueritate iudicandi sordes suas eluet laborabitque, ut honestis decuriis potius dignus uideatur quam in turpem iure coniectus. [1,9] IX. (21) Altera promulgata lex est, ut et de ui et maiestatis damnati ad populum prouocent, si uelint. Haec utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? Quis est enim hodie, cuius intersit istam legem manere? Nemo reus est legibus illis, nemo, quem futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in iudicium uocabuntur. 'At res popularis.' Utinam quidem aliquid uelletis esse populare! Omnes enim iam ciues de rei publicae salute una et mente et uoce consentiunt. Quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae, quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? Quid enim turpius quam, qui maiestatem populi Romani minuerit per uim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam uim reuerti, propter quam sit iure damnatus? (22) Sed quid plura de lege disputo? Quasi uero id agatur, ut quisquam prouocet; id agitur, id fertur, ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. Quis enim aut accusator tam amens reperietur, qui reo condemnato obicere se multitudini conductae uelit, aut iudex, qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? Non igitur prouocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. Quid est aliud hortari adulescentes, ut turbulenti, ut sediotiosi, ut perniciosi ciues uelint esse? Quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit, his duabus quaestionibus de ui et maiestatis sublatis? (23) Quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei, qui de ui, itemque ei, qui maiestatis damnatus sit, aqua et igni interdici? quibus cum prouocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? Quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probaui, tamen ita conseruanda concordiae causa arbitratus sum, ut non modo, quas uiuus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc tempore non puterem, sed ne illas quidem, quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas uidetis. [1,10] X. (24) De exsilio reducti multi a mortuo, ciuitas data non solum singulis, sed nationibus et prouinciis uniuersis a mortuo, immunitatibus infinitis sublata uectigalia a mortuo. Ergo haec uno, uerum optimo auctore, domo prolata defendimus; eas leges, quas ipse nobis inspectantibus recitauit, pronuntiauit, tulit, quibus latis gloriabatur iisque legibus rem publicam contineri putabat, de prouinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos, qui defendimus acta Caesaris, euertendas putamus? Ac de his tamen legibus, quae promulgatae sunt, saltem queri possumus; de iis, quae iam latae dicuntur, ne illud quidem licuit. (25) Illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. Quaero autem. quid sit, cur aut ego aut quisquam uestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. Paratos habemus, qui intercedant, paratos, qui rem publicam religione defendant; uacui metu esse debemus. 'Quas tu mihi,' inquit, 'intercessiones? quas religiones?' Eas scilicet, quibus rei publicae salus continetur. 'Negligimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus; forum saepietur, omnes claudentur aditus, armati in praesidiis multis locis collocabuntur.' (26) Quid tum? quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo illa legitima: CONSULES POPULUM IURE ROGAVERUNT (hocine a maioribus accepimus ius rogandi?) POPULUSQUE IURE SCIVIT. Qui populus? isne, qui exclusus est? Quo iure? an eo, quod ui et armis omne subla tum est? Atque dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea, quae uitari possint; quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum uobis; demonstro uitia; tollite: denuntio uim, arma; remouete. [1,11] XI. (27) Irasci quidem uos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit. Quamquam te quidem id facturum non arbitror (noui facilitatem tuam); collegam tuum aiunt in hac sua fortuna, quae bona ipsi uidetur, (mihi, ne grauius quidpiam dicam, auorum et auunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior uideretur) - sed eum iracundum audio esse factum. Video autem, quam sit odiosum habere eundem iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas. Sed proponam ius, ut opinor, aequum; quod M- Antonium non arbitror repudiaturum. Ego, si quid in uitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit, non recusabo; sin consuetudinem meam (quam in re publica semper habui) tenuero, id est si libere, quae sentiam de re publica, dixero, primum deprecor, ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto, ut sic irascatur ut ciui. Armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa; iis, qui pro re publica, quae ipsis uisa erunt, dixerint, ista arma ne noceant. Quid hac postulatione dici potest aequius? (28) Quodsi, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum est, omnis eum, quae habetur contra uoluntatem eius, oratio grauiter offendit, etiamsi nulla inest contumelia, feremus amici naturam. Sed idem illi ita mecum loquuntur: 'Non idem tibi, aduersario Caesaris, licebit quod Pisoni socero,' et simul admonent quiddam, quod cauebimus: 'Nec erit iustior in senatum non ueniendi morbi causa quam mortis'. [1,12] XII. (29) Sed per deos immortales! - te enim intuens, Dolabella, qui es mihi carissimus, non possum utriusque uestrum errorem reticere. Credo enim uos nobiles homines, magna quaedam spectantes, non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non opes uiolentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem ciuium et gloriam concupiuisse. Est autem gloria laus recte factorum magnorumque in rem publicam meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. (30) Dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter ceteros paulisper esse expertum uiderem. Quem potes recordari in uita illuxisse tibi diem laetiorem, quam cum, expiatio foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena affectis, urbe incendio et caedis metu liberata, te domum recepisti? Cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt? Quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni uiri agebant et tuo nomine gratulabantur. Recordare, quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti, propter quas fuerant tibi offensi, significarent se beneficio nouo memoriam ueteris doloris abiecisse. (31) Hanc tu, P- Dolabella, (magno loquor cum dolore) hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere? [1,13] XIII. Tu autem, M- Antoni, (absentem enim appello) unum illum diem, quo in aede Telluris senatus fuit, non omnibus his mensibus, quibus te quidam, multum a me dissentientes, beatum putant, anteponis? Quae fuit oratio de concordia! quanto metu senatus, quanta sollicitudine ciuitas tum a te liberata est, cum collegam tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die collegam tibi esse uoluisti, tuus paruus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit! (32) Quo senatus die laetior, quo populus Romanus? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. Tum denique liberati per uiros fortissimos uidebamur, quia, ut illi uoluerant, libertatem pax consequebatur. Proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus, non intermittebas quasi domum aliquod cotidie afferre rei publicae, maximum autem illid, quod dictaturae nomen sustulisti. Haec iniusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Ut enim propter unius M- Manlii scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum uocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti. (33) Num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisse, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae paenitebat? Unde igitur subito tanta ista mutatio? Non possum adduci, ut suspicer te pecunia captum. Licet, quod cuique libet, loquatur, credere non est necesse. Nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognoui. Quamquam solent domestici deprauare non numquam; sed noui firmatatem tuam. Atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem uitare potuisses! [1,14] XIV. Illud magis uereor, ne, ignorans uerum iter gloriae, gloriosum putes plus te unum posse quam omnes et metui a ciuibus tuis quam diligi malis. Quod si ita putas, totam ignoras uiam gloriae. Carum esse ciuem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui uero et in odio esse inuidiosum, detestabile, imbecillum, caducum. (34) Quod uidemus etiam in fabula illi ipsi, qui 'Oderint, dum metuant' dixerit, perniciosum fuisse. Utinam, M- Antoni, auum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me, eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri uoluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? Illa erat uita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris, principem dignitate. Itaque, ut omittam res aui tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L- Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus. (35) Sed quid oratione te flectam? Si enim exitus C- Caesaris efficere non potest, ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec ualebit oratio. Quem qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. Beatus est nemo, qui ea lege uiuit, ut non modo impune, sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. Quare flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam, ut natum esse te ciues tui gaudeant, sine quo nec beatus nec clarus nec tutus quisquam esse omnino potest. [1,15] XV. (36) Et populi quidem Romani iudicia multa ambo habetis; quibus uos non satis moueri permoleste fero. Quid enim gladiatoribus clamores innumerabilium ciuium? quid populi uersus? quid Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis plebis, qui uobis aduersantur? parumne haec significant incredibiliter consentientem populi Romani uniuersi uoluntatem? Quid? Apollinarium ludorum plausus uel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna uobis uideatur? O beatos illos, qui, cum adesse ipsis propter uim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac uisceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui ludis suis ita caruit, ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret. (37) Equidem is sum, qui istos plausus, cum popularibus ciuibus tribuerentur, semper contempserim; idemque, cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab uniuersis hoc idem fit, cumque ii, qui ante sequi populi consensum solebant, fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. Sin haec leuiora uobis uidentur, quae sunt grauissima, num etiam hoc contemnitis, quod sensistis, tam caram populo Romano uitam A- Hirtii fuisse? Satis erat enim probatum illo esse populo Romano, ut est; iucundum amicis, in quo uincit omnis; carum suis, quibus est (ipse) carissimus; tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus? Certe in nullo. (38) Quid igitur? hoc uos, per deos immortales! quale sit, non interpretamini? Quid? eos de uestra uita cogitare non censetis, quibus eorum, quos sperant rei publicae consulturos, uita tam cara sit? Cepis fructos, patres conscripti, reuersionis meae, quoniam et ea dixi, ut, quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a uobis benigne ac diligenter auditus. Quae potestas si mihi saepius sine meo uestroque periculo fiet, utar; si minus, quantum potero, non tam mihi me quam rei publicae reseruabo. Mihi fere satis est, quod uixi, uel ad aetatem uel ad gloriam; huc si quid accesserit, non tam mihi quam uobis reique publicae accesserit.