µ01 [1] Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria. De qua [cum] tam uariae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, magno argumento esse debeat [ea] causa, principium philosophiae ad h* scientiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsensionem cohibuisse. Quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis grauitate atque constantia quam aut falsum sentire aut, quod non satis explorate perceptum sit et cognitum, sine ulla dubitatione defendere? [2] Velut in hac quaestione plerique, quod maxime ueri simile est et quo omnes +sese duce natura uenimus, deos esse dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putauerunt. Qui uero deos esse dixerunt, tanta sunt in uarietate et dissensione, ut eorum infinitum sit enumerare sententias. Nam et de figuris deorum et de locis atque sedibus et de actione uitae multa dicuntur, deque is summa philosophorum dissensione certatur; quod uero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant, nihil moliantur, omni curatione et administratione rerum uacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moueantur, in primis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur, in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione uersari. [3] Sunt enim philosophi et fuerunt, qui omnino nullam habere censerent rerum humanarum procurationem deos. Quorum si uera sententia est, quae potest esse pietas, quae sanctitas, quae religio? Haec enim omnia pure atque caste tribuenda deorum numini ita sunt, si animaduertuntur ab is et si est aliquid a deis inmortalibus hominum generi tributum; sin autem dei neque possunt nos iuuare nec uolunt nec omnino curant nec, quid agamus, animaduertunt nec est, quod ab is ad hominum uitam permanare possit, quid est, quod ullos deis inmortalibus cultus, honores, preces adhibeamus? In specie autem fictae simulationis sicut reliquae uirtutes item pietas inesse non potest; cum qua simul sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus sublatis perturbatio uitae sequitur et magna confusio; [4] atque haut scio, an pietate aduersus deos sublata fides etiam et societas generis humani et una excellentissuma uirtus iustitia tollatur. Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant, neque uero id solum, sed etiam ab isdem hominum uitae consuli et prouideri; nam et fruges et reliqua, quae terra pariat, et tempestates ac temporum uarietates caelique mutationes, quibus omnia, quae terra gignat, maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui generi humano putant, multaque, quae dicentur, in his libris colligunt, quae talia sunt, ut ea ipsa dei inmortales ad usum hominum fabricati paene uideantur. Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut excitaret homines non socordes ad ueri inuestigandi cupiditatem. [5] Res enim nulla est, de qua tantopere non solum indocti, sed etiam docti dissentiant; quorum opiniones cum tam uariae sint tamque inter se dissidentes, alterum fieri profecto potest, ut earum nulla, alterum certe non potest, ut plus una uera sit. Qua quidem in causa et beniuolos obiurgatores placare et inuidos uituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant; nam qui admonent amice, docendi sunt, qui inimice insectantur, repellendi. [6] Multum autem fluxisse uideo de libris nostris, quos compluris breui tempore edidimus, uariumque sermonem partim admirantium, unde hoc philosophandi nobis subito studium extitisset, partim, quid quaque de re certi haberemus, scire cupientium; multis etiam sensi mirabile uideri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Nos autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumpsimus et, cum minime uidebamur, tum maxime philosophabamur; quod et orationes declarant refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi Diodotus, Philo, Antiochus, Posidonius, a quibus instituti sumus. [7] Et si omnia philosophiae praecepta referuntur ad uitam, arbitramur nos et publicis et priuatis in rebus ea praestitisse, quae ratio et doctrina praescripserit. Sin autem quis requirit, quae causa nos inpulerit, ut haec tam sero litteris mandaremus, nihil est, quod expedire tam facile possimus. Nam cum otio langueremus et is esset rei publicae status, ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris hominibus explicandam putaui magni existimans interesse ad decus et ad laudem ciuitatis res tam grauis tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri. [8] Eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio, quam multorum non modo discendi, sed etiam scribendi studia commouerim. Complures enim Graecis institutionibus eruditi ea, quae didicerant, cum ciuibus suis communicare non poterant, quod illa, quae a Graecis accepissent, Latine dici posse diffiderent; quo in genere tantum profecisse uidemur, ut a Graecis ne uerborum quidem copia uinceremur. [9] Hortata etiam est, ut me ad haec conferrem, animi aegritudo fortunae magna et graui commota iniuria; cuius si maiorem aliquam leuationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem. Ea uero ipsa nulla ratione melius frui potui, quam si me non modo ad legendos libros, sed etiam ad totam philosophiam pertractandam dedissem. Omnes autem eius partes atque omnia membra tum facillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo explicantur; est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae conligataeque uideantur. [10] Qui autem requirunt, quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt, quam necesse est; non enim tam auctoritatis in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis, qui discere uolunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur; desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum, quod ab eo, quem probant, iudicatum uident. Nec uero probare soleo id, quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur, quare ita esset, respondere solitos "ipse dixit"; ipse autem erat Pythagoras: tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione ualeret auctoritas. [11] Qui autem admirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, his quattuor Academicis libris satis responsum uidetur. Nec uero desertarum relictarumque rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris fortasse desiderant. Ut haec in philosophia ratio contra omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi profecta a Socrate, repetita ab Arcesila, confirmata a Carneade usque ad nostram uiguit aetatem; quam nunc prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego. Quod non Academiae uitio, sed tarditate hominum arbitror contigisse. Nam si singulas disciplinas percipere magnum est, quanto maius omnis; quod facere is necesse est, quibus propositum est ueri reperiendi causa et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere. [12] Cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecutum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero. Nec tamen fieri potest, ut, qui hac ratione philosophentur, hi nihil habeant, quod sequantur. Dictum est omnino de hac re alio loco diligentius, sed quia nimis indociles quidam tardique sunt, admonendi uidentur saepius. Non enim sumus i, quibus nihil uerum esse uideatur, sed i, qui omnibus ueris falsa quaedam adiuncta esse dicamus tanta similitudine, ut in is nulla insit certa iudicandi et adsentiendi nota. Ex quo exsistit et illud multa esse probabilia, quae, quamquam non perciperentur, tamen, quia uisum quendam haberent insignem et inlustrem, his sapientis uita regeretur. [13] Sed iam, ut omni me inuidia liberem, ponam in medio sententias philosophorum de natura deorum. Quo quidem loco conuocandi omnes uidentur, qui, quae sit earum uera, iudicent; tum demum mihi procax Academia uidebitur, si aut consenserint omnes aut erit inuentus aliquis, qui, quid uerum sit, inuenerit. Itaque mihi libet exclamare ut in Synephebis: "pro deum, popularium omnium, [omnium] adulescentium clamo, postulo, obsecro, oro, ploro atque inploro fidem" non leuissuma de re, ut queritur ille in ciuitate fieri facinora capitalia: "ab amico amante argentum accipere meretrix non uult", [14] sed ut adsint, cognoscant, animaduertant, quid de religione, pietate, sanctitate, caerimoniis, fide, iure iurando, quid de templis, delubris sacrificiisque sollemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos praesumus, existimandum sit (haec enim omnia ad hanc de dis inmortalibus quaestionem referenda sunt): profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum de maxuma re tanta dissensio. [15] Quod cum saepe alias, tum maxime animaduerti, cum apud C. Cottam, familiarem meum, accurate sane et diligenter de dis inmortalibus disputatumst. Nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque uenissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant. Aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tantos progressus habebat in Stoicis, ut cum excellentibus in eo genere Graecis compararetur. Tum, ut me Cotta uidit, "Peroportune" inquit "uenis; oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro tuo studio non est alienum te interesse." [16] "Atqui mihi quoque uideor" inquam "uenisse, ut dicis, oportune. Tres enim trium disciplinarum principes conuenistis. M. enim Piso si adesset, nullius philosophiae -- earum quidem, quae in honore sunt -- uacaret locus." Tum Cotta "Si" inquit "liber Antiochi nostri, qui ab eo nuper ad hunc Balbum missus est, uera loquitur, nihil est, quod Pisonem, familiarem tuum, desideres; Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere uidentur, uerbis discrepare; quo de libro, Balbe, uelim scire, quid sentias." "Egone" inquit ille "miror Antiochum, hominem in primis acutum, non uidisse interesse plurimum inter Stoicos, qui honesta a commodis non nomine, sed genere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus, non genere differrent. Haec enim est non uerborum parua, sed rerum permagna dissensio. [17] Verum hoc alias; nunc quod coepimus, si uidetur." "Mihi uero" inquit Cotta "uidetur. Sed ut hic, qui interuenit," me intuens "ne ignoret, quae res agatur, de natura agebamus deorum, quae cum mihi uideretur perobscura, ut semper uideri solet, Epicuri ex Velleio sciscitabar sententiam. Quam ob rem" inquit "Vellei, nisi molestum est, repete, quae coeperas." "Repetam uero, quamquam non mihi, sed tibi hic uenit adiutor; ambo enim" inquit adridens "ab eodem Philone nihil scire didicistis." Tum ego: "Quid didicerimus, Cotta uiderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic uenisse, sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut mihi uelim, nolim sit certa quaedam tuenda sententia." [18] Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam uerens, quam ne dubitare aliqua de re uideretur, tamquam modo ex deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset, "Audite" inquit "non futtilis commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Prouidentiam dicere, neque uero mundum ipsum animo et sensibus praeditum, rutundum, ardentem, uolubilem deum, portenta et miracula non disserentium philosophorum, sed somniantium. [19] Quibus enim oculis animi intueri potuit uester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae molitio, quae ferramenta, qui uectes, quae machinae, qui ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem oboedire et parere uoluntati architecti aer, ignis, aqua, terra potuerunt; unde uero ortae illae quinque formae, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus? Longum est ad omnia, quae talia sunt, ut optata magis quam inuenta uideantur; [20] sed illa palmaris, quod, qui non modo natum mundum introduxerit, sed etiam manu paene factum, is eum dixerit fore sempiternum. Hunc censes primis, ut dicitur, labris gustasse physiologiam, id est naturae rationem, qui quicquam, quod ortum sit, putet aeternum esse posse? Quae est enim coagmentatio non dissolubilis, aut quid est, cuius principium aliquod sit, nihil sit extremum? Pronoea uero si uestra est, Lucili, eadem, requiro, quae paulo ante, ministros, machinas, omnem totius operis dissignationem atque apparatum; sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem ad modum Platonicus deus, sempiternum. [21] Ab utroque autem sciscitor, cur mundi aedificatores repente exstiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim, si mundus nullus erat, saecla non erant (saecla nunc dico non ea, quae dierum noctiumque numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conuersione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio temporum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi potest, quod ne in cogitationem quidem cadit, ut fuerit tempus aliquod, nullum cum tempus esset) -- [22] isto igitur tam inmenso spatio, quaero, Balbe, cur Pronoea uestra cessauerit. Laboremne fugiebat? At iste nec attingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini diuino, caelum, ignes, terrae, maria, parerent. Quid autem erat, quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare? Si, ut [deus] ipse melius habitaret, antea uidelicet tempore infinito in tenebris tamquam in gurgustio habitauerat. Post autem: uarietatene eum delectari putamus, qua caelum et terras exornatas uidemus? Quae ista potest esse oblectatio deo? Quae si esset, non ea tam diu carere potuisset. [23] An haec, ut fere dicitis, hominum causa a deo constituta sunt? Sapientiumne? Propter paucos igitur tanta est rerum facta molitio. An stultorum? At primum causa non fuit, cur de inprobis bene mereretur; deinde quid est adsecutus, cum omnes stulti sint sine dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt (miserius enim stultitia quid possumus dicere), deinde quod ita multa sunt incommoda in uita, ut ea sapientes commodorum conpensatione leniant, stulti nec uitare uenientia possint nec ferre praesentia. Qui uero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo uiderunt animi natura intellegentis in quam figuram cadere posset. De quo dicam equidem paulo post, nunc autem hactenus: [24] Admirabor eorum tarditatem, qui animantem inmortalem et eundem beatum rutundum esse uelint, quod ea forma neget ullam esse pulchriorem Plato: At mihi uel cylindri uel quadrati uel coni uel pyramidis uidetur esse formosior. Quae uero uita tribuitur isti rutundo deo? Nempe ut ea celeritate contorqueatur, cui par nulla ne cogitari quidem possit; in qua non uideo, ubinam mens constans et uita beata possit insistere. Quodque in nostro corpore, si minima ex parte significetur, molestum sit, cur hoc idem non habeatur molestum in deo? Terra enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam dei; atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis atque incultas uidemus, quod pars earum adpulsu solis exarserit, pars obriguerit niue pruinaque longinquo solis abscessu; quae, si mundus est deus, quoniam mundi partes sunt, dei membra partim ardentia partim refrigerata ducenda sunt. [25] Atque haec quidem uestra, Lucili; qualia uero * est, ab ultimo repetam superiorum. Thales enim Milesius, qui primus de talibus rebus quaesiuit, aquam dixit esse initium rerum, deum autem eam mentem, quae ex aqua cuncta fingeret: si dei possunt esse sine sensu; et mentem cur aquae adiunxit, si ipsa mens constare potest uacans corpore? Anaximandri autem opinio est natiuos esse deos longis interuallis orientis occidentisque, eosque innumerabilis esse mundos. Sed nos deum nisi sempiternum intellegere qui possumus? [26] Post Anaximenes aera deum statuit, eumque gigni esseque inmensum et infinitum et semper in motu: quasi aut aer sine ulla forma deus esse possit, cum praesertim deum non modo aliqua, sed pulcherrima specie deceat esse, aut non omne, quod ortum sit, mortalitas consequatur. Inde Anaxagoras, qui accepit ab Anaximene disciplinam, primus omnium rerum discriptionem et modum mentis infinitae ui ac ratione dissignari et confici uoluit. In quo non uidit neque motum sensu iunctum et [in] continentem infinito ullum esse posse, neque sensum omnino, quo non ipsa natura pulsa sentiret. Deinde si mentem istam quasi animal aliquod uoluit esse, erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur; quid autem interius mente: cingatur igitur corpore externo; [27] quod quoniam non placet, aperta simplexque mens nulla re adiuncta, quae sentire possit, fugere intellegentiae nostrae uim et notionem uidetur. Crotoniates autem Alcmaeo, qui soli et lunae reliquisque sideribus animoque praeterea diuinitatem dedit, non sensit sese mortalibus rebus inmortalitatem dare. Nam Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri animi carperentur, non uidit distractione humanorum animorum discerpi et lacerari deum, et cum miseri animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei partem esse miseram, quod fieri non potest. [28] Cur autem quicquam ignoraret animus hominis, si esset deus? Quo modo porro deus iste, si nihil esset nisi animus, aut infixus aut infusus esset in mundo? Tum Xenophanes, qui mente adiuncta omne praeterea, quod esset infinitum, deum uoluit esse, de ipsa mente item reprehendetur ut ceteri, de infinitate autem uehementius, in qua nihil neque sentiens neque coniunctum potest esse. Nam Parmenides quidem commenticium quiddam: coronae similem efficit (stephanen appellat) continentem ardorum lucis orbem, qui cingit caelum, quem appellat deum; in quo neque figuram diuinam neque sensum quisquam suspicari potest. Multaque eiusdem monstra, quippe qui bellum, qui discordiam, qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum reuocet, quae uel morbo uel somno uel obliuione uel uetustate delentur; eademque de sideribus, quae reprehensa in alio iam in hoc omittantur. [29] Empedocles autem multa alia peccans in deorum opinione turpissume labitur. Quattuor enim naturas, ex quibus omnia constare censet, diuinas esse uult; quas et nasci et extingui perspicuum est et sensu omni carere. Nec uero Protagoras, qui sese negat omnino de deis habere, quod liqueat, sint, non sint qualesue sint, quicquam uidetur de natura deorum suspicari. Quid Democritus, qui tum imagines eorumque circumitus in deorum numero refert, tum illam naturam, quae imagines fundat ac mittat, tum sententiam intellegentiamque nostram, nonne in maximo errore uersatur? Cum idem omnino, quia nihil semper suo statu maneat, neget esse quicquam sempiternum, nonne deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem eius reliquam faciat? Quid aer, quo Diogenes Apolloniates utitur deo, quem sensum habere potest aut quam formam dei? [30] Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi nominari neget posse, in Legum autem libris, quid sit omnino deus, anquiri oportere non censeat. Quod uero sine corpore ullo deum uult esse (ut Graeci dicunt asomaton), id, quale esse possit, intellegi non potest: careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia, careat uoluptate; quae omnia una cum deorum notione conprehendimus. Idem et in Timaeo dicit et in Legibus et mundum deum esse et caelum et astra et terram et animos et eos, quos maiorum institutis accepimus. Quae et per se sunt falsa perspicue et inter se uehementer repugnantia. [31] Atque etiam Xenophon paucioribus uerbis eadem fere peccat; facit enim in his, quae a Socrate dicta rettulit, Socratem disputantem formam dei quaeri non oportere, eundemque et solem et animum deum dicere, et modo unum, tum autem plures deos; quae sunt isdem in erratis fere quibus ea, quae de Platone dicimus. [32] Atque etiam Antisthenes in eo libro, qui physicus inscribitur popularis, deos multos, naturalem unum esse dicens tollit uim et naturam deorum. Nec multo secus Speusippus Platonem auunculum subsequens et uim quandam dicens, qua omnia regantur, eamque animalem, euellere ex animis conatur cognitionem deorum. [33] Aristotelesque in tertio de philosophia libro multa turbat a magistro suo Platone dissentiens; modo enim menti tribuit omnem diuinitatem, modo mundum ipsum deum dicit esse, modo alium quendam praeficit mundo eique eas partis tribuit, ut replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur, tum caeli ardorem deum dicit esse non intellegens caelum mundi esse partem, quem alio loco ipse designarit deum, quo modo autem caeli diuinus ille sensus in celeritate tanta conseruari potest? Ubi deinde illi tot dii, si numeramus etiam caelum deum? Cum autem sine corpore idem uult esse deum, omni illum sensu priuat, etiam prudentia, quo porro modo mundus moueri carens corpore aut quo modo semper se mouens esse quietus et beatus potest? [34] Nec uero eius condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudentior est, cuius in libris, qui sunt de natura deorum, nulla species diuina describitur; deos enim octo esse dicit, quinque eos, qui in stellis uagis nominantur, unum, qui ex omnibus sideribus, quae infixa caelo sint, ex dispersis quasi membris simplex sit putandus deus, septimum solem adiungit octauamque lunam; qui, quo sensu beati esse possint, intellegi non potest. Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum, tum mentem diuinam esse putat, errantibus etiam stellis diuinitatem tribuit sensuque deum priuat et eius formam mutabilem esse uult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos. [35] Nec uero Theophrasti inconstantia ferenda est; modo enim menti diuinum tribuit principatum, modo caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus. Nec audiendus eius auditor Strato, is, qui physicus appellatur, qui omnem uim diuinam in natura sitam esse censet, quae causas gignendi, augendi, minuendi habeat, sed careat omni et sensu et figura. [36] Zeno autem, ut iam ad uestros, Balbe, ueniam, naturalem legem diuinam esse censet, eamque uim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria. Quam legem quo modo efficiat animantem intellegere non possumus; deum autem animantem certe uolumus esse, atque hic idem alio loco aethera deum dicit: si intellegi potest nihil sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque in precibus neque in optatis neque in uotis. Aliis autem libris rationem quandam per omnium naturam rerum pertinentem ui diuina esse adfectam putat. Idem astris hoc idem tribuit, tum annis mensibus annorumque mutationibus. Cum uero Hesiodi Theogoniam, id est originem deorum, interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones deorum; neque enim Iouem neque Iunonem neque Vestam neque quemquam, qui ita appelletur, in deorum habet numero, sed rebus inanimis atque mutis per quandam significationem haec docet tributa nomina. [37] Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat dubitetque omnino, deus animans necne sit. Cleanthes autem, qui Zenonem audiuit una cum eo, quem proxime nominaui, tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extremum omnia cingentem atque conplexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat; idemque quasi delirans in his libris, quos scripsit contra uoluptatem, tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum diuinitatem omnem tribuit astris, tum nihil ratione censet esse diuinius. Ita fit, ut deus ille, quem mente noscimus atque in animi notione tamquam in uestigio uolumus reponere, nusquam prorsus appareat. [38] At Persaeus eiusdem Zenonis auditor eos esse habitos deos, a quibus aliqua magna utilitas ad uitae cultum esset inuenta, ipsasque res utiles et salutares deorum esse uocabulis nuncupatas, ut ne hoc quidem diceretilla inuenta esse deorum, sed ipsa diuina; quo quid absurdius quam aut res sordidas atque deformis deorum honore adficere aut homines iam morte deletos reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu. [39] Iam uero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum uaferrumus habetur interpres, magnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum, ut eos ne coniectura quidem informare possimus, cum mens nostra quiduis uideatur cogitatione posse depingere. Ait enim uim diuinam in ratione esse positam et in uniuersae naturae animo atque mente, ipsumque mundum deum dicit esse et eius animi fusionem uniuersam, tum eius ipsius principatum, qui in mente et ratione uersetur, communemque rerum naturam uniuersam atque omnia continentem, tum fatalem +umbram et necessitatem rerum futurarum, ignem praeterea et eum, quem ante dixi, aethera, tum ea, quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam et terram et aera, solem, lunam, sidera uniuersitatemque rerum, qua omnia continerentur, atque etiam homines eos, qui inmortalitatem essent consecuti. [40] Idemque disputat aethera esse eum, quem homines Iouem appellarent, quique aer per maria manaret, eum esse Neptunum, terramque eam esse, quae Ceres diceretur, similique ratione persequitur uocabula reliquorum deorum. Idemque etiam legis perpetuae et aeternae uim, quae quasi dux uitae et magistra officiorum sit, Iouem dicit esse, eandemque fatalem necessinatem appellat sempiternam rerum futurarum ueritatem; quorum nihil tale est, ut in eo uis diuina inesse uideatur. [41] Et haec quidem in primo libro de natura deorum; in secundo autem uolt Orphei, Musaei, Hesiodi Homerique fabellas accommodare ad ea, quae ipse primo libro de deis inmortalibus dixerit, ut etiam ueterrimi poetae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse uideantur. Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro, qui inscribitur de Minerua, partum Iouis ortumque uirginis ad physiologiam traducens deiungit a fabula. [42] Exposui fere non philosophorum iudicia, sed delirantium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea, quae poetarum uocibus fusa ipsa suauitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque, ut eorum bella, proelia, pugnas, uulnera uideremus, odia, praeterea discidia, discordias, ortus, interitus, querellas, lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria, uincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos. [43] Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam uulgi opiniones, quae in maxima inconstantia, ueritatis ignoratione uersantur. Ea qui consideret, quam inconsulte ac temere dicantur, uenerari Epicurum et in eorum ipsorum numero, de quibus haec quaestio est, habere debeat. Solus enim uidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem inpressisset ipsa natura. Quae est ennim gens aut quod genus hominum, quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum, quam appellat prolempsin Epicurus, id est anteceptam animo rei quandam informationem, sine qua nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest. Quoius rationis uim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula et iudicio uolumine accepimus. [44] Quod igitur fundamentum huius quaestionis est, id praeclare iactum uidetis. Cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta maneatque ad unum omnium firma consensio, intellegi necesse est esse deos, quoniam insitas eorum uel potius innatas cognitiones habemus; de quo autem omnium natura consentit, id uerum esse necesse est; esse igitur deos confitendum est. Quod quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum, sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam, hanc nos habere siue anticipationem, ut ante dixi, siue praenotionem deorum (sunt enim rebus nouis noua ponenda nomina, ut Epicurus ipse prolempsin appellauit, quam antea nemo eo uerbo nominarat) -- [45] hanc igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus. Quae enim nobis natura informationem ipsorum deorum dedit, eadem insculpsit in mentibus, ut eos aeternos et beatos haberemus. Quod si ita est, uere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit, id nec habere ipsum negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod, quae talia essent, inbecilla essent omnia. Si nihil aliud quaereremus, nisi ut deos pie coleremus et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum; nam et praestans deorum natura hominum pietate coleretur, cum et aeterna esset et beatissima (habet enim uenerationem iustam, quicquid excellit), et metus omnis a ui atque ira deorum pulsus esset; intellegitur enim a beata inmortalique natura et iram et gratiam segregari; quibus remotis nullos a superis inpendere metus. Sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et uitam et actionem mentis atque agitationem in deo. [46] Ac de forma quidem partim natura nos admonet, partim ratio docet. Nam a natura habemus omnes omnium gentium speciem nullam aliam nisi humanam deorum; quae enim forma alia occurrit umquam aut uigilanti cuiquam aut dormienti? Sed ne omnia reuocentur ad primas notiones, ratio hoc idem ipsa declarat. [47] Nam cum praestantissumam naturam, uel quia beata est uel quia sempiterna, conuenire uideatur eandem esse pulcherrimam, quae conpositio membrorum, quae conformatio liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior? Vos quidem, Lucili, soletis (nam Cotta meus modo hoc, modo illud), cum artificium effingitis fabricamque diuinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad usum, uerum etiam ad uenustatem apta, describere; [48] quod si omnium animantium formam uincit hominis figura, deus autem animans est, ea figura profecto est, quae pulcherrimast omnium. Quoniamque deos beatissimos esse constat, beatus autem esse sine uirtute nemo potest nec uirtus sine ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos confitendum est. [49] Nec tamen ea species corpus est, sed quasi corpus, nec habet sanguinem, sed quasi sanguinem. Haec quamquam et inuenta sunt acutius et dicta subtilius ab Epicuro, quam ut quiuis ea possit agnoscere, tamen fretus intellegentia uestra dissero breuius, quam causa desiderat. Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo uideat animo, sed etiam sic tractet ut manu, docet eam esse uim et naturam deorum, ut primum non sensu, sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea, quae ille propter firmitatem steremnia appellat, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infinita simillumarum imaginum species ex innumerabilibus indiuiduis existat et ad deos adfluat, cum maximis uoluptatibus in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere, quae sit et beata natura et aeterna. [50] Summa uero uis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dignissima est. In qua intellegi necesse est eam esse naturam, ut omnia omnibus paribus paria respondeant; hanc isonomian appellat Epicurus, id est aequabilem tributionem. Ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non minorem, et si, quae interimant, innumerabilia sint, etiam ea, quae conseruent infinita esse debere. Et quaerere a nobis, Balbe, soletis, quae uita deorum sit quaeque ab is degatur aetas. [51] Ea uidelicet, qua nihil beatius, nihil omnibus bonis affluentius cogitari potest. Nihil enim agit, nullis occupationibus est inplicatus, nulla opera molitur, sua sapientia et uirtute gaudet, habet exploratum fore se semper cum in maximis tum in aeternis uoluptatibus. [52] Hunc deum rite beatum dixerimus, uestrum uero laboriosissimum. Siue enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum, quam nullo puncto temporis intermisso uersari circum axem caeli admirabili celeritate: nisi quietum autem, nihil beatum est; siue in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat, qui gubernet, qui cursus astrorum, mutationes temporum, rerum uicissitudines ordinesque conseruet, terras et maria contemplans hominum commoda uitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis negotiis et operosis. [53] Nos autem beatam uitam in animi securitate et in omnium uacatione munerum ponimus. docuit enim nos idem, qui cetera, natura effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam uos effici negetis sine diuina posse sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit, efficiat, effecerit. Quod quia, quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit, non uidetis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad deum. [54] Cuius operam profecto non desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis partis magnitudinem regionum uideretis, in quam se iniciens animus et intendens ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi uideat, in qua possit insistere. In hac igitur inmensitate latitudinum, longitudinum, altitudinum infinita uis innumerabilium uolitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias adprehendentes continuantur; ex quo efficiuntur eae rerum formae et figurae, quas uos effici posse sine follibus et incudibus non putatis. Itaque inposuistis in ceruicibus nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus. Quis enim non timeat omnia prouidentem et cogitantem et animaduertentem et omnia ad se pertinere putantem curiosum et plenum negotii deum? [55] Hinc uobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam heimarmenen dicitis, ut, quicquid accidat, id ex aeterna ueritate causarumque continuatione fluxisse dicatis. Quanti autem haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis, et his quidem indoctis, fato fieri uideantur omnia. Sequitur mantike uestra, quae Latine diuinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione, si uos audire uellemus, ut haruspices, augures, harioli, uates, coniectores nobis essent colendi. [56] His terroribus ab Epicuro soluti et in libertatem uindicati nec metuimus eos, quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem. Sed elatus studio uereor, ne longior fuerim. Erat autem difficile rem tantam tamque praeclaram inchoatam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi habenda fuit quam audiendi." [57] Tum Cotta comiter, ut solebat, "Atqui," inquit "Vellei, nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire potuisses. Mihi enim non tam facile in mentem uenire solet, quare uerum sit aliquid, quam quare falsum; idque cum saepe, tum, cum te audirem paulo ante, contigit. Roges me, qualem naturam deorum esse, dicam: nihil fortasse respondeam; quaeras, putemne talem esse, qualis modo a te sit exposita: nihil dicam mihi uideri minus. Sed ante quam adgrediar ad ea, quae a te disputata sunt, de te ipso dicam, quid sentiam. [58] Saepe enim de L. Crasso, illo familiari tuo, uideor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epicureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter beniuolentiam uberius id dicere. Ego autem, etsi uereor laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum copiose, sed uerbis etiam ornatius, quam solent uestri. [59] Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem, audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo, ut facilius iudicarem, quam illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepissem, quem ad modum dicerentur. Non igitur ille ut plerique, sed isto modo ut tu: distincte, grauiter, ornate. Sed quod in illo mihi usu saepe uenit, idem modo, cum te audirem, accidebat, ut moleste ferrem tantum ingenium (bona uenia me audies) in tam leues, ne dicam, in tam ineptas sententias incidisse. [60] Nec ego nunc ipse aliquid adferam melius. Ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus, sed maxime in physicis, quid non sit, citius, quam quid sit, dixerim. Roges me, quid aut quale sit deus: auctore utar Simonide, de quo cum quaesiuisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulauit; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petiuit; cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret, cur ita faceret, "Quia, quanto diutius considero," inquit "tanto mihi spes uidetur obscurior". Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suauis, uerum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa uenirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem, quid eorum esset uerissimum, desperasse omnem ueritatem. [61] Epicurus uero tuus (nam cum illo malo disserere quam tecum) quid dicit, quod non modo philosophia dignum esset, sed mediocri prudentia? Quaeritur primum in ea quaestione, quae est de natura deorum, sintne dei necne sint. "Difficile est negare." Credo, si in contione quaeratur, sed in huius modi sermone et in consessu [familiari] facillimum. Itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc, quod primum est, esse deos persuaderi mihi non opinione solum, sed etiam ad ueritatem plane uelim. Multa enim occurrunt, quae conturbent, ut interdum nulli esse uideantur. [62] Sed uide, quam tecum agam liberaliter: quae communia sunt uobis cum ceteris philosophis non attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere mihique ipsi in primis deos esse. Itaque non pugno; rationem tamen eam, quae a te adfertur, non satis firmam puto. Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita uideretur, id satis magnum argumentum esse dixisti, cur esse deos confiteremur. Quod cum leue per se, tum etiam falsum est. Primum enim unde tibi notae sunt opiniones nationum? Equidem arbitror multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit. [63] Quid Diagoras, Atheos qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deorum naturam sustulerunt? Nam Abderites quidem Protagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes temporibus illis uel maximus, cum in principio libri sic posuisset "De diuis neque, ut sint neque ut non sint, habeo dicere", Atheniensium iussu urbe atque agro est exterminatus librique eius in contione combusti; ex quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam profitendam multos esse factos, quippe cum poenam ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacrilegis, quid de impiis periurisque dicemus? "Tubulus si Lucius umquam, si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius", ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut tam inpurus fuisset? [64] Non est igitur tam explorata ista ratio ad id, quod uultis confirmandum, quam uidetur. Sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore; ad uestra propria uenire malo. [65] Concedo esse deos; doce me igitur, unde sint, ubi sint, quales sint corpore, animo, uita; haec enim scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia; hinc quodcumque in solum uenit, ut dicitur, effingis atque efficis. Quae primum nullae sunt. Nihil est enim, * * quod uacet corpore. Corporibus autem omnis obsidetur locus; ita nullum inane nihil esse indiuiduum potest. [66] Haec ego nunc physicorum oracla fundo, uera an falsa nescio, sed ueri [simile] tamen similiora quam uestra. Ista enim flagitia Democriti siue etiam ante Leucippi esse corpuscula quaedam leuia, alia aspera, rutunda alia, partim autem angulata et hamata, curuata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura, sed concursu quodam fortuito -- hanc tu opinionem, C. Vellei, usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni uitae statu quam de ista auctoritate deiecerit; ante enim iudicasti Epicureum te esse oportere, quam ista cognouisti: ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut susceptae philosophiae nomen amittere. [67] Quid enim mereas, ut Epicureus esse desinas? "Nihil equidem," inquis "ut rationem uitae beatae ueritatemque deseram". Ista igitur est ueritas? Nam de uita beata nihil repugno, quam tu ne in deo quidem esse censes, nisi plane otio langueat. Sed ubi est ueritas? In mundis, credo, innumerabilibus omnibus minimis temporum punctis aliis nascentibus, aliis cadentibus; an in indiuiduis corpusculis tam praeclara opera nulla moderante natura, nulla ratione fingentibus? Sed oblitus liberalitatis meae, qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector. Concedam igitur ex indiuiduis constare omnia; quid ad rem? [68] Deorum enim natura quaeritur. Sint sane ex atomis; non igitur aeterni. +Quia enim ex atomis, id natum aliquandost; si natum, nulli dei ante quam nati; et si ortus est deorum, interitus sit, necesse est, ut tu paulo ante de Platonis mundo disputabas. Ubi igitur illud uestrum beatum et aeternum, quibus duobus uerbis significatis deum? Quod cum efficere uultis, in dumeta conrepitis. Ita enim dicebas, non corpus esse in deo, sed quasi corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem. [69] Hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid non ueri simile dicatis et effugere reprehensionem uelitis, adferatis aliquid, quod omnino ne fieri quidem possit, ut satius fuerit illud ipsum, de quo ambigebatur, concedere quam tam inpudenter resistere. Velut Epicurus, cum uideret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius, inuenit, quo modo necessitatem effugeret, quod uidelicet Democritum fugerat: ait atomum, cum pondere et grauitate directo deorsus feratur, declinare paululum. [70] Hoc dicere turpius est quam illud, quod uult non posse defendere. Idem facit contra dialecticos; a quibus cum traditum sit in omnibus diiunctionibus, in quibus "aut etiam aut non" poneretur, alterum utrum esse uerum, pertimuit, ne, si concessum esset huius modi aliquid "aut uiuet cras aut non uiuet Epicurus", alterutrum fieret necessarium: totum hoc "aut etiam aut non" negauit esse necessarium; quo quid dici potuit obtusius? Urguebat Arcesilas Zenonem, cum ipse falsa omnia diceret, quae sensibus uiderentur, Zenon autem non nulla uisa esse falsa, non omnia; timuit Epicurus, ne, si unum uisum esset falsum, nullum esset uerum: omnes sensus ueri nuntios dixit esse. Nihil horum nisi +ualde; grauiorem enim plagam accipiebat, ut leuiorem repelleret. [71] Idem facit in natura deorum: dum indiuiduorum corporum concretionem fugit, ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem. Mirabile uidetur quod non rideat haruspex, cum haruspicem uiderit; hoc mirabilius, quam uos inter uos risum tenere possitis? "Non est corpus, sed quasi corpus": hoc intellegerem, quale esset, si in cereis fingeretur aut fictilibus figuris; in deo quid sit quasi corpus aut quid sit quasi sanguis, intellegere non possum. Ne tu quidem Vellei, sed non uis fateri. [72] Ista enim a uobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut uidemus in scriptis, se magistrum habuisse nullum. Quod et non praedicanti tamen facile equidem crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se architectum non habuisse; nihil enim olet ex Academia, nihil [ne] ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis. Xenocraten audire potuit (quem uirum, dii inmortales), et sunt, qui putent, audisse; ipse non uult: credo, plus nemini. Pamphilum, quendam Platonis auditorem, ait a se Sami auditum (ibi enim adulescens habitabat cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles agripeta uenerat, sed cum agellus eum non satis aleret, ut opinor, ludi magister fuit); [73] sed hunc Platonicum mirifice contemnit Epicurus: ita metuit, ne quid umquam didicisse uideatur. In Nausiphane Democriteo tenetur; quem cum a se non neget auditum, uexat tamen omnibus contumeliis. Atqui si haec Democritea non audisset, quid audierat, quid est in physicis Epicuri non a Democrito? Nam etsi quaedam commutauit, ut quod paulo ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque dicit eadem: atomos, inane, imagines, infinitatem locorum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus, interitus, omnia fere, quibus naturae ratio continetur. [74] Nunc istuc quasi corpus et quasi sanguinem quid intellegis? Ego enim te scire ista melius quam me non fateor solum, sed etiam facile patior; cum quidem semel dicta sunt, quid est, quod Velleius intellegere possit, Cotta non possit? Itaque corpus quid sit, sanguis quid sit intellego, quasi corpus et quasi sanguis quid sit, nullo prorsus modo intellego. Neque tu me celas, ut Pythagoras solebat alienos, nec consulto dicis occulte tamquam Heraclitus, sed, quod inter nos liceat, ne tu quidem intellegis. [75] Illud uideo pugnare te, species ut quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat, nihil solidi, nihil expressi, nihil eminentis, sitque pura, leuis, perlucida. Dicemus igitur idem quod in Venere Coa: corpus illud non est, sed simile corporis, nec ille fusus et candore mixtus rubor sanguis est, sed quaedam sanguinis similitudo; sic in Epicureo deo non rem, sed similitudines esse rerum. Fac id, quod ne intellegi quidem potest, mihi esse persuasum; cedo mihi istorum adumbratorum deorum liniamenta atque formas. [76] Non deest hoc loco copia rationum, quibus docere uelitis humanas esse formas deorum; primum quod ita sit informatum anticipatum[que] mentibus nostris, ut homini, cum de deo cogitet, forma occurrat humana; deinde cum, quoniam rebus omnibus excellat natura diuina, forma quoque esse pulcherrima debeat, nec esse humana ullam pulchriorem; tertiam rationem adfertis, quod nulla in alia figura domicilium mentis esse possit. [77] Primum igitur quidque considera, quale sit; arripere enim mihi uidemini quasi uestro iure rem nullo modo probabilem. [Primum] omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non uideret species istas hominum conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a uitae prauitate conuerterent aut superstitione, ut essent simulacra, quae uenerantes deos ipsos se adire crederent. Auxerunt autem haec eadem poetae, pictores, opifices; erat enim non facile agentis aliquid et molientes deos in aliarum formarum imitatione seruare. Accessit etiam ista opinio fortasse, quod homini homine pulchrius nihil uideatur. Sed tu hoc, physice, non uides, quam blanda conciliatrix et quasi sui sit lena natura? An putas ullam esse terra marique beluam, quae non sui generis belua maxime delectetur? Quod ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus uaccae? An tu aquilam aut leonem aut delphinum ullam anteferre censes figuram suae? Quid igitur mirum, si hoc eodem modo homini natura praescripsit, ut nihil pulchrius quam hominem putaret? * * eam esse causam, cur deos hominum similis putaremus: [78] Quid censes, si ratio esset in beluis non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse? At mehercule ego (dicam enim, ut sentio), quamuis amem ipse me, tamen non audeo dicere pulchriorem esse me, quam ille fuerit taurus, qui uexit Europam; non enim hoc loco de ingeniis aut de orationibus nostris, sed de specie figuraque quaeritur. Quod si fingere nobis et iungere formas uelimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus inuehens beluis adiunctis humano corpori, nolis esse. Difficili in loco uersor; est enim uis tanta naturae, ut homo nemo uelit nisi hominis similis esse -- et quidem formica formicae. [79] Sed tamen cuius hominis? Quotus enim quisque formonsus est, Athenis cum essem, e gregibus epheborum uix singuli reperiebantur -- uideo, quid adriseris, sed ita tamen se res habet. Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis adulescentulis delectamur, etiam uitia saepe iucunda sunt. Naeuos in articulo pueri delectat Alcaeum; at est corporis macula naeuos; illi tamen hoc lumen uidebatur. Q. Catulus, huius collegae et familiaris nostri pater, dilexit municipem tuum Roscium, in quem etiam illud est eius: "constiteram exorientem Auroram forte salutans, cum subito a laeua Roscius exoritur. pace mihi liceat caelestes dicere uestra: mortalis uisus pulchrior esse deo." Huic deo pulchrior; at erat, sicuti hodie est, peruersissimis oculis: Quid refert, si hoc ipsum salsum illi et uenustum uidebatur? [80] Redeo ad deos. Ecquos si non tam strabones at paetulos esse arbitramur, ecquos naeuum habere, ecquos silos, flaccos, frontones, capitones, quae sunt in nobis, an omnia emendata in illis? Detur id uobis; num etiam una est omnium facies? Nam si plures, aliam esse alia pulchriorem necesse est, igitur aliquis non pulcherrimus deus; si una omnium facies est, florere in caelo Academiam necesse est: si enim nihil inter deum et deum differt, nulla est apud deos cognitio, nulla perceptio. [81] Quid si etiam, Vellei, falsum illud omnino est nullam aliam nobis de deo cogitantibus speciem nisi hominis occurrere: Tamenne ista tam absurda defendes? Nobis fortasse sic occurrit, ut dicis; a paruis enim Iouem, Iunonem, Mineruam, Neptunum, Vulcanum, Apollinem, reliquos deos ea facie nouimus, qua pictores fictoresque uoluerunt, neque solum facie, sed etiam ornatu, aetate, uestitu. At non Aegyptii nec Syri nec fere cuncta barbaria; firmiores enim uideas apud eos opiniones esse de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis templis et simulacris deorum. [82] Etenim fana multa spoliata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata uidemus a nostris, at uero ne fando quidem auditumst crocodilum aut ibin aut faelem uiolatum ab Aegyptio. Quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bouem nonne deum uideri Aegyptiis? Tam, hercle, quam tibi illam uestram Sospitam. Quam tu numquam ne in somnis quidem uides nisi cum pelle caprina, cum hasta, cum scutulo, cum calceolis repandis. At non est talis Argia nec Romana Iuno. Ergo alia species Iunonis Argiuis, alia Lanuinis. Et quidem alia nobis Capitolini, alia Afris Hammonis Iouis. [83] Non pudet igitur physicum, id est speculatorem uenatoremque naturae, ab animis consuetudine inbutis petere testimonium ueritatis? Isto enim modo dicere licebit Iouem semper barbatum, Apollinem semper inberbem, caesios oculos Mineruae, caeruleos esse Neptuni. Et quidem laudamus esse Athenis Volcanum eum, quem fecit Alcamenes, in quo stante atque uestito leuiter apparet claudicatio non deformis: Claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano sic accepimus. Age et his uocabulis esse deos facimus, quibus a nobis nominantur? [84] At primum quot hominum linguae, tot nomina deorum; non enim ut tu, Velleius, quocumque ueneris, sic idem in Italia Volcanus, idem in Africa, idem in Hispania. Deinde nominum non magnus numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum autem innumerabilis. An sine nominibus sunt? Istud quidem ita uobis dicere necesse est; quid enim attinet, cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum erat, Vellei, confiteri potius nescire, quod nescires, quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere. An tu mei simile putas esse aut tui deum? Profecto non putas. "Quid ergo, solem dicam aut lunam aut caelum deum? Ergo etiam beatum: quibus fruentem uoluptatibus? et sapientem: qui potest esse in eius modi trunco sapientia?" Haec uestra sunt. [85] Si igitur nec humano *, quod docui, nec tali aliquo, quod tibi ita persuasum est, quid dubitas negare deos esse? Non audes. Sapienter id quidem, etsi hoc loco non populum metuis, sed ipsos deos. Noui ego Epicureos omnia sigilla uenerantes. Quamquam uideo non nullis uideri Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, uerbis reliquisse deos, re sustulisse. Itaque in illis selectis eius breuibusque sententiis, quas appellatis kurias doxas, haec, ut opinor, prima sententia est: "Quod beatum et inmortale est, id nec habet nec exhibet cuiquam negotium"; in hac ita exposita sententia sunt, qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto: De homine minime uafro male existimant. [86] Dubium est enim, utrum dicat aliquid esse beatum et inmortale an, si quod sit, id esse tale. Non animaduertunt hic eum ambigue locutum esse, sed multis aliis locis et illum et Metrodorum tam aperte quam paulo ante te. Ille uero deos esse putat, nec quemquam uidi, qui magis ea, quae timenda esse negaret, timeret, mortem dico et deos: Quibus mediocres homines non ita ualde mouentur, his ille clamat omnium mortalium mentes esse perterritas; tot milia latrocinantur morte proposita, alii omnia, quae possunt, fana conpilant: Credo aut illos mortis timor terret aut hos religionis. [87] Sed quoniam non audes (iam enim cum ipso Epicuro loquar) negare esse deos, quid est, quod te inpediat aut solem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam in deorum numero ponere? "Numquam uidi" inquit "animam rationis consilique participem in ulla alia nisi humana figura." Quid solis numquidnam aut lunae aut quinque errantium siderum simile uidisti? Sol duabus unius orbis ultimis partibus definiens motum cursus annuos conficit; huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna complet; quinque autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius a terris, aliae remotius, ab isdem principiis disparibus temporibus eadem spatia conficiunt. Num quid tale, Epicure, uidisti? [88] Ne sit igitur sol, ne luna, ne stellae, quoniam nihil esse potest nisi, quod attigimus aut uidimus. Quid deum ipsum numne uidisti? Cur igitur credis esse? Omnia tollamus ergo, quae aut historia nobis aut ratio noua adfert. Ita fit, ut mediterranei mare esse non credant. Quae sunt tantae animi angustiae, ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos uulpeculasque saepe uidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi, quales essent, dicerentur, si uero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares. [89] Et tu quidem, Vellei, non uestro more, sed dialecticorum, quae funditus gens uestra non nouit, [angustia] argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse deos sumpsisti: Concedimus. Beatum autem esse sine uirtute neminem posse: Id quoque damus, et libenter quidem, uirtutem autem sine ratione constare non posse: conueniat id quoque necesse est. Adiungis nec rationem esse nisi in hominis figura. Quem tibi hoc daturum putas? Si enim ita esset, quid opus erat te gradatim istuc peruenire? Sumpsisses tuo iure. Quod autem est istuc gradatim? Nam a beatis ad uirtutem, a uirtute ad rationem uideo te uenisse gradibus; a ratione ad humanam figuram quo modo accedis? Praecipitare istuc quidem est, non descendere. [90] Nec uero intellego, cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum. Quaeres, quid intersit: Si enim hoc illi simile sit, esse illud huic. Video, sed hoc dico non ab hominibus formae figuram uenisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati numquam sunt, si quidem aeterni sunt futuri; at homines nati; ante igitur humana forma quam homines, eaque erant forma dii inmortales: non ergo illorum humana forma, sed nostra diuina dicenda est. Verum hoc quidem, ut uoletis; illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura factum esse uultis) -- [91] sed tamen quis iste tantus casus, unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur? Seminane deorum decidisse de caelo putamus in terras et sic homines patrum similes extitisse? Vellem diceretis; deorum cognationem agnoscerem non inuitus. Nihil tale dicitis, sed casu esse factum, ut essemus similes deorum. Et nunc argumenta quaerenda sunt, quibus hoc refellatur, utinam tam facile uera inuenire possim quam falsa conuincere. Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi quidem admirari luberet in homine esse Romano tantam scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosophorum sententias. [92] Omnesne tibi illi delirare uisi sunt, qui sine manibus et pedibus constare deum posse decreuerint? Ne hoc quidem uos mouet considerantis, quae sit utilitas quaeque oportunitas in homine membrorum, ut iudicetis membris humanis deos non egere? Quid enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus, si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane, nihil sine causa, nihil superuacuaneum est, itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest. Habebit igitur linguam deus et non loquetur, dentes, palatum, fauces nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura corpori adfinxit, ea frustra habebit deus; nec externa magis quam interiora, cor, pulmones, iecur, cetera -- quae detracta utilitate quid habent uenustatis (quando quidem haec esse in deo propter pulchritudinem uoltis)? [93] Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et Metrodorus et Herinarchus contra Pythagoram, Platonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast -- scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen: tantunn Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis queri; Zeno quidem etiam litigabat; quid dicam Albucium; nam Phaedro nihil elegantius, nihil humanius, sed stomachabatur senex, si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem uexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis uoluminibus conciderit, in Democritum ipsum, quem secutus est, fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo [non] nihil didicerat, tam male acceperit. Zeno quidem non eos solum, qui tum erant, Apollodorum, Sillim, ceteros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum, parentem philosophiae, Latino uerbo utens scurram Atticum fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam uocabat. [94] Tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos uiros desipere, delirare, dementis esse dicebas. Quorum si nemo uerum uidit de natura deorum, uerendum est, ne nulla sit omnino. Nam ista, quae uos dicitis, sunt tota commenticia, uix digna lucubratione anicularum. Non enim sentitis, quam multa uobis suscipienda sint, si inpetraritis, ut concedamus eandem hominum esse et deorum figuram. Omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo, quae adhibetur homini, ingressus, cursus, accubitio, inclinatio, sessio, conprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio. [95] Nam quod et maris deos et feminas esse dicitis, quid sequatur, uidetis. Equidem mirari satis non possum, unde ad istas opiniones uester ille princeps uenerit. Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus inmortalisque sit. Quid autem obstat, quo minus sit beatus, si non sit bipes, aut ista siue beatitas siue beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis uerba sunt) -- uerum ea, quaecumque est, cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis uacuam cadere non potest? [96] Nihil aliud dicis nisi "Numquam uidi solem aut mundum beatum." Quid, mundum praeter hunc umquamne uidisti? Negabis. Cur igitur non sescenta milia esse mundorum, sed innumerabilia ausus es dicere? "Ratio docuit." Ergo hoc te ratio non docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque beata et aeterna, quae sola diuina naturast, ut inmortalitate uincamur ab ea natura, sic animi praestantia uinci, atque ut animi item corporis? Cur igitur, cum ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus; ad similitudinem enim deorum propius accedebat humana uirtus quam figura. [97] [An quicquam tam puerile dici potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam, si ea genera beluarum, quae in rubro mari Indiaue gignantur, nulla esse dicamus? Atqui ne curiosissimi quidem homines exquirendo audire tam multa possunt, quam sunt multa, quae terra, mari, paludibus, fluminibus existunt; quae negemus esse, quia numquam uidimus?] Ipsa uero quam nihil ad rem pertinet, quae uos delectat maxime, similitudo. Quid, canis nonne similis lupo (atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia nobis"); at mores in utroque dispares. Elephanto beluarum nulla prudentior; ad figuram quae uastior? [98] De bestiis loquor; quid, inter ipsos homines nonne et simillimis formis dispares mores et moribus [paribus] figura dissimilis? Etenim si semel, Vellei, suscipimus genus hoc argumenti, attende, quo serpat. Tu enim sumebas nisi in hominis figura rationem inesse non posse; sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo, qui natus sit, nisi in eo, qui adoleuerit, nisi in eo, qui didicerit, nisi in eo, qui ex animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali. Quod si in omnibus his rebus obsistis, quid est, quod te forma una conturbet? His enim omnibus, quae proposui, adiunctis in homine rationem esse et mentem uidebas; quibus detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta maneant. Hoc est non considerare, sed quasi sortiri, quid loquare. [99] Nisi forte ne hoc quidem adtendis non modo in homine, sed etiam in arbore, quicquid superuacuaneum sit aut usum non habeat, obstare. Quam molestum est uno digito plus habere; quid ita? Quia nec speciem nec usum alium quinque desiderant. Tuus autem deus non digito uno redundat, sed capite, collo, ceruicibus, lateribus, aluo, tergo, poplitibus, manibus, pedibus, feminibus, cruribus. Si ut inmortalis sit, quid haec ad uitam membra pertinent, quid ipsa facies? Magis illa, cerebrum, cor, pulmones, iecur: Haec enim sunt domicilia uitae; oris quidem habitus ad uitae firmitatem nihil pertinet. [100] Et eos uituperabas, qui ex operibus magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum eius membra, caelum, terras, maria, cumque horum insignia, solem, lunam, stellasque uidissent, cumque temporum maturitates, mutationes, uicissitudinesque cognouissent, suspicati essent aliquam excellentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset, moueret, regeret, gubernaret. Qui etiam si aberrant a coniectura, uideo tamen, quid sequantur: Tu quod opus tandem magnum et egregium habes, quod effectum diuina mente uideatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam" inquis "in animo insitam informationem quandam dei". Et barbati quidem Iouis, galeatae Mineruae: Num igitur esse talis putas? [101] Quanto melius haec uulgus imperitorum, qui non membra solum hominis deo tribuant, sed usum etiam membrorum; dant enim arcum, sagittas, hastam, clipeum, fuscinam, fulmen, et si actiones, quae sint deorum, non uident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare. Ipsi, qui inridentur, Aegyptii nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem, quam ex ea caperent, consecrauerunt; uelut ibes maximam uim serpentium conficiunt, cum sint aues excelsae cruribus rigidis, corneo proceroque rostro; auertunt pestem ab Aegypto, cum uolucris anguis ex uastitate Libyae uento Africo inuectas interficiunt atque consumunt, ex quo fit, ut illae nec morsu uiuae noceant nec odore mortuae. Possum de ichneumonum utilitate, de crocodilorum, de faelium dicere, sed nolo esse longus. Ita concludam tamen beluas a barbaris propter beneficium consecratas, uestrorum deorum non modo beneficium nullum extare, sed ne factum quidem omnino. [102] "Nihil habet" inquit "negotii." Profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat, at ipsi tamen pueri etiam, cum cessant exercitatione aliqua ludicra, delectantur: Deum sic feriatum uolumus cessatione torpere, ut, si se commouerit, uereamur ne beatus esse non possit? Haec oratio non modo deos spoliat motu et actione diuina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens aliquid ne deus quidem esse beatus potest. [103] Verum sit sane, ut uultis, deus effigies hominis et imago: Quod eius est domicilium, quae sedes, qui locus, quae deinde actio uitae, quibus rebus, id quod uultis, beatus est? Utatur enim suis bonis oportet [et] fruatur, qui beatus futurus est. Nam locus quidem his etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique propris, ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior [aeri], aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in utraque sede uiuentes, sunt quaedam etiam, quae igne nasci putentur, appareantque in ardentibus fornacibus saepe uolitantes. [104] Quaero igitur, uester deus primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco moueat, si modo mouetur aliquando, post, cum hoc proprium sit animantium, ut aliquid adpetant, quod sit naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo quo modo beatus sit, quo modo aeternus. Quicquid enim horum attigeris ulcus est: Ita male instituta ratio exitum reperire non potest. [105] Sic enim dicebas speciem dei percipi cogitatione, non sensu nec esse in ea ullam soliditatem neque eandem ad numerum permanere eamque esse eius uisionem, ut similitudine et transitione cernatur, neque deficiat umquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri, ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet. Hoc, per ipsos deos, de quibus loquimur, quale tandem est? Nam si tantum modo ad cogitationem ualent nec habent ullam soliditatem nec eminentiam, quid interest, utrum de hippocentauro an de deo cogitemus; omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem uocant, uos autem aduentum in animos et introitum imaginum dicitis. [106] Ut igitur, Ti. Gracchum cum uideor contionantem in Capitolio uidere de M. Octauio deferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse inanem, tu autem et Gracchi et Octaui imagines remanere, quae, in Capitolium cum peruenerint, tum ad animum meum referantur -- hoc idem fieri in deo, cuius crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque aeterni intellegantur. [107] Fac imagines esse, quibus pulsentur animi: Species dumtaxat obicitur quaedam; num etiam cur ea beata sit, cur aeterna? Quae autem istae imagines uestrae aut unde? A Democrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a multis est, nec uos exitum reperitis, totaque res uacillat et claudicat. Nam quid est, quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri, Archilochi, Romuli, Numae, Pythagorae, Platonis -- nec ea forma, qua illi fuerant: Quo modo illi ergo? Et quorum imagines: Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis; at Orpheus, id est imago eius, ut uos uultis, in animum meum saepe incurrit. [108] Quid, quod eiusdem hominis in meum, aliae aliae in tuum; quid, quod earum rerum, quae numquam omnino fuerunt neque esse potuerunt, ut Scyllae, ut Chimaerae; quid, quod hominum, locorum, urbium earum, quas numquam uidimus; quid, quod, simul ac mihi collibitum est, praesto est imago; quid, quod etiam ad dormientem ueniunt inuocatae. Tota res, Vellei, nugatoria est. Vos autem non modo oculis imagines, sed etiam animis inculcatis: Tanta est inpunitas garriendi. At quam licenter. [109] "Fluentium frequenter transitio fit uisionum, ut e multis una uideatur." Puderet me dicere non intellegere, si uos ipsi intellegeretis, qui ista defenditis. Quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat atomorum." Num eadem ergo ista faciet, ut sint omnia sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim isonomian, si placet, appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. Isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua. "Et quia sunt, quae interimant, sint, quae conseruent." Sint sane, sed ea conseruent, quae sunt; deos istos esse non sentio. [110] Omnis tamen ista rerum effigies ex indiuiduis quo modo corporibus oritur? Quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare, figurare, colorare, animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem deum efficitis. Videamus nunc de beato. Sine uirtute certe nullo modo; uirtus autem actuosa; et deus uester nihil agens; expers uirtutis igitur; ita ne beatus quidem. [111] Quae ergo uita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum interuentu." Quorum tandem bonorum? Voluptatum credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim nouistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi uoluptatem. Non arbitror te uelle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri uocum, quibus ille testatur se [ne] intellegere quidem ullum bonum, quod sit seiunctum a delicatis et obscenis uoluptatibus; quas quidem non erubescens persequitur omnis nominatim. [112] Quem cibum igitur aut quas potiones aut quas uocum aut florum uarietates aut quos tactus, quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas uoluptatibus? Ac poetae quidem nectar, ambrosiam epulas conparant et aut Iuuentatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem, Epicure, quid facies? Neque enim, unde habeat ista deus tuus, uideo, nec quo modo utatur. Locupletior igitur hominum natura ad beate uiuendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur uoluptatum. [113] At has leuioris ducis uoluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc uerbum est) adhibetur sensibus. Quo usque ludis? Nam etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos mollis et delicatas uoluptates. Summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis uerbis, quibus erant scriptae. Metrodori uero, qui est Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recitabat; accusat enim Timocratem, fratrem suum, Metrodorus, quod dubitet omnia, quae ad beatam uitam pertineant, uentre metiri, neque id semel dicit, sed saepius. Adnuere te uideo, nota enim tibi sunt; proferrem libros, si negares. Neque nunc reprehendo, quod ad uoluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos uestros esse uoluptatis expertes, ita uestro iudicio ne beatos quidem. [114] "At dolore uacant." Satin est id ad illam abundantem bonis uitam beatissimam? "Cogitat" inquiunt "adsidue beatum esse se; habet enim nihil aliud, quod agitet in mente." Conprehende igitur animo et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi "Mihi pulchre est" et "Ego beatus sum" cogitantem. Nec tamen uideo, quo modo non uereatur iste deus beatus, ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna, cumque ex ipso imagines semper afluant. Ita nec beatus est uester deus nec aeternus. [115] "At etiam de sanctitate, de pietate aduersus deos libros scripsit Epicurus." At quo modo in his loquitur: Ut [Ti.] Coruncanium aut P. Scaeuolam pontifices maximos te audire dicas, non eum, qui sustulerit omnem funditus religionem nec manibus ut Xerses, sed rationibus deorum inmortalium templa et aras euerterit. Quid est enim, cur deos ab hominibus colendos dicas, cum dei non modo homines non colant, sed omnino nihil curent, nihil agant? [116] "At est eorum eximia quaedam praestansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere sapientem." An quicquam eximium potest esse in ea natura, quae sua uoluptate laetans nihil nec actura sit umquam neque agat neque egerit? Quae porro pietas ei debetur, a quo nihil acceperis, aut quid omnino, cuius nullum meritum sit, ei deberi potest? Est enim pietas iustitia aduersum deos; cum quibus quid potest nobis esse iuris, cum homini nulla cum deo sit communitas? Sanctitas autem est scientia colendorum deorum; qui quam ob rem colendi sint, non intellego nullo nec accepto ab his nec sperato bono. [117] Quid est autem, quod deos ueneremur propter admirationem eius naturae, in qua egregium nihil uidemus? Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem uim deorum. Nisi forte Diagoram aut Theodorum, qui omnino deos esse negabant, censes superstitiosos esse potuisse; ego ne Protagoram quidem, cui neutrum licuerit, nec esse deos nec non esse. Horum enim sententiae omnium non modo superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deorum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur. [118] Quid i, qui dixerunt totam de dis inmortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut, quos ratio non posset, eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt? Quid Prodicus Cius, qui ea, quae prodessent hominum uitae, deorum in numero habita esse dixit, quam tandem religionem reliquit? [119] Quid, qui aut fortis aut claros aut potentis uiros tradunt post mortem ad deos peruenisse eosque esse ipsos, quos nos colere, precari uenerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium? Quae ratio maxime tractata ab Euhemero est, quem noster et interpretatus est et secutus praeter ceteros Ennius; ab Euhemero autem et mortes et sepulturae demonstrantur deorum; utrum igitur hic confirmasse uidetur religionem an penitus totam sustulisse? Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam, "Ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque, quae Lemni "Nocturno aditu occulta coluntur siluestribus saepibus densa"; quibus explicatis ad rationemque reuocatis rerum magis natura cognoscitur quam deorum. [120] Mihi quidem etiam Democritus, uir magnus in primis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigauit, nutare uidetur in natura deorum. Tum enim censet imagines diuinitate praeditas inesse in uniuersitate rerum, tum principia mentis, quae sunt in eodem uniuerso, deos esse dicit, tum animantes imagines, quae uel prodesse nobis solent uel nocere, tum ingentes quasdam imagines tantasque, ut uniuersum mundum conplectantur extrinsecus, quae quidem omnia sunt patria Democriti quam Democrito digniora; [121] quis enim istas imagines conprehendere animo potest, quis admirari, quis aut cultu aut religione dignas iudicare? Epicurus uero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam sustulit. Cum enim optimam et praestantissumam naturam dei dicat esse, negat idem esse in deo gratiam: Tollit id, quod maxime proprium est optimae praestantissimaeque naturae. Quid enim melius aut quid praestantius bonitate et beneficentia; qua cum carere deum uultis, neminem deo, nec deum nec hominem carum, neminem ab eo amari, neminem diligi uultis: ita fit, ut non modo homines a deis, sed ipsi dei inter se ab aliis alii neglegantur. Quanto Stoici melius, qui a uobis reprehenduntur: Censent autem sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos; nihil est enim uirtute amabilius, quam qui adeptus erit, ubicumque erit gentium, a nobis diligetur. [122] Vos autem quid mali datis, cum [in] inbecillitate gratificationem et beniuolentiam ponitis. Ut enim omittam uim et naturam deorum, ne homines quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse? Nulla est caritas naturalis inter bonos? Carum ipsum uerbum est amoris, ex quo amicitiae nomen est ductum; quam si ad fructum nostrum referemus, non ad illius commoda, quem diligemus, non erit ista amicitia, sed mercatura quaedam utilitatum suarum. Prata et arua et pecudum greges diliguntur isto modo, quod fructus ex is capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est; quanto igitur magis deorum, qui nulla re egentes et inter se diligunt et hominibus consulunt. Quod ni ita sit, quid ueneramur, quid precamur deos, cur sacris pontifices, cur auspiciis augures praesunt, quid optamus a deis inmortalibus, quid uouemus? "At etiam liber est Epicuri de sanctitate." [123] Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi licentiam libero. Quae enim potest esse sanctitas, si dii humana non curant, quae autem animans natura nihil curans? Verius est igitur nimirum illud, quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro uideri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit inuidiae detestandae gratia dixisse; neque enim tam desipiens fuisset, ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis, non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem, nihil gratificantem, omnino nihil curantem, nihil agentem. Quae natura primum nulla esse potest, idque uidens Epicurus re tollit, oratione relinquit deos; [124] deinde si maxime talis est deus, ut nulla gratia, nulla hominum caritate teneatur, ualeat -- quid enim dicam "propitius sit"; esse enim propitius potest nemini, quoniam, ut dicitis, omnis in inbecillitate est et gratia et caritas." µ02 [1] Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius "Ne ego" inquit "incautus, qui cum Academico et eodem rhetore congredi conatus sim. Nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamuis eloquentem; neque enim flumine conturbor inanium uerborum nec subtilitate sententiarum, si orationis est siccitas. Tu autem, Cotta, utraque re ualuisti; corona tibi et iudices defuerunt. Sed ad ista alias, nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus." [2] Tum Balbus: "Eundem equidem mallem audire Cottam, dum, qua eloquentia falsos deos sustulit, eadem ueros inducat. Est enim et philosophi et pontificis et Cottae de dis inmortalibus habere non errantem et uagam ut Academici, sed ut nostri stabilem certamque sententiam. Nam contra Epicurum satis superque dictum est; sed aueo audire, tu ipse, Cotta, quid sentias." "An" inquit "oblitus es, quid initio dixerim, facilius me, talibus praesertim de rebus, quid non sentirem, quam quid sentirem posse dicere? [3] Quod si haberem aliquid, quod liqueret, tamen te uicissim audire uellem, cum ipse tam multa dixissem." Tum Balbus: "Geram tibi morem et agam, quam breuissume potero; etenim conuictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino diuidunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor. Primum docent esse deos, deinde quales sint, tum mundum ab his administrari, postremo consulere eos rebus humanis. Nos autem hoc sermone, quae priora duo sunt, sumamus; tertium et quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus differenda." "Minime uero" inquit Cotta "nam et otiosi sumus et his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponenda." [4] Tum Lucilius "Ne egere quidem uidetur" inquit "oratione prima pars. Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo haec regantur? Quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius "aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem" -- illum uero et Iouem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem diuumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum? Quod qui dubitet, haud sane intellego, cur non idem, sol sit an nullus sit, dubitare possit; [5] qui enim est hoc illo euidentius? Quod nisi cognitum conprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret nec confirmaretur diuturnitate temporis nec una cum saeclis aetatibusque hominum inueterare potuisset. Etenim uidemus ceteras opiniones fictas atque uanas diuturnitate extabuisse. Quis enim hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat, quaeue anus tam excors inueniri potest, quae illa, quae quondam credebantur apud inferos, portenta extimescat? Opinionis enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat. Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates existunt in dies maiores atque meliores; [6] idque euenit non temere nec casu, sed quod et praesentes saepe di uim suam declarant, ut et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius dictator cum Octauio Mamillio Tusculano proelio dimicaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pugnare uisi sunt, et recentiore memoria idem Tyndaridae Persem uictum nuntiauerunt. P. enim Vatinius, auus huius adulescentis, cum e praefectura Reatina Romam uenienti noctu duo iuuenes cum equis albis dixissent regem Persem illo die captum, [cum] senatui nuntiauisset, primo quasi temere de re publica locutus in carcerem coniectus est, post a Paulo litteris allatis, cum idem dies constitisset, et agro a senatu et uacatione donatus est. Atque etiam cum ad fluuium Sagram Crotoniatas Locri maximo proelio deuicissent, eo ipso die auditam esse eam pugnam ludis Olympiae memoriae proditum est. Saepe Faunorum uoces exauditae, saepe uisae formae deorum quemuis aut non hebetem aut impium deos praesentes esse confiteri coegerunt. [7] Praedictiones uero et praesensiones rerum futurarum quid aliud declarant nisi hominibus ea, quae sint, ostendi, monstrari, portendi, praedici, ex quo illa ostenta, monstra, portenta, prodigia dicuntur. Quod si ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum, Tiresiam, Amphiaraum, Calchantem, Helenum (quos tamen augures ne ipsae quidem fabulae adsciuissent, si res omnino repudiarent), ne domesticis quidem exemplis docti numen deorum conprobabimus? Nihil nos P. Clodi bello Punico primo temeritas mouebit, qui etiam per iocum deos inridens, cum cauea liberati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse nollent? Qui risus classe deuicta multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit. Quid collega eius, [L.] Iunius, eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset? Itaque Clodius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse consciuit. [8] C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse apud Transumenum scribit cum magno rei publicae uulnere. Quorum exitio intellegi potest eorum imperiis rem publicam amplificatam, qui religionibus paruissent. Et si conferre uolumus nostra cum externis, ceteris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur, religione, id est cultu deorum, multo superiores. [9] An Atti Naui lituus ille, quo ad inuestigandum suem regiones uineae terminauit, contemnendus est? Crederem, nisi eius augurio rex Hostilius maxima bella gessisset. Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina omissa ueritas auspiciorum spreta est, species tantum retenta; itaque maximae rei publicae partes, in is bella quibus rei publicae salus continetur, nullis auspiciis administrantur, nulla peremnia seruantur, nulla ex acuminibus, nulli uiri uocantur, ex quo in procinctu testamenta perierunt; tum enim bella gerere nostri duces incipiunt, cum auspicia posuerunt. [10] At uero apud maiores tanta religionis uis fuit, ut quidam imperatores etiam se ipsos dis inmortalibus capite uelato uerbis certis pro re publica deuouerent. Multa ex Sibyllinis uaticinationibus, multa ex haruspicum responsis commemorare possum quibus ea confirmentur, quae dubia nemini debent esse. Atqui et nostrorum augurum et Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Figulo consulibus res ipsa probauit. quos cum Ti. Gracchus consul iterum crearet, primus rogator, ut eos rettulit, ibidem est repente mortuus. Gracchus cum comitia nihilo minus peregisset remque illam in religionem populo uenisse sentiret, ad senatum rettulit. senatus quos ad soleret, referendum censuit. haruspices introducti responderunt non fuisse iustum comitiorum rogatorem. [11] tum Gracchus, ut e patre audiebam, incensus ira: "itane uero, ego non iustus, qui et consul rogaui et augur et auspicato? an uos Tusci ac barbari auspiciorum populi Romani ius tenetis et interpretes esse comitiorum potestis?" itaque tum illos exire iussit. post autem e prouincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros recordatum esse uitio sibi tabernaculum captum fuisse hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset habendi senatus causa, in redeundo cum idem pomerium transiret auspicari esset oblitus; itaque uitio creatos consules esse. augures rem ad senatum; senatus ut abdicarent consules; abdicauerunt. quae quaerimus exempla maiora: uir sapientissimus atque haud sciam an omnium praestantissimus peccatum suum, quod celari posset, confiteri maluit quam haerere in re publica religionem, consules summum imperium statim deponere quam id tenere punctum temporis contra religionem. [12] magna augurum auctoritas; quid haruspicum ars nonne diuina? Haec [et] innumerabilia ex eodem genere qui uideat nonne cogatur confiteri deos esse? quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe necesse est; deorum autem interpretes sunt; deos igitur esse fateamur. At fortasse non omnia eueniunt, quae praedicta sunt. ne aegri quidem quia non omnes conualescunt, idcirco ars nulla medicina est. signa ostenduntur a dis rerum futurarum; in his si qui errauerunt, non deorum natura, sed hominum coniectura peccauit. Itaque inter omnis omnium gentium summa constat; omnibus enim innatum est et in animo quasi inscriptum esse deos. [13] quales sint, uarium est, esse nemo negat. Cleanthes quidem noster quattuor de causis dixit in animis hominum informatas deorum esse notiones, primam posuit eam, de qua modo dixi, quae orta esset ex praesensione rerum futurarum; alteram, quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur caeli temperatione, fecunditate terrarum aliarumque commoditatum complurium copia; [14] tertiam quae terreret animos fulminibus, tempestatibusn, nimbis, niuibus, grandinibus, uastitate, pestilentia, terrae motibus et saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis, tum labibus aut repentinis terrarum hiatibus, tum praeter naturam hominum pecudumque portentis, tum facibus uisis caelestibus, tum stellis -- is quas Graeci komhtaV, nostri cincinnatas uocant, quae nuper bello Octauiano magnarum fuerunt calamitatum praenuntiae --, tum sole geminato, quod, ut e patre audiui, Tuditano et Aquilio consulibus euenerat, quo quidem anno P. Africanus, sol alter, extinctus est, quibus exterriti homines uim quandam esse caelestem et diuiam suspicati sunt; [15] quartam causam esse eamque uel maximam aequabilitatem motus [constantissimamque] conuersionem caeli, solis lunae siderumque omnium distinctionem, utilitatem, pulchritudinem, ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea fortuita: ut, si quis in domum aliquam aut in gymnasium aut in forum uenerit, cum uideat omnium rerum rationem, modum, disciplinam, non possit ea sine causa fieri iudicare, sed esse aliquem intellegat, qui praesit et cui pareatur, multo magis in tantis motionibus tantisque uicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, in quibus nihil umquam inmensa et infinita uetustas mentita sit, statuat necesse est ab aliqua mente tantos naturae motus gubernari. [16] Chrysippus quidem, quamquam est acerrimo ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse repperisse uideatur. "Si enim" inquit "est aliquid in rerum natura quod hominis mens, quod ratio, quod uis, quod potestas humana efficere non possit, est certe id, quod illud efficit, homine melius; atqui res caelestes omnesque eae, quarum est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt; est igitur id, quo illa conficiuntur, homine melius. id autem quid potius dixeris quam deum? Etenim si di non sunt, quid esse potest in rerum natura homine melius; in eo enim solo est ratio, qua nihil potest esse praestantius; esse autem hominem, qui nihil in omni mundo melius esse quam se putet, desipientis adrogantiae est; ergo est aliquid melius. est igitur profecto deus. [17] An uero, si domum magnam pulchramque uideris, non possis adduci ut, etiam si dominum non uideas, muribus illam et mustelis aedificatam putes: tantum ergo ornatum mundi, tantam uarietatem pulchritudinemque rerum caelestium, tantam uim et magnitudinem maris atque terrarum si tuum ac non deorum inmortalium domicilium putes, nonne plane desipere uideare? An ne hoc quidem intellegimus omnia supera esse meliora, terram autem esse infimam, quam crassissimus circumfundat aer: ut ob eam ipsam causam, quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus contingere uidemus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter caeli pleniorem naturam, hoc idem generi humano euenerit, quod in terra hoc est in crassissima regione mundi conlocati sint. [18] Et tamen ex ipsa hominum sollertia esse aliquam mentem et eam quidem acriorem et diuinam existimare debemus. unde enim hanc homo "arripuit", ut ait apud Xenophontem Socrates, quin et umorem et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam uiscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem, si quis quaerat, unde habeamus, apparet; quorum aliud a terra sumpsimus, aliud ab umore, aliud ab igni, aliud ab aere eo, quem spiritum dicimus, illud autem, quod uincit haec omnia, rationem dico et, si placet pluribus uerbis, mentem, consilium, cogitationem, prudentiam, ubi inuenimus, unde sustulimus? An cetera mundus habebit omnia, hoc unum, quod plurimi est, non habebit? atqui certe nihil omnium rerum melius est mundo, nihil praestantius, nihil pulchrius, nec solum nihil est, sed ne cogitari quidem quicquam melius potest. et si ratione et sapientia nihil est melius, necesse est haec inesse in eo, quod optimum esse concedimus. [19] Quid uero tanta rerum consentiens, conspirans, continuata cognatio quem non coget ea, quae dicuntur a me, conprobare? possetne uno tempore florere, dein uicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci. aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoueri, aut una totius caeli conuersione cursus astrorum dispares conseruari? haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi partibus profecto non possent, nisi ea uno diuino et continuato spiritu continerentur. [20] Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam ; cum autem, ut Zeno solebat, breuius angustiusque concluduntur, tum apertiora sunt ad reprendendum, nam ut profluens amnis aut uix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris conuicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur. Haec enim, quae dilatantur a nobis, Zeno sic premebat: [21] "Quod ratione utitur, id melius est quam id, quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione igitur mundus utitur", similiter effici potest sapientem esse mundum, similiter beatum, similiter aeternum; omnia enim haec meliora sunt quam ea, quae sunt his carentia, nec mundo quicquam melius. ex quo efficietur esse mundum deum. [22] Idemque hoc modo: "Nullius sensu carentis pars aliqua potest esse sentiens; mundi autem partes sentientes sunt; non igitur caret sensu mundus". Pergit idem et urguet angustius: "Nihil," inquit "quod animi quodque rationis est expers, id generare ex se potest animantem compotemque rationis; mundus autem generat animantis compotesque rationis; animans est igitur mundus composque rationis". Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem conclusit hoc modo: "Si ex oliua modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares, quin inesset in oliua tibicini quaedam scientia? quid si platani fidiculas ferrent numerose sonantes: idem scilicet censeres in platanis inesse musicam, cur igitur mundus non animans sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis atque sapientis?" [23] Sed quoniam coepi secus agere atque initio dixeram (negaram enim hanc primam partem egere oratione, quod esset omnibus perspicuum deos esse), tamen id ipsum rationibus physicis, id est naturalibus, confirmari uolo. Sic enim res se habet, ut omnia, quae alantur et quae crescant, contineant in se uim caloris, sine qua neque ali possent nec crescere. nam omne quod est calidum et igneum cietur et agitur motu suo; quod autem alitur et crescit motu quodam utitur certo et aequabili; qui quam diu remanet in nobis, tam diu sensus et uita remanet, refrigerato autem et extincto calore occidimus ipsi et extinguimur. [24] Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta uis insit caloris in omni corpore: negat enim esse ullum cibum tam grauem, quin is nocte et die concoquatur; cuius etiam in reliquiis inest calor iis, quas natura respuerit. iam uero uenae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animaduersumque saepe est, cum cor animantis alicuius euolsum ita mobiliter palpitaret, ut imitaretur igneam celeritatem. Omne igitur, quod uiuit, siue animal, siue terra editum, id uiuit propter inclusum in eo calorem, ex quo intellegi debet eam caloris naturam uim habere in se uitalem per omnem mundum pertinentem. [25] Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo, quod tranat omnia subtilius explicato. Omnes igitur partes mundi (tangam autem maximas) calore fultae sustinentur. Quod primum in terrena natura perspici potest. nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem uidemus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna uis terrae cauernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius. [26] longa est oratio multaeque rationes, quibus doceri possit omnia, quae terra concipiat, semina quaeque ipsa ex se generata stirpibus infixa contineat ea temperatione caloris et oriri et augescere. Atque aquae etiam admixtum esse calorem primum ipse liquor aquae declarat et fusio, quae neque conglaciaret frigoribus neque niue pruinaque concresceret, nisi eadem se admixto calore liquefacta et dilapsa diffunderet; itaque et aquilonibus reliquisque frigoribus adiectis durescit umor, et idem uicissim mollitur tepefactus et tabescit calore. atque etiam maria agitata uentis ita tepescunt, ut intellegi facile possit in tantis illis umoribus esse inclusum calorem; nec enim ille externus et aduenticius habendus est tepor, sed ex intumis maris partibus agitatione excitatus, quod nostris quoque corporibus contingit, cum motu atque exercitatione recalescunt. ipse uero aer, qui natura est maxime frigidus, minime est expers caloris; [27] ille uero et multo quidem calore admixtus est: ipse enim oritur ex respiratione aquarum; earum enim quasi uapor quidam aer habendus est, is autem existit motu eius caloris, qui aquis continetur, quam similitudinem cernere possumus in his aquis, quae efferuescunt subiectis ignibus. Iam uero reliqua quarta pars mundi: ea et ipsa tota natura feruida est et ceteris naturis omnibus salutarem inpertit et uitalem calorem. [28] Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta diuturnitate seruari, eoque magis, quod intellegi debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi uis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea, quorum stirpes terra continentur, et nasci sit necesse et augescere. [29] Natura est igitur, quae contineat mundum omnem eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque ratione. Omnem enim naturam necesse est, quae non solitaria sit neque simplex sed cum alio iuncta atque conexa, habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in belua quiddam simile mentis, unde oriantur rerum adpetitus; in arborum autem et earum rerum, quae gignuntur e terra, radicibus inesse principatus putatur, principatum autem id dico, quod Graeci hgemonikon uocant, quo nihil in quoque genere nec potest nec debet esse praestantius, ita necesse est illud etiam, in quo sit totius naturae principatus, esse omnium optumum omniumque rerum potestate dominatuque dignissimum. [30] uidemus autem in partibus mundi (nihil est enim in omni mundo, quod non pars uniuersi sit) inesse sensum atque rationem. in ea parte igitur, in qua mundi inest principatus, haec inesse necessest, et acriora quidem atque maiora. quocirca sapientem esse mundum necesse est, naturamque eam, quae res omnes conplexa teneat, perfectione rationis excellere, eoque deum esse mundum omnemque uim mundi natura diuina contineri. [31]Atque etiam mundi ille feruor purior perlucidior mobiliorque multo ob easque causas aptior ad sensus commouendos quam hic noster calor, quo haec, quae nota nobis sunt, retinentur et uigent. absurdum igitur est dicere, cum homines bestiaeque hoc calore teneantur et propterea moueantur ac sentiant, mundum esse sine sensu, qui integro et libero et puro eodemque acerrimo et mobilissimo ardore teneatur, praesertim cum is ardor qui est mundi non agitatus ab alio neque externo pulsu sed per se ipse ac sua sponte moueatur; nam quid potest esse mundo ualentius, quod pellat atque moueat calorem eum, quo ille teneatur. [32] Audiamus enim Platonem quasi quendam deum philosophorum; cui duo placet esse motus, unum suum, alterum externum, esse autem diuinius, quod ipsum ex se sua sponte moueatur quam, quod pulsu agitetur alieno. hunc autem motum in solis animis esse ponit, ab isque principium motus esse ductum putat. quapropter, quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem ardor non alieno inpulsu, sed sua sponte mouetur, animus sit necesse est; ex quo efficitur animantem esse mundum. Atque ex hoc quoque intellegi poterit in eo inesse intellegentiam, quod certe est mundus melior quam ulla natura. ut enim nulla pars est corporis nostri, quae non minoris sit quam nosmet ipsi sumus, sic mundum uniuersum pluris esse necesse est quam partem aliquam uniuersi. quod si ita est, sapiens sit mundus necesse est, nam ni ita esset, hominem, qui esset mundi pars, quoniam rationis esset particeps, pluris esse quam mundum omnem oporteret. [33] Atque etiam si a primis incohatisque naturis ad ultimas perfectasque uolumus procedere, ad deorum naturam perueniamus necesse est. Prima enim animaduertimus a natura sustineri ea, quae gignantur e terra, quibus natura nihil tribuit amplius quam, ut ea alendo atque augendo tueretur. [34] bestiis autem sensum et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad res salutares a pestiferis recessum, hoc homini amplius, quod addidit rationem, qua regerentur animi adpetitus, qui tum remitterentur, tum continerentur. quartus autem est gradus et altissimus eorum, qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda, id est mundo, in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem. [35] Neque enim dici potest in ulla rerum institutione non esse aliquid extremum atque perfectum, ut enim in uite, ut in pecude, nisi, quae uis obstitit, uidemus naturam suo quodam itinere ad ultimum peruenire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes habent quendam absoluti operis effectum, sic in omni natura ac multo etiam magis necesse est absolui aliquid ac perfici. etenim ceteris naturis multa externa, quo minus perficiantur, possunt obsistere, uniuersam autem naturam nulla res potest impedire propterea, quod omnis naturas ipsa cohibet et continet. Quocirca necesse est esse quartum illum et altissimum gradum, quo nulla uis possit accedere. [36] is autem est gradus, in quo rerum omnium natura ponitur; quae quoniam talis est, ut et praesit omnibus et eam nulla res possit inpedire, necesse est intellegentem esse mundum et quidem etiam sapientem. Quid autem est inscitius quam eam naturam, quae omnis res sit conplexa, non optumam dici, aut, cum sit optuma, non primum animantem esse, deinde rationis et consilii compotem, postremo sapientem. qui enim potest aliter esse optima? neque enim, si stirpium similis sit aut etiam bestiarum, optuma putanda sit potius quam deterruma. Nec uero, si rationis particeps sit nec sit tamen a principio sapiens, non sit deterior mundi potius quam humana condicio. homo enim sapiens fieri potest, mundus autem, si in aeterno praeteriti temporis spatio fuit insipiens, numquam profecto sapientiam consequetur; ita erit homine deterior. quod quoniam absurdum est, et sapiens a principio mundus et deus habendus est. [37] Neque enim est quicquam aliud praeter mundum quoi nihil absit quodque undique aptum atque perfectum expletumque sit omnibus suis numeris et partibus. Scite enim Chrysippus, ut clipei causa inuolucrum uaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus, quos terra gignit, animantium causa, animantes autem hominum, ut ecum uehendi causa, arandi bouem, uenandi et custodiendi canem; ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum -- nullo modo perfectus, sed est quaedam particula perfecti. [38] sed mundus quoniam omnia conplexus est neque est quicquam, quod non insit in eo, perfectus undique est; qui igitur potest ei desse id, quod est optimum? nihil autem est mente et ratione melius; ergo haec mundo deesse non possunt. Bene igitur idem Chrysippus, qui similitudines adiungens omnia in perfectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in eculeo, in cane quam in catulo, in uiro quam in puero; item quod in omni mundo optimum sit, id in perfecto aliquo atque absoluto esse debere; [39] est autem nihil mundo perfectius, nihil uirtute melius; igitur mundi est propria uirtus. Nec uero hominis natura perfecta est, et efficitur tamen in homine uirtus; quanto igitur in mundo facilius; est ergo in eo uirtus. sapiens est igitur et propterea deus. Atque hac mundi diuinitate perspecta tribuenda est sideribus eadem diuinitas; quae ex mobilissima purissimaque aetheris parte gignuntur neque ulla praeterea sunt admixta natura totaque sunt calida atque perlucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et sentire atque intellegere dicantur. [40] Atque ea quidem tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum. nam solis calor et candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui inmenso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius tactus est, non ut tepefaciat solum, sed etiam saepe comburat, quorum neutrum faceret, nisi esset igneus. "ergo" inquit "cum sol igneus sit Oceanique alatur umoribus" (quia nullus ignis sine pastu aliquo possit permanere) "necesse est aut ei similis sit igni, quem adhibemus ad usum atque uictum, aut ei, qui corporibus animantium continetur. [41] atqui hic noster ignis, quem usus uitae requirit, confector est et consumptor omnium idemque, quocumque inuasit, cuncta disturbat ac dissipat; contra ille corporeus uitalis et salutaris omnia conseruat, alit, auget, sustinet sensuque adficit." negat ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum is quoque efficiat, ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant, quare, cum solis ignis similis eorum ignium sit, qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra, quae oriantur in ardore caelesti, qui aether uel caelum nominatur. [42] Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit, aliorum in aqua, in aere aliorum, absurdum esse Aristoteli uidetur in ea parte, quae sit ad gignenda animantia aptissima, animal gigni nullum putare. sidera autem aetherium locum optinent; qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et uiget, necesse est, quod animal in eo gignatur, id et sensu acerrumo et mobilitate celerrima esse. quare cum in aethere astra gignantur, consentaneum est in his sensum inesse et intellegentiam, ex quo efficitur in deorum numero astra esse ducenda. Etenim licet uidere acutiora ingenia et ad intellegendum aptiora eorum, qui terras incolant eas, in quibus aer sit purus ac tenuis, quam illorum, qui utantur crasso caelo atque concreto. [43] quin etiam cibo, quo utare, interesse aliquid ad mentis aciem putant. probabile est igitur praestantem intellegentiam in sideribus esse, quae et aetheriam partem mundi incolant et marinis terrenisque umoribus longo interuallo extenuatis alantur. Sensum autem astrorum atque intellegentiam maxume declarat ordo eorum atque constantia (nihil est enim, quod ratione et numero moueri possit sine consilio), in quo nihil est temerarium, nihil uarium, nihil fortuitum. ordo autem siderum et in omni aeternitate constantia neque naturam significat (est enim plena rationis) neque fortunam, quae amica uarietati constantiam respuit. sequitur ergo, ut ipsa sua sponte, suo sensu ac diuinitate moueantur. [44] Nec uero Aristoteles non laudandus in eo, quod omnia, quae mouentur, aut natura moueri censuit aut ui aut uoluntate; moueri autem solem et lunam et sidera omnia; quae autem natura mouerentur, haec aut pondere deorsum aut leuitate in sublime ferri, quorum neutrum astris contingeret propterea, quod eorum motus in orbem circumque ferretur; nec uero dici potest ui quadam maiore fieri, ut contra naturam astra moueantur (quae enim potest maior esse?); restat igitur, ut motus astrorum sit uoluntarius. Quae qui uideat, non indocte solum, uerum etiam impie faciat, si deos esse neget. nec sane multum interest, utrum id neget, an eos omni procuratione atque actione priuet; mihi enim, qui nihil agit, esse omnino non uidetur. esse igitur deos ita perspicuum est, ut, id qui neget, uix eum sanae mentis existimem. [45] Restat, ut qualis eorum natura sit, consideremus; in quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum aciem mentis abducere. ea difficultas induxit et uuIgo imperitos et similes philosophos imperitorum, ut nisi figuris hominum constitutis nihil possent de dis inmortalibus cogitare; cuius opinionis leuitas onfutata a Cotta non desiderat orationem meam. Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit aninmans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil uideo quod potius accommodem quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem. [46] Hic quam uolet Epicurus iocetur, homo non aptissimus ad iocandum minimeque resipiens patriam, et dicat se non posse intellegere qualis sit uolubilis et rutundus deus, tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, numquam me mouebit. Placet enim illi esse deos, quia necesse sit praestantem esse aliquam naturam qua nihil sit melius. mundo autem certe nihil est melius; nec dubium, quin, quod animans sit habeatque sensum et rationem et mentem, id sit melius quam id, quod is careat. [47] ita efficitur animantem, sensus mentis rationis mundum esse compotem; qua ratione deum esse mundum concluditur. Sed haec paulo post facilius cognoscentur ex is rebus ipsis, quas mundus efficit. interea Vellei noli quaeso prae te ferre uos plane expertes esse doctrinae. conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem quam sphaeram uideri, nouum etiam oculorum iudicium habetis. sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu -- quod mihi tamen ipsum non uidetur; quid enim pulchrius ea figura, quae sola omnis alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum; cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis globus (sic enim sfairan interpretari placet), ex planis autem circulus aut orbis, qui kukloV Graece dicitur, his duabus formis contingit solis ut omnes earum partes sint inter se simillumae a medioque tantum absit extremum, quo nihil fieri potest aptius -- [48] sed si haec non uidetis, quia numquam eruditum illum puluerem attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse seruari? Itaque nihil potest indoctius quam, quod a uobis adfirmari solet. nec enim Inunc ipsum mundum pro certo rutundum esse dicitis, nam posse fieri, ut sit alia figura, innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum. [49] quae si bis bina quot essent didicisset Epicurus certe non diceret; sed dum palato quid sit optimum iudicat, 'caeli palatum', ut ait Ennius, non suspexit. Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans nullum umquam cursus sui uestigium infleclat, alterum autem continuas conuersiones duas isdem spatiis cursibusque conficiat, ex utraque re et mundi uolubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rutundi ambitus cognoscuntur. Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita mouetur ut, cum terras larga luce compleuerit, easdem modo his modo illis ex partibus opacet; ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem efficit. nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas quae diurnorum. eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant. circumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et trecentorum quarta fere diei parte addita conuersionem conficiunt annuam; inflectens autem sol cursum tum ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes efficit et ea duo tempora, quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est alterum aestati: ita ex quattuor temporum mutationibus omnium, quae terra marique gignuntur, initia causaeque ducuntur. [50] iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. neque solum eius species ac forma mutatur tum crescendo tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam regio; quae cum est aquilonia aut australis, in lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur, quae oriuntur e terra. [51] Maxume uero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum, quae falso uocantur errantes; nihil enim errat, quod in omni aeternitate conseruat progressus et regressus reliquosque motus constantis et ratos. quod eo est admirabilius in is stellis, quas dicimus, quia tum occultantur tum rursus aperiuntur, tum adeunt tum recedunt, tum antecedunt tum autem subsecuntur, tum celerius mouentur tum tardius, tum omnino ne mouentur quidem sed ad quoddam tempus insistunt. quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominauerunt, qui tum efficitur, cum solis et lunae et quinque errantium ad eandem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conuersio; [52] quae, quam longa sit, magna quaestio est, esse uero certam et definitam necesse est. Nam ea, quae Saturni stella dicitur Fainwnque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, XXX fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum uespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus, quin eadem isdem temporibus efficiat, infra autem hanc propius a terra Iouis stella fertur, quae Faeqwn dicitur, eaque eundem duodecim signorum orbem annis duodecim conficit easdemque quas Saturni stella efficit in cursu uarietates. [53] Huic autem proximum inferiorem orbem tenet PuroeiV, quae stella Martis appellatur, eaque quattuor et uiginti mensibus sex, ut opinor, diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores, infra hanc autem stella Mercuri est (ea Stilbwn appellatur a Graecis), quae anno fere uertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi interuallo discedit tum anteuertens tum subsequens. Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella Veneris, quae FwsforoV Graece Lucifer Latine dicitur cum antegreditur solem, cum subsequitur autem EsperoV: ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum interuallo longius discedit tum antecedens tum subsequens. [54] Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum in sideribus inesse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. Nec uero eae stellae, quae inerrantes uocantur, non significant eandem mentem atque prudentiam, quarum est cotidiana conueniens constansque conuersio, nec habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari; non est enim aetheris ea natura, ut ui sua stellas conplexa contorqueat, nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas uidetur; [55] habent igitur suam sphaeram stellae inerrantes ab aetheria coniunctione secretam et liberam. earum autem perennes cursus atque perpetui cum admirabili incredibilique constantia declarant in his uim et mentem esse diuinam, ut haec ipsa qui non sentiat deorum uim habere is nihil omnino sensurus esse uideatur. [56] Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec uanitas inest contraque omnis ordo ueritas ratio constantia, quaeque his uacant ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque uersantur. caelestem ergo admirabilem ordinem incredibilemque constantiam, ex qua conseruatio et salus omnium omnis oritur, qui uacare mente putat is ipse mentis expers habendus est. [57] Haut ergo ut opinor errauero, si a principe inuestigandae ueritatis huius disputationis principium duxero. Zeno igitur naturam ita definit, ut eam dicat ignem esse artificiosum ad gignendum progredientem uia, censet enim artis maxume proprium esse creare et gignere, quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat id multo artificiosius naturam efficere, id est ut dixi ignem artificiosum magistrum artium reliquarum. Atque hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi uiam quandam et sectam quam sequatur. [58] ipsius uero mundi, qui omnia conplexu suo coercet et continet, natura non artificiosa solum sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et prouida utilitatum oportunitatumque omnium, atque ut ceterae naturae suis seminibus quaeque gignuntur augescunt continentur, sic natura mundi omnis motus habet uoluntarios, conatusque et adpetitiones, quas ormaV Graeci uocant, et is consentaneas actiones sic adhibet ut nosmet ipsi qui animis mouemur et sensibus. Talis igitur mens mundi cum sit ob eamque causam uel prudentia uel prouidentia appellari recte possit (Graece enim pronoia dicitur), haec potissimum prouidet et in is maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat, maxume autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque omnis ornatus. [59] Dictum est de uniuerso mundo, dictum etiam est de sideribus, ut iam prope modum appareat multitudo nec cessantium deorum nec ea quae agant molientium cum labore operoso ac molesto. non enim uenis et neruis et ossibus continentur nec his escis aut potionibus uescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum, quae uerens Epicurus monogrammos deos et nihil agentes commentus est. illi autem pulcherruma forma praediti purissimaque in regione caeli collocati ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia conseruanda et tuenda consensisse uideantur. [60] Multae autem aliae naturae deorum ex magnis beneficiis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissimis et a maioribus nostris constitutae nominataeque sunt. quicquid enim magnam utilitatem generi adferret humano, id non sine diuina bonitate erga homines fieri arbitrabantur, itaque tum illud quod erat a deo natum nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem appellamus uinum autem Liberum, ex quo illud Terenti "sine Cerere et Libero friget Venus", [61] tum autem res ipsa, in qua uis inest maior aliqua, sic appellatur ut ea ipsa uis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in Capitolio dedicatas uidemus proxume a M. Aemilio Scauro, ante autem ab [A.] Atilio Calatino erat Fides consecrata. uides Virtutis templum uides Honoris a M. Marcello renouatum, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum. quid Opis quid Salutis quid Concordiae Libertatis Victoriae; quarum omnium rerum quia uis erat tanta ut sine deo regi non posset, ipsa res deorum nomen optinuit. quo ex genere Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris uocabula consecrata sunt, uitiosarum rerum neque naturalium -- quamquam Velleius aliter existimat, sed tamen ea ipsa uitia naturam uehementius saepe pulsant. [62] Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei di qui utilitates quasque gignebant, atque is quidem nominibus quae paulo ante dicta sunt quae uis sit in quoque declaratur deo. Suscepit autem uita hominum consuetudoque communis ut beneficiis excellentis uiros in caelum fama ac uoluntate tollerent, hinc Hercules hinc Castor et Pollux hinc Aesculapius hinc Liber etiam (hunc dico Liberum Semela natum, non eum quem nostri maiores auguste sancteque Liberum cum Cerere et Libera consecrauerunt, quod quale sit ex mysteriis intellegi potest; sed quod ex nobis natos liberos appellamus, idcirco Cerere nati nominati sunt Liber et Libera, quod in Libera seruant, in Libero non item) -- hlnc etiam Romulum, quem quidam eundem esse Quirinum putant. quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni. [63] Alia quoque ex ratione et quidem physica magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditauerunt, hominum autem uitam superstitione omni referserunt. atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus uerbis explicatus est. Nam uetus haec opinio Graeciam oppleuit, esse exsectum Caelum a filio Saturno, uinctum autem Saturnum ipsum a filio Ioue: [64] physica ratio non inelegans inclusa est in impias fabulas. caelestem enim altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis quae coniunctione alterius egeret ad procreandum. Saturnum autem eum esse uoluerunt qui cursum et conuersionem spatiorum ac temporum contineret, qui deus Graece id ipsum nomen habet: KronoV enim dicitur, qui est idem cronoV id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus quod saturaretur annis; ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia annisque praeteritis insaturabiliter expletur. uinctus autem a Ioue, ne inmoderatos cursus haberet, atque ut eum siderum uinclis alligaret, sed ipse Iuppiter, id est iuuans pater, quem conuersis casibus appellamus a iuuando Iouem, a poetis "pater diuomque hominumque" dicitur, a maioribus autem nostris optumus maxumus, et quidem ante optimus id est beneficentissimus quam maximus, quia maius est certeque gratius prodesse omnibus quam opes magnas habere -- [65] hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens "aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem" planius quam alio loco idem "cui quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est"; hunc etiam augures nostri cum dicunt "Ioue fulgente tonante": dicunt enim "caelo fulgente et tonante". Euripides autem ut multa praeclare sic hoc breuiter: "uides sublime fusum immoderatum aethera, qui terram tenero circumiectu amplectitur: hunc summum habeto diuum, hunc perhibeto Iouem". [66] Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare et caelum Iunonis nomine consecratur, quae est soror et coniux Iouis, quod [ei] et similitudo est aetheris et cum eo summa coniunctio. effeminarunt autem eum Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius. sed Iunonem a iuuando credo nominatam. Aqua restabat et terra, ut essent ex fabulis tria regna diuisa. datum est igitur Neptuno alterum, Iouis ut uolumus fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum ut Portunus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litteris immutatis. Terrena autem uis omnis atque natura Diti patri dedicata est, qui diues ut apud Graecos Ploutwn, quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e terris, +Cui Proserpinam (quod Graecorum nomen est, ea enim est quae Persefonh Graece nominatur) -- quam frugum semen esse uolunt absconditamque quaeri a matre fingunt. [67] Mater autem est a gerendis frugibus Ceres tamquam geres, casuque prima littera itidem immutata ut a Graecis; nam ab illis quoque Dhmhthr quasi gh mhthr nominata est. Iam qui magna uerteret Mauors, Minerua autem quae uel minueret uel minaretur. Cumque in omnibus rebus uim haberent maxumam prima et extrema, principem in sacrificando Ianum esse uoluerunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones peruiae iani foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur. Nam Vestae nomen a Graecis (ea est enim quae ab illis Estiadicitur); uis autem eius ad aras et focos pertinet, itaque in ea dea, quod est rerum custos intumarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est. [68] Nec longe absunt ab hac ui di Penates, siue a penu ducto nomine (est enim omne quo uescuntur homines penus) siue ab eo quod penitus insident; ex quo etiam penetrales a poetis uocantur. lam Apollinis nomen est Graecun, quem solem esse uolunt, Dianam autem et lunam eandem esse putant, cum sol dictus sit uel quia solus ex omnibus sideribus est tantus uel quia cum est exortus obscuratis omnibus solus apparet, luna a lucendo nominata sit; eadem est enim Lucina, itaque ut apud Graecos Dianam eamque Luciferam sic apud nostros Iunonem Lucinam in pariendo inuocant, quae eadem Diana Omniuaga dicitur non a uenando sed quod in septem numeratur tamquam uagantibus; [69] Diana dicta quia noctu quasi diem efficeret, adhibetur autem ad partus, quod i maturescunt aut septem non numquam aut ut plerumque nouem lunae cursibus, qui quia mensa spatia conficiunt menses nominantur; concinneque ut multa Timaeus, qui cum in historia dixisset qua nocte natus Alexander esset eadem Dianae Ephesiae templum deflagrauisse, adiunxit minime id esse mirandum, quod Diana quom in partu Olympiadis adesse uoluisset afuisset domo. Quae autem dea ad res omnes ueniret Venerem nostri nominauerunt, atque ex ea potius uenustas quam Venus ex uenustate. [70] Videtisne igitur ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio sit ad commenticios et fictos deos. Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea coniugia cognationes, omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. nam et perturbatis animis inducuntur: accepimus enim deorum cupiditates aegritudines iracundias; nec uero, ut fabulae ferunt, bellis proeliisque caruerunt, nec solum ut apud Homerum cum duo exercitus contrarios alii dei ex alia parte defenderent, sed etiam ut cum Titanis ut cum Gigantibus sua propria bella gesserunt. haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt futtilitatis summaeque leuitatis. [71] Sed tamen is fabulis spretis ac repudiatis deus pertinens per naturam cuiusque rei, per terras Ceres per maria Neptunus alii per alia, poterunt intellegi qui qualesque sint quoque eos nomine consuetudo nuncupauerit. Quos deos et uenerari et colere debemus, cultus autem deorum est optumus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis, ut eos semper pura integra incorrupta et mente et uoce ueneremur. non enim philosophi solum uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt. [72] nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius; qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, [i] sunt dicti religiosi ex relegendo, [tamquam] elegantes ex eligendo, [tamquam] [ex] diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes; his enim in uerbis omnibus inest uis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum uitii nomen alterum laudis. Ac mihi uideor satis et esse deos et quales essent ostendisse. [73] Proximum est, ut doceam deorum prouidentia mundum administrari. magnus sane locus est et a uestris Cotta uexatus, ac nimirum uobiscum omne certamen est. Nam uobis Vellei minus notum est, quem ad modum quidque dicatur; uestra enim solum legitis uestra amatis, ceteros causa incognita condemnatis, uelut a te ipso hesterno die dictumst anum fatidicam Pronoean a Stoicis induci, id est Prouidentiam. quod eo errore dixisti, quia existumas ab is prouidentiam fingi quasi quandam deam singularem, quae mundum omnem gubernet et regat. [74 sed id praecise dicitur: ut, si quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi, desit illud "Arii pagi", sic, cum dicimus prouidentia mundum administrari, deesse arbitrato "deorum", plene autem et perfecte sic dici existumato, prouidentia deorum mundum administrari, ita salem istum, quo caret uestra natio, in inridendis nobis nolitote consumere, et mercule si me audiatis ne experiamini quidem; non decet non datum est non potestis. nec uero hoc in te unum conuenit moribus domesticis ac nostrorum hominum urbanitate limatum, sed cuin in reliquos uestros tum in eum maxime, qui ista peperit, hominem sine arte sine litteris, insultantem in omnes, sine acumine ullo sine auctoritate sine lepore. [75] Dico igitur prouidentia deorum mundum et omnes mundi partes et initio constitutas esse et omni tempore administrari. Eamque disputationem tris in partes nostri fere diuidunt, quarum prima pars est, quae ducitur ab ea ratione, quae docet esse deos; quo concesso confitendum est eorum consilio mundum administrari. secunda est autem quae docet omnes res subiectas esse naturae sentienti ab eaque omnia pulcherrume geri; quo constituto sequitur ab animantibus principiis eam esse generatam. tertius est locus, qui ducitur ex admiratione rerum caelestium atque terrestrium. [76] Primum igitur aut negandum est esse deos, quod et Democritus simulacra et Epicurus imagines inducens quodam pacto negat, aut qui deos esse concedant, is fatendum est eos aliquid agere idque praeclarum; nihil est autem praeclarius mundi administratione; deorum igitur consilio administratur. Quod si aliter est, aliquid profecto sit necesse est melius et maiore ui praeditum quam deus, quale id cumque est, siue inanima natura siue necessitas ui magna incitata haec pulcherrima opera efficiens, quae uidemus; [77] non est igitur natura deorum praepotens neque excellens, si quidem ea subiecta est ei uel necessitati uel naturae, qua caelum maria terrae regantur, nihil est autem praestantius deo; ab eo igitur mundum necesse est regi; nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus; omnem ergo regit ipse naturam. Etenim si concedimus intellegentes esse deos, concedimus etiam prouidentes et rerum quidem maxumarum. ergo utrum ignorant, quae res maxumae sint quoque eae modo tractandae et tuendae, an uim non habent, qua tantas res sustineant et gerant? at et ignoratio rerum aliena naturae deorum est, et sustinendi muneris propter inbecillitatem difficultas minime cadit in maiestatem deorum. ex quo efficitur id, quod uolumus, deorum prouidentia mundum administrari. [78] Atqui necesse est, cum sint di (si modo sunt, ut profecto sunt), animantis esse, nec solum animantes, sed etiam rationis compotes inter seque quasi ciuili conciliatione et societate coniunctos, unum mundum ut communem rem publicam atque urbem aliquam regentis. [79] sequitur, ut eadem sit in is quae humano in genere ratio, eadem ueritas utrobique sit eademque lex, quae est recti praeceptio prauique depulsio, ex quo intellegitur prudentiam quoque et mentem a deis ad homines peruenisse (ob eamque causam maiorum institutis Mens Fldes Virtus Concordia consecratae et publice dedicatae sunt; quae qui conuenit penes deos esse negare, cum eorum augusta et sancta simulacra ueneremur: quod si inest in hominum genere mens fides uirtus concordia, unde haec in terram nisi ab superis defluere potuerunt?), cumque sint in nobis consilium ratio prudentia, necesse est deos haec ipsa habere maiora, nec habere solum, sed etiam his uti in maxumis et optumis rebus. [80] nihil autem nec maius nec melius mundo; necesse est ergo eum deorum consilio et prouidentia administrari. Postremo cum satis docuerimus hos esse deos, quorum insignem uim et inlustrem faciem uideremus, solem dico et Iunam et uagas stellas et inerrantes et caelum et mundum ipsum et earum rerum uim, quae inessent in omni mundo cum magno usu et commoditate generis humani, efficitur omnia regi diuina mente atque prudentia. Ac de prima quidem parte satis dictum est. [81] Sequitur, ut doceam omnia subiecta esse naturae, eaque ab ea pulcherrime geri. Sed quid sit ipsa natura, explicandum est ante breuiter, quo facilius id, quod docere uolumus, intellegi possit. namque alii naturam esse censent uim quandam sine ratione cientem motus in corporibus necessarios, alii autem uim participem rationis atque ordinis tamquam uia progredientem declarantemque, quid cuiusque rei causa efficiat, quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars, nulla manus, nemo opifex consequi possit imitando; seminis enim uim esse tantam, ut id, quamquam sit perexiguum, tamen, si inciderit in concipientem conprendentemque naturam nanctumque sit materiam, qua ali augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque genere, partim ut tantum modo per stirpes alantur suas, partim ut moueri etiam et sentire et appetere possint et ex sese similia sui gignere. [82] Sunt autem, qui omnia naturae nomine appellent, ut Epicurus, qui ita diuidit, omnium quae sint naturam esse corpora et inane quaeque is accidant. Sed nos cum dicimus natura constare administrarique mundum, non ita dicimus, ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem ut animal, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet et artis quaedam similitudo. [83] Quod si ea quae a terra stirpibus continentur arte naturae uiuunt et uigent, profecto ipsa terra eadem ui continetur arte naturae, quippe quae grauidata seminibus omnia pariat et fundat ex sese, stirpes amplexa alat et augeat ipsaque alatur uicissim a superis externisque naturis; eiusdemque exspirationibus et aer alitur et aether et omnia supera. Ita si terra natura tenetur et uiget, eadem ratio in reliquo mundo est; stirpes enim terrae inhaerent, animantes autem adspiratione aeris sustinentur; ipseque aer nobiscum uidet nobiscum audit nobiscum sonat, nihil enim eorum sine eo fieri potest; quin etiam mouetur nobiscum, quacumque enim imus qua mouemur uidetur quasi locum dare et cedere. [84] quaeque in medium locum mundi, qui est infimus, et quae a medio in superum quaeque conuersione rutunda circum medium feruntur, ea continentem mundi efficiunt unamque naturam. Et cum quattuor genera sint corporum, uicissitudine eorum mundi continuata natura est. nam ex terra aqua ex aqua oritur aer ex aere aether, deinde retrorsum uicissim ex aethere aer inde aqua ex aqua terra infima. sic naturis is ex quibus omnia constant sursus deorsus ultro citro commeantibus mundi partium coniunctio continetur. [85] Quae aut sempiterna sit necessest hoc eodem ornatu quem uidemus, aut certe perdiuturna, permanens ad longinquum et inmensum paene tempus. quorum utrumuis ut sit, sequitur natura mundum administrari. Quae enim classium nauigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae procreatio uitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus? aut igitur nihil est quod sentiente natura regatur, aut mundum regi confitendum est. [86] Etenim qui reliquas naturas omnes earumque semina contineat, qui potest ipse non natura administrari; ut, si qui dentes et pubertatem natura dicat existere, ipsum autem hominem cui ea existant non constare natura, non intellegat ea quae ecferant aliquid ex sese perfectiores habere naturas quam ea quae ex his efferantur. omnium autem rerum quae natura administrantur seminator et sator et parens ut ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet. quod si mundi partes natura administrantur, necesse est mundum ipsum natura administrari. Cuius quidem administratio nihil habet in se quod reprehendi possit; ex his enim naturis quae erant quod effici optimum potuit effectum est. [87] doceat ergo aliquis potuisse melius; sed nemo umquam docebit, et si quis corrigere aliquid uolet aut deterius faciet aut id quod fieri [non] potuerit desiderabit. Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt ut neque ad usum meliores potuerint esse neque ad speciem pulchriores, uideamus utrum ea fortuitane sint an eo statu quo cohaerere nullo modo potuerint nisi sensu moderante diuinaque prouidentia. Si igitur meliora sunt ea quae natura quam illa quae arte perfecta sunt, nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur conuenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum nauigii uideris, non dubitare, quin id ratione atque arte moueatur, aut cum solarium uel descriptum uel ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte, non casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta conplectatur consilii et rationis esse expertem putare. [88] Quod si in Scythiam aut in Brittanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conuersiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera sit perfecta rarione; hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua an ratlone ac mente diuina, et Archimedem arbitrantur plus ualuisse in imitandis sphaerae conuersionibus quam naturam in efficiendis; praesertim cum multis partibus sint illa perfecta quam haec simulata sollertius. [89] Utque ille apud Accium pastor, qui nauem numquam ante uidisset, ut procul diuinum et nouum uehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus hoc modo loquitur: 'tanta moles labitur fremibunda ex alto ingenti sonitu et strepitu: prae se undas uoluit, uertices ui suscitat, ruit prolapsa, pelagus respergit, reflat; ita dum interruptum credas nimbum uoluier, dum quod sublime uentis expulsum rapi saxum aut procellis, uel globosos turbines existere ictos undis concursantibus -- nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina euertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit': dubitat primo, quae sit ea natura, quam cernit ignotam; idemque iuuenibus uisis auditoque nautico cantu: 'Sicut æinciti atque alacres rostris perfremunt delphini' -- Item alia multa -- 'Siluani melo consimilem ad aures cantum et auditum refert.' -- [90] ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensuque uacuum se putat cernere, post autem signis certioribus, quale sit id, de quo dubitauerat, incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbauerat, postea, cum uidissent motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac diuina domo, sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris. Nunc autem mihi uidentur ne suspicari quidem, quanta sit admirabilitas caelestium rerum atque terrestrium. [91] Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura, cui nomen est aer -- Graecum illud quidem, sed perceptum iam tamen usu a nostris; tritum est enim pro Latino. Hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque uerbum dicaturque tam aether Latine, quam dicitur aer, etsi interpretatur Pacuuius: 'hoc, quod memoro, nostri caelum, Grai perhibent aethera' -- quasi ueto non Graius hoc dicat. 'At Latine loquitur.' Si quidem nos non quasi Graece loquentem audiamus; docet idem alio loco: 'Graiugena: de isto aperit ipsa oratio.') -- [92] Sed ad maiora redeamus. Ex aethere igitur innumerabiles flammae siderum exsistunt, quorum est princeps sol omnia clarissima luce conlustrans, multis partibus maior atque amplior quam terra uniuersa, deinde reliqua sidera magnitudinibus inmensis. Atque hi tanti ignes tamque multi non modo nihil nocent terris rebusquc terrestribus, sed ita prosunt, ut, si moti loco sint, conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus moderatione et temperatione sublata. [93] Hic ego non mirer esse quemquam, qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque indiuidua ui et grauitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? Hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego, cur non idem putet, si innumerabiles unius et uiginti formae litterarum uel aureae uel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni, ut deinceps legi possint, effici; quod nescio an ne in uno quidem uersu possit tantum ualere fortuna. [94] Isti autem quemadmodum adseuerant ex corpusculis non colore, non qualitate aliqua (quam poioteta Graeci uocant), non sensu praeditis, sed concurrentibus temere atque casu mundum esse perfectum, uel innumerabiles potius in omni puncto temporis alios nasci, alios interire: quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum cur templum cur domum cur urbem non potest, quae sunt minus operosa et multo quidem faciliora. Certe ita temere de mundo effuttiunt, ut mihi quidem numquam hunc admirabilem caeli ornatum (qui locus est proxumus) suspexisse uideantur. [95] Praeclare ergo Aristoteles 'Si essent', inquit, 'qui sub terra semper habitauissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus his omnibus, quibus abundant i, qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et uim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus euadere in haec loca, quae nos incolimus, atque exire potuissent: cum repente terram et maria caelumque uidissent, nubium magnitudinem uentorumque uim cognouissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque, tum etiam efficientiam cognouissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset, tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luminum uarietatem tum crescentis, tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus -- quae cum uiderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur.' [96] Atque haec quidem ille; nos autem tenebras cogitemus tantas, quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscurauisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset, tum ut reuixisse sibi uiderentur: quod si hoc idem ex aeternis tenebris contingeret, ut subito lucem aspiceremus, quaenam species caeli uideretur? Sed adsiduitate cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum, quas semper uident, proinde quasi nouitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare. [97] Quis enim hunc hominem dixerit, qui, cum tam certos caeli motus, tam ratos astrorum ordines tamque inter se omnia conexa et apta uiderit, neget in his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, quae, quanto consilio gerantur, nullo consilio adsequi possumus. An, cum machinatione quadam moueri aliquid uidemus ut sphaeram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus, quin illa opera sint rationis, cum autem impetum caeli cum admirabili celeritate moueri uertique uideamus constantissime conficientem uicissitudines anniuersarias cum summa salute et conseruatione rerum omnium, dubitamus, quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti diuinaque ratione? [98] Licet enim iam remota subtilitate disputandi oculis quodam modo contemplari pulchritudinem rerum earum, quas diuina prouidentia dicimus constitutas. Ac principio terra uniuersa cernatur locata in media sede mundi, solida er globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, uestita floribus, herbis, arboribus, frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili uarietate distinguitur. Adde huc fontum gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum uestitus uiridissimos, speluncarum concauas altitudines, saxorum asperitates, inpendentium montium altitudines inmensitatesque camporum; adde etiam reconditas auri argentique uenas infinitimamque uim marmoris. [99] Quae uero et quam uaria genera bestiarum uel cicurum uel ferarum, qui uolucrium lapsus atque cantus, qui pecudum pastus, quae uita siluestrium. Quid iam de hominum genere dicam, qui quasi cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitare uastari, quorumque operibus agri, insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus. Quae si, ut animis, sic oculis uidere possemus, nemo cunctam intuens terram de diuina rarione dubitaret. [100] At uero quanta maris est pulchritudo, quae species uniuersi, quae multitudo et uarietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque disparia partim submersarum, partim fluitantium et innantium beluarum, partim ad saxa natiuis testis inhaerentium. Ipsum autem mare sic terram adpetens litoribus eludit, ut una ex duabus naturis conflata uideatur. [101] Exin mari rinitimus aer die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram auget imbribus, tum effluens huc et illuc uentos efficit. Idem annuas frigorum et calorum facit uarietates idemque et uolatus alitum sustinet et spiritu ductus alit et sustentar animantes. Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli conplexus, qui idem aether uocatur, extrema ora et determinatio mundi, in quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus ordinatos definiunt. [102] E quibus sol, cuius magnitudine multis patribus terra superarur, circum eam ipsam uoluitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens, tum autem recedens binas in singulis annis reuersiones ab extremo contrarias facit, quarum in interuallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram, tum uicissim laetificat, ut cum caelo hilarata uideatur. [103] Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis uagatur, quibus sol, sed tum congrediens cum sole, tum degrediens et eam lucem, quam a sole accepit, mittit in terras et uarias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit. Isdemque spatiis eae stellae, quas uagas dicimus, circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur, tum retardantur, saepe etiam insistunt, [104] quo spectaculo nihil potest admirabilius esse, nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina inuenerint." Atque hoc loco me intuens "Utar", inquit, "carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conuersa ita me delectant, quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue uidemus, sine ulla mutatione aut uarietate 'cetera labuntur celeri caelestia motu cum caeloque simul noctesque diesque feruntur', [105] quorum contemplatione nullius expleri potest animus naturae constantiam uidere cupientis. 'Extremusque adeo duplici de cardine uertex dicitur esse polus.' Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes. 'Ex his altera apud Graios Cynosura uocatur, altera dicitur esse Helice', cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas 'nostri Septem soliti uocitare Triones'; [106] paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli uerticem lustrat parua Cynosura. 'Hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto. Sed prior illa magis stellis distincta refulget et late prima confestim a nocte uidetur. Haec uero parua est, sed nautis usus in hac est; nam cursu interiore breui conuertitur orbe.' Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus, 'has inter ueluti rapido cum gurgite flumen toruus Draco serpit supter supraque reuoluens sese conficiensque sinus e corpore flexos'. [107] Eius cum totius est praeclara species, tum in primis aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum: 'Huic non una modo caput ornans stella relucet, uerum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo feruida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet; opstipum caput, ac tereti ceruice reflexum optutum in cauda maioris figere dicas.' [108] Et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, 'hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una'. Id autem caput attingens 'defessa uelut maerentis imago uertitur', quam quidem Graeci 'Engonasin uocitant, genibus quia nixa feratur'. 'Hic illa eximio posita est fulgore Corona.' Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens, [109] 'quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii'. 'Hic pressu duplici palmarum continet Anguem atque eius ipse manet religatus corpore torto; namque uirum medium Serpens sub pectora cingit. Ille tamen nitens grauiter uestigia ponit atque oculos urget pedibus pectusque Nepai.' Septentriones autem sequitur 'Arctophylax, uulgo qui dicitur esse Bootes, quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum'. [110] Dein quae sequuntur: 'huic' enim Booti 'supter praecordia fixa uidetur stella micans radiis, Arcturus nomine claro'; cuius [pedibus] subiecta fertur 'Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo'. Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus diuina sollertia appareat: 'Et Natos Geminos inuisses sub caput Arcti; subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam.' Auriga 'sub laeua Geminorum obductus parte feretur. Aduersum caput huic Helice truculenta tuetur. At Capra laeum umerum clara optinet.' [Tum quae sequuntur:] 'Verum haec est magno atque inlustri praedita signo, contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem .' Cuius sub pedibus 'corniger est ualido conixus corpore Taurus'. [111] Eius caput stellis conspersum est frequentibus; 'has Graeci stellas Hyadas uocitare suerunt' a pluendo -- hyein enim est pluere --, nostri imperite Suculas, quasi a subus essent, non ab imbribus nominatae. Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis [post] terga subsequitur; 'namque ipsum ad tergum Cynosurae uertitur Arcti'. Hunc antecedit 'obscura specie stellarum Cassiepia'. 'Hanc autem inlustri uersatur corpore propter Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis.' 'Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti summum contingit caput aluo, stellaque iungens una tenet duplices communi lumine formas aeternum ex astris cupiens conectere nodum.' 'Exin contortis Aries cum cornibus haeret.' Quem propter 'Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante et magis horriferis aquilonis tangitur auris'. [112] Ad pedes Andromedae Perseus describitur, 'quem summa ab regione aquilonis flamina pulsant'. Cuius 'propter laeum genum' 'Vergilias tenui cum luce uidebis'. 'Inde Fides leuiter posita et conuexa uidetur.' Inde 'est ales Auis lato sub tegmine caeli'. Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque deinceps Aquarius. Tum 'gelidum ualido de pectore frigus anhelans corpore semifero magno Capricornus in orbe; quem cum perpetuo uestiuit lumine Titan, brumali flectens contorquet tempore currum'. [113] Hic autem aspicitur 'sese ostendens emergit Scorpios alte posteriore trahens flexum ui corporis Arcum' . 'propter nitens pinnis conuoluitur Ales'. 'At propter se Aquila ardenti cum corpore portat.' Deinde Delphinus. 'Exinde Orion obliquo corpore nitens.' [114] Quem subsequens 'feruidus ille Canis stelarum luce' refulget. Post Lepus subsequitur 'curriculum numquam defesso corpore sedans. At Canis ad caudam serpens prolabitur Argo'. 'Hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces Fluminis inlustri tangentem corpore ripas. Quem longe 'serpentem' et manantem aspicies 'proceraque Vincla uidebis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata'. 'Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.' Propter quae Centaurus 'cedit Equi partis properans subiungere Chelis. Hic dextram porgens, quadrupes qua uasta tenetur'. 'tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram. Hic sese infernis e partibus erigit Hydra', cuius longe corpus est fusum, 'in medioque sinu fulgens Cretera relucet. Extremam nitens plumato corpore Coruus rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur'. [115] Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano uideri potest, aut uero alia, quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit, quae non modo, ut fierent, ratione eguerunt, sed intellegi, qualia sint, sine summa ratione non possunt? Nec uero haec solum admirabilia, sed nihil maius, quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret, ad permanendum, ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. Omnes enim partes eius undique medium locum capessentes nituntur aequaliter. Maxime autem corpora inter se iuncta permanent, cum quasi quodam uinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura, quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et conuertit extrema. [116] Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium uergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat, quo labefactari possit tanta contentio grauitatis et ponderum. Eademque ratione mare, cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter neque redundat umquam neque effunditur. [117] Huic autem continens aer fertur ille quidem leuitate sublimi, sed tamen in omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus uitalem et salutarem spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa pars caeli quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur. In aethere autem astra uoluuntur, quae se et nisu suo conglobata continent et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt enim rutunda, quibus formis, ut ante dixisse uideor, minime noceri potest. [118] Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae maris aquarum[que reliquarum] uaporibus aluntur is, qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur; quibus altae renouataeque stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat. Ex quo euenturum nostri putant id, de quo Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renouatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur. [119] Nolo in stellarum ratione multus uobis uideri, maximeque earum, quae errare dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iouis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua Iuce compleat, ab eoque luna inluminata grauiditates et partus adferat maturitatesque gignendi. Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non mouet, hunc horum nihil umquam reputauisse certo scio. [120] Age ut a caelestibus rebus ad terrestres ueniamus, quid est in his, in quo non naturae ratio intellegentis appareat? Principio eorum, quae gignuntur e terra, stirpes et stabilitatem dant his, quae sustinent, et e terra sucum trahunt, quo alantur ea, quae radicibus continentur; obducunturque libro aut cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. Iam uero uites sic clauiculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes; quin etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere. [121] Animantium uero quanta uarietas est, quanta ad eam rem uis, ut in suo quaeque genere permaneat. Quarum aliae coriis tectae sunt, aliae uillis uestitae, aliae spinis hirsutae; pluma alias, alias squama uidemus obductas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia pinnarum. Pastum autem animantibus large et copiose natura eum, qui cuique aptus erat, comparauit. Enumerare possum, ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sollers subtilisque descriptio partium quamque admirabilis fabrica membrorum. Omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum superuacuaneum sit, nihil ad uitam retinendam non necessarium. [122] Dedit autem eadem natura beluis et sensum et adpetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus. Tam uero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia uolando, alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt, partim aduncitate rostrorum, alia sugunt, alia carpunt, alia uorant, alia mandunt. Atque etiam aliorum east humilitas, ut cibum terrestrem rostris facile contingant. [123] Quae autem altiora sunt, ut anseres, ut cycni, ut grues, ut camelli, adiuuantur proceritate collorum; manus etiam data elephantost, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebat ad pastum. At quibus bestiis erat is cibus, ut æaliis generis escis uescerentur, aut uires natura dedit aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut, si quid inhaeserit, conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato obseruant et, si quid incidit, arripiunt idque consumunt. Pina uero (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parua squilla quasi societatem coit comparandi cibi; itaque cum pisciculi parui in concham hiantem innatauerunt, tum admonita a squilla pina morsu conprimit conchas: sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur; [124] in quo admirandum est, congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint. Est etiam admiratio nonnulla in bestiis aquatilibus is, quae gignuntur in terra; ueluti crocodili fluuiatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam, simul ac primum niti possunt, aquam persequuntur. Quin etiam anitum oua gallinis saepe subponimus; e quibus pulli orti primo aluntur ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt; deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum aquam quasi naturalem domum uidere potuerunt: tantam ingenuit animantibus conseruandi sui natura custodiam. Legi etiam scriptum esse auem quandam, quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere aduolantem ad eas auis, quae se in mari mergerent; quae cum emersissent piscemque cepissent, usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, in quod ipsa inuaderet. Eademque haec auis scribitur conchis se solere complere, eas, cum stomachi calore concoxerit, euomere atque ita eligere ex his, quae sunt esculenta. [125] Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moueri prope aquam; ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint, confici a ranis atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum coruo; ergo alter alterius, ubicumque nanctus est, oua frangit. Illud uero (ab Aristotele animaduersum, a quo pleraque) quis potest non mirari: grues cum loca calidiora petentes maria transmittant, trianguli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab is aduersus pellitur, deinde sensim ab utroque latere, tamquam remis, ita pinnis cursus auium leuatur; basis autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a puppi uentis adiuuatur; eaeque in tergo praeuolantium colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet, ubi nitatur, reuolat, ut ipse quoque quiescat; in eius locum succedit ex his, quae adquierunt, eaque uicissitudo in omni cursu conseruatur. [126] Multa eiusmodi proferre possum, sed genus ipsum uidetis. lam uero illa etiam notiora, quanto se opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitiscant. Atque illa mirabilia, quod -- ea quae nuper, id est paucis ante saeclis, medicorum ingeniis reperta sunt -- uomitione canes, purgando autem aluo se ibes Aegyptiae curant. Auditum est pantheras, quae in barbaria uenenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae uenenatis sagittis, herbam quaerere, quae dictamnus uocaretur, quam cum gustauissent, sagittas excidere dicunt e corpore; [127] ceruaeque paulo ante partum perpurgant se quadam herbula, quae seselis dicitur. lam illa cernimus, ut contra uim et metum suis se armis quaeque defendat: cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se, aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae, torpore torpedines, multae etiam insectantis odoris intolerabili foeditate depellunt. Ut uero perpetuus mundi esset ornatus, magna adhibita cura est a prouidentia deorum, ut semper essent et bestiarum genera et arborum omniumque rerum, quae a terra stirpibus continerentur; quae quidem omnia eam uim seminis habent in se, ut ex uno plura generentur. Idque semen inclusum est in intuma parte earum bacarum, quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim uescuntur et terrae eiusdem generis stirpium renouatione conplentur. [128] Quid loquar, quanta ratio in bestiis ad perpetuam conseruationem earum generis appareat? Nam primum aliae mares, aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines; cum autem in locis semen insedit, rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal; quod cum ex utero elapsum excidit, in iis animantibus, quae lacte aluntur, omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque, quae paulo ante nata sunt, sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur. Atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera prouidae sollertisque naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues, ut canes, iis mammarum data est multitudo, quas easdem paucas habent eae bestiae, quae pauca gignunt. [129] Quid dicam, quantus amor bestiarum sit in educandis custodiendisque is, quae procreauerunt, usque ad eum finem, dum possint se ipsa defendere. Etsi pisces, ut aiunt, oua cum genuerunt, relinquunt, facile enim illa aqua et sustinentur et fetum fundunt; testudines autem et crocodilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere oua, deinde discedere: ita et nascuntur et educantur ipsa per sese. Iam gallinae auesque reliquae et quietum requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque construunt eosque quam possunt mollissume substernunt, ut quam facillume oua seruentur; e quibus pullos cum excuderunt, ita tuentur, ut et pinnis foueant, ne frigore laedantur, et, si est calor a sole, se opponant; cum autem pulli pinnulis uti possunt, tum uolatus eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur. [130] Accedit etiam ad nonnullorum animantium et earum rerum, quas terra gignit, conseruationem et salutem hominum etiam sollertia et diligentia. Nam multae et pecudes et stirpes sunt, quae sine procuratione hominum saluae esse non possunt. Magnae etiam oportunitates ad cultum hominum atque abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur. Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam oppletamque tenuit, tum recedit mollitosque et oblimatos agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi nouos agros inuehit. Indus uero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit; magnam enim uim seminum secum frumenti similium dicitur deportare. [131] Multaque alia in aliis locis commemorabilia proferre possum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum. Sed ilta quanta benignitas naturae, quod tam multa ad uescendum tam uane, tam iucunda gignit, neque ea uno tempore anni, ut semper et nouitate delectemur et copia. Quam tempestiuos autem dedit, quam salutares non modo hominum, sed etiam pecudum generi, is denique omnibus, quae oriuntur e terra, uentos etesias; quorum flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur. Multa praetereunda sunt et tamen multa dicuntur. [132] Enumerari enim non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi simul cum luna accedentes et recedentes, montes uestiti atque siluestres, salinae ab ora maritima remotissimae, medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes denique innumerabiles ad uictum et ad uitam necessariae. Iam diei noctisque uicissitudo conseruat animantes tribuens aliud agendi tempus, aliud quiescendi. Sic undique omni ratione concluditur mente consilioque diuino omnia in hoc mundo ad salutem omnium conseruationemque admirabiliter administrari. [133] Sin quaeret quispiam, cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit -- arborumne et herbarum, quae, quamquam sine sensu sunt, tamen a natura sustinentur: at id quidem absurdum est; an bestiarum: nihilo probabilius deos mutarum et nihil intellegentium causa tantum laborasse. Quorum igitur causa quis dixerit effectum esse mundum? Eorum scilicet animantium, quae ratione utuntur; hi sunt di et homines; quibus profecto nihil est meIius; ratio est enim, quae praestet omnibus. Ita fit credibile deorum et hominum causa factum esse mundum, quaeque in eo mundo sint omnia. Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse prouisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio. [134] Nam cum tribus rebus animantium uita teneatur, cibo, potione, spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum, quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in ore constructis manditur atque ab iis extenuatur et mollitur cibus. Eorum aduersi acuti morsu diuidunt escas, intimi autem conficiunt, qui genuini uocantur; quae confectio etiam a lingua adiuuari uidetur. [135] Linguam autem ad radices eius haerens excipit stomachus, quo primum inlabuntur ea, quae accepta sunt ore. Is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus linguae, cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit, depellit. Ipsius autem partes eae, quae sunt infra quam id, quod deuoratur, dilatantur, quae autem supra, contrahuntur. [136] Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus paulo supra, quam ad linguam stomachus adnectitur, eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam eam, quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod ob eam causam datum est, ne, si quid in eam cibi forte incidisset, spiritus impediretur. Sed cum alui natura subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in aluo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere e neruis; est autem multiplex et tortuosa arcetque et continet, siue illud aridum est siue humidum, quod recepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum adstringitur, tum relaxatur, atque omne, quod accepit, cogit et confundit, ut facile et calore, quem multum habet, et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque confecta in reliquum corpus diuidantur. In pulmonibus autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mollitudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se contrahunt adspirantes, tum in respiratu dilatantur, ut frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes. [137] Ex intestinis autem et aluo secretus a reliquo cibo sucus is, quo alimur permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et directas uias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent; atque inde aliae * * pertinentes sunt, per quas cadit cibus a iecore dilapsus. Ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores, qui e renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem uertunt ad easdemque portas iecoris confluunt, ad quas omnes eius uiae pertinent; per quas lapsus cibus in hoc ipso loco in eam uenam, quae caua appellatur, confunditur perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur; a corde autem in totum corpus distribuitur per uenas admodum multas in omnes partes corporis pertinentes. [138] Quemadmodum autem reliquiae cibi depellantur tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus, haud sane difficile dictu est, sed tamen praetereundum est, ne quid habeat iniucunditatis oratio. Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturae: nam quae spiritu in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam, quam uentriculum cordis appellant, cui similis alter adiunctus est, in quem sanguis a iecore per uenam illam cauam influit. Eoque modo exis partibus et sanguis per uenas in omne corpus diffunditur et spiritus per arterias; utraeque autem crebrae multaeque toto corpore intextae uim quandam incredibilem artificiosi operis diuinique testantur. [139] Quid dicam de ossibus; quae subiecta corpori mirabiles commissuras habent et ad stabilitatem aptas et ad artus finiendos adcommodatas et ad motum et ad omnem corporis actionem. Huc adde neruos, a quibus artus contlnentur, eorumque inplicationem corpore toto pertinentem; qui sicut uenae et arteriae a corde tractae et profectae in corpus omne ducuntur. [140] Ad hanc prouidentiam naturae tam diligentem tamque sollertem adiungi multa possunt, e quibus intellegatur, quantae res hominibus a dis quamque eximiae tributae sint. Qui primum eos humo excitatos, celsos et erectos constituerunt, ut deorum cognitionem caelum intuentes capere possent. Sunt enim ex terra homines non ut incolae atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Sensus autem interpretes ac nuntii rerum in capite tamquam in arce mirifice ad usus necessarios et facti et conlocati sunt. Nam oculi tamquam speculatores altissimum locum optinent, ex quo plurima conspicientes fungantur suo munere; [141] et aures, cum sonum percipere debeant, qui natura in sublime fertur, recte in altis corporum partibus collocatae sunt; itemque nares et, quod omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et, quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non sine causa uicinitatem oris secutae sunt. Iam gustatus, qui sentire eorum, quibus uescimur, genera deberet, habitat in ea parte oris, qua esculentis et posculentis iter natura patefecit. Tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus omnesque minimos et frigoris et caloris adpulsus sentire possimus. Atque ut in aedificiis architecti auertunt ab oculis naribusque dominorum ea, quae profluentia necessario taetri essent aliquid habitura, sic natura res similis procul amandauit a sensibus. [142] Quis uero opifex praeter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in sensibus? Quae primum oculos membranis tenuissimis uestiuit et saepsit; quas perlucidas fecit, ut per eas cerni posset, firmas autem, ut continerentur. Sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent, si quid noceret, et aspectum, quo uellent, facile conuerterent; aciesque ipsa, qua cernimus, quae pupula uocatur, ita parua est, ut ea, quae nocere possint, facile uitet; palpebraeque quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae, tactune laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas, ne quid incideret, et ad aperiendas, idque prouidit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate. [143] Munitaeque sunt palpebrae tamquam uallo pilorum, quibus et apertis oculis, si quid incideret, repelleretur, et somno coniuentibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam inuoluti quiescerent. Latent praeterea utiliter et excelsis undique partibus saepiuntur. Primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem repellunt; genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leuiterque eminentes; nasusque ita Iocatus est ut quasi murus oculis lnterlectus esse uideatur. [144] Auditus autem semper patet; eius enim sensu etiam dormientes egemus; a quo cum sonus est acceptus, etiam e somno excitamur. Flexuosum iter habet, ne quid intrare possit, si simplex et directum pateret; prouisum etiam, ut, si qua minima bestiola conaretur inrumpere, in sordibus aurium tamquam in uisco inhaeresceret. Extra autem eminent, quae appellantur aures, et regendi causa factae tutandique sensus, et ne adiectae uoces laberentur atque errarent, prius quam sensus ab his pulsus esset. Sed duros et quasi corneolos habent introitus multisque cum flexibus, quod his naturis relatus amplificatur sonus; quocirca et in fidibus testudine resonatur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referuntur ampliores. [145] Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas, quod noceat, possit peruadere; umoremque semper habent ad puluerem multaque alia depellenda non inutilem. Gustatus praeclare saeptus est; ore enim continetur et ad usum apte et ad incolumitatis custodiam. Omnesque sensus hominum multo antecellunt sensibus bestiarum. Primum enim oculi in his artibus, quarum iudicium est oculorum, in pictis, fictis caelatisque formis, in corporum etiam motione atque gestu multa cernunt subtilius; colorum etiam et figurarum tum uenustatem atque ordinem et, ut ita dicam, decentiam oculi iudicant, atque etiam alia maiora: nam et uirtutes et uitia cognoscunt, iratum, propitium, laetantem, dolentem, fortem, ignauum, audacem timidumque cognoscunt. [146] Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in uocis et in tibiarum neruorumque cantibus uarietas sonorum, interualla, distinctio, et uocis genera permulta, canorum, fuscum, leue, asperum, graue, acutum, flexibile, durum, quae hominum solum auribus iudicantur. Nariumque item et gustandi et æparte tangendi magna iudicia sunt. Ad quos sensus capiendos et perfruendos plures etiam, quam uellem, artes repertae sunt; perspicuum est enim, quo conpositiones unguentorum, quo ciborum conditiones, quo corporum lenocinia processerint. [147] Iam uero animum ipsum mentemque hominis, rationem, consilium, prudentiam qui non diuina cura perfecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi uidetur carere. De quo dum disputarem, tuam mihi dari uellem, Cotta, eloquentiam. Quo enim tu illa modo diceres, quanta primum intellegentia, deinde consequentium rerum cum primis coniunctio et conprehensio esset in nobis; ex quo uidelicet iudicamus, quid ex quibusque rebus efficiatur, idque ratione concludimus singulasque res definimus circumscripteque conplectimur, ex quo scientia intellegitur, quam uim habeat qualis[que] sit; qua ne in deo quidem est res ulla praestantior. Quanta uero illa sunt, quae uos Academici infirmatis et tollitis, quod et sensibus et animo ea, quae extra sunt, percipimus atque conprendimus; [148] ex quibus conlatis inter se et conparatis artes quoque efficimus partim ad usum uitae, partim ad oblectationem necessarias. Iam uero domina rerum, ut uos soletis dicere, eloquendi uis, quam est praeclara quamque diuina. Quae primum efficit, ut et ea, quae ignoramus, discere et ea, quae scimus, alios docere possimus; deinde hac cohortamur, hac persuademus, hac consolamur adflictos, hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus, hac cupiditates iracundiasque restinguimus; haec nos iuris, legum, urbium societate deuinxit, haec a uita inmani et fera segregauit. [149] Ad usum autem orationis incredibile est, nisi diligenter adtenderis, quanta opera machinata natura sit. Primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam uox principium a mente ducens percipitur et funditur. Deinde in ore sita Iingua est finita dentibus; ea uocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos uocis distinctos et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit oris; itaque plectri similem linguam nostri solent dicere, chordarum dentes, nares cornibus his, quae ad neruos resonant in cantibus. [150] Quam uero aptas quamque multarum artium ministras manus natura homini dedit. Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras et artus nullo in motu laborat. Itaque ad pingendum, fingendum, ad scalpendum, ad neruorum eliciendos sonos, ad tibiarum apta manus est admotione digitorum. Atque haec oblectationis, illa necessitatis, cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegumenta corporum uel texta uel suta omnemque fabricam aeris et ferri; ex quo intellegitur ad inuenta animo percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia nos consecutos, ut tecti, ut uestiti, ut salui esse possemus, urbes, muros, domicilia, delubra haberemus. [151] Iam uero operibus hominum id est manibus cibi etiam uarietas inuenitur et copia. Nam et agri multa efferunt manu quaesita, quae uel statim consumantur uel mandentur condita uetustati, et praeterea uescimur bestiis et terrenis et aquatilibus et uolantibus partim capiendo, partim alendo. Efficimus etiam domitu nostro quadripedum uectiones, quorum celeritas atque uis nobis ipsis adfert uim et celeritatem. Nos onera quibusdam bestiis, nos iuga inponimus; nos elephantorum acutissumis sensibus, nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur; nos e terrae cauernis ferrum elicimus, rem ad colendos agros necessariam, nos aeris, argenti, auri uenas penitus abditas inuenimus et ad usum aptas et ad ornatum decoras. Arborum autem confectione omnique materia et culta et siluestri partim ad calficiendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora caloresque pellamus. [152] Magnos uero usus adfert ad nauigia facienda, quorum cursibus subpeditantur omnes undique ad uitam copiae. Quasque res uiolentissimas natura genuit, earum moderationem nos soli habemus, maris atque uentorum, propter nauticarum rerum scientiam, plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur. Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus: nos campis, nos montibus fruimur, nostri sunt amnes, nostri lacus, nos fruges serimus, nos arbores; nos aquarum inductionibus terris fecunditatem damus, nos flumina arcemus, derigimus, auertimus; nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram naturam efficere conamur. [153] Quid uero hominum ratio non in caelum usque penetrauit? Soli enim ex animantibus nos astrorum ortus, obitus cursusque cognouimus, ab hominum genere finitus est dies, mensis, annus, defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae, quantae, quando futurae sint. Quae contuens animus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque uirtutes, e quibus uita beata exsistit par et similis deorum, nulla alia re nisi immortalitate, quae nihil ad bene uiuendum pertinet, cedens caelestibus. Quibus rebus expositis satis docuisse uideor, hominis natura quanto omnis anteiret animantes. Ex quo debet intellegi nec figuram situmque membrorum nec ingenii mentisque uim talem effici potuisse fortuna. [154] Restat, ut doceam atque aliquando perorem omnia, quae sint in hoc mundo, quibus utantur homines, hominum causa facta esse et parata. Principio ipse mundus deorum hominumque causa factus est, quaeque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum er inuenta sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque hominum domus aut urbs utrorumque; soli enim ratione utentes iure ac lege uiuunt. Ut igitur Athenas et Lacedaemonem Atheniensium Lacedaemoniorumque causa putandum est conditas esse omniaque, quae sint in his urbibus eorum populorum recte esse dicuntur, sic, quaecumque sunt in omni mundo, deorum atque hominum putanda sunt. [155] Iam uero circumitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent; nulla est enim insatiabilior species, nulla pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior; eorum enim cursus dimetati maturitates temporum et uarietates mutationesque cognouimus. Quae si hominibus solis nota sunt, hominum facta esse causa iudicandum est. [156] Terra uero feta frugibus et uario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa gignere uidetur? Quid de uitibus oliuetisque dicam, quarum uberrumi laetissumique fructus nihil omnino ad bestias pertinent; neque enim serendi neque colendi nec tempestiue demetendi percipiendique fructus neque condendi ac reponendi ulla pecudum scientia est, earumque omnium rerum hominum est et usus et cura. [157] Ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est, qui illis uti possent, sic ea, quae dixi, is solis confitendum est esse parata, qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus. Neque enim homines murum aut formicarum causa frumentum condunt, sed coniugum et liberorum et familiarum suarum; itaque bestiae furtim ut dixi, fruuntur, domini palam et libere; [158] hominum igitur causa eas rerum copias comparatas fatendum est Nisi forte tanta ubertas uarietasque pomorum eorumque iucundus non gustatus solum, sed odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert, quin hominibus solis ea natura donauerit. Tantumque abest, ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse uideamus. Quid enim oues aliud adferunt, nisi ut earum uillis confectis atque contextis homines uestiantur; quae quidem neque ali neque sustentari neque ullum fructum edere ex se sine cultu hominum et curatione potuissent. Canum uero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad inuestigandum sagacitas narium, tanta alacritas in uenando quid significat aliud, nisi se ad hominum commoditates esse generatos. [159] Quid de bubus loquar; quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata, ceruices autem natae ad iugum, tum uires umerorum et latitudines ad aratra æextrahenda. Quibus cum terrae subigerentur fissione glebarum, ab illo aureo genere, ut poetae loquuntur, uis nulla umquam adferebatur: 'Ferrea tum uero proles exorta repentest ausaque funestum primast fabricarier ensem et gustare manu iunctum domitumque iuuencum': tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum uisceribus uesci scelus haberetur. Longum est mulorum persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum usum paratae sunt. [160] Sus uero quid habet praeter escam; cui quidem, ne putesceret, animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad uescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius. Quid multitudinem suauitatemque piscium dicam, quid auium; ex quibus tanta percipitur uoluptas, ut interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse uideatur, atque eae ne caperentur quidem nisi hominum ratione atque sollertia; quamquam auis quasdam, et alites et oscines, ut nostri augures appellant, rerum augurandarum causa esse natas putamus. [161] Iam uero immanes et feras beluas nanciscimur uenando, ut et uescamur is et exerceamur in uenando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et uulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus. Totam licet animis tamquam oculis lustrare terram mariaque omnia: cernes iam spatia frugifera atque immensa camporum uestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate. [162] Nec ueto supra terram, sed etiam in intumis eius tenebris plurimarum rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta ab hominibus solis inuenitur. Illud uero, quod uterque uestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta, quia Carneades lubenter in Stoicos inuehebatur, Velleius, quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi uidetur uel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis. Est enim profecto diuinatio, quae multis locis, rebus, temporibus apparet cum in priuatis rebus, tum maxume in publicis: [163] multa cernunt haruspices, multa augures prouident, multa oraclis declarantur, multa uaticinationibus, multa somniis, multa portentis; quibus cognitis multae saepe res [ex] hominum sententia atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa sunt. Haec igitur siue uis siue ars siue natura ad scientiam rerum futurarum homini profecto est nec ali cuiquam a dis inmortalibus data. Quae si singula uos forte non mouent, uniuersa certe tamen inter se conexa atque coniuncta mouere debebant. [164] Nec uero uniuerso generi hominum solum, sed etiam singulis a dis immortalibus consuli et prouideri solet. Licet enim contrahere uniuersitatem generis humani eamque gradatim ad pauciores, postremo deducere ad singulos. Nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae, quam nos incolimus, continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas, quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt. [165] Sin autem consulunt, qui quasi magnam quandam insulam incolunt, quam nos orbem terrae uocamus, etiam illis consulunt, qui partes eius insulae tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum, et earum urbium separatim ab uniuersis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium, Coruncanium, primo Punico Calatinum, Duellium, Metellum, Lutatium, secundo Maxumum, Marcellum, Africanum, post hos Paulum, Gracchum, Catonem, patrumue memoria Scipionem, Laelium; multosque praeterea et nostra ciuitas et Graecia tulit singulares uiros, quorum neminem nisi iuuante deo talem fuisse credendum est. [166] Quae ratio poetas maxumeque Homerum inpulit, ut principibus heroum, Ulixi, Diomedi, Agamemnoni, Achilli certos deos discriminum et periculorum comites adiungeret. Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoraui, declarant ab is et [in] ciuitatibus et singulis hominibus consuli; quod quidem intellegitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum uigilantibus portenduntur; multa praeterea ostentis, multa in extis admonemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus ita notauit, ut artem diuinationis efficeret. [167] Nemo igitur uir magnus sine aliquo adflatu diuino umquam fuit. Nec uero ita refellendum est, ut, si segetibus aut uinetis cuiuspiam tempestas nocuerit aut si quid e uitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut inuisum deo aut neglectum a deo iudicemus. Magna di curant, parua neglegunt. Magnis autem uiris prosperae semper omnes res, siquidem satis a nostris et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus uirtutis et copiis. [168] Haec mihi fere in mentem ueniebant, quae dicenda putarem de natura deorum. Tu autem, Cotta, si me audias, eandem causam agas teque et principem ciuem et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque partem uobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificauit Academia, potius huc conferas. Mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, siue ex animo id fit siue simulate." µ03 [1] Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta "Sero", inquit, "mihi, Balbe, praecipis, quid defendam. Ego enim te disputante, quid contra dicerem, mecum ipse meditabar neque tam refellendi tui causa quam ea, quae minus intellegebam, requirendi. Cum autem suo cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id sentire, quod tu uelis." [2] Hic Velleius "Nescis", inquit, "quanta cum expectatione, Cotta, sim te auditurus. Iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo igitur ego me tibi uicissim attentum contra Stoicos auditorem. Spero enim te, ut soles, bene paratum uenire." [3] Tum Cotta "Sic mehercule", inquit, "Vellei; neque enim mihi par ratio cum Lucilio est, ac tecum fuit". "Qui tandem?" inquit ille. "Quia mihi uidetur Epicurus uester de dis immortalibus non magnopere pugnare: tantummodo negare deos esse non audet, ne quid inuidiae subeat aut criminis; cum uero deos nihil agere, nihil curare confirmat membrisque humanis esse praeditos, sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere uidetur satisque putare, si dixerit esse quandam beatam naruram et aeternam. [4] A Balbo autem animaduertisti, credo, quam multa dicta sint quamque, etiamsi minus uera, tamen apta inter se et cohaerentia. Itaque cogito, ut dixi, non tam refellere eius orationem quam ea, quae minus intellexi, requirere. Quare, Balbe, tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea, quae parum accepi, an uniuersam audire orationem meam." Tum Balbus: "Ego uero, si quid explanari tibi uoles, respondere malo; sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum uoles, faciam, uel ad singula, quae requires, statim respondebo uel, cum peroraris, ad omnia." [5] Tum Cotta "Optime", inquit; "quam ob rem sic agamus, ut nos ipsa ducit oratio. Sed antequam de re, pauca de me. Non enim mediocriter moueor auctoritate tua, Balbe, orationeque ea, quae me in perorando cohortabatur, ut meminissem me et Cottam esse et pontificem; quod eo, credo, ualebat, ut opiniones, quas a maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra, caerimonias religionesque defenderem. Ego uero eas defendam semper semperque defendi nec me ex ea opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut indocti mouebit. Sed cum de religione agitur, Ti. Coruncanium, P. Scipionem, P. Scaeuolam pontifices maximos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum sequor habeoque C. Laelium augurem eundemque sapientem, quem potius audiam dicentem de religione in illa oratione nobili quam quemquam principem Stoicorum. Cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia diuisa sit, tertium adiunctum sit, si quid praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesue monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putaui mihique ita persuasi, Romulum auspiciis, Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae ciuitatis, quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset. [6] Habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam, tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita credere." Tum Balbus "Quam igitur a me rationem", inquit, "Cotta, desideras?" Et ille "Quadripertita", inquit, "fuit diuisio tua, primum ut uelles docere deos esse, deinde quales essent, tum ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus humanis. Haec, si recte memini, partitio fuit." "Rectissume", inquit Balbus; "sed expecto, quid requiras." [7] Tum Cotta "Primum quidque uideamus", inquit, "et si id est primum, quod inter omnis nisi admodum impios conuenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate maiorum, cur ita sit, nihil tu me doces." "Quid est", inquit Balbus, "si tibi persuasum est, cur a me uelis discere?" Tum Cotta "Quia sic adgredior", inquit, "ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus, nihil cogitauerim; rudem me et integrum discipulum accipe et ea, quae requiro, doce." [8]"Dic igitur", inquit, "quid requiras." "Egone, primum illud, cur, quom istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicuum et inter omnis constaret deos esse, de eo ipso tam multa dixeris." "Quia te quoque", inquit, "animaduerti, Cotta, saepe, cum in foro diceres, quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa. Atque hoc idem et philosophi faciunt et ego, ut potui, feci. Tu autem quod quaeris, similiter facis, ac si me roges, cur te duobus contuear oculis et non altero coniueam, cum idem uno adsequi possim." [9] Tum Cotta "Quam simile istud sit", inquit, "tu uideris. Nam ego neque in causis, si quid est euidens, de quo inter omnis conueniat, argumentari soleo -- perspicuitas enim argumentatione eleuatur -- nec, si id facerem in causis forensibus, idem facerem in hac suptilitate sermonis. Cur coniueres autem altero oculo, causa non esset, cum idem optutus esset amborum et cum rerum natura, quam tu sapientem esse uis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere uoluisset. Sed quia non confidebas tam esse id perspicuum, quam tu uelis, propterea multis argumentis deos esse docere uoluisti. Mihi enim unum sat erat, ita nobis maioris nostros tradidisse. Sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas; [10] patere igitur rationem meam cum tua ratione contendere. Adfers haec omnia argumenta, cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis; mandaui enim memoriae non numerum solum, sed etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum fuit, cum caelum suspexissemus, statim nos intellegere esse aliquod numen, quo haec regantur. Ex hoc illud etiam: 'Aspice hoc sublime candens, quem inuocant omnes Iouem' [11] quasi uero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iouem appellet aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos, quos tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem esse concedant. Graue etiam argumentum tibi uidebatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset et cottidie cresceret: placet igitur tantas res opinione stultorum iudicari, uobis praesertim, qui illos insanos esse dicatis? 'At enim praesentis uidemus deos, ut apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius' -- nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. Quos igitur tu Tyndaridas appellabas, id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obuiam Vatinio uenisse existimas et uictoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni, qui tum erat princeps, nuntiauisse? Ergo et illud in silice, quod hodie apparet apud Regillum, tamquam uestigium ungulae Castoris equi credis esse? [12] Nonne mauis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, diuinos esse et aeternos quam eos, qui semel cremati essent, equitare et in acie pugnare potuisse. Aut si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet, quomodo, nec fabellas aniles proferas." [13] Tum Lucilius "An tibi", inquit, "fabellae uidentur? Nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio uides? Nam de Sagra Graecorum etiam est uolgare prouerbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt quam illa, quae apud Sagram. His igitur auctoribus nonne debes moueri?" Tum Cotta "Rumoribus", inquit, "mecum pugnas, Balbe; ego autem a te rationes requiro * * [14] Fati necessitate secuntur, quae futura sunt; effugere enim nemo id potest, quod futurum est. Saepe autem ne utile quidem est scire, quid futurum sit; miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum uos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper ex omni aeternitate uerum fuerit, id esse fatum: quid igitur iuuat aut quid adfert ad cauendum scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista diuinatio, quis inuenit fissum iecoris, quis cornicis cantum notauit, quis sortis? Quibus ego credo nec possum Atti Naui, quem commemorabas, lituum contemnere; sed qui ista intellecta sint a philosophis, debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus diuini isti mentiantur. [15] 'At medici quoque' -- ita enim dicebas -- 'saepe falluntur.' Quid simile medicina, cuius ego rationem uideo, et diuinatio, quae unde oriatur non intellego? Tu autem etiam Deciorum deuotionibus placatos deos esse censes. Quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent nisi uiri tales occidissent? Consilium illud imperatorium' fuit, quod Graeci strategema appellant, sed eorum imperatorum, qui patriae consulerent, uitae non parcerent; rebantur enim fore, ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod euenit. Nam Fauni uocem equidem numquam audiui; tibi, si audiuisse te dicis, credam, etsi, Faunus omnino quid sit, nescio. Non igitur adhuc, quantum quidem in te est, Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo esse, sed nil docent Stoici. [16] Nam Cleanthes, ut dicebas, quattuor modis informatas in animis hominum putat deorum esse notiones. Unus is modus est, de quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum futurarum; alter ex perturbationibus tempestatum et reliquis motibus; tertius ex commoditate rerum, quas percipimus, et copia; quartus ex astrorum ordine caelique constantia. De praesensione diximus. De perturbationibus caelestibus et maritimis et terrenis non possumus dicere, cum ea fiant, non esse multos, qui illa metuant et a dis inmortalibus fieri existument; [17] sed non id quaeritur, sintne aliqui, qui deos esse putent: di utrum sint necne sint, quaeritur. Nam reliquae causae, quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum, quae capimus, copia, altera de temporum ordine caelique constantia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de prouidentia deorum, de qua plurima a te, Balbe, dicta sunt; [18] eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura, quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi conuenientiam consensumque adferebas; Zenonisque breuis et acutulas confusiones in eam partem sermonis, quam modo dixi, differemus; eodemque tempore illa omnia, quae a te physice dicta sunt de ui ignea deque eo calore, ex quo omnia generari dicebas, loco suo quaerentur; omniaque, quae a te nudius tertius dicta sunt, cum docere uelles deos esse, quare et mundus uniuersus et sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in idem tempus reseruabo. [19] A te autem idem illud etiam atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas deos esse." Tum Balbus: "Equidem attulisse rationes mihi uideor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse uideare et ego me ad respondendum compararim, repente auertas orationem nec des respondendi locum. Itaque maximae res tacitae praeterierunt, de diuinatione, de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim, nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea quaestione, quae nunc in manibus est, separantur; quare, si uidetur, noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur." [20] "Optime", inquit Cotta."Itaque quoniam quattuor in partes totam quaestionem diuisisti de primaque diximus, consideremus secundam; quae mihi talis uidetur fuisse, ut, cum ostendere uelles, quales di essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine oculorum animum abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil praestantius esset, non dubitabas, quin mundus esset deus, quo nihil in rerum natura melius esset: modo possemus eum animantem cogitare uel potius ut cetera oculis, sic animo hoc cernere. [21] Sed cum mundo negas quicquam esse melius, quid dicis melius? Si pulchrius, adsentior; si aptius ad utilitates nostras, id quoque adsentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod difficile sit mentem ab oculis seuocare, sed quo magis seuoco, eo minus id, quod tu uis, possum mente comprendere. 'Nihil est mundo melius in rerum natura.' Ne in terris quidem urbe nostra; num igitur idcirco in urbe esse rationem, cogitationem, mentem putas aut, quoniam non sit, num idcirco existimas formicam anteponendam esse huic pulcherrumae urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus, sed etiam mens, ratio, memoria? Videre oportet, Balbe, quid tibi concedatur, non te ipsum, quod uelis, sumere. [22] Istum enim locum totum ilIa uetus Zenonis breuis et, ut tibi uidebatur, acuta conclusio dilatauit. Zeno enim ita concludit: 'Quod ratione utitur, id melius est quam id, quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione igitur mundus utitur.' [23] Hoc si placet, iam efficies, ut mundus optime librum legere uideatur; Zenonis enim uestigiis hoc modo rationem poteris concludere: 'Quod litteratum est, id est melius, quam quod non est litteratum; nihil autem mundo melius; litteratus igitur est mundus' --isto modo etiam disertus et quidem mathematicus, musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo philosophus erit mundus. Saepe dixisti nihil fieri sine deo nec ullam uim esse naturae, ut sui dissimilia posset effingere: concedam non modo animantem et sapientem esse mundum, sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur? Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum, quare mundum ratione uti putemus, nec cur animantem quidem esse. Non est igitur mundus deus; et tamen nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius, nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius. Quod si mundus uniuersus non est deus, ne stellae quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas. Quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili incredibilique constantia. [24] Sed non omnia, Balbe, quae cursus certos et constantis habent, ea deo potius tribuenda sunt quam naturae. Quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani feruore illis in locis, 'Europam Libyamque rapax ubi diuidit unda'? Quid aestus maritimi uel Hispanienses uel Brittannici eorumque certis temporibus uel accessus uel recessus sine deo fieri nonne possunt? Vide, quaeso, si omnis motus omniaque, quae certis temporibus ordinem suum conseruant, diuina dicimus, ne tertianas quoque febres et quartanas diuinas esse dicendum sit; quarum reuersione et motu quid potest esse constantius? Sed omnium talium rerum ratio reddenda est; [25] quod uos cum facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad deum. Et Chrysippus tibi acute dicere uidebatur, homo sine dubio uersutus et callidus -- uersutos eos appello, quorum celeriter mens uersatur, callidos autem, quorum tamquam manus opere, sic animus usu concalluit --; is igitur 'Si aliquid est', inquit, 'quod homo efficere non possit, qui id efficit, melior est homine; homo autem haec, quae in mundo sunt, efficere non potest; qui potuit igitur, is praestat homini; homini autem praestare quis possit nisi deus; est igitur deus'. Haec omnia in eodem, quo illa Zenonis, errore uersantur. [26] Quid enim sit melius, quid praestabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non sint, negat esse in omni natura quicquam homine melius; id autem putare quemquam hominem, nihil homine esse melius, summae adrogantiae censet esse. Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at illud non modo non adrogantis, sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem Orionem et Caniculam non habere. Et 'Si domus pulchra sit, intellegamus eam dominis', inquit, 'aedificatam esse, non muribus; sic igitur mundum deorum domum existimare debemus'. Ita prorsus existimarem, si illum aedificatum, non, quemadmodum docebo, a natura conformatum putarem. [27] At enim quaerit apud Xenophontem Socrates, unde animum arripuerimus, si nullus fuerit in mundo. Et ego quaero, unde orationem, unde numeros, unde cantus; nisi uero loqui solem cum Iuna putamus, cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum, ut Pythagoras existimat. Naturae ista sunt, Balbe, naturae non artificiose ambulantis, ut ait Zeno -- quod quidem quale sit, iam uidebimus --, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus suis. [28] Itaque illa mihi placebat oratio de conuenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas; illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse, nisi ea uno diuino spiritu contineretur. Illa uero cohaeret et permanet naturae uiribus, non deorum, estque in ea iste quasi consensus, quam synpatheian Graeci uocant; sed ea, quo sua sponte maior est, eo minus diuina ratione fieri existimanda est. [29] Illa autem, quae Carneades adferebat, quemadmodum dissoluitis? Si nullum corpus inmortale sit, nullum esse corpus sempiternum: corpus autem inmortale nullum esse, ne indiuiduum quidem nec, quod dirimi distrahiue non possit; cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum, quod effugiat accipiendi aliquid extrinsecus, id est quasi ferendi et patiendi necessitatem, et si omne animal tale est, inmortale nullum est. Ergo itidem, si omne animal secari ac diuidi potest, nullum est eorum indiuiduum, nullum aeternum; atqui omne animal ad accipiendam uim externam et ferundam paratum est; mortale igitur omne animal et dissolubile et diuiduum sit necesse est. [30] Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum, quod commutari non posset, item nihil argenteum, nihil aeneum, si commutabilis esset natura argenti et aeris similiter igitur, si omnia, quae sunt, e quibusdam rebus constant, et si ea, e quibus cuncta constant, mutabilia sunt, nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia autem sunt illa, ex quibus omnia constant, ut uobis uidetur; omne igitur corpus mutabile est. At si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile; ita efficitur, ut omne corpus mortale sit. Etenim omne corpus aut aqua aut aer aut ignis aut terra est aut id, quod est concretum ex iis aut ex aliqua parte eorum. Horum autem nihil est, quin intereat; [31] nam et terrenum omne diuiditur, et humor ita mollis est, ut facile premi conlidique possit; ignis uero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxume et dissupabilis. Praetereaque omnia haec tum intereunt, cum in naturam aliam conuertuntur; quod fit, cum terra in aquam se uertit et cum ex aqua oritur aer, ex aere aether, cumque eadem uicissim retro commeant. Quod si ita est, ut ea intereant, e quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum. [32] Et ut haec omittamus, tamen animal nullum inueniri potest, quod neque natum umquam sit et semper sit futurum. Omne enim animal sensus habet; sentit igitur et calida et frigida et dulcia et amara nec potest ullo sensu iocunda accipere, non accipere contraria; si igitur uoluptatis sensum capit, doloris etiam capit; quod autem dolorem accipit, id accipiat etiam interitum necesse est; omne igitur animal confitendum est esse mortale. [33] Praeterea, si quid est, quod nec uoluptatem sentiat nec dolorem, id animal esse non potest; sin autem, quod animal est, id illa necesse est sentiat, et, quod ea sentiat, non potest esse aeternum; et omne animal sentit; nullum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum potest esse animal, in quo non et adpetitio sit et declinatio naturalis. Adpetuntur autem, quae secundum naturam sunt, declinantur contraria; et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam; quod autem refugit, id contra naturam est, et quod est contra naturam, id habet uim interemendi. Omne ergo animal intereat necesse est. [34] Innumerabilia sunt, ex quibus effici cogique possit nihil esse, quod sensum habeat, quin id intereat; etenim ea ipsa, quae sentiuntur, ut frigus, ut calor, ut uoluptas, ut dolor, ut cetera, cum amplificata sunt, interimunt; nec ullum animal est sine sensu; nullum igitur animal aeternum est. Etenim aut simplex est natura animantis, ut uel terrena sit uel ignea uel animalis uel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat, quo naturae ui feratur, alia infimum, alia summum, alia medium. Haec ad quoddam tempus cohaerere possunt, semper autem nullo modo possunt; necessest enim in suum quaeque locum natura rapiatur. Nullum igitur animal est sempiternum. [35] Sed omnia uestri, Balbe, solent ad igneam uim referre Heraclitum, ut opinor, sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo; quem, quoniam, quid diceret, intellegi noluit, omittamus; uos autem ita dicitis, omnem uim esse ignem, itaque et animantis, cum calor defecerit, tum interire, et in omni natura rerum id uiuere, id uigere, quod caleat. Ego autem non intellego, quomodo calore extincto corpora intereant, non intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum intereant etiam nimio calore. [36] Quamobrem id quidem commune est de calido; uerum tamen uideamus exitum. Ita uoltis, opinor, nihil esse animal intrinsecus in natura atque mundo praeter ignem: qui magis quam praeter animam, unde animantium quoque constet animus, ex quo animal dicitur? Quomodo autem hoc, quasi concedatur, sumitis, nihil esse animum nisi ignem; probabilius enim uidetur tale quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum. 'Quodsi ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris, efficit, ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu.' Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim, quod sensum habeat, id necesse est sentiat et uoluptatem et dolorem, ad quem autem dolor ueniat, ad eundem etiam interitum uenire. Ita fit, ut ne ignem quidem efficere possitis aeternum. [37] Quid enim? Non eisdem uobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse, nisi alatur, ali autem solem, lunam, reliqua astra aquis, alia dulcibus, alia marinis; eamque causam Cleanthes adfert, cur se sol referat nec longius progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius discedat a cibo. Hoc totum quale sit, mox; nunc autem concludatur illud: quod interire possit, id aeternum non esse natura; ignem autem interiturum esse, nisi alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum. [38] Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla uirtute praeditum? Quid enim? Prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum? Cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum, quid autem ratione, quid intellegentia; quibus utimur ad eam rem, ut apertis obscura adsequamur; at opscurum deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos; hominum enim societas et communitas, ut uos dicitis, iustitiam procreauit. Temperantia autem constat ex praetermittendis uoluptatibus corporis: cui si locus in caelo est, est etiam uoluptatibus. Nam fortis deus intellegi qui potest, in dolore an in labore an in periculo: quorum deum nihil adtingit. [39] Nec ratione igitur utentem nec uirtute ulla praeditum deum intellegere qui possumus? Nec uero uolgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero, quae dicuntur a Stoicis. Sunt enim illa imperitorum: piscem Syri uenerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii consecrauerunt; iam uero in Graecia multos habent ex hominibus deos, Alabandum Alabandis, Tenedi Tenen, Leucotheam, quae fuit Ino, et eius Palaemonem filium cuncta Graecia -- Herculem, Aesculapium, Tyndaridas, Romulum nostrum aliosque compluris, quos quasi nouos et adscripticios ciues in caelum receptos putant. [40] Haec igitur indocti; quid uos philosophi, qui meliora? Omitto illa, sunt enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. Hoc credo illud esse 'sublime candens, quem inuocant omnes Iouem'. Quare igitur pluris adiungimus deos? Quanta autem est eorum multitudo: mihi quidem sane multi uidentur; singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut Capram, ut Nepam, ut Taurum, ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo, ut Aram, ut Coronam. [41] Sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi, sed omnino intellegi possunt? Cum fruges Cererem, uinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas, qui illud, quo uescatur, deum credat esse? Nam quos ab hominibus peruenisse dicis ad deos, tu reddes rationem, quemadmodum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego discam libenter; quomodo nunc quidem est, non uideo, quo pacto ille, cui 'in monte Oetaeo inlatae lampades' fuerint, ut ait Accius, 'in domum aeternam patris' ex illo ardore peruenerit; quem tamen Homerus apud inferos conueniri facit ab Ulixe sicut ceteros, qui excesserant uita. [42] Quamquam quem potissimum Herculem colamus, scire sane uelim; pluris enim tradunt nobis ii, qui interiores scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum Ioue natum -- sed item Ioue antiquissimo, nam Ioues quoque pluris in priscis Graecorum litteris inuenimus: ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules, quem concertauisse cum Apolline de tripode accepimus. Alter traditur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras conscripsisse. Tertius est ex Idaeis Digitis; cui inferias adferunt Cretes. Quartus Iouis est et Asteriae, Latonae sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Carthaginem filiam ferunt; quintus in India, qui Belus dicitur, sextus hic ex Alcmena, quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppiter, quoniam, ut iam docebo, pluris Ioues etiam accepimus. [43] Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis dis inmortalibus iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si enim uos sequar, dic, quid ei respondeam, qui me sic roget: 'Si di sunt, suntne etiam Nymphae deae? Si Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt; ne Nymphae quidem igitur. At earum templa sunt publice uota et dedicata. Ne ceteri quidem ergo di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iouem et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater eorum deus, et illi, qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron, Cocytus, Pyriphlegethon; tum Charon, tum Cerberus di putandi. [44] At id quidem repudiandum; ne Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?' Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret -- quid enim philosopho minus conueniens --, sed ut Stoicos nihil de dis explicare conuinceret; itaque insequebatur: 'Quid enim', aiebat, 'si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem uolgo maxime colunt ad occidentem? Qui si est deus, patrem quoque eius Caelum esse deum confitendum est. Quod si ita est, Caeli quoque parentes di habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur -- Amor, Dolus, Metus, Labor, Inuidentia, Fatum, Senectus, Mors, Tenebrae, Miseria, Querella, Gratia, Fraus, Pertinacia, Parcae, Hesperides, Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. Aut igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda. [45] Quid Apollinem, Volcanum, Mercurium, ceteros deos esse dices, de Hercule, Aesculapio, Libero, Castore, Polluce dubitabis? At hi quidem coluntur aeque atque illi, apud quosdam etiam multo magis. Ergo hi dei sunt habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus, qui oliuae dicitur inuentor, Apollinis filius, Theseus, qui Neptuni, reliqui, quorum patres di, non erunt in deorum numero? Quid quorum matres? Opinor etiam magis; ut enim iure ciuili, qui est matre libera, liber est, item iure naturae, qui dea matre est, deus sit necesse est. Itaque Achillem Astypalenses insulani sanctissume colunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt, Musa matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis anteponuntur. Si hi di non sunt, quia nusquam coluntur, quomodo illi sunt?' [46] Vide igitur, ne uirtutibus hominum isti honores habeantur, non immortalitatibus; quod tu quoque, Balbe, uisus es dicere. Quomodo autem potes, si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae matre Asteria est sorore Latonae? An haec quoque dea est? uidimus enim eius aras delubraque in Graecia. Sin haec dea est, cur non Eumenides? Quae si deae sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos, ut ego interpretor, lucus Furinae, Furiae deae sunt, speculatrices, credo, et uindices facinorum et sceleris. [47] Quodsi tales dei sunt, ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui, cum fana circumimus in agro Ardeati, rem diuinam facere solemus; quae quia partus matronarum tueatur, a nascentibus Natio nominata est. Ea si dea est, di omnes illi, qui commemorabantur a te, Honos, Fides, Mens, Concordia, ergo etiam Spes, Moneta omniaque, quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere. Quod si uerisimile non est, ne illud quidem est, haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si di sunt illi, quos colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus? Quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? Boues igitur et equos, ibis, accipitres, aspidas, crocodilos, pisces, canes, lupos, faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus. Quae si reiciamus, illa quoque, unde haec nata sunt, reiciemus. [48] Quid deinde, Ino dea ducetur et Leukothea a Graecis, a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem er Pasiphae et Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur? Quamquam Circen quoque coloni nostri Cercienses religiose colunt. Ergo hanc deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus dis auis, Sole et Oceano, Aeeta patre, matre Idyia procreata est, quid huius Absyrto fratri -- qui est apud Pacuuium Aegialeus, sed illud nomen ueterum litteris usitatius --? Qui si di non sunt, uereor, quid agat Ino; haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt. [49] An Amphiataus erit deus et Trophonius? Nostri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti lege censoria, negabant inmortalis esse ullos, qui aliquando homines fuissent. Sed si sunt hi di, est certe Erectheus, cuius Athenis et delubrum uidimus et sacerdotem. Quem si deum facimus, quid aut de Codro dubitare possumus aut de ceteris, qui pugnantes pro patriae libertate ceciderunt? Quod si probabile non est, ne illa quidem superiora, unde haec manant, probanda sunt. [50] Atque in plerisque ciuitatibus intellegi potest augendae uirtutis gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, uirorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. Ob eam enim ipsam causam Erectheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt, itemque [Leonaticuml est delubrum Athenis, quod Leokorion nominatur. Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret, Herculem negaret, 'ergo', inquit, 'mihi Alabandus, tibi Hercules sit iratus'. [51] Illa autem, Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam longe serpant, non uides: solem deum esse lunamque, quorum alterum Apollinem Graeci, alteram Dianam putant. Quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceteraeque errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam inerrantes. Cur autem arci species non in deorum numero reponatur; est enim pulcher et ob eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur Iris esse nata. Cuius si diuina natura est, quid facies nubibus; arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam modo coloratis; quarum una etiam Centauros peperisse dicitur. Quod si nubes retuleris in deos, referendae certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus consecratae sunt. Ergo imbres, nimbi, procellae, turbines dei putandi; nostri quidem duces mare ingredientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt. [52] Iam si est Ceres a gerendo -- ita enim dicebas --, terra ipsa dea est et ita habetur; quae est enim alia Tellus; sin terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas; ergo et flumina et fontes. Itaque et Fontis delubrum Masso ex Corsica dedicauit, et in augurum precatione Tiberinum, Spinonem, Anemonem, Nodinum, alia propinquorum fluminum nomina uidemus. Ergo hoc aut in inmensum serpet aut nihil horum recipiemus; nec ilIa infinita ratio superstitionis probabitur; nihil ergo horum probandum est. [53] Dicamus igitur, Balbe, oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re, sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque ueneramur. Principio Ioues tres numerant ii, qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia; alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Mineruam dicitur, quam principem et inuentricem belli ferunt; tertium Cretensem Saturni filium; cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios multis modis nominantur: primi tres, qui appellantur Anactes Athenis, ex rege Ioue antiquissimo et Proserpina nati Tritopatreus, Eubuleus, Dionysus; secundi Ioue tertio nati et Leda, Castor et Pollux; tertii dicuntur a nonnullis Alco et Melampus et Tmolus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit. [54] Iam Musae primae quattuor Ioue altero, Thelxinoe, Aoede, Arche, Melete; secundae Ioue tertio et Mnemosyne procreatae nouem; tertiae Piero natae et Antiopa, quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem nominibus et eodem numero, quo proxumae superiores. Cumque tu solem, quia solus esset, appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur. Unus eorum Ioue natus nepos Aetheris; alter Hyperione; tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii uolunt esse eam, quae Heliopolis appellatur; quartus is, quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, pater Ialysi, Camiri, Lindi, unde Rhodii; quintus, qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreauisse. [55] Volcani item complures: primus Caelo natus, ex quo et Minerua Apollinem eum, cuius in tutela Athenas antiqui historici esse uoluerunt; secundus Nilo natus Opas, ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti uolunt; tertius ex tertio Ioue et Iunone, qui Lemni fabricae traditur praefuisse; quartus Maemalio natus, qui tenuit insulas propter Siciliam, quae Volcaniae nominantur. [56] Mercurius unus Caelo patre, Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur, quod aspectu Proserpinae commotus sit; alter Valentis et Phoronidis filius is, qui sub terris habetur idem Trophonius; tertius Ioue tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt; quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare; quintus, quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam in Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theyt appellant eodemque nomine anni primus mensis apud eos uocatur. [57] Aesculapiorum primus Apollinis, quem Arcades colunt, qui specillum inuenisse primusque uolnus dicitur obligauisse; secundus secundi Mercuri frater: is fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alui dentisque euolsionem, ut ferunt, inuenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum er lucus ostenditur. Apollinum antiquissimus is, quem paulo antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum; alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa insula cum Ioue ipso certamen fuisse traditur; tertius Ioue tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt aduenisse; quartus in Arcadia, quem Arcades Nomion appellant, quod ab eo se leges ferunt accepisse. [58] Dianae item plures: prima Iouis et Proserpinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur; secunda notior, quam Ioue tertio et Latona natam accepimus; tertiae pater Upis traditur, Glauce mater: eam saepe Graeci Upim paterno nomine appellant. Dionysos multos habemus: primum Ioue et Proserpina natum; secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse; tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cui Sabazia sunt instituta; quartum Ioue et Luna, cui sacra Orphica putantur confici; quintum Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae putantur. [59] Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli delubrum uidimus; altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus; tertia Ioue nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur; quarta Syria Cyproque concepta, quae Astarte uocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est. Minerua prima, quam Apollinis matrem supra diximus; secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt; tertia ilIa, quam a loue generatam supra diximus; quarta Ioue nata et Coryphe Oceani filia, quam Arcades Korian nominant et quadrigarum inuentricem ferunt; quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse uirginitatem suam uiolare conantem, cui pinnarum talaria adfigunt. [60] Cupido primus Mercurio et Diana prima natus dicitur; secundus Mercurio et Venere secunda; tertius, qui idem est Anteros, Marte et Venere tertia. Atque haec quidem et alia eius modi ex uetere Graeciae fama collecta sunt. Quibus intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones; uestri autem non modo haec non refellunt, uerum etiam confirmant interpretando, quorsum quidque pertineat. Sed eo iam, unde huc digressi sumus, reuertamur. [61] Num censes igitur suptiliore ratione opus esse ad haec refellenda? Nam mentem fidem, spem, uirtutem, honorem, uictoriam, salutem, concordiam ceteraque huiusmodi rerum uim habere uidemus, non deorum. Aut enim in nobismet insunt ipsis, ut mens, ut spes, ut fides, ut uirtus, ut concordia, aut optandae nobis sunt, ut honos, ut salus, ut uictoria; quarum rerum utilitatem uideo, uideo etiam consecrata simulacra; quare autem in iis uis deorum insit, tum intellegam, cum ex te cognouero. Quo in genere uel maxime est fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget, quae digna certe non sunt deo. [62] lam uero quid uos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum? Exsectum a filio Caelum, uinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut ii, qui ista finxerunt, non modo non insani, sed etiam fuisse sapientes uideantur. In enodandis autem nominibus, quod miserandum sit, laboratis: 'Saturnus, quia se saturat annis; Mauors, quia magna uertit; Minerua, quia minuit aut quia minatur; Venus, quia uenit ad omnia; Ceres a gerendo.' Quam periculosa consuetudo. In multis enim nominibus haerebitis: quid Veioui facies, quid Volcano? Quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen, quod non possis una littera explicare, unde ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare uisus es quam ipse Neptunus. [63] Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno, post Cleanthes, deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, uocabulorum, cur quidque ita appellatum sit, causas explicare. Quod cum facitis, illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere, atque hominum opinio sit; eos enim, qui di appellantur, rerum naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non modo nomen deorum tribueretur, sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam uidemus. [64] Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus. De quibus habeo ipse, quid sentiam, non habeo autem, quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut terrae non modo comprehendere animo, sed ne suspicione quidem possum attingere. Itaque aliunde mihi quaerendum est, ut et esse deos, et quales sint dii, discere possim, quoniam, qualis tu eos esse uis, agnoscere non possum. [65] Videamus ea, quae secuntur: primum deorumne prudentia mundus regatur; deinde, consulantne di rebus humanis. Haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus si uobis uidetur, accuratius disserendum puto ." "Mihi uero", inquit Velleius, "ualde uidetur; nam et maiora expecto et is, quae dicta sunt, uehementer adsentior." Tum Balbus "Interpellare te", inquit, "Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto, ut fateare. Sed * * 'Nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. Nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, ni ob rem?' [66] Parumne ratiocinari uidetur et sibi ipsa nefariam pestem machinari? Illud uero quam callida ratione: 'Qui uolt, quod uolt, ita dat se res, ut operam dabit', qui est uersus omnium seminator malorum. 'Ille trauersa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo; mihi maerores, illi luctum, exitium illi, exilium mihi.' Hanc uidelicet rationem, quam uos diuino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; [67] uidesne igitur, quanto munere deorum simus adfecti? Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens, 'postquam pater adpropinquat iamque paene, ut conprehendatur, parat, puerum interea optruncat membraque articulatim diuidit perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia, ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio'. [68] Huic ut scelus, sic ne ratio quidem defuit. Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne uersat huc et illuc cogitatione rationem: 'Maior mihi moles, maius miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et conprimam.' Nec tamen ille ipse est praetereundus, 'qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum.' De quo recte et uerissume loquitur Atreus: 'Quod re in summa summum esse arbitror periclum, matres coinquinari regias, contaminari stirpem, admisceri genus.' At id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret: 'Addo', inquit, 'huc, quod mihi portento caelestum pater prodigium misit, regni stabilimen mei, agnum inter pecudes aurea clarum coma quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.' [69] Videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione? Nec uero scaena solum referta est his sceleribus, sed multo uita communis paene maioribus. Sentit domus uniuscuiusque, sentit forum, sentit curia, campus, socii, prouinciae, ut, quemadmodum ratione recte fiat, sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem quam tanta cum pernicie datam. Ut uinum aegrotis, quia prodest raro, nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio, an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis, acumen, sollertiam, quam rationem uocamus, quoniam pestifera sit multis, admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari. [70] Quamobrem si mens uoluntasque diuina idcirco consuluit hominibus, quod iis est Iargita rationem, is solis consuluit, quos bona ratione donauit, quos uidemus, si modo ulli sint, esse perpaucos. Non placet autem paucis a dus inmortalibus esse consultum; sequitur ergo, ut nemini consultum sit. Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse prouisum, quod multi eorum beneficio peruerse uterentur; etiam patrimoniis multos male uti nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere. Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo? Nec enim Herculi nocere Deianira uoluit, cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is, qui gladio uomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant. Multi enim et, cum obesse uellent, profuerunt et, cum prodesse, offuerunt; ita non fit ex eo, quod datur, ut uoluntas eius, qui dederit, appareat, nec si is, qui accepit, bene utitur, idcirco is, qui dedit, amice dedit. [71] Quae enim libido, quae auaritia, quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione, id est ratione, perficitur; nam omnis opinio ratio est, et quidem bona ratio, si uera, mala autem, si falsa est opinio. Sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur, sic ratio est homini beneficio deorum data; quid enim potius hominibus dii dedissent, si is nocere uoluissent; iniustitiae autem, intemperantiae, timiditatis quae semina essent, si is uitiis ratio non subesset? Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae, inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes. [72] Quid? Leuitates comicae parumne semper in ratione uersantur? Parumne suptiliter disputat ille in Eunucho: 'Quid igitur faciam?' 'Exclusit, reuocat; redeam? Non, si me obsecret.' Ille uero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui 'in amore summo summaque inopia suaue' esse dicit 'parentem habere auarum, inlepidum, in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui', [73] atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: 'Aut tu illum fructu fallas aut per litteras auertas aliquod nomen aut per seruolum percutias pauidum; postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes libentius'; idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat: 'Quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar, scio quicquam: ita omnis meos dolos, fallacias, praestrigias praestrinxit commoditas patris.' Quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque? Num sine ratione esse potuerunt? O praeclarum munus deorum! Ut Phormio possit dicere: 'Cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.' [74] Sed exeamus e theatro, ueniamus in forum! Sessum ite, precor! Quid ut iudicetur? Qui tabularium incenderit. Quod facinus occultius: at se Q. Sosius, splendidus eques Romanus, ex agro Piceno, fecisse confessus est. Qui transcripserit tabulas publicas; id quoque L. Alenus fecit, cum chirographum sex primorum imitatus est; quid hoc homine sollertius? Cognosce alias quaestiones, auri Tolossani, coniurationis Iugurthinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae, uenena, peculatus, testamentorum etiam lege noua quaestiones. Inde illa actio OPE CONSILIOQUE TUO FURTUM AIO FACTUM ESSE; inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati, pro socio, fiduciae, reliqua, quae ex empto aut uendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei priuatae lege Plaetoria, inde euerriculum malitiarum omnium, iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit; quem dolum idem Aquillius tum teneri putat, cum aliud sit simulatum, aliud actum. [75] Hanc igitur tantam a dis inmortalibus arbitramur malorum sementim esse factam? Si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim malitia uersuta et fallax ratio nocendi; idem etiam di fraudem dederunt, facinus ceteraque, quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest. Utinam igitur, ut illa anus optat, 'ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes', sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus obprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc diuinum rationis et consilii ad fraudem hominibus, non ad bonitatem impertitum esse uideatur. [76] Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam, non deorum. Ut si medicus grauitatem morbi, gubernator uim tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi: 'Quis enim te adhibuisset', dixerit quispiam, 'si ista non essent.' Contra deum licet disputare liberius: 'In hominum uitiis ais esse culpam: eam dedisses hominibus rationem, quae uitia culpamque excluderet.' Ubi igitur locus fuit errori deorum? Nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli; deus falli qui potuit? An ut Sol, in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus, cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset potestatem? [77] Poetarum ista sunt; nos autem philosophi esse uolumus, rerum auctores, non fabularum. Atque hi tamen ipsi di poetici, si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et si uerum est, quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is, qui bene dicta male interpretarentur -- posse enim asotus ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire -- prorsus, si, qui audierunt, uitiosi essent discessuri, quod peruerse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam is, qui se audissent, nocere. [78] Sic, si homines rationem bono consilio a dis immortalibus datam in fraudem malitiamque conuertunt, non dari illam quam dari humano generi melius fuit. Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit uinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic uestra ista Prouidentia reprendenda, quae rationem dederit is, quos scierit ea peruerse et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam nescisse. Utinam quidem; sed non audebitis, non enim ignoro, quanti eius nomen putetis. [79] Sed hic quidem locus concludi iam potest. Nam si stultitia consensu omnium philosophorum maius est malum, quam si omnia mala et fortunae et corporis ex altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus uos optume consultum a dis inmortalibus dicitis. Nam ut nihil interest, utrum nemo ualeat an nemo possit ualere, sic non intellego, quid intersit, utrum nemo sit sapiens an nemo esse possit. Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Telamo autem uno uersu totum locum conficit, cur di homines neglegant: 'Nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest.' Debebant illi quidem omnis bonos efficere, siquidem hominum generi consulebant; [80] sin id minus, bonis quidem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones fortissimos et optimos uiros in Hispania Poenus oppressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sustulerunt, cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est praebitum, cur Africanum domestici parietes non texerunt? Sed haec uetera et alia permulta; propiora uideamus! Cur auunculus meus uir innocentissumus idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus est Q. Scaeuola trucidatus, cur ante etiam tot ciuitatis principes a Cinna interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissuma dignitate uirum mori potuit iubere? [81] Dies deficiat, si uelim enumerare, quibus bonis male euenerit, nec minus, si commemorem, quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium crudelissumus tam diu Cinna regnauit? 'At dedit poenas.' Prohiberi melius fuit impedirique, ne tot summos uiros interficeret, quam ipsum aliquando poenas dare. Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo importunissumus periit; si, quia Drusum ferro, Metellum ueneno sustulerat, illos conseruari melius fuit quam poenas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dionysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissumae ciuitatis; [82] quam multos ante hunc in ipso Graeciae flore Pisistratus. 'At Phalaris, at Apollodorus poenas sustulit.' Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possumus dicere non pluris captiuos acerbe quam praedones necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tormentis necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti inlacrimare soleo Platonem legens? Videsne igitur deorum iudicio, si uident res humanas, discrimen esse sublatum? [83] Diogenes quidem Cynicus dicere solebat Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu uiueret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilauisset, nauigabat Syracusas; isque cum secundissumo uento cursum teneret, ridens 'Videtisne', inquit, 'amici, quam bona a dis inmortalibus nauigatio sacrilegis detur?' Atque homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia perseuerabat. Qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum uenisset Iouis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iouem ornarat e manubus Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cauillatus est aestate graue esse aureum amiculum, hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret. Idemque Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque enim conuenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset. [84] Iam mensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri, in quibus, quod more ueteris Graeciae inscriptum esset BONORUM DEORUM, uti se eorum bonitate uelle dicebat. Idem Victoriolas aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat eaque se accipere, non auferre dicebat; esse enim stultitiam, a quibus bona precaremur, ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere. Eundemque ferunt haec, quae dixi, sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem uendidisse exactaque pecunia edixisse, ut, quod quisque a sacris haberet, id ante diem certam in suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in deos in homines adiunxit iniuriam. Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus tyranni dis non inuitis in rogum inlatus est eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit. [85] Inuita in hoc loco uersatur oratio; uidetur enim auctoritatem adferre peccandi; recte uideretur, nisi et uirtutis et uitiorum sine ulla diuina ratione graue ipsius conscientiae pondus esset; qua sublata iacent omnia. Ut enim nec domus nec res publica ratione quadam et disciplina dissignata uideatur, si in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia peccatis, sic mundi diuina in homines moderatio profecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum et malorum. [86] 'At enim minora di neglegunt neque agellos singulorum nec uiticulas persecuntur, nec, si uredo aut grando cuipiam nocuit, id Ioui animaduertendum fuit; ne in regnis quidem reges omnia minima curant': sic enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo Formiano P. Rutili sim questus, non de amissa salute. Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, uineta, segetes, oliueta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque uitae a dis se habere; uirtutem autem nemo umquam acceptam deo rettulit. [87] Nimirum recte; propter uirtutem enim iure laudamur et in uirtute recte gloriamur; quod non contingeret, si id donum a deo, non a nobis haberemus. At uero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur. Num quis, quod bonus uir esset, gratias dis egit umquam? At quod diues, quod honoratus, quod incolumis; Iouemque Optimum et maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos, temperantes, sapientes efficiat, sed quod saluos, incolumis, opulentos, copiosos; [88] neque Herculi quisquam decumam uouit umquam, si sapiens factus esset -- quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam noui inuenisset, Musis bouem inmolauisse dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Delio hostiam inmolare uoluit, ne aram sanguine aspergeret. Ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Quamuis licet Menti delubra et Virtuti et Fidei et Spei consecremus, tamen haec in nobis ipsis sita uidemus; salutis, opis, uictoriae facultas a dis expetenda est. Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, uim omnem deorum ac potestatem. [89] 'At nonnumquam bonos exitus habent boni.' Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla ratione dis inmortalibus. At Diagoras cum Samothracam uenisset, Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus: 'Tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animaduertis ex tot tabulis pictis, quam multi uotis uim tempestatis effugerint in portumque salui peruenerint?', 'Ita fit', inquit, 'illi enim nusquam picti sunt, qui naufragia fecerunt in marique perierunt.' Idemque, cum ei nauiganti uectores aduersa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere, qui illum in eandem nauem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesiuitque, num etiam in is nauibus Diagoram uehi crederent. Sic enim res se habet, ut ad prosperam aduersamue fortunam, qualis sis aut quemadmodum uixeris, nihil intersit. [90] 'Non animaduertunt', inquit, 'omnia di, ne reges quidem.' Quid est simile? Reges enim, si scientes praetermittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio quidem est inscientiae. Quem uos praeclare defenditis, cum dicitis eam uim deorum esse, ut, etiamsi quis morte poenas sceleris effugerit, expetantur eae poenae a liberis, a nepotibus, a posteris. O miram aequitatem deorum! Ferretne ciuitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut auus deliquisset? 'Quinam Tantalidarum internecioni modus paretur aut quaenam umquam ob mortem Myrtili poenis luendis dabitur satias supplici?' [91] Utrum poetae Stoicos deprauarint an Stoici poetis dederint auctoritatem, non facile dixerim; portenta enim ab utrisque et flagitia dicuntur. Neque enim, quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi uersu uolneratus, a deo inmissum dolorem, non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis uidemus, a deo causam requirimus, cum culpae paene uocem audiamus, nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam. Critolaus, inquam, euertit Corinthum, Carthaginem Asdrubal; hi duo illos oculos orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem omnino irasci posse negatis, deus. [92] At subuenire certe potuit et conseruare urbis tantas atque talis; uos enim ipsi dicere soletis nihil esse, quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac uoluntate moueantur, sic numine deorum omnia fingi, moueri mutarique posse. Neque id dicitis superstitiose atque aniliter, sed physica constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit, quod non ex ea quamuis subito fingi conuertique possit, eius autem uniuersae fictricem et moderatricem diuinam esse prouidentiam; hanc igitur, quocumque se moueat, efficere posse, quicquid uelit. Itaque aut nescit, quid possit, aut neglegit res humanas aut, quid sit optimum, non potest iudicare. [93] 'Non curat singulos homines.' Non mirum: ne ciuitates quidem; non eas: ne nationes quidem et gentis. Quod si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea genus humanum esse contemptum? Sed quomodo idem dicitis non omnia deos persequi, idem uoltis a dis inmortalibus hominibus dispertiri ac diuidi somnia -- idcirco haec tecum, quia uestra est de somniorum ueritate sententia --, atque idem etiam uota suscipi dicitis oportere? Nempe singuli uouent, audit igitur mens diuina etiam de singulis; uidetis ergo non esse eam tam occupatam, quam putabatis. Fac esse distentam, caelum uersantem, terram tuentem, maria moderantem: cur tam multos deos nihil agere et cessare patitur, cur non rebus humanis aliquos otiosos deos praeficit, qui a te, Balbe, innumerabiles explicati sunt? Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem, sed ut intellegeretis, quam esset obscura et quam difficiles explicatus haberet." [94] Quae cum dixisset, Cotta finem. Lucilius autem "Vehementius", inquit, "Cotta tu quidem inuectus es in eam Stoicorum rationem, quae de prouidentia deorum ab illis sanctissume et prudentissume constituta est. Sed quoniam aduesperascit, dabis nobis diem aliquem, ut contra ista dicamus. Est enim mihi tecum pro aris et focis certamen et pro deorum templis atque delubris proque urbis muris, quos uos pontifices sanctos esse dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moenibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas iudico." [95] Tum Cotta: "Ego uero et opto redargui me, Balbe, et ea, quae disputaui, disserere malui quam iudicare, et facile me a te uinci posse certo scio." "Quippe", inquit Velleius, "qui etiam somnia putet ad nos mitti ab Ioue, quae ipsa tamen tam leuia non sunt, quam est Stoicorum de natura deorum oratio." Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio Cottae disputatio uerior, mihi Balbi ad ueritatis similitudinem uideretur esse propensior.