µ02 MARCI TVLLI CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER ALTER I 1 Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium uias traderem meis ciuibus; quod compluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus ut maxime potuimus ad philosophiae studium eo libro qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. 2 Cumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut quid a quoque et quid contra quemque philosophum diceretur intellegi posset. Totidem, subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate uiuendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime inlustrat: docet enim ad beate uiuendum uirtutem se ipsa esse contentam. 3 Quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plane esset cumulateque perfecta, de diuinatione ingressi sumus his libris scribere; quibus, ut est in animo, de fato si adiunxerimus, erit abunde satisfactum toti huic quaestioni. Atque his libris adnumerandi sunt sex de re publica, quos tum scripsimus, cum gubernacula rei publicae tenebamus: magnus locus philosophiaeque proprius a Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam? quae mihi idem ipsi sane aliquantum medetur, ceteris item multum illam profuturam Puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum de senectute misimus; in primisque quoniam philosophia uir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero ponendus est. 4 Cumque Aristoteles itemque Theophrastus, excellentes uiri cum subtilitate tum copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eundem librorum numerum reuerendi uidentur: ita tres erunt de oratore, quartus Brutus, quintus Orator. II Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus animo sic parati, ut, nisi quae causa grauior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui non Latinis litteris inlustratus pateret. Quod enim munus rei publicae adferre maius meliusue possumus, quam si docemus atque erudimus iuuentutem, his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda ac coėrcenda sit? 5 Nec uero id effici posse confido, quod ne postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad haec studia conuertant. Pauci utinam! quorum tamen in re publica late patere poterit industria. Equidem ex iis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate prouecti in nostris libris adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi studium uehementius in dies incitatur; quos quidem plures quam rebar esse cognoui. Magnificum illud etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non egeant; 6 quod adsequar profecto, si instituta perfecero. Ac mihi quidem explicandae philosophiae causam attulit casus grauis ciuitatis, cum in armis ciuilibus nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere poteram, nec quid potius, quod quidem me dignum esset, agerem reperiebam. Dabunt igitur mihi ueniam mei ciues, uel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conuersiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis. 7 Quod cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia renouare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re leuaretur et prodessemus ciuibus nostris qua re cumque possemus. In libris enim sententiam dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae procuratione substitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae, uel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda; tantum huic studio relinquendum, quantum uacabit a publico officio et munere. Sed haec alias pluribus; nunc ad institutam disputationem reuertamur. III 8 Nam cum de diuinatione Quintus frater ea disseruisset quae superiore libro scripta sunt, satisque ambulatum uideretur, tum in bibliotheca quae in Lycio est adsedimus. Atque ego: "Adcurate tu quidem", inquam, "Quinte, et stoice Stoicorum sententiam defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis usus es, et iis quidem claris et inlustribus. Dicendum est mihi igitur ad ea quae sunt a te dicta, sed ita nihil ut adfirmem, quaeram omnia, dubitans plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim aliquid certi haberem quod dicerem, ego ipse diuinarem, qui esse diuinationem nego. 9 Etenim me mouet illud quod in primis Carneades quaerere solebat, quarumnam rerum diuinatio esset. Earumne, quae sensibus perciperentur? At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid ergo in his rebus est, quod preuisione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? Aut num nescio qui ille diuinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae nigra dicere, aut, si surdus sit, uarietates uocum aut modos noscere? Ad nullam igitur earum rerum quae sensu accipiuntur diuinatio adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus quae arte tractantur diuinatione opus est. Etenim ad aegros non uates aut hariolos, sed medicos solemus adducere; nec uero qui fidibus aut tibiis uti uolunt ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis. 10 Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina. Num censes eos, qui diuinare dicuntur, posse rispondere, sol maiorne quam terra sit an tantus quantus uideatur, lunaque suo lumine an solis utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae, quae errare dicuntur? Nec haec qui diuini habentur profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae uera, quae falsa sint: sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum. IV De illis uero rebus quae in philosophia uersantur, num quid est quod quisquam diuinorum aut rispondere soleat aut consuli quid bonum sit, quid malum, quid neutrum? Sunt enim haec propria philosophorum. 11 Quid? de officio num quis haruspicem consulit quem ad modum sit cum parentibus, cum fratribus, cum amicis uiuendum, quem ad modum utendum pecunia, quem ad modum honorč, quem ad modum imperio? Ad sapientes haec, non ad diuinos referri solent. Quid? quae a dialecticis aut physicis tractantur, num quid eorum diuinari potest, unusne mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex quibus nascuntur omnia? Physicorum est ista prudente. Quomodo autem "mentientem", quem yeudo/menon uocant, dissoluas aut quem ad modum soriti resistas (quem, si necesse sit, Latino uerbo liceat "acerualem" appellare; sed nihil opus est: ut enim ipsa "philosophia" et multa uerba Graecorum, sic "sorites, satis Latino sermone tritus est), ergo haec quoque dialectici dicent, non diuini. Quid? cum quaeritur qui sit optimus rei publicae status, quae leges, qui mores aut utiles aut inutiles, haruspicesne ex Etruria arcessentur an principes statuent et delecti uiri periti rerum ciuilium? 12 Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, una diuinatio est nec earum quae artibus continentur, nec earum, quae in philosophia disseruntur, nec earum, quae in re publica uersantur, quarum rerum sit nihil prorsus intellego. Nam aut omnium debet esse, aut aliqua ei materia danda est in qua uersari possit. Sed nec omnium diuinatio est, ut ratio docuit, nec locus nec materia inuenitur, cui diuinationem praeficere possimus. V Vide igitur, ne nulla sit diuinatio. Est quidam Graecus uulgaris in hanc sententiam uersus: "Bene qui coniciet, uatem bunc perhibebo optumum." Num igitur aut, quae tempestas impendeat, uates melius coniciet quam gubernator, aut morbi naturam acutius quam medicus, aut belli administrationem prudentius quam imperator coniectura adsequetur? 13 Sed animaduerti, Quinte, te caute et ab iis coniecturis quae haberent artem atque prudentiam, et ab iis rebus quae sensibus aut artificiis perciperentur, abducere diuinationem eamque ita definire: diuinationem esse earum rerum praedictionem et praesensionem quae essent fortuitae. Primum eodem reuolueris: nam et medici et gubernatoris et imperatoris praesensio est rerum fortuitarum. Num igitur aut haruspex aut augur aut uates quis aut somnians melius coniecerit aut e morbo euasurum aegrotum aut e periculo nauem aut ex insidiis exercitum quam medicus, quam gubernator, quam imperator? 14 Atqui ne illa quidem diuinantis esse dicebas, uentos aut imbres impendentes quibusdam praesentire signis (in quo nostra quaedam Aratea memoriter a te pronuntiata sunt) etsi haec ipsa fortuita sunt: plerumque enim, non semper eueniunt. Quae est igitur aut ubi uersatur fortuitarum rerum praesensio, quam diuinationem uocas? Quae enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut coniectura possunt, ea non diuinis tribuenda putas, sed peritis. Ita relinquitur ut ea fortuita diuinari possint quae nulla nec arte nec sapientia prouideri possunt: ut, si quis M. Marcellum illum, qui ter consul fuit, multis annis ante dixisset naufragio esse periturum, diuinasset profecto: nulla enim arte alia id nec sapientia scire potuisset. Talium ergo rerum, quae in fortuna positae sunt, praesensio diuinatio est. VI 15 Potestne igitur earum rerum, quae nihil habent rationis quare futurae sint, esse ulla praesensio? Quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid euentus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic euenit, ut uel aliter cadere atque euenire potue rit? Quomodo ergo id quod temere fit, caeco casu et uolubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest? 16 Medicus morbum ingrauescentem ratione prouidet, insidias imperatori tempestates gubernator; et tamen ii ipsi saepe falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agricola, cum florem oleae uidet, bacam quoque se uisurum putat, non sine ratione ille quidem, sed non numquam tamen fallitur. Quodsi falluntur ii qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum qui extis aut auibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt? Nondum dico quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corui cantus, uolatus aquilae, stellae traiectio, uoces furentium, sortes, somnia; de quibus singulis dicam suo loco; nunc de uniuersis. 17 Qui potest prouideri quicquam futurum esse quod neque causam habet ullam neque notam cur futurum sit? Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in multos annos ab iis qui siderum motus numeris persequuntur; ea praedicunt enim quae naturae necessitas perfectura est. Vident ex constantissimo motu lunae quando illa e regione solis +facta+ incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stelliarum quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt, quam rationem sequantur uides. VII 18 Qui thesaurum inuentum aut hereditatem uenturam dicunt, quid sequuntur? Aut in qua rerum natura inest id futurum? Quodsi haec eaque quae sunt eiusdem generis habent aliquam talem necessitatem, quid est tandem quod casu fieri aut forte fortuna putemus? Nihil enim est tam contrarium rationi et constantiae quam fortuna, ut mihi ne in deum quidem cadere uideatur ut sciat quid casu et fortuito futurum sit. Si enim scit, certe illud eueniet; sin certe eueniet, nulla fortuna est; est autem fortuna; rerum igitur fortuitarum nulla praesensio est. 19 Aut si negas esse fortunam, et omnia, quae fiunt quaeque futura sunt, ex omni aeternitate definita dicis esse fataliter, muta definitionem diuinationis, quam dicebas praesensionem esse rerum fortuitarum. Si enim nihil fieri potest, nihil accidere, nihil euenire, nisi quod ab omni aeternitate certum fuerit esse futurum rato tempore, quae potest esse fortuna? Qua sublata qui locus est diuinationi, quae a te fortuitarum rerum est dicta praesensio? Quamquam dicebas omnia, quae fierent futuraue essent, fato contineri. Anile sane et plenum superstitionis fati nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato multa dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse est. VIII 20 Si omnia fato, quid mihi diuinatio prodest? Quod enim is qui diuinat praedicit, id uero futurum est, ut ne illud quidem sciam quale sit, quod Deiotarum, necessarium nostrum, ex itinere aquila reuocauit; qui nisi reuertisset, in eo conclaui ei cubandum fuisset, quod proxuma nocte corruit; ruina igitur oppressus esset. At id neque, si fatum fuerat, effugisset nec, si non fuerat, in eum casum incidisset. Quid ergo adiuuat diuinatio, aut quid est quod me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico primo alteram naufragio, alteram a Poenis depressam interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent L. Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen interissent. Sin, cum auspiciis obtemperatum esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt fato; uultis autem omnia fato; nulla igitur est diuinatio. 21 Quodsi fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Romani ad lacum Trasumennum interire num id uitari potuit, si Flaminius consul iis signis iisque auspiciis quibus pugnare prohibebatur paruisset? [Certe potuit.] Aut igitur non fato interiit exercitus (mutari enim fata non possunt) aut, si fato (quod certe uobis ita dicendum est), etiamsi obtemperasset auspiciis, idem euenturum fuisset. Ubi est igitur ista diuinatio Stoicorum? Quae, si fato omnia fiunt, nihil nos admonere potest ut cautiores simus; quoquo enim modo nos gesserimus, fiet tamen illud quod futurum est; sin autem id potest flecti, nullum est fatum; ita ne diuinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est; nihil autem est pro certo futurum, quod potest aliqua procuratione accidere ne fiat. IX 22 Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. Quae enim uita fuisset Priamo, si ab adulescentia scisset quos euentus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora uideamus. Clarissimorum hominum nostrae ciuitatis grauissimos exitus in Consolatione conlegimus. Quid igitur? Ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu, post mortem uero ea consecutura, quae sine lacrimis non possumus dicere? 23 Quid uero Caesarem putamus, si diuinasset fore ut in eo senatu quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeia, ante ipsius Pompei sirnulacrum, tot centurionibus suis inspectantibus, a nobilissumis ciuibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne seruorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu animi uitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia. 24 Nam illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo potest: "Non isset ad arma Pompeius, non transisset Crassus Euphratem, non suscepisset bellum ciuile Caesar." Non igitur fatalis exitus habuerunt. Vultis autem euenire omnia fato: nihil ergo illis profuisset diuinare; atque etiam omnem fructum uitae superioris perdidissent; quid enim posset iis esse laetum exitus suos cogitantibus? Ita, quoquo sese uerterint Stoici, iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id, quod euenturum est, uel hoc uel illo modo potest euenire, fortuna ualet plurimum; quae autem fortuita sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid est quod me adiuuent haruspices, cum res tristissumas portendi dixerunt, X 25 addunt ad extremum omnia leuius casura rebus diuinis procuratisi Si enim nihil fit extra fatum, nihil leuari re diuina potest. Hoc sentit Homerus, cum querentem Iouem inducit, quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam uersus: "quod fore paratum est, id summum exsuperat Iouem." Totum omnino fatum etiam Atellanio uersu iure mihi esse inrisum uidetur; sed in rebus tam seueris non est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: si enim prouideri nihil potest futurum esse eorum quae casu fiunt, quia esse certa non possunt, diuinatio nulla est; sin autem idcirco possunt prouideri, quia certa sunt et fatalia, rursus diuinatio nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas. 26 Sed haec fuerit nobis tamquam leuis armaturae prima orationis excursio; nunc comminus agamus experiamurque si possimus cornua commouere disputationis tuae. XI Duo enim genera diuinandi esse dicebas, unum artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex obseruatione diuturna; naturale, quod animus adriperet aut exciperet extrinsecus ex diuinitate, unde omnes animos haustos aut acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa diuinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas. 27 Illud autem naturale aut concitatione mentis edi et quasi fundi uidebatur aut animo per somnum sensibus et curis uacuo prouideri. Duxisti autem diuinationem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura. Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere: hoc ego philosophi non esse arbitror, testibus uti qui aut casu ueri aut malitia falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus oportet quare quidque ita sit docere, non euentis, iis praesertim quibus mihi liceat non credere. XII 28 Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae causa communisque religionis colendam censeo - sed soli sumus; licet uerum exquirere sine inuidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti -, inspiciamus, si placet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita esse ab haruspicibus obseruatione diuturna? Quam diuturna ista fuit? Aut quam longinquo tempore obseruari potuit? Aut quo modo est contata inter ipsos, quae pars inimica, quae pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod commodum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt? At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi quidem potest; alios enim alio more uidemus exta interpretari, nec esse unam omnium disciplinam. 29 Et certe si est in extis aliqua uis quae declaret futura, necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunctam aut conformari quodam modo numine deorum uique diuina. Cum rerum natura, tanta tamque praeclara, in omnes partes motusque diffusa, quid habere potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim qui uel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale, quod declarare possit quid futurum sit? XIII 30 Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius: "quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas". Verum is tamen habitu extorum et colore declarari censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum, quas terra procreet, uel ubertatem uel tenuitatem; salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari putat. 0 mortalem beatum, cui certo scio ludum numquam defuisse! Huncine hominem tantis delectatum esse nugis, ut non uideret tum futurum id ueri simile, si omnium pecudum exta eodem temporem eundem habitum se coloremque conuerterent? Sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est quod declarari possit habitu extorum et colore? 31 An hoc eiusdem modi est quale Pherecydeum illud quod est a te dictum, qui, cum aquam ex puteo uidisset haustam, terrae motum dixit futurum? Parum, credo, impudenter, quod, cum factus est motus, dicere audent quae uis id effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore praesentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia uide ne non sit necesse. 32 Verum sint sane ista Democritea uera; quando ea nos extis exquirimus? Aut quando aliquid eius modi ab haruspice inspectis extis audiuimus? Ab aqua aut ab igni pericula monent; tum hereditates, tum damna denuntiant; fissum familiare et uitale tractant; caput iecoris ex omni parte diligentissume considerant; si uero id non est inuentum, nihil putant accidere potuisse tristius. XIV 33 Haec obseruari certe non potuerunt, ut supra docui. Sunt igitur artis inuenta, non uetustatis, si est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem natura quam cognationem habent? Quae ut uno consensu iuncta sit et continens (quod uideo placuisse physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum esse dixerunt), quid habere mundus potest cum thesauri inuentione coniunctum? Si enim extis pecuniae mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum contagio, quam esse concedo (multa enim Stoici conligunt; nam et musculorum iecuscula bruma dicunt augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die et inflatas rumpi uesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se uertere; iam neruos in fidibus aliis pulsis resonare alios, ostreisque et conchylus omnibus contingere ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia tum exsiccatae sint, tempestiue caedi putentur; 34 quid de fretis aut de marinis aestibus plura dicam, quorum accessus et recessus lunae motu gubernantur? Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium rerum cognatio naturalis appareat) - demus hoc: nihil enim huic disputationi aduersatur; num etiam, si fissum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostenditur? Qua ex coniunctione naturae et quasi concentu atque consensu, quam sumpa/qeian Graeci appellant, conuenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura? XV Concedam hoc ipsum, si uis, etsi magnam iacturam causae fecero, si ullam esse conuenientiam naturae cum extis concessero. 35 Sed tamen eo concesso qui euenit, ut is qui impetrire uelit conuenientem hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non rebar posse dissolui. At quam festiue dissoluitur! Pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidoni, qui idem istuc quidem dicunt quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse uim quandam sentientem atque diuinam, quae toto confusa mundo sit. Illud uero multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: cum immolare quispiam uelit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit; deorum enim numini parere omnia. 36 Haec iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An censes eundem uitulum si alius delegerit, sine capite iecur inuenturum; si alius, cum capite? Haec decessio capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent? Non perspicitis aleam quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat? Cum enim tristissuma exta sine capite fuerunt, quibus nihil uidetur esse dirius, proxuma hostia litatur saepe pulcherrume. Ubi igitur illae minae superiorum extorum? Aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio? XVI Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare, cor non fuisse; id quia non potuerit accidere, ut sine corde uictuma illa uiueret, iudicandum esse tum interisse cor, cum immolaretur. 37 Qui fit, ut alterum intellegas, sine corde non potuisse bouem uiuere, alterum non uideas, cor subito non potuisse nescio quo auolare? Ego enim possum uel nescire quae uis sit cordis ad uiuendum, uel suspicari contractum aliquo morbo bouis exile et exiguum et uietum cor et dissimile cordis fuisse; tu uero quid habes, quare putes, si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in ipsa immolatione interisse? An quod adspexerit uestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde priuatus est? Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella defenditis; nam, dum haruspicinam ueram esse uultis, physiologiam totam peruertitis. Caput est in iecore, cor in extis: iam abscedet, simul ac molam et uinum insperseris; deus id eripiet, uis aliqua conficiet aut exedet. Non ergo omnium interitus atque ortus natura conficiet, et erit aliquid quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus dixit umquam? Haruspices dicunt; his igitur quam physicis credendum potius existumas? XVII 38 Quid? Cum pluribus deis immolatur, qui tandem euenit ut litetur aliis, aliis non litetur? Quae autem inconstantia deorum est, ut primis minentur extis, bene promittant secundis? Aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non bona? Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cuique obtigerit hostia? "At enim id ipsum habet aliquid diuini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sortibus, quae cui ducatur." Mox de sortibus; quamquam tu quidem non hostiarum causam confirmas sortium similitudine, sed infirmas sortis conlatione hostiarum. 39 An, cum in Aequimaelium misimus qui adferat agnum quem immolemus, is mihi agnus adfertur qui habet exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu, sed duce deo seruus deducitur? Nam si casum in eo quoque esse dicis quasi sortem quandam cum deorum uoluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim ignoras quam ista derideant. 40 Et quidem illi faciliius facere possunt: deos enim ipsos iocandi causa induxit Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter duos lucos sic inter duos mundos propter metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra, quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo hic, circumitione quadam deos tollens, recte non dubitat diuinationem tollere; sed non, ut hic sibi constata item Stoici. Illius enim deus, nihil habens nec sui nec alieni negoti, non potest hominibus diuinationem impertire; uester autem deus potest non impertire, ut nihilo minus mundum regat et hominibus consulat. 41 Cur igitur uos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim cum magis properant, concludere solent: "si di sunt, est diuinatio; sunt autem di; est ergo diuinatio." Multo est probabilius: "non est autem diuinatio; non sunt ergo di." Vide quam temere committant ut, si nulla sit diuinatio, nulli sint di. Diuinatio enim perspicue tollitur, deos esse retinendum est. XVIII 42 Atque hac extispicum diuinatione sublata omnis haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et fulgura. Valet autem in fulguribus obseruatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur. Quid est igitur quod obseruatum sit in fulgure? Caelum in sedecim partes diuiserunt Etrusci. Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos babemus, duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent fulmen qua ex parte uenisset. Primum id quid interest, deinde quid significai? Nonne perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iouem? Itaque in nostris commentariis scriptum habemus: "Ioue tonante Augurante comitia populi habere nefas." 43 Hoc fortasse rei publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse uoluerunt. Itaque comitiorum solum uitium est fulmen, quod idem omnibus rebus optumum auspicium habemus si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco; nunc de fulgoribus. XIX Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari rebus incertis? Non enim te puto esse eum qui Ioui fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes; 44 nam esset mirabile, quo modo id Iuppiter totiens iaceret, cum unum haberet; nec uero fulminibus homines quid aut faciendum esset aut cauendum moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus terrae qui frigidi sint cum fluere coeperint uentos esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint diuidere atque disrumpere idque crebrius facere et uehementius, tum et fulgores et tonitrua exsistere; si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. Quod igitur ui naturae, nulla constantia, nullo raro tempore uidemus effici, ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? Scilicet, si ista Iuppiter significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! 45 Quid enim proficit cum in medium mare fulmen iecit? Quid cum in altissimos montis, quod plerumque fit? Quid cum in desertas solitudines? Quid cum in earum gentium oras, in quibus haec ne obseruantur quidem? XX "At inuentum est caput in Tiberi." Quasi ego artem aliquam istorum esse negem! Diuinationem nego. Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen uenerit, quo concesserit; quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges me meis uersibus: "nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit et Capitolinis iniecit sedibus ignis." Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum attrice belua ui fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum exstiterunt responsa uerissuma. 46 Mirabile autem illud, quod, eo ipso tempore quo fieret indicium coniurationis in senatu, signum Iouis biennio post quam erat locatum in Capitolio conlocabatur. "Tu igitur animum induces - sic enim mecum agebas - causam istam et contra facta tua et contra scripta difendere?" Frater es; eo uereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? Resne quae talis est an ego qui uerum explicari uolo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius haruspicinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim intellegeres fore ut premerere, cum ex te causas unius cuiusque diuinationis exquirerem, multa uerba fecisti: te, cum res uideres, rationem causamque non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem pertinere; quasi ego aut fieri concederem aut esset philosophi causam, cur quidque fieret, non quaerere! 47 Et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, scammoniam aristolochiaeque radicem, quarum causam ignorares, uini et effectum uideres. XXI Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boėthus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius; et, si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae obseruari animaduertique potuerunt. Nattae uero statua aut aera legum de caelo tacta quid habent obseruatum ac uetustum? "Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate igitur periculum." Hoc tam callide Iuppiter cogitauit! 'Romulus lactens fulmine ictus, urbi igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit.' Quam scite per notas nos certiores facit Iuppiter! "At eodem tempore signum Iouis conlocabatur quo coniuratio indicabatur." Et tu scilicet mauis numine deorum id factum quam casu arbitrari; et redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis immortalibus ad istam horam reseruatus est! 48 Non equidem plane despero ista esse uera, sed nescio et discere a te uolo. Nam cum mihi quaedam casu uiderentur sic euenire ut praedicta essent a diuinantibus, dixisti multa de casu, ut Venerium iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu consistere. Primum nescio cur non possint, sed non pugno; abundas enim similibus. Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta. Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit id euenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse uel Praxitelia capita! Illa enim ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris peruentum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse. 49 Potest igitur tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum exstitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus numquam animaduertisti leonis formam aut hippocentauri? Potest igitur, quod modo negabas, ueritatem casus imitari. XXII Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res mirabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non potuisset, facta non esset. Atque hoc contra omnia ostenta ualeat: numquam, quod fieri non potuerit, esse factum; sin potuerit, non esse mirandum. Causarum enim ignoratio in re noua mirationem facit; eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam qui mulam peperisse miratur, is quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat, ignorat. Sed quod crebro uidet non miratur, etiamsi cur fiat nescit; quod ante non uidit, id si euenit ostentum esse censet. Utrum igitur cum concepit mula an cum peperit, ostentum est? 50 Conceptio contra naturam fortasse, sed partus prope necessarius. XXIII Sed quid plura? Ortum uideamus haruspicinae; sic facillume quid habeat auctoritatis iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum adfatus esse qui arabat. Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur uisus, sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque breui tempore in eum locum Etruriam conuenisse. Tum illum plura locutum multis audientibus, qui omnia uerba eius exceperint litterisque mandarint. Omnem autem orationem fuisse eam qua haruspicinae disciplina contineretur; eam postea creuisse rebus nouis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis. Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conseruant, hunc fontem habent disciplinae. 51 Num ergo opus est ad haec refellenda Carneade? Num Epicuro? Estne quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem adspiceret? Quid? Idem nonne poterat deus hominibus disciplinam superiore e loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit, quonam modo potuit terra oppressus uiuere? Unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didicisse? Sed ego insipientior quam illi ipsi qui ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem. XXIV Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem cum uidisset. 52 Quota enim quaeque res euenit praedicta ab istis? Aut, si euenit quippiam, quid adferri potest cur non casu id euenerit? Rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. " Ain tu?" inquit, " carunculae uitulinae mauis quam imperatori ueteri credere?" Quid? Ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur ne in Africam ante brumam tramitteret, nonne tramisit? Quod ni fecisset, uno in loco omnes aduersariorum copiae conuenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia), quae aut nullos habuerint exitus aut contrarios? 53 Hoc ciuili bello, di immortales, quam multa luserunt! Quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt! Quae dieta Pompeio! Etenim ille admodum extis et ostentis mouebatur. Non lubet commemorare, nec uero necesse est, tibi praesertim qui interfuisti; uides tamen omnia fere contra ac dicta sint euenisse. Sed haec hactenus; nunc ad ostenta ueniamus. XXV 54 Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctris a Callisthene commemorata dixisti. De quibus dicam equidem singulis, quoad uidebitur; sed dicendum etiam est de uniuersis. Quae est enim ista a deis profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? Quid autem uolunt di immortales, primum ea significantes quae sine interpretibus non possimus intellegere, deinde ea quae cauere nequeamus? At hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis impendentes calamitates praedicant, quas illi effugere nullo modo possint; ut medici, quamquam intellegunt saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros: omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur. 55 Quid igitur aut ostenta aut eorum interpretes uel Lacedaemonios olim uel nuper nostros adiuuerunt? Quae si signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? Si enim ut intellegeremus quid esset euenturum, aperte declarari oportebat; aut ne occulte quidem, si ea sciri nolebant. XXVI Iam uero coniectura omnis, in qua nititur diuinatio, ingeniis hominum in multas aut diuersas aut etiam contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus quae coniectura inuestigari uidentur anceps reperitur oratio. Quas autem res tum natura, tum casus adfert (nonnumquam etiam errorem creat similitudo), magna stultitia est earum rerum deos facere effectores, causas rerum non quaerere. 56 Tu uates Boeotios credis Lebadiae uidisse ex gallorum gallinaceorum cantu uictoriam esse Thebanorum, quia galli uicti silere solerent, canere uictores. Hoc igitur per gallinas Iuppiter tantae ciuitati signum dabat? An illae aues, nisi cum uicerunt, canere non solent? "At tum canebant nec uicerant: id enim est", inquies, "ostentum." Magnum uero, quasi pisces, non galli cecinerint! Quod autem est tempus, quo illi non cantent, uel nocturnum uel diurnum? Quodsi uictores alacritate et quasi laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia quoque laetitia, qua ad cantum mouerentur. 57 Democritus quidem optumis uerbis causam explicat cur ante lucem galli canant: depulso enim de pectore et in omne corpus diuiso et mitificato cibo, cantus edere quiete satiatos; qui quidem silientio noctis, ut ait Ennius, "... fauent faucibus russis cantu, plausuque premunt alas." Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem uenit Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id uel natura uel casus efficere potuisset? XXVII 58 Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum etiam fluuium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra. Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxagoran aut quemquam physicum crediturum fuisse? Nec enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume potest sanguini similis esse, et umor adlapsus extrinsecus, ut in tectoriis uidemus austro, sudorem uidetur imitari. Atque haec in bello plura et maiora uidentur timentibus, eadem non tam animaduertuntur in pace; accedit illud etiam, quod in metu et periculo cum creduntur facilius, tum finguntur impunius. 59 Nos autem ita leues atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus. Ante uero Marsicum bellum quod clipeos Lanuuii, ut a te dictum est, mures rossent, maxumum id portentum haruspices esse dixerunt; quasi uero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista sequimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de uoluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore. XXVIII 60 An uero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur? Quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem exstiterit, praeter naturam tamen non possit exsistere. Causam igitur inuestigato in re noua atque admirabili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei nouitas adtulerit, naturae ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces uisae terrebunt. 61 Quarum omnium causas si a Chrysippo quaeram, ipse ille diuinationis auctor numquam illa dicet facta fortuito naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim fieri sine causa potest; nec quicquam fit, quod fieri non potest; nec, si id factum est quod potuit fieri, portentum debet uideri; nulla igitur portenta sunt. Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est, sapientem esse portentum est; saepius enim mulam peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur ratio concluditur: nec id quod non potuerit fieri factum umquam esse, nec, quod potuerit, id portentum esse; ita omnino nullum esse portentum. 62 Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei qui [cum] ad eum rettulisset quasi ostentum quod anguis domi uectem circumiectus fuisset: "Tum esset" inquit "ostentum, si anguem uectis circumplicauisset". Hoc ille responso satis aperte declarauit nihil habendum esse, quod fieri posset, ostentum. XXIX C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit, duobus anguibus domi comprehensis, haruspices a patre conuocatos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus? Quia sunt haec cotidiana, angues non item; quasi uero referat, quod fieri potest, quam id saepe fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis mortem adferebat Ti. Graccho, emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si neuter anguis emissus esset, quid esset futurum. "At mors insecuta Gracchum est." Causa quidem, credo, aliqua morbi grauioris, non emissione serpentis; neque enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu quidem umquam fiat quod futurum illi esse dixerint. XXX 63 Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani annos auguratum; de quoius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi conuertimus, loquitur Agamemnon: "Ferte, uiri, et duros animo tolerate labores, auguris ut nostri Calchantis fata queamus scire ratosne habeant an uanos pectoris orsus. Namque omnes memori portentum mente retentant, qui non funestis liquerunt lumina fatis. Argolicis primum ut uestita est classibus Aulis quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, nos circum latices gelidos, fumantibus aris, aurigeris diuom placantes numina tauris sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, uidimus immani specie tortuque draconem terribilem, Iouis ut pulsu penetraret ab ara; qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos corripuit pullos; quos cum consumeret octo, nona super tremulo genetrix clangore uolabat; cui ferus immani laniauit uiscera morsu. 64 Hunc, ubi tam teneros uolucris matremque peremit, qui luci ediderat, genitor Saturnius idem abdidit et duro formauit tegmine saxi. Nos autem timidi stantes mirabile monstrum uidimus in mediis diuom uorsarier aris. Tum Calchas haec est fidenti uoce locutus: 'Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achiui? Nobis haec portenta deum dedit ipse creator tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni. Nam quot auis taetro mactatas dente uidetis, tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos; quae decumo cadet et poena satiabit Achiuos.' Edidit haec Calchas; quae iam matura uidetis." 65 Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut dierum? Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus? Postremo quid simile habet passer annis? Nam de angue illo, qui Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam, cum in expeditionem educturus esset, immolauisse, et anguem ab ara exstitisse, eoque die rem praeclare esse gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris. XXXI 66 Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione reuocantur, ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta, aut apes, quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen uel ipsa falsa esse uel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse falsum ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis fuerit anguis non tam est mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano. 67 Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt. Quod ipse et equus eius repente conciderit, non sane mirabile hoc quidem. Quod euelli primi hastati signum non potuerit, timide fortasse signifer euellebat, quod fidenter infixerat. Nam Dionysi equus quid attulit admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit apes in iuba? Sed quia breui tempore regnare coepit, quod acciderat casu uim habuit ostenti. "At Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt eiusdemque dei Thebis ualuae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inuenta." Eorum cum fieri nihil potuerit sine aliquo motu, quid est, cur diuinitus ea potius quam casu facta esse dicamus? XXXII 68 "At in Lysandri statuae capite Delphis exstitit corona ex asperis herbis, et quidem subito." Itane? Censes ante coronam herbae exstitisse quam conceptum esse semen? Herbam autem asperam credo auium congestu, non humano satu; iam quicquid in capite est, id coronae simile uideri potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse neque eas usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum quam deorum uidetur. Simiae uero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror. 69 Quid minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam urnam euertisse, sortes dissupauisse? Et negant historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius accidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Albanus redundasset isque in mare fluxisset, Romam perituram; si repressus esset, Veios ***, ita aqua Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem urbemque retinendam. "At paulo post audita uox est monentis ut prouiderent ne a Gallis Roma caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in noua uia consecratam". Quid ergo? Aius iste Loquens, quom eum nemo norat, et aiebat et loquebatur et ex eo nomen inuenit; posteaquam et sedem et aram et nomen inuenit, obmutuit! Quod idem dici de Moneta potest; a qua praeterquam de sue plena quid umquam moniti sumus? XXXIII 70 Satis multa de ostentis; auspicia restant et sortes, eae quae ducuntur, non illae quae uaticinatione funduntur, quae oracla uerius dicimus; de quibus tum dicemus, cum ad naturalem diuinationem uenerimus. Restat etiam de Chaldaeis; sed primum auspicia uideamus. "Difficilis auguri locus ad contra dicendum." Marso fortasse, sed Romano facillumus. Non enim sumus ii nos augures, qui auium reliquorumue signorum obseruatione futura dicamus. Et tamen credo Romulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse opinionem esse in prouidendis rebus augurando scientiam (errabat enim multis in rebus antiquitas), quam uel usu iam uel doctrina uel uetustate immutatam uidemus; retinetur autem et ad opinionem uulgi et ad magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina, ius augurium, collegio auctoritas. 71 Nec uero non omni supplicio digni P. Claudius L. Iunius consules, qui contra auspicia nauigauerunt; parendum enim religioni fuit nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse consciuit. "Flaminius non paruit auspiciis, itaque periit cum exercitu." At anno post Paulus paruit; num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercitu? Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe, quibus utimur, siue tripudio siue de caelo, simulacra sunt auspiciorum, auspicia nullo modo. XXXIV "Q. Fabi, te mihi in auspicio esse uolo." Respondet: "Audiui." Hic apud maiores adhibebatur peritus, nunc quilubet. Peritum autem esse necesse est eum qui, silentium quid sit, intellegat; id enim silentium dicimus in auspiciis, quod omni uitio caret. 72 Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem qui in auspicium adhibetur, cum ita imperauit is, qui auspicatur: "Dicito, silentium esse uidebitur", nec suspicit nec circumspicit; statim respondet silentium esse uideri. Tum ille: "Dicito, si pascentur." "Pascuntur". Quae aues? Aut ubi? Attulit, inquit, in cauea pullos is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt igitur aues internuntiae Iouis! Quae pascantur necne, quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pauire (terripauium primo, post terripudium dictum est; hoc quidem iam tripudium dicitur) - cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur. XXXV 73 Ergo hoc auspicium diuini quicquam habere potest, quod tam sit coactum et expressum? Quo antiquissumos augures non esse usos argomento est, quod decretum collegii uetus habemus omnem auem tripudium facere posse. Tum igitur esset auspicium, si modo esset ei liberum se ostendisse; tum auis illa uideri posset interpres et satelles Iouis; nunc uero inclusa in cauea et fame enecta si in offam pultis inuadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas? 74 Iam de caelo seruare non ipsos censes solitos qui auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat fulmen sinistrum, auspicium optumum quod habemus ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem institutum rei publicae causa est, ut comitiorum uel in iudiciis populi uel in iure legum uel in creandis magistratibus principes ciuitatis essent interpretes. "At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum augures iudicassent eos uitio creatos esse, magistratu se abdicauerunt." Quis negat augurum disciplinam esse? Diuinationem nego. "At haruspices diuini; quos cum Ti. Gracchus, propter mortem repentinam eius qui in praerogatiua reuerenda subito concidisset, in senatum introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt." 75 Primum uide, ne in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim erat mortuus: id autem sine diuinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse casu qui nullo modo est ex hoc genere tollendus. Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem adsentior C. Marcello potius quam App. Claudio, qui ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum, etsi diuinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea rei publicae causa conseruatum ac retentum. XXXVI 76 Sed de hoc loco plura in aliis, nunc hactenus. Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa, uideamus. Omnibus fere auibus utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra sunt, alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di immortales, quantum differebat!, ut quaedam essent etiam contraria. Atque ille iis semper utebatur, nos, nisi dum a populo auspicia accepta habemus, quam multum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur, qui auspicia non habent? 77 Itaque nec amnis transeunt auspicato, nec tripudio auspicantur. Ubi ergo auium diuinatio? Quae, quoniam ab iis qui auspicia nulla habent bella administrantur, ab urbanis retenta uidetur, a bellicis esse sublata. Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum omisit, idem imperatori idem augur optumus. Et quidem ille dicebat, si quando rem agere uellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere. Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuges auspicium obueniat, ut iumenta iubeant diiungere. 78 Quid est aliud, nolle moneri a Ioue, nisi efficere ut aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, uideri? XXXVII Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deiotarum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus amicitiamque populi Romani functus sit officio; antiquiorem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam regnum et possessiones suas. Credo id quidem, sed hoc nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit recte eum facere, quod populi Romani libertatem difendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit. 79 Aues euentus significant aut aduersos aut secundos; uirtutis auspiciis uideo esse usum Deiotarum, quae uetat spectare fortunam, dum praestetur fides. Aues uero prosperos euentus ostenderunt, certe fefellerunt. Fugit e proelio cum Pompeio: graue tempus! Discessit ab eo: luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem uidit: quid hoc tristius? Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem. Sed labor longius; ad propositum reuertar. Si euenta quaerimus quae exquiruntur auibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin officia, a uirtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt. XXXVIII 80 Omitte igitur lituum Romuli, quem in maximo incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Naui. Nihil debet esse in philosophia commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius, totius augurii primum naturam ipsam uidere, deinde inuentionem, deinde constantiam. Quae est igitur natura, quae uolucris huc et illuc passim uagantis efficiat ut significent aliquid et tum uetent agere, tum iubeant aut cantu aut uolatu? Cur autem aliis a laeua, aliis a dextra datum est auibus ut ratum auspicium facere possint? Quo modo autem haec aut quando aut a quibus inuenta dicemus? Etrusci tamen habent exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem? Attumne Nauium? At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut Phrygum ista inuenta dicemus? Placet igitur humanitatis expertes habere diuinitatis auctores? XXXIX 81 "At omnes reges, populi, nationes utuntur auspiciis." Quasi uero quicquam sit tam ualde quam nihil sapere uulgare, aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat multitudo! Quotus quisque est, qui uoluptatem neget esse bonum? plerique etiam summum bonum dicunt. Num igitur eorum frequente Stoici de sententia deterrentur? Aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem multitudo? Quid mirum igitur si in auspiciis et in omni diuinatione imbecilli animi superstitiosa ista concipiant, uerum dispicere non possint? 82 Quae autem est inter augures conueniens et coniuncta constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennius: "tum tonuit laeuum bene tempestate serena." At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: "prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit." Ita nobis sinistra uidentur, Graiis et barbaris dextra meliora; quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri sinistrum nominauerunt externique dextrum, quia plerumque id melius uidebatur. Haec quanta dissensio est! 83 Quid quod aliis auibus utuntur, aliis signis, aliter obseruant, alia respondent? Non necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, partim superstitione, multa fallendo? XL Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere: Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas tradere. Iam illa:. "Fauete linguis" et "praerogatiuam, omen comitiorum". Hoc est ipsum esse contra se copiosum et disertum, Quando enim ista obseruans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem ducem? Itane, si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et eius uerbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut timorem adferet aut alacritatem? 84 Cum M. Crassus exercitum Brundisii imponeret, quidam in portu caricas Cauno aduectas uendens "Cauneąs" clamitabat. Dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, caueret ne iret; non fuisse periturum, si omini paruisset. Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt obseruanda. XLI 85 Sortes restant et Chaldaei, ut ad uates ueniamus et ad somnia. Dicendum igitur putas de sortibus? Quid enim sors est? Idem prope modum quod micare, quod talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus temeritas et casus, non ratio nec consilium ualet. Tota res est inuenta fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina fecimus, sic uideamus clarissumarum sortium quae tradatur inuentio. Numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris, ad extremum etiam minacibus cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum uisis, inridentibus suis ciuibus id agere coepisse; itaque perfracto saxo sortis erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis. Is est hodie locus saeptus religiose propter Iouis pueri, qui lactens, cum Iunone Fortunae in gremio sedens, mammam adpetens, castissime colitur a matribus. 86 Eodemque tempore in eo loco, ubi Fortunae nunc sita est aedes, mel ex olea fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam, eoque conditas sortis, quae hodie Fortunae monitu tolluntur. Quid igitur in his potest esse certi, quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur? Quo modo autem istae positae in illo loco? Quis robur illud cecidit, dolauit, inscripsit? "Nihil est," inquiunt, "quod deus efficere non possit." Utinam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum superstitiosa sollicitudine et miseria crederent! Sed hoc quidem genus diuinationis uita iam communis explosit; fani pulchritudo et uetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in uolgus. 87 Quis enim magistratus aut quis uir inlustrior utitur sortibus? Ceteris uero in locis sortes plane refrixerunt: quod Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum, nusquam se fortunatiorem quam Praeneste uidisse Fortunam. Ergo hoc diuinationis genus omittamus, (XLII) ad Chaldaeorum monstra ueniamus; de quibus Eudoxus, Platonis auditori in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque uitae ex natali die minime esse credendum. 88 Nominat etiam Panaetius, qui unus e Stoicis astrologorum praedicta reiecit, Anchialum et Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua erat ipse, cum in ceteris astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis genere non usos. Scylax Halicarnassius, familiaris Panaeti, excellens in astrologia idemque in regenda sua ciuitate princeps, totum hoc Chaldaeicum praedicendi genus repudiauit. 89 Sed, ut ratione utamur omissis testibus, sic isti disputant qui haec Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: uim quandam esse aiunt signifero in orbe, qui Graece zwdiako/j dicitur, talem ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo moueat immutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his finitumisque partibus sint quoque tempore, eamque uim uarie moueri ab iis sideribus quae uocentur errantia; cum autem in eam ipsam partem orbis uenerint, in qua sit ortus eius qui nascatur, aut in eam quae coniunctum aliquid habeat aut consentiens, ea triangula illi et quadrata nominant. Etenim cum tempore anni tempestatumque caeli conuersiones commutationesque tantae fiant accessu stellarum et recessu, cumque ea ui solis efficiantur quae uidemus, non ueri simile solum, sed etiam uerum esse censent, perinde utcumque temperatus sit aėr, ita pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores, animum, corpus, actionem uitae, casus cuiusque euentusque fingi. XLIII 90 0 delirationem incredibilem! (non enim omnis error stultitia dicenda est). Quibus etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid, ut praedicere possint dumtaxat qualis quisque natura et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit; cetera quae profiteantur negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas esse similis, uitam atque fortunam plerumque disparem. Procles et Eurysthenes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt; at ii nec totidem annos uixerunt (anno enim Procli uita breuior fuit), multumque is fratri rerum gestarum gloria praestitit. 91 At ego id ipsum, quod uir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam praeuaricatione concedit, nego posse intellegi. Etenim cum, ut ipsi dicunt, Ortus nascentium luna moderetur, eaque animaduertant et notent sidera natalicia Chaldaei, quaecumque lunae iuncta uideantur, oculorum fallacissimo sensu iudicant ea quae ratione atque animo uidere debebant. Docet enim ratio mathematicorum, quam istis notam esse oportebat, quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum absit a proxuma Mercuri stella, multo autem longius a Veneris, deinde alio interuallo distet a sole, cuius lumine conlustrari putatur; reliqua uero tria interualla infinita et immensa, a sole ad Martis, inde ad Iouis, ab eo ad Saturni stellam; inde ad caelum ipsum, quod extremum atque ultumum mundi est. 92 Quae potest igitur contagio ex infinito paene interuallo pertinere ad lunam uel potius ad terram? XLIV Quid? Cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, omnis omnium ortus quicumque gignantur in omni terra quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus qui eodem statu caeli et stellarum nati sint accidere necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat? Cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium diuidunt et aspectum nostrum definiunt (qui a Graecis o)ri/zontej nominantur, a nobis " finientes" rectissume nominari possunt) uarietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint, necesse est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis. 93 Quodsi eorum ui caelum modo hoc, modo illo modo temperatur, qui potest eadem uis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissirnilitudo? In his locis quae nos incolimus post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus; at apud Trogodytas, ut scribitur, ante solstitium; ut, si iam concedamus aliquid uini caelestem ad eos qui in terra gignuntur pertinere, confitendum sit illis eos qui nascuntur eodem tempore posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod minime illis placet; uolunt enim illi omnis eodem tempore ortos, qui ubique sint nati, eadem condicione nasci. XLV 94 Sed quae tanta dementia est, ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit qui uentus, qui imber, quae tempestas ubique sit? Quarum rerum in proxumis locis tantae dissimilitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae eueniat saepe tempestas; quod qui nauigant maxume animaduertunt, cum in flectendis promunturiis uentorum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere non dicere (quod non certe pertinet), illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem uix potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere? Quid? quod non intellegunt seminum uim, quae ad gignendum procreandumque plurimum ualeat, funditus tolli, mediocris erroris est? Quis enim non uidet et formas et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos? Quod non contingeret, si haec non uis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lunae caelique moderatio. 95 Quid? quod uno et eodem temporis puncto nati dissimilis et naturas et uitas et casus habent, parumne declarat nihil ad agendam uitam nascendi tempus pertinere? Nisi forte putamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et natum, quo Africanum. Num quis igitur talis fuit? XLVI 96 Quid? Illudne dubium est quin multi, cum ita nati essent ut quaedam contra naturam deprauata haberent, restituerentur et corrigerentur ab Natura, cum se ipsa reuocasset, aut arte atque medicina? Ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur. Multi etiam naturae uitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum "rho" dicere nequiret, exercitatione fecisse ut planissume diceret. Quodsi haec astro ingenerata et tradita essent, nulla res ea mutare posset. Quid? Dissimilitudo locorum nonne dissimiles bominum procreationes habet? Quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis uarietas dissimilitudoque sit. 97 Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam lunae tactus ad nascendum ualere. Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiundisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt: si enim esset factitatum, non esset desitum; neminem autem habemus auctorem, qui id aut fieri dicat aut factum sciat. XLVII Videsne, me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae princeps Stoicorum Panaetius dixerit? Ego autem etiam haec requiro, omnesne, qui Cannensi pugna ceciderint, uno astro fuerint; exitus quidem omnium unus et idem fit. Quid? Qui ingenio atque animo singulares, num astro quoque uno? Quod enim tempus quo non innumerabiles nascuntur? At certe similis nemo Homeri. 98 Et, si ad rem pertinet quo modo caelo adfecto compositisque sideribus quodque animal oriatur, ualeat id necesse est non in hominibus solum, uerum in bestiis etiam; quo quid potest dici absurdius? L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis Chaldaeicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Pardibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo cum esset Luna, natam esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat. 99 0 uim maxumam erroris! Etiamne urbis natalis dies ad uim stellarum et lunae pertinebat? Fac in puero referre ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit; num hoc in latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit ualere? Sed quid plura? Cotidie refelluntur. Quam multa ego Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse moriturum! Ut mihi permirum uideatur quemquam exstare qui etiam nunc credat iis quorum praedicta cotidie uideat re et euentis refelli. XLVIII 100 Restant duo diuinandi genera, quae habere dicimur a natura, non ab arte, uaticinandi et somniandi; de quibus, Quinte," inquam, "si placet, disseramus." "Mihi uero," inquit, "placet; his enim quae adhuc disputasti prorsus adsentior, et, uere ut loquar, quamquam tua me oratio confirmauit, tamen etiam mea sponte nimis superstitiosam de diuinatione Stoicorum sententiam iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis mouebat, et ueteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret, Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tamquam oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore diuino incitatus animus aut somno relaxatus solute moueatur ac libere. His de generibus quid sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane uelim." XLIX 101 Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab alio principio sum exorsus dicere. "Non ignoro," inquam, "Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris diuinandi generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae a libera mente fluere uiderentur, probares. Dicam igitur de istis ipsis duobus generibus mihi quid uideatur, si prius et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid ualeat uidero. Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere hoc modo: "Si sunt di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid euenturum sit ignorant, aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sint futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. 102 At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici), neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt, neque nostra nihil interest scire ea quae futura sunt (erimus enim cautiores, si sciemus), neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius), neque non possunt futura praenoscere. Non igitur di sunt nec significant nobis futura. Sunt autem di; significant ergo. Et non, si significant futura, nullas dant uias nobis ad significationum scientiam (frustra enim significarent), nec, si dant uias, non est diuinatio: est igitur diuinatio." 103 0 acutos homines! Quam paucis uerbis confectum negotium putant! Ea sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id quod dubitatur efficitur. L Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum quod in natura rerum omne esse dicimus id infinitum esse concluserit? "Quod finitum est" inquit "habet extremum." Quis hoc non dederit?- "Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus." Hoc quoque est concedendum. "At, quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus." Ne hoc quidem negari potest. "Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est." 104 Videsne, ut ad rem dubiam concessis rebus peruenerit? Hoc uos dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus concedantur, sed ea sumitis quibus concessis nihilo magis efficiatur quod uelitis. Primum enim hoc sumitis: "Si sunt di, benefici in homines sunt." Quis hoc uobis dabit? Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu loquitur adsentiente populo: "Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum, sed eos non curare opinor quid agat humanum genus." Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed nihil est necesse dicere quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controuersumque sit. LI 105 Sequitur porro, nihil deos ignorare quod omnia sint ab iis constituta. Hic uero quanta pugna est doctissumorum hominum negantium esse haec a dis immortalibus constituta! "At nostra interest scire ea quae euentura sint." Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire. Negant id esse alienum maiestate deorum: scilicet casas omnium introspicere, ut uideant quid cuique conducat. 106 "Neque non possunt futura praenoscere. " Negant posse ii, quibus non placet esse certum quid futurum sit. Videsne igitur quae dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: "Non igitur et sunt di nec significant futura"; id enim iam perfectum arbitrantur. Deinde adsumunt: 'Sunt autem di", quod ipsum non ab omnibus conceditur. "Significant ergo." Ne id quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen esse di. Nec, si significent, non dare uias aliquas ad scientiam significationis. At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? " Nec, si dant uias, nulla est diuinatio. " Fac dare deos, quod absurdum est; quid refert, si accipere non possumus? Extremum : 'Est igitur diuinatio." Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, uerum effici non potest. Iacet igitur tota conclusio. LII 107 Veniamus nunc ad optumum uirum, familiarem nostrum, Cratippum. "Si sine oculis" inquit "non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui uel semel ita est usus oculis ut uera cerneret, is habet sensum oculorum uera cernentium. Item igitur, si sine diuinatione non potest officium et munus diuinationis exstare, potest autem, cum quis diuinationem habeat, errare aliquando nec uera cernere, satis est ad confirmandam diuinationem semel aliquid ita esse diuinatum nihil ut fortuito cecidisse uideatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur diuinationem confitendum est." Festiue et breuiter; sed cum bis sumpsit quod uoluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen quod adsumit concedi nullo modo potest. 108 "Si" inquit "aliquando oculi peccent, tamen, quia recte aliquando uiderunt, inest in iis uis uidendi; item, si quis semel aliquid in diuinatione dixerit, is, etiam cum peccet, tamen existumandus sit habere uim diuinandi." LIII Vide, quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non uidentur. Oculi enim uera cernentes utuntur natura atque sensu; animi, si quando uel uaticinando uel somniando uera uiderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium uerum euaserit, non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae lh/mmata appellant dialectici, sed nos latine loqui malumus), adsumptio tamen (quam pro/slhyin idem uocant) non dabitur. 109 Adsumit autem Cratippus hoc modo: "Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae." At ego dico nullam: uide, quanta sit controuersia; iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. "At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus." Quid est perspicuum? "Multa uera" inquit "euadere." Quid quod multo plura falsa? Nonne ipsa uarietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, uera est (tecum enim mihi res est), nonne intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? Quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, euaserit. Ergo aut ea quoque genera diuinandi sunt quae tu rectissume improbas, aut, si ea non sunt, non intellego cur haec duo sint quae relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa possunt esse quae tollis. LIV 110 Quid uero habet auctoritatis furor iste, quem diuinum uocatis, ut, quae sapiens non uideat, ea uideat insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, diuinos adsecutus sit? Sibyllae uersus obseruamus, quos illa furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re uera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salui esse uellemus. Hoc si est in libris, in quem hominem et in quod tempus est? Callide enim, qui illa composuit, perfecit ut, quodcumque accidisset, praedictum uideretur, hominum et temporum definitione sublata. 111 Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem uersus alias in aliam rem posse accommodari uiderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poėma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum uero ea, quae a(krostixi/j dicitur, cum deinceps ex primis uersus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: " Q. ENNIUS FECIT". Id certe magis est attenti animi quam furentis. 112 Atque in Sibyllinis ex primo uersu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est, non furentis, adhibentis diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur quidem libri ualeantque ad deponendas potius quam ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut quiduis potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur. LV "At multi saepe uera uaticinati, ut Cassandra: "iamque mari magno..." eademque paulo post: 'eheu uidete!" 113 Num igitur me cogis etiam fabulis credere? Quae delectationis habeant quantum uoles, uerbis sententiis numeris cantibus adiuuentur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere. Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Marciis uatibus nec Apollinis opertis credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt. 114 "Quid?' inquies, "remex ille de classe Coponi nonne ea praedixit quae facta sunt? "Ille uero, et ea quidem quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, uidebaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter uetustatem; casum autem proeli nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte. Ille autem Graecus, quid mirum si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse discessit? Qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne euenirent, ea demens euentura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque homines, magis ueri simile est uesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum immortalium perspicere potuisse? LVI 115 Sed iam ad te uenio, "o sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum obsides, unde superstitiosa primum saeua euasit uox fera." Tuis enim oraclis Chrysippus totum uolumen impleuit partim falsis, ut ego opinor, partim casu ueris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes reuerenda sit, partim ambiguis et quae ad dialecticum deferenda sint. Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae: "Croesus Halyn penetrans magnam peruertet opum uim" hostium uim se peruersurum putauit, peruertit autem suam: 116 utrum igitur eorum accidisset, uerum oraclum fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum Croeso? Aut Herodotum cur ueraciorem ducam Ennio? Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim est, qui credat Apollinis ex oraclo Pyrrho esse responsum: "aiio te, Aeacida, Romanos uincere posse"? Primum latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo uersus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, "stolidum genus Aeacidarum - bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes -", tamen hanc amphiboliam uersus intellegere potuisset, "uincere te Romanos" nihilo magis in se quam in Romanos ualere; nam illa amphibolia, quae Croesum decepit, uel Chrysippum potuisset fallere, haec uero ne Epicurum quidem. LVII 117 Sed, quod caput est, cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu [tantum modo], iam ut nihil possit esse contemptius? Hoc loco cum urguentur euanuisse aiunt uetustate uim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. De uino aut salsamento putes loqui, quae euanescunt uetustate; de ui loci agitur, neque solum naturali, sed etiam diuina; quae quo tandem modo euanuit? "Vetustate," inquies. Quae uetustas est, quae uim diuinam conficere possit? Quid tam diuinum autem quam adflatus e terra mentem ita mouens ut eam prouidam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero uersuque pronuntiet? Quando ista uis autem euanuit? An postquam homines minus creduli esse coeperunt? 118 Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum filippi/zein Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret; quod licet existumare in aliis quoque oraclis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quiduis malle uidentur quam se non ineptos. Euanuisse mauultis et extinctum esse id quod, si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non credere. LVIII 119 Similis est error in somniis; quorum quidem defensio repetita quam longe est! Diuinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium multitudine completum esse mundum; hac igitur mentis et ipsius diuinitate, et coniunctione cum externis mentibus cerni quae sint futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi putat atque concidere, et ipsum esse dormire. Iam Pythagoras et Plato, locupletissimi auctores, quo in somnis certiora uideamus, praeparatos quodam cultu atque uictu proficisci ad dormiendum iubent; faba quidem Pythagorei utique abstinere, quasi uero eo cibo mens, non uenter infletur. Sed nescio quo modo nihil tam absurde dici potest quod non dicatur ab aliquo philosophorum. 120 Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moueri an, ut Democritus censet, externa et aduenticia uisione pulsari? Siue enim sic est siue illo modo, uideri possunt permulta somniantibus falsa pro ueris. Nam et nauigantibus moueri uidentur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina. Quid dicam insanis, quid ebriis quam multa falsa uideantur? Quodsi eius modi uisis credendum non est, cur somniis credatur nescio. Nam tam licet de his erroribus, si uelis, quam de somniis disputare, ut ea, quae stant, si moueri uideantur, terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem moueri. LIX 121 Iam ex insanorum aut ebriorum uisis innumerabilia coniectura trahi possunt, quae futura uideantur. Quis est enim, qui totum diem iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus; et miramur aliquando id quod somniarimus euadere? Quid est tam incertum quam talorum iactus? Tamen nemo est quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur, ut inepti, Veneris id impulsu fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis uisis credendum non est, non uideo, quid praecipui somnus habeat, in quo ualeant falsa pro ueris. 122 Quodsi ita natura paratum esset ut ea dormientes agerent quae somniarent, adligandi omnes essent, qui cubitum irent; maiores enim quam ulli insani efficerent motus somniantes. Quodsi insanorum uisis fides non est habenda, quia falsa sunt, cur credatur somniantium uisis, quae multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an quod insani sua uisa coniectori non narrant, narrant qui somniauerunt? Quaero etiam, si uelim scribere quid aut legere aut canere uel uoce uel fidibus aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum esplicare, somniumne exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest. Atqui, ne si nauigare quidem uelim, ita gubernem, ut somniauerim; praesens enim poena sit. 123 Qui igitur conuenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam? An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per somnum curationem ualetudinis, Neptunus gubernantibus non potest? Et si sine medico medicinam dabit Minerua, Musae scribendi, legendi,ceterarum artium scientiam somniantibus non dabunt? At si curatio daretur ualetudinis, haec quoque quae dixi darentur; quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua sublata tollitur omnis auctoritas somniorum. LX 124 Sed haec quoque in promptu fuerint; nunc interiora uideamus. Aut enim diuina uis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit, aut coniectores ex quadam conueniente et coniunctione naturae, quam uocant sumpa/qeian, quid cuique rei conueniat ex somniis, et quid quamque rem sequatur, intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam obseruatio constans atque diuturna est, cum quid uisum secundum quietem sit, quid euenire et quid sequi soleat. Primum igitur intellegendum est nullam uim esse diuinam effectricem somniorum. Atque illud quidem perspicuum est, nulla uisa somniorum proficisci a numine deorum. Nostra enim causa di id facerent, ut prouidere futura possemus. 125 Quotus igitur est quisque qui somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit? Quam multi uero qui contemnant eamque superstitionem imbecilli animi atque anilis putent? Quid est igitur, cur his hominibus consulens deus somniis moneat eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria quidem digna ducant? Nec enim ignorare deus potest, qua mente quisque sit, nec frustra ac sine causa quid facere dignum deo est quod abhorret etiam ab hominis constantia. Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoc deus aut frustra somniorum significatione utitur; at horum neutrum in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari fatendum est. LXI 126 Illud etiam requiro, cur, si deus ista uisa nobis prouidendi causa dat, non uigilantibus potius det quam dormientibus. Siue enim externus et aduenticius pulsus animos dormientium commouet, siue per se ipsi animi mouentur, siue quae causa alia est cur secundum quietem aliquid uidere, audire, agere uideamur, eadem causa uigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem facerent, uigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae uigilantibus uideantur quam quae somniantibus. Fuit igitur diuina beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora uisa dare uigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non fit, somnia diuina putanda non sunt. 127 Iam uero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus, somniorum, potius quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, "hoc facito, hoc ne feceris" diceret idque uisum uigilanti potius quam dormienti daret? LXII Iam uero quis dicere audeat uera omnia esse somnia? "Aliquot somnia uera," inquit Ennius, " sed omnia non necesse est." Quae est tandem ista distinctio? Quae uera, quae falsa habet? Et si uera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? Nam si ea quoque diuina, quid inconstantius deo? Quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus uisis concitare? Sin uera uisa diuina sunt, falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura? Quod quoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est. 128 Naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse uacuus potest. Is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in uisa uaria et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum quas uigilans gesserit aut cogitauerit; quarum perturbatione mirabiles interdum exsistunt species somniorum; quae si alia falsa, alia uera, qua nota internoscantur scire sane uelim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus? Sin quaepiam est, aueo audire quae sit; sed haerebunt. LXIII 129 Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia excellentis, concursare omnium mortalium, qui ubique sunt, non modo lectos, uerum etiam grabatos, et, cum stertentem aliquem uiderint, obicere iis uisa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant, an natura fieri ut mobiliter animus agitatus, quod uigilans uiderit, dormiens uidere uideatur. Utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione naturae? Ut, si iam fieri possit uera coniectura somniorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non possint: ex leuissimo enim et indoctissimo genere constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sapientem diuinum esse posse. 130 Chrysippus quidem diuinationem definit his uerbis: "uim cognoscentem et uidentem et explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur"; officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quemadmodumque ea procurentur atque expientur. Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo: esse uim cernentem et explanantem quae a dis hominibus significentur in somnis. Quid ergo? ad haec mediocri opus est prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta? Talem autem cognouimus neminem. LXIV 131 Vide igitur, ne, etiamsi diuinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen diuinum reperire possimus. Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis quae ipsi per nos intellegamus, neque ea quorum interpretes habere possimus? Similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete. 132 Iam uero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? Intellegi enim a nobis di uelle debebant ea quae nostra causa nos monerent. "Quid? poėta nemone, physicus obscurus?" 133 Ille uero nimis etiam obscurus Euphorion; at non Homerus; uter igitur melior? Valde Heraclitus obscurus, minime Democritus; num igitur conferendi? Mea causa me mones quod non intellegam: quid me igitur mones? Ut si quis medicus aegroto imperet ut sumat "terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam", potius quam hominum more "cocleam" diceret. Nam Pacuuianus Amphio "quadrupes, tardigrada, agrestis, humilis, aspera, capite breui, ceruice anguina, aspectu truci, suiscerata, inanima cum animali sono" cum dixisset obscurius, tum Attici respondent: "non intellegimus, nisi si aperte dixeris." At ille uno uerbo: "testudo". Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere? LXV 134 Defert ad coniectorem quidam somniasse se ouum pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto. Fodit, inuenit auri aliquantum, idque circumdatum argento; misit coniectori quantulum uisum est de argento. Tum ille "Nihilne" inquit "de uitello?" Id enim ei ex ouo uidebatur aurum declarasse, reliquum argentum. Nemone igitur umquam alius ouum somniauit? Cur ergo hic nescio qui thesaurum solus inuenit? Quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur! Quam autem ob causam tam est obscure admonitus, ut ex ouo nasceretur thesauri similitudo, potius quam aperte thesaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides uetitus est nauigare? 135 Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum. LXVI Ad aperta et clara ueniamus, quale est de illo interfecto a copone Megaris, quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, uetitus est nauigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror. Qui, cum Ptolomaeus, familiari eius, in proelio telo uenenato ictus esset eoque uulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem uisus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco); eius autem esse uim tantam ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt qui illam radiculam quaererent; qua inuenta et Ptolņmaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli uulnerati. 136 Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris Dionysi, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Deci; peruulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt, nonnulla etiam ficta fortasse: quis enim auctor istorum? De nostris somniis quid habemus dicere? Tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum. LXVII Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos immortalis, uideamus ne nostra superstitione et deprauatione superetur. 137 Quem enim tu Marium uisum a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut Democrito uidetur. Unde profectam imaginem? A corporibus enim solidis et a certis figuris uult fluere imagines; quod igitur Mari corpus erat? "Ex eo," inquit, "quod fuerat." Ista igitur me imago Mari in campum Atinatem persequebatur? "Plena sunt imaginum omnia; nulla enim species cogitari potest nisi pulsu imaginum." 138 Quid ergo? istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul atque uelimus, accurrant? Etiamne earum rerum quae nullae sunt? Quae est enim forma tam inuisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit, ut, quae numquam uidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras? 139 Num igitur, cum aut muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum me aliqua pellit? Omnia igitur quae uolumus nota nobis esse possunt: nihil est enim de quo cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae; nec cognoui quemquam qui maiore auctoritate nihil diceret. Animorum est ea uis eaque natura, ut uigeant uigilantes nullo aduenticio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate. Hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese. Itaque in eo et formae uersantur et actiones, et multa audiri, multa dici uidentur. 140 Haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et uariata uersantur, maxumeque reliquiae rerum earum mouentur in animis et agitantur, de quibus uigilantes aut cogitauimus aut egimus; ut mihi temporibus illis multum in animo Marius uersabatur recordanti quam ille grauem suum casum magno animo, quam constanti tulisset. Hanc credo causam de illo somniandi fuisse. LXVIII Tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum uisus emersus e flumine. Inerant enim in utriusque nostrum animis uigilantium cogitationum uestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Mari, tibi, quod equus in quo ego uehebar, mecum una demersus rursus apparuit. 141 An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent? Alexandro draco loqui uisus est. Potest omnino hoc esse falsum, potest uerum; sed, ut uerum sit, non est mirabile; non enim audiuit ille draconem loquentem, sed est uisus audire, et quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est; sed nihil est magnum somnianti. Quaero autem cur Alexandro tam inlustre somnium, tam certum, nec huic eidem alias, nec multa ceteris; mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane quod meminerim. Frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate. 142 Nunc quidem propter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam uideor quam cum aut in foro magistratus aut in curia senatum uideo, somniare. LXIX Etenim (ex diuisione hoc secundum est) quae est continuato coniunctioque naturae, quam, ut dixi, uocant sumpa/qeian , eius modi, ut thesaurus ex ouo intellegi debeat? Nam medici ex quibusdam rebus et aduenientis et crescentis morbos intellegunt, nonnullas etiam ualetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt. Thesaurus uero et hereditas et honos et uictoria et multa generis eiusdem qua cum somniis naturali cognatione iunguntur? 143 Dicitur quidam, cum in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse. Video sumpa/qeian : uisum est enim tale obiectum dormienti, ut id, quod euenit, naturae uis, non opinio erroris effecerit. Quae igitur natura obtulit illam speciem Simonidi, a qua uetaretur nauigare? Aut quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod scribitur somnium? qui paulo ante interitum uisus est in somnis amicae esse amictus amiculo. Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio. Ergo hoc inerat in rebus futuris et causas naturalis habebat, an, et ut uideretur et ut eueniret, casus effecit? LXX 144 Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam uim consensumque naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans uisus est in somnis curru quadrigarum uehi. Mane ad coniectorem. At ille "Vinces" inquit; "id enim celeritas significat et uis equorum." Post idem ad Antiphontem. Is autem "Vincare" inquit "necesse est; an non intellegis quattuor ante te cucurrisse?" Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri; sed ad cursorem redeo): ad interpretem detulit aquilam se in somnis uisum esse factum. At ille: " Vicisti; ista enim aui uolat nulla uehementius. " Huic eidem Antipho "Baro," inquit, "uictum te esse non uides? Ista enim auis insectans alias auis et agitans semper ipsa postrema est." 145 Parere quaedam matrona cupiens, dubitans essetne praegnans, uisa est in quiete obsignatam habere naturam. Rettulit. Negauit eam, quoniam obsignata fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est ars coniectoris eludentis ingenio? An ea quae dixi et innumerabilia quae conlecta habent Stoici quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium? Medici signa quaedam habent ex uenis et ex spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt; gubernatores, cum exsultantis lolligines uiderunt aut delphinos se in portum conicientes, tempestatem significari putant. Haec ratione explicari et ad naturam reuocari facile possunt, ea uero, quae paulo ante dixi, nullo modo. LXXI 146 "At enim obseruatio diuturna (haec enim pars una restat) notandis rebus fecit artem. " Ain tandem? " Somnia obseruari possunt. " Quonam modo? Sunt enim innumerabiles uarietates. Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et semper noua aut memoria complecti aut obseruando notare possumus? Astrologi motus errantium stellarum notauerunt: inuentus est enim ordo in iis stellis, qui non putabatur. Cedo tandem qui sit ordo aut quae concursatio somniorum; quo modo autem distingui possunt uera somnia a falsis, cum eadem et aliis aliter euadant et isdem non semper eodem modo? Ut mihi mirum uideatur, cum mendaci homini ne uerum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium uerum euasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment. 147 Si igitur neque deus est effector somniorum neque naturae societas ulla cum somniis, neque obseruatione inueniri potuit scientia, effectum est ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui ea uident, nihil diuinent, ii qui interpretantur coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum uisis effecerit, neque coniectura, quae in uarias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incčrtius. LXXII 148 Explodatur haec quoque somniorum diuinatio pariter cum ceteris. Nam, ut uere loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupauit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi uidebamur si eam funditus sustulissemus. Nec uero (id enim diligenter intellegi uolo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. 149 Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat enim et urget et, quo te cumque uerteris, persequitur, siue tu uatem siue tu omen audieris, siue immolaris siue auem adspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem uideris, si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumue quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eueniat, ut numquam liceat quieta mente consistere. 150 Perfugium uidetur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus ualerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia uidentes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur. Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur. Cum quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxume contemnamus, sed quod uidentur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere. Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare quae simillima ueri uideantur, conferre causas et quid in quamque sententiam dici possit expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime utemur." "Mihi uero", inquit ille, "nihil potest esse iucundius." Quae cum essent dicta, surreximus.