[1,0] DE RE PUBLICA - LIBER PRIMUS. [1,1] I. (1) - - - petu liberauissent, nec C- Duelius A- Atilius L- Metellus terrore Karthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q- Maximus eneruauisset, aut M- Marcellus contudisset, aut a portis huius urbis auolsum P- Africanus compulisset intra hostium moenia. M- uero Catoni homini ignoto et nouo, quo omnes qui isdem rebus studemus quasi exemplari ad industriam uirtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio delectare, salubri et propinquo loco. sed homo demens ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis et tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari, quam in illa tranquillitate atque otio iucundissime uiuere. omitto innumerabilis uiros, quorum singuli saluti huic ciuitati fuerunt, et qui sunt procul ab aetatis huius; memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum queratur. unum hoc definio, tantam esse necessitatem uirtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea uis omnia blandimenta uoluptatis otique uicerit. [1,2] II. (2) Nec uero habere uirtutem satis est quasi artem aliquam nisi utare; etsi ars quidem cum ea non utare scientia tamen ipsa teneri potest, uirtus in usu sui tota posita est; usus autem eius est maximus ciuitatis gubernatio, et earum ipsarum rerum quas isti in angulis personant, reapse non oratione perfectio. nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod ab iis partum confirmatumque sit, a quibus ciuitatibus iura discripta sunt. unde enim pietas, aut a quibus religio? unde ius aut gentium aut hoc ipsum ciuile quod dicitur? unde iustitia fides aequitas? unde pudor continentia fuga turpidinis adpetentia laudis et honestatis? unde in laboribus et periculis fortitudo? nempe ab iis qui haec disciplinis informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus. (3) quin etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo quid adsequerentur eius discipuli, respondisse ut id sua sponte facerent quod cogerentur facere legibus. ergo ille, ciuis qui id cogit omnis imperio legumque poena, quod uix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis qui illa disputant ipsis est praeferendus doctoribus. quae est enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae ciuitati publico iure et moribus? equidem quem ad modum 'urbes magnas atque inperiosas', ut appellat Ennius, uiculis et castellis praeferendas puto, sic eos qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos. et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani, studemusque nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem uitam hominum reddere, et ad hanc uoluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum cursum qui semper fuit optimi cuiusque, neque ea signa audiamus quae receptui canunt, ut eos etiam reuocent qui iam processerint. [1,3] III. (4) His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis qui contra disputant primum labores qui sint re publica defendenda sustinendi, leue sane inpedimentum uigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus sed etiam in mediocribus uel studiis uel officiis uel uero etiam negotiis contemnendum. adiunguntur pericula uitae, turpisque ab his formido mortis fortibus uiris opponitur, quibus magis id miserum uideri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus ut possint eam uitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere. illo uero se loco copiosos et disertos putant, cum calamitates clarissimorum uirorum iniuriasque iis ab ingratis inpositas ciuibus colligunt. (5) hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem uictorem domitoremque Persarum, nondum sanatis uolneribus iis quae corpore aduerso in clarissima uictoria accepisset, uitam ex hostium telis seruatam in ciuium uinclis profudisse, et Themistoclem patria quam liberauisset pulsum atque proterritum, non in Graeciae portus per se seruatos sed in barbariae sinus confugisse quam adflixerat, nec uero leuitatis Atheniensium crudelitatisque in amplissimos ciuis exempla deficiunt. quae nata et frequentata apud illos etiam in grauissumam ciuitatem nostram dicunt redundasse; (6) nam uel exilium Camilli uel offensio commemoratur Ahalae uel inuidia Nasicae uel expulsio Laenatis uel Opimi damnatio uel fuga Metelli uel acerbissima C- Mari clades --- principum caedes, uel eorum multorum pestes quae paulo post secutae sunt. nec uero iam nomine abstinent, et credo quia nostro consilio ac periculo sese in illa uita atque otio conseruatos putant, grauius etiam de nobis queruntur et amantius. sed haud facile dixerim, cur cum ipsi discendi aut uisendi causa maria tramittant - - -. (- - -) [1,4] IV. (7) saluam esse consulatu abiens in contione populo Romano idem iurante iurassem, facile iniuriarum omnium compensarem curam et molestiam. quamquam nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris, neque tantum molestiae quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus, quam ex laetitia inproborum dolorem. sed si aliter ut dixi accidisset, qui possem queri? cum mihi nihil inprouiso nec grauius quam expectauissem pro tantis meis factis euenisset. is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter uariam suauitatem studiorum in quibus a pueritia uixeram, aut si quid accideret acerbius uniuersis, non praecipuam sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitauerim me grauissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obuium ferre conseruandorum ciuium causa, meisque propriis periculis parere commune reliquis otium. (8) neque enim hac nos patria lege genuit aut educauit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis, ac tantummodo nostris ipsa commodis seruiens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi ingenii consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur, tantumque nobis in nostrum priuatum usum quantum ipsi superesse posset remitteret. [1,5] V. (9) Iam illa, perfugia quae sumunt sibi ad excusationem quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit. quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas cum insanos atque indomitos impetus uolgi cohibere non possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus aduersariis decertantem uel contumeliarum uerbera subire, uel expectare sapienti non ferendas iniurias: proinde quasi bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne pareant inprobis, neue ab isdem lacerari rem publicam patiantur, cum ipsi auxilium ferre si cupiant non queant. [1,6] VI. (10) Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et necessitas coegerit? quasi uero maior cuiquam necessitas accidere possit quam accidit nobis; in qua quid facere potuissem, nisi tum consul fuissem? consul autem esse qui potui, nisi eum uitae cursum tenuissem a pueritia, per quem equestri loco natus peruenirem ad honorem amplissimum? non igitur potestas est ex tempore aut cum uelis opitulandi rei publicae, quamuis ea prematur periculis, nisi eo loco sis ut tibi id facere liceat. (11) maximeque hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum uideri solet, quod qui tranquillo mari gubernare se negent posse, quod nec didicerint nec umquam scire curauerint, iidem ad gubernacula se accessuros profiteantur excitatis maximis fluctibus. isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant. quare qui conuenit polliceri operam suam rei publicae tum denique si necessitate cogantur? cum, quod est multo procliuius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant. equidem, ut uerum esset sua uoluntate sapientem descendere ad rationes ciuitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum ciuilium minime neglegendam scientiam sapienti propterea, quod omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset. [1,7] VII. (12) Haec plurimis a me uerbis dicta sunt ob eam causam, quod his libris erat instituta et suscepta mihi de re publica disputatio; quae ne frustra haberetur, dubitationem ad rem publicam adeundi in primis debui tollere. ac tamen si qui sunt qui philosophorum auctoritate moueantur, dent operam parumper atque audiant eos quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et gloria; quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere. eos uero septem quos Graeci sapientis nominauerunt, omnis paene uideo in media re publica esse uersatos. neque enim est ulla res in qua propius ad deorum numen uirtus accedat humana, quam ciuitatis aut condere nouas aut conseruare iam conditas. [1,8] VIII. (13) Quibus de rebus, quoniam nobis contigit ut idem et in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum consecuti, et in explicandis rationibus rerum ciuilium quandam facultatem, non modo usu sed etiam studio discendi et docendi - - - essemus auctores, cum superiores ali fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae inuenirentur, ali in gerendo probabiles, in disserendo rudes. nec uero nostra quaedam est instituenda noua et a nobis inuenta ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sapientissimorum nostrae ciuitatis uirorum disputatio repetenda memoria est, quae mihi tibique quondam adulescentulo est a P- Rutilio Rufo, Smyrnae cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua nihil fere quod magno opere ad rationes omnium rerum pertineret praetermissam puto. [1,9] IX. (14) Nam cum P- Africanus hic Pauli filius feriis Latinis Tuditano cons- et Aquilio constituisset in hortis esse, familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies uentitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius uenit Q- Tubero. quem cum comiter Scipio adpellauisset libenterque uidisset, 'quid tu' inquit 'tam mane Tubero? dabant enim hae feriae tibi opportunam sane facultatem ad explicandas tuas litteras'. tum ille (Tubero): 'mihi uero omne tempus est ad meos libros uacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc praesertim motu rei publicae'. tum Scipio: 'atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo'. et ille (Tubero): 'at uero animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi ut constituimus parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio'. (Scipio) 'libente me uero, ut aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur'. [1,10] X. (15) Tum ille (Tubero): 'uisne igitur, quoniam et me quodam modo inuitas et tui spem das, hoc primum Africane uideamus, ante quam ueniunt alii, quidnam sit de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu? neque enim pauci neque leues sunt qui se duo soles uidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam ratio quaerenda sit'. hic Scipio: 'quam uellem Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera tum haec caelestia uel studiosissime solet quaerere. sed ego Tubero - nam tecum aperte quod sentio loquar - non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui quae uix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat ut oculis ea cernere uideatur aut tractare plane manu. quo etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit, eaque quae de natura quaererentur, aut maiora quam hominum ratio consequi possit, aut nihil omnino ad uitam hominum adtinere dixerit'. (16) dein Tubero: 'nescio Africane cur ita memoriae proditum sit, Socratem omnem istam disputationem reiecisse, et tantum de uita et de moribus solitum esse quaerere. quem enim auctorem de illo locupletiorem Platone laudare possumus? cuius in libris multis locis ita loquitur Socrates, ut etiam cum de moribus de uirtutibus denique de re publica disputet, numeros tamen et geometriam et harmoniam studeat Pythagorae more coniungere'. tum Scipio: 'sunt ista ut dicis; sed audisse te credo Tubero, Platonem Socrate mortuo primum in Aegyptum discendi causa, post in Italiam et in Siciliam contendisse, ut Pythagorae inuenta perdisceret, eumque et cum Archyta Tarentino et cum Timaeo Locro multum fuisse et Philolai commentarios esse nanctum, cumque eo tempore in his locis Pythagorae nomen uigeret, illum se et hominibus Pythagoreis et studiis illis dedisse. itaque cum Socratem unice dilexisset, eique omnia tribuere uoluisset, leporem Socraticum subtilitatemque sermonis cum obscuritate Pythagorae et cum illa plurimarum artium grauitate contexuit'. [1,11] XI. (17) Haec Scipio cum dixisset, L- Furium repente uenientem aspexit, eumque ut salutauit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocauit. et cum simul P. Rutilius uenisset, qui est nobis huius sermonis auctor, eum quoque ut salutauit, propter Tuberonem iussit adsidere. tum Furius: 'quid uos agitis? num sermonem uestrum aliquem diremit noster interuentus?' 'minime uero', Africanus; 'soles enim tu haec studiose inuestigare quae sunt in hoc genere de quo instituerat paulo ante Tubero quaerere; Rutilius quidem noster etiam, sub ipsis Numantiae moenibus solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere'. 'quae res tandem inciderat?' inquit Philus. tum ille (Scipio): 'de solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te audire quid sentias'. [1,12] XII. (18) Dixerat hoc ille, cum puer nuntiauit uenire ad eum Laelium domoque iam exisse. tum Scipio calceis et uestimentis sumptis e cubiculo est egressus, et cum paululum inambulauisset in porticu, Laelium aduenientem salutauit et eos, qui una uenerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, et C- Fannium et Quintum Scaeuolam, generos Laeli, doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum omnis salutauisset, conuertit se in porticu et coniecit in medium Laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret Laelius, domi uicissim Laelium, quod aetate antecedebat, obseruaret in parentis loco Scipio. dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti, Scipionique eorum aduentus periucundus et pergratus fuisset, placitum est ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent; quod cum facere uellent, interuenit uir prudens omnibusque illis et iucundus et carus, M- Manilius qui a Scipione ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio. [1,13] XIII. (19) Tum Philus: 'non mihi uidetur' inquit 'quod hi uenerunt alius nobis sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid horum auribus'. hic Laelius: 'quid tandem agebatis, aut cui sermoni nos interuenimus?' (Philus) 'quaesierat ex me Scipio quidnam sentirem de hoc quod duo soles uisos esse constaret'. (Laelius) 'ain uero, Phile? iam explorata nobis sunt ea quae ad domos nostras quaeque ad rem publicam pertinent? siquidem quid agatur in caelo quaerimus'. et ille (Philus): 'an tu ad domos nostras non censes pertinere scire quid agatur et quid fiat domi? quae non ea est quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus, quod domicilium quamque patriam di nobis communem secum dederunt, cum praesertim si haec ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint. ac me quidem ut hercule etiam te ipsum Laeli omnisque auidos sapientiae cognitio ipsa rerum consideratioque delectat'. (20) tum Laelius: 'non inpedio, praesertim quoniam feriati sumus; sed possumus audire aliquid an serius uenimus?' (Philus) nihil est adhuc disputatum, et quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras equidem concessero'. (Laelius) 'immo uero te audiamus, nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles putat esse componendum, ut ita caelum possideant ut uterque possederit'. tum Manilius: 'pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest quid sit suum quid alienum? sed ista mox; nunc audiamus Philum, quem uideo maioribus iam de rebus quam me aut quam P- Mucium consuli'. [1,14] XIV. (21) Tum Philus: 'nihil noui uobis adferam, neque quod a me sit cogitatum aut inuentum; nam memoria teneo C- Sulpicium Gallum, doctissimum ut scitis hominem, cum idem hoc uisum diceretur et esset casu apud M- Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram quam M- Marcelli auus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportauisset, iussisse proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen audissem, speciem ipsam non sum tanto opere admiratus; erat enim illa uenustior et nobilior in uolgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo Virtutis Marcellus idem. (22) sed posteaquam coepit rationem huius operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii quam uideretur natura humana ferre potuisse iudicabam fuisse. dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque plenae uetus esse inuentum, et eam a Thalete Milesio primum esse tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo ut ferebat Platonis, eandem illam astris quae caelo inhaererent esse descriptam; cuius omnem ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis annis post non astrologiae scientia sed poetica quadam facultate uersibus Aratum extulisse. hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum quae errantes et quasi uagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inuentum Archimedi, quod excogitasset quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et uarios cursus seruaret una conuersio. hanc sphaeram Gallus cum moueret, fiebat ut soli luna totidem conuersionibus in aere illo quot diebus in ipso caelo succederet, ex quo et in sphaera solis fieret eadem illa defectio, et incideret luna tum in eam metam quae esset umbra terrae, cum sol e regione - - -. [1,15] XV. (23) - - - (Scipio) 'fuit, quod et ipse hominem diligebam et in primis patri meo Paulo probatum et carum fuisse cognoueram. memini me admodum adulescentulo, cum pater in Macedonia consul esset et essemus in castris perturbari exercitum nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna defecisset. tum ille cum legatus noster esset anno fere ante quam consul est declaratus, haud dubitauit postridie palam in castris docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus esse semper futurum, cum sol ita locatus fuisset ut lunam suo lumine non posset attingere'. 'ain tandem?' inquit Tubero; 'docere hoc poterat ille homines paene agrestes, et apud imperitos audebat haec dicere?' (Scipio) 'ille uero, et magna quidem cum- - -. (- - -) (24) (Scipio) solens ostentatio neque oratio abhorrens a persona hominis grauissimi; rem enim magnam adsecutus, quod hominibus perturbatis inanem religionem timoremque deiecerat. [1,16] XVI. (25) Atque eiusmodi quiddam etiam bello illo maximo quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille et auctoritate et eloquentia et consilio princeps ciuitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente, Atheniensiumque animos summus timor occupauisset, docuisse ciuis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora cuius auditor fuerat acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset; itaque etsi non omni intermenstruo, tamen id fieri non posse nisi intermenstruo tempore. quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberauit metu; erat enim tum haec noua et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum uidisse dicunt. id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit; qui ut scribit, anno quinquagesimo CCC- fere post Romam conditam 'Nonis Iunis soli luna obstitit et nox'. atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum uidemus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, uirtus tamen in caelum dicitur sustulisse'. [1,17] XVII. (26) Tum Tubero: 'uidesne, Africane, quod paulo ante secus tibi uidebatur, doc- - - -. ( - - -) (Scipio) - - -lis, quae uideant ceteri. quid porro aut praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognouerit quid sit aeternum, aut gloriosum, qui uiderit quam parua sit terra, primum uniuersa, deinde ea pars eius quam homines incolant, quamque nos in exigua eius parte adfixi, plurimis ignotissimi gentibus, speremus tamen nostrum nomen uolitare et uagari latissime? (27) agros uero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum uideatur ei leuis fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam taeterrimorum hominum inmensa possessio, quam est hic fortunatus putandus! cui soli uere liceat omnia non Quiritium sed sapientium iure pro suis uindicare, nec ciuili nexo sed communi lege naturae, quae uetat ullam rem esse cuiusquam, nisi eius qui tractare et uti sciat; qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet; qui denique, ut Africanum auum meum scribit Cato solitum esse dicere, possit idem de se praedicare, numquam se plus agere quam nihil cum ageret, numquam minus solum esse quam cum solus esset. (28) quis enim putare uere potest, plus egisse Dionysium tum cum omnia moliendo eripuerit ciuibus suis libertatem, quam eius ciuem Archimedem cum istam ipsam sphaeram, nihil cum agere uideretur, de qua modo dicebatur effecerit? quis autem non magis solos esse, qui in foro turbaque quicum conloqui libeat non habeant, quam qui nullo arbitro uel secum ipsi loquantur, uel quasi doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum inuentis scriptisque se oblectent? quis uero diuitiorem quemquam putet quam eum cui nihil desit quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum qui omnia quae expetat consequatur, aut beatiorem quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna quam qui ea possideat quae secum ut aiunt uel e naufragio possit ecferre? quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum potest esse praestantius, quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi sempiternum et diuinum animo uolutare? cui persuasum sit appellari ceteros homines,esse solos eos qui essent politi propriis humanitatis artibus? (29) Vt mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans esse uideatur: quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum, animaduertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas; quas ut uidisset, exclamauisse ut bono essent animo; uidere enim se hominum uestigia; quae uidelicet ille non ex agri consitura quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur. quam ob rem Tubero semper mihi et doctrina et eruditi homines et tua ista studia placuerunt'. [1,18] XVIII. (30) Tum Laelius: 'non audeo quidem' inquit 'ad ista Scipio dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium - - -. (- - -) (Laelius) in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum, 'Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus' qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat quae numquam inueniret, sed quod ea respondebat quae eos qui quaesissent et cura et negotio soluerent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles: 'Astrologorum signa in caelo - quid sit obseruationis, Cum capra aut nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum -, Quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas'. atque idem - multum enim illum audiebam et libenter - Zethum illum Pacuui nimis inimicam doctrinae esse dicebat; magis eum delectabat Neoptolemus Ennii, qui se ait 'philosophari uelle, sed paucis; nam omnino haud placere'. quodsi studia Graecorum uos tanto opere delectant, sunt alia liberiora et transfusa latius, quae uel ad usum uitae uel etiam ad ipsam rem publicam conferre possumus. istae quidem artes, si modo aliquid, ualent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, quo facilius possint maiora discere'. [1,19] XIX. (31) Tum Tubero: 'non dissentio a te, Laeli, sed quaero quae tu esse maiora intellegas. (Laelius) dicam mehercule et contemnar a te fortasse, cum tu ista caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec quae uidentur ante oculos esse magis putem quaerenda. quid enim mihi L- Pauli nepos, hoc auunculo, nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica natus, quaerit quo modo duo soles uisi sint, non quaerit cur in una re publica duo senatus et duo paene iam populi sint? nam ut uidetis mors Tiberii Gracchi et iam ante tota illius ratio tribunatus diuisit populum unum in duas partis; obtrectatores autem et inuidi Scipionis, initiis factis a P- Crasso et Appio Claudio, tenent nihilo minus illis mortuis senatus alteram partem, dissidentem a uobis auctore Metello et P- Mucio, neque hunc qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus uiolatis, triumuiris seditiosissimis aliquid cotidie noui molientibus, bonis uiris locupletibus perturbatis, his tam periculosis rebus subuenire patiuntur. (32) Quam ob rem si me audietis adulescentes, solem alterum ne metueritis; aut enim nullus esse potest, aut sit sane ut uisus est, modo ne sit molestus, aut scire istarum rerum nihil, aut etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus; senatum uero et populum ut unum habeamus et fieri potest, et permolestum est nisi fit, et secus esse scimus, et uidemus si id effectum sit et melius nos esse uicturos et beatius'. [1,20] XX. (33) Tum Mucius: 'quid esse igitur censes Laeli discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum quod postulas?' (Laelius) 'eas artis quae efficiant ut usui ciuitati simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque uirtutis uel documentum uel officium puto. quam ob rem ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet quem existimet esse optimum statum ciuitatis; deinde alia quaeremus. quibus cognitis spero nos ad haec ipsa uia peruenturos, earumque rerum rationem quae nunc instant explicaturos'. [1,21] XXI. (34) Cum id et Philus et Manilius et Mummius admodum adproba (- - -) nullum est exemplum cui malimus adsimulare rem publicam. (- - - ) (Laelius) 'non solum ob eam causam fieri uolui, quod erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis uel peritissimis rerum ciuilium, multaque colligere ac docere, optimum longe statum ciuitatis esse eum quem maiores nostri nobis reliquissent. qua in disputatione quoniam tu paratior es, feceris - ut etiam pro his dicam - si de re publica quid sentias explicaris, nobis gratum omnibus'. [1,22] XXII. (35) Tum ille (Scipio): 'non possum equidem dicere me ulla in cogitatione acrius aut diligentius solere uersari, quam in ista ipsa quae mihi Laeli a te proponitur. etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem excellat, nihil aliud cogitare meditari curare uideam, nisi quo sit in illo genere melior, ego cum mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte quam illi in minimis operae consumpserim? (36) Sed neque iis contentus sum quae de ista consultatione scripta nobis summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea quae mihi uidentur anteferre illis audeo. quam ob rem peto a uobis ut me sic audiatis: neque ut omnino expertem Graecarum rerum, neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia non inliberaliter institutum, studioque discendi a pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis multo magis eruditum quam litteris'. [1,23] XXIII. (37) Hic Philus: 'non hercule' inquit 'Scipio dubito, quin tibi ingenio praestiterit nemo, usuque idem in re publica rerum maximarum facile omnis uiceris, quibus autem studiis semper fueris tenemus. quam ob rem si ut dicis animum quoque contulisti in istam rationem et quasi artem, habeo maximam gratiam Laelio; spero enim multo uberiora fore quae a te dicentur, quam illa quae a Graecis nobis scripta sunt omnia'. tum ille (Scipio) 'permagnam tu quidem expectationem, quod onus est ei qui magnis de rebus dicturus est grauissimum, inponis orationi meae'. Et Philus: 'quamuis sit magna, tamen eam uinces ut soles; neque enim est periculum ne te 'e re publica disserentem deficiat oratio'. [1,24] XXIV. (38) Hic Scipio: 'faciam quod uultis ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis utendam esse si errorem uelis tollere, ut eius rei de qua quaeretur si nomen quod sit conueniat, explicetur quid declaretur eo nomine; quod si conuenerit, tum demum decebit ingredi in sermonem; numquam enim quale sit illud de quo disputabitur intellegi poterit, nisi quod sit fuerit intellectum prius. quare quoniam de re publica quaerimus, hoc primum uideamus quid sit id ipsum quod quaerimus'. cum adprobauisset Laelius, 'nec uero' inquit Africanus 'ita disseram de re tam inlustri tamque nota, ut ad illa elementa reuoluar quibus uti docti homines his in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar, uerbisque quid sit et quot modis quidque dicatur definiam saepius; apud prudentes enim homines et in maxima re publica summa cum gloria belli domique uersatos cum loquar, non committam ut sit inlustrior illa ipsa res de qua disputem, quam oratio mea; nec enim hoc suscepi ut tamquam magister persequerer omnia, neque hoc polliceor me effecturum ut ne qua particula in hoc sermone praetermissa sit'. tum Laelius: 'ego uero istud ipsum genus orationis quod polliceris expecto'. [1,25] XXV. (39) Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus. eius autem prima causa coeundi est non tam inbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio; non est enim singulare nec soliuagum genus hoc, sed ita generatum ut ne in omnium quidem rerum affluen - - - . (- - -) (40) - - -. [1,26] XXVI. (41) (Scipio) - - - dam quasi semina, neque reliquarum uirtutum nec ipsius rei publicae reperiatur ulla institutio. hi coetus igitur hac de qua exposui causa instituti, sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum uel urbem appellauerunt, delubris distinctam spatiisque communibus. omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis qualem exposui, omnis ciuitas, quae est constitutio populi, omnis res publica, quae ut dixi populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est quae causa genuit ciuitatem. (42) deinde aut uni tribuendum est, aut delectis quibusdam, aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. quare cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum uocamus, et regnum eius rei publicae statum. cum autem est penes delectos, tum illa ciuitas optimatium arbitrio regi dicitur. illa autem est ciuitas popularis - sic enim appellant -, in qua in populo sunt omnia. atque horum trium generum quoduis, si teneat illud uinculum quod primum homines inter se rei publicae societate deuinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum, sed tolerabile tamen, et aliud alio possit esse praestantius. nam uel rex aequus ac sapiens, uel delecti ac principes ciues, uel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectis iniquitatibus aut cupiditatibus posse uidetur aliquo esse non incerto statu. [1,27] XXVII. (43) Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu uix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per populum geruntur quamuis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis. itaque si Cyrus ille Perses iustissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res - ea enim est ut dixi antea publica - non maxime expetenda fuisse illa uidetur, cum regeretur unius nutu (Text zerstört) ac modo; si Massilienses nostri clientes per delectos et principes ciues summa iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi similitudo quaedam seruitutis; si Athenienses quibusdam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi scitis ac decretis agebant, quoniam distinctos dignitatis gradus non habebant, non tenebat ornatum suum ciuitas. [1,28] XXVIII. (44) Atque hoc loquor de tribus his generibus rerum publicarum non turbatis atque permixtis, sed suum statum tenentibus. quae genera primum sunt in iis singula uitiis quae ante dixi, deinde habent perniciosa alia uitia; nullum est enim genus illarum rerum publicarum, quod non habeat iter ad finitimum quoddam malum praeceps ac lubricum. nam illi regi, ut eum potissimum nominem, tolerabili aut si uoltis etiam amabili Cyro subest ad inmutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in similitudinem dominatus unius procliui cursu et facile delabitur. illi autem Massiliensium paucorum et principum administrationi ciuitatis finitimus est qui fuit quodam tempore apud Athenienses triginta consensus et factio. iam Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad furorem multitudinis licentiamque conuersam pesti - - -. (- - -) [1,29] XXIX. (45) (Scipio) - - - 'taeterrimus, et ex hac uel optimatium uel factiosa tyrannica illa uel regia uel etiam persaepe popularis, itemque ex ea genus aliquod ecflorescere ex illis quae ante dixi solet, mirique sunt orbes et quasi circuitus in rebus publicis commutationum et uicissitudinum; quos cum cognosse sapientis est, tum uero prospicere inpendentis, in gubernanda re publica moderantem cursum atque in sua potestate retinentem, magni cuiusdam ciuis et diuini paene est uiri. itaque quartum quoddam genus rei publicae maxime probandum esse sentio, quod est ex his quae prima dixi moderatum et permixtum tribus'. [1,30] XXX. (46) Hic Laelius: 'scio tibi ita placere Africane: saepe enim ex te audiui; sed tamen, nisi molestum est, ex tribus istis modis rerum publicarum uelim scire quod optimum iudices. nam uel profuerit aliquid ad cog- - - -. (- - -) [1,31] XXXI. (47) (Scipio) - - - 'et talis est quaeque res publica, qualis eius aut natura aut uoluntas qui illam regit. itaque nulla alia in ciuitate, nisi in qua populi potestas summa est, ullum domicilium libertas habet; qua quidem certe nihil potest esse dulcius, et quae si aequa non est ne libertas quidem est. qui autem aequa potest esse - omitto dicere in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia seruitus, sed in istis ciuitatibus in quibus uerbo sunt liberi omnes? ferunt enim suffragia, mandant inperia magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant {magis} quae etiamsi nolint danda sint, et quae ipsi non habent unde ali petunt;sunt enim expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum iudicum, quae familiarum uetustatibus aut pecuniis ponderantur. in libero autem populo, ut Rhodi, ut Athenis, nemo est ciuium qui - - - . [1,32] XXXII. (48) (Scipio) - - - pulo aliquis unus pluresue diuitiores opulentioresque extitissent, tum ex eorum fastidio et superbia nata esse commemorant, cedentibus ignauis et inbecillis et adrogantiae diuitum succumbentibus. si uero ius suum populi teneant, negant quicquam esse praestantius, liberius, beatius, quippe qui domini sint legum, iudiciorum, belli, pacis, foederum, capitis unius cuiusque, pecuniae. hanc unam rite rem publicam, id est rem populi, appellari putant. itaque et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi uindicari, non ex liberis populis reges requiri aut potestatem atque opes optimatium. (49) et uero negant oportere indomiti populi uitio genus hoc totum liberi populi repudiari: concordi populo et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius; facillimam autem in ea re publica esse posse concordiam, in qua idem conducat omnibus; ex utilitatis uarietatibus, cum aliis aliud expediat, nasci discordias; itaque cum patres rerum potirentur, numquam constitisse ciuitatis statum; multo iam id in regnis minus, quorum, ut ait Ennius, 'nulla {regni} sancta societas nec fides est'. quare cum lex sit ciuilis societatis uinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas ciuium teneri potest, cum par non sit condicio ciuium? si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se qui sunt ciues in eadem re publica. quid est enim ciuitas nisi iuris societas ciuium? (- - -) [1,33] XXXIII. (50) (Scipio) - - - ceteras uero res publicas ne appellandas quidem putant iis nominibus quibus illae sese appellari uelint. cur enim regem appellem Iouis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum potius? tam enim esse clemens tyrannus quam rex inportunus potest: ut hoc populorum intersit utrum comi domino an aspero seruiant; quin seruiant quidem fieri non potest. quo autem modo adsequi poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum esset habendus rex quicumque genere regio natus esset? nam optimatis quidem quis ferat, qui non populi concessu sed suis comitiis hoc sibi nomen adrogauerunt? qui enim iudicatur iste optimus? doctrina artibus studiis, audio: quando? (- - -) [1,34] XXXIV. (51) (Scipio) - - - Si fortuito id faciet, tam cito euertetur quam nauis, si e uectoribus sorte ductus ad gubernacula accesserit. quodsi liber populus deliget quibus se committat, deligetque si modo saluus esse uult optimum quemque, certe in optimorum consiliis posita est ciuitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi uirtute et animo praeesse inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis uelint. uerum hunc optimum statum prauis hominum opinionibus euersum esse dicunt, qui ignoratione uirtutis, quae cum in paucis est tum a paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant. hoc errore uulgi cum rem publicam opes paucorum, non uirtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent eo nomine. nam diuitiae, nomen, opes uacuae consilio et uiuendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est ciuitatis quam illa in qua opulentissimi optimi putantur. (52) uirtute uero gubernante rem publicam, quid potest esse praeclarius? cum is qui inperat aliis seruit ipse nulli cupiditati, cum quas ad res ciuis instituit et uocat, eas omnis conplexus est ipse, nec leges inponit populo quibus ipse non pareat, sed suam uitam ut legem praefert suis ciuibus. qui si unus satis omnia consequi posset, nihil opus esset pluribus; si uniuersi uidere optimum et in eo consentire possent, nemo delectos principes quaereret. difficultas ineundi consilii rem a rege ad plures, error et temeritas populorum a multitudine ad paucos transtulit. sic inter firmitatem unius temeritatemque multorum medium optimates possederunt locum, quo nihil potest esse moderatius; quibus rem publicam tuentibus beatissimos esse populos necesse est, uacuos omni cura et cogitatione, aliis permisso otio suo, quibus id tuendum est neque committendum ut sua commoda populus neglegi a principibus putet. (53) Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque seruari potest - ipsi enim populi, quamuis soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et dignitatum -, eaque quae appellatur aequabilitas iniquissima est: cum enim par habetur honos summis et infimis, qui sint in omni populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est; quod in iis ciuitatibus quae ab optimis reguntur accidere non potest. haec fere Laeli et quaedam eiusdem generis ab iis qui eam formam rei publicae maxime laudant disputari solent'. [1,35] XXXV. (54) Tum Laelius: 'quid tu' inquit 'Scipio? e tribus istis quod maxime probas?' (Scipio) recte quaeris quod maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per se separatim probo, anteponoque singulis illud quod conflatum fuerit ex omnibus. sed si unum ac simplex pbandum , regium bem atque in primis laudem. In primo autem genere, quod hoc loco appellatur, occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis ita consulentis suis ciuibus et eos coneruantis stusius quam redigentis in seruitutem : ut sane utilius sit facultatibus et mente exiguos sustentari unius optimi et summi uiri diligentia. (55) Adsunt optimates, qui se melius hoc idem facere profiteantur, plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno, et eandem tamen aequitatem et fidem. ecce autem maxima uoce clamat populus neque se uni neque paucis uelle parere; libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac omnes carere, siue regi siue optimatibus seruiant. ita caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in conparando difficile ad eligendum sit quid maxime uelis'. (Laelius) 'credo' inquit, 'sed expediri quae restant uix poterunt, si hoc incohatum reliqueris'. [1,36] XXXVI. (56) (Scipio) 'imitabor ergo Aratum, qui magnis de rebus dicere exordiens a Ioue incipiendum putat'. (Laelius) 'quo Ioue? aut quid habet illius carminis simile haec oratio?' (Scipio) 'tantum' inquit 'ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctique consentiunt. 'quid?' inquit Laelius'. Et ille (Scipio) 'quid censes nisi quod est ante oculos? siue haec ad utilitatem uitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu ut ait Homerus, totum Olympum conuerteret, idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis uidelicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine; siue haec in errore inperitorum posita esse et fabularum similia dicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa uiderunt, quae nos uix audiendo cognoscimus'. 'quinam' inquit Laelius 'isti sunt?' et ille (Scipio) 'qui natura omnium rerum peruestiganda senserunt omnem hunc mundum mente' (- - -). [1,37] XXXVII. (58) (Scipio) - - - 'sed si uis Laeli, dabo tibi testes nec nimis antiquos nec ullo modo barbaros'. (Laelius) 'istos' inquit uolo'. (Scipio) 'uidesne igitur minus quadringentorum annorum esse hanc urbem ut sine regibus sit?' (Laelius) 'uero minus'. (Scipio) 'quid ergo? haec quadringentorum annorum aetas ut urbis et ciuitatis num ualde longa est?' (Laelius) 'ista uero' inquit 'adulta uix'. (Scipio) 'ergo his annis quadringentis Romae rex erat?' (Laelius) 'et superbus quidem. (Scipio) quid supra? (Laelius) 'iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore anno sescentesimo rex erat'. (Scipio) 'ergo ne iste quidem peruetus?' (Laelius) 'minime, ac prope senescente iam Graecia'. 'cedo, num' Scipio 'barbarorum Romulus rex fuit?' (Laelius) 'si ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse aut barbaros, uereor ne barbarorum rex fuerit; sin id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos minus barbaros quam Romanos puto'. et Scipio: 'atqui ad hoc de quo agitur non quaerimus gentem, ingenia quaerimus. si enim et prudentes homines et non ueteres reges habere uoluerunt, utor neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus. [1,38] XXXVIII. (59) Tum Laelius: 'uideo te Scipio testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes ualent'. tum Scipio: 'utere igitur argumento Laeli tute ipse sensus tui'. 'cuius' inquit ille (Laelius) 'sensus?' (Scipio) 'Si quando, si forte tibi uisus es irasci alicui'. (Laelius) 'ego uero saepius quam uellem'. (Scipio) 'quid? tum cum tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?' (Laelius) 'non mehercule' inquit, 'sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui cum ad uillam uenisset et omnia aliter offendisset ac iusserat, 'a te felicem' inquit uilico, 'quem necassem iam uerberibus, nisi iratus essem'. (60) 'Optime' inquit Scipio. 'ergo Archytas iracundiam uidelicet dissidentem a ratione seditionem quandam animi esse iure ducebat, atque eam consilio sedari uolebat; adde auaritiam, adde imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines, et illud uides: si in animis hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet - ea est enim animi pars optima -, consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum'. (Laelius) 'sic' inquit 'est'. (Scipio) 'probas igitur animum ita adfectum?' (Laelius) 'nihil uero' inquit 'magis'. (Scipio) 'ergo non probares, si consilio pulso libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeue tenerent omnia?' (Laelius) 'ego uero nihil isto animo, nihil ita animato homine miserius ducerem'. (Scipio) 'sub regno igitur tibi esse placet omnis animi partes, et eas regi consilio?' (Laelius) 'miti uero sic placet'. (Scipio) 'cor igitur dubitas quid de re publica sentias? in qua si in plures translata res sit, intellegi iam licet nullum fore quod praesit inperium, quod quidem nisi unum sit esse nullum potest'. [1,39] XXXIX. (61) Tum Laelius: 'quid quaeso interest inter unum et plures, si iustitia est in pluribus?' et Scipio: 'quoniam testibus meis intellexi Laeli te non ualde moueri, non desinam te uti teste, ut hoc quod dico probem'. 'me?' inquit ille (Laelius) 'quonam modo?' (Scipio) 'quia animum aduerti nuper, cum essemus in Formiano, te familiae ualde interdicere, ut uni dicto audiens esset'. (Laelius) 'quippe uilico'. (Scipio) 'quid? domi pluresne praesunt negotiis tuis?' (Laelius) 'immo uero unus' inquit. (Scipio) 'quid? totam domum num quis alter praeter te regit?' (Laelius) 'minime uero'. (Scipio) 'quin tu igitur concedis idem in re publica singulorum dominatus, si modo iusti sint, esse optimos?' (Laelius) 'adducor,' inquit, 'et prope modum adsentior'. [1,40] XL. (62) Et Scipio: 'tum magis adsentiare Laeli, si - ut omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri nauem committere, aegrum alteri quam multis - ad maiora peruenero'. (Laelius) 'quaenam ista sunt?' (Scipio) 'quid? tu non uides unius inportunitate et superbia Tarquinii nomen huic populo in odium uenisse regium?' (Laelius) 'uideo uero' inquit. (Scipio) 'ergo etiam illud uides, de quo progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum prouocationes omnium rerum, tum secessiones plebis, tum prorsus ita acta pleraque ut in populo essent omnia'. (Laelius) 'est' inquit 'ut dicis'. (63) 'Est uero' inquit Scipio 'in pace et otio - licet enim lasciuire, dum nihil metuas - ut in naui ac saepe etiam in morbo leui. sed ut ille qui nauigat, cum subito so mare coepit horrescere, et ille aeger ingrauescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus, minatur, recusat, appellat, prouocat, in bello sic paret ut regi; ualet enim salus plus quam libido. grauioribus uero bellis es etiam sine collega omne imperium nostri penes singulos esse uoluerunt, quorum ipsum nomen uim suae potestatis indicat. nam dictator quidem ab eo appellatur quia dicitur, sed in nostris libris uides eum Laeli magistrum populi appellari'. (Laelius) 'uideo' inquit. et Scipio: 'sapienter igitur illi uete (- - -). [1,41] XLI. (64) (Scipio.) - - - 'iusto quidem rege cum est populus orbatus, 'pectora dura tenet desiderium,' sicut ait Ennius, post optimi regis obitum; - - - simul inter Sese sic memorant: 'o Romule Romule die, Qualem te patriae custodem di genuerunt! O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!' non eros nec dominos appellant eos quibus iuste paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos; nec sine causa; quid enim adiungunt? 'Tu produxisti nos intra luminis oras'. Vitam honorem decus sibi datum esse iustitia regie existimabant. mansisset eadem uoluntas in eorum posteris, si regum similitudo permansisset, sed uides unius iniustitia concidisse genus illud totum rei publicae'. (Laelius) 'uideo uero' inquit 'et studeo cursus istos mutationum non magis in nostra quam in omni re publica noscere'. [1,42] XLII. (65) Et Scipio: 'est omnino, cum de illo genere rei publicae quod maxime probo quae sentio dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica futuras puto. sed huius regiae prima et certissima est illa mutatio: cum rex iniustus esse coepit, perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo; quem si optimates oppresserunt, quod ferme euenit, habet statum res publica de tribus secundarium; est enim quasi regium, id est patrium consilium populo bene consulentium principum. sin per se populus interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, et sua re gesta laetatur, tuerique uult per se constitutam rem publicam. sin quando aut regi iusto uim populus attulit regnoue eum spoliauit, aut etiam, id quod euenit saepius, optimatium sanguinem gustauit ac totam rem publicam substrauit libidini suae: caue putes aut{em} mare ullum aut flammam esse tantam, quam non facilius sit sedare quam effrenatam insolentia multitudinem! [1,43] XLIII. Tum fit illud quod apud Platonem est luculente dictum, si modo id exprimere Latine potuero; difficile factu est, sed conabor tamen. (66) "Cum" enim inquit "inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti, malisque usus ille ministris non modice temperatam sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi ualde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur insimulat arguit, praepotentes reges tyrannos uocat." puto enim tibi haec esse nota'. 'uero mihi' inquit ille (Laelius) 'notissima'. (67) (Scipio) 'ergo illa sequuntur, "eos qui pareant principibus agitari ab eo populo et seruos uoluntarios appellari; eos autem qui in magistratu priuatorum similes esse uelint, eosque priuatos qui efficiant ne quid inter priuatum et magistratum differat, ferunt laudibus, mactant honoribus, ut necesse sit in eius modi re publica plena libertatis esse omnia, ut et priuata domus omnis uacet dominatione, et hoc malum usque ad bestias perueniat, denique ut pater filium metuat, filius patrem neclegat, absit omnis pudor, ut plane liberi sint, nihil intersit ciuis an peregrinus, magister ut discipulos metuat et iis blandiatur, spernantque discipuli magistros, adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, senes autem ad ludum adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graues; ex quo fit ut etiam serui se liberius gerant, uxores eodem iure sint quo uiri, inque tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique libere sic incurrant ut iis de uia decedendam sit. ergo ex hac infinita," inquit, "licentia haec summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque mentes euadant ciuium, ut si minima uis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant; ex quo leges quoque incipiunt neclegere, ut plane sine ullo domino sint". [1,44] XLIV. (68) Tum Laelius: 'prorsus' inquit 'expressa sunt a te quae dicta sunt ab illo'. (Scipio) 'atque ut iam ad sermonis mei auctorem reuertar, ex hac nimia licentia, quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe quadam existere et quasi nasci tyrannum. nam ut ex nimia potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa seruitute adficit. sic omnia nimia, cum uel in tempestate uel in agris uel in corporibus laetiora fuerunt, in contraria fere conuertuntur, maximeque in rebus publicis euenit, nimiaque illa libertas et populis et priuatis in nimiam seruitutem cadit. itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima seruitus. ex hoc enim populo indomito uel potius immani deligitur aliqui plerumque dux contra illos principes adflictos iam et depulsos loco, audax, inpurus, consectans proterue bene saepe de re publica meritos, populo gratificans et aliena et sua; cui quia priuato so sunt oppositi timores, dantur imperia, et ea continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni; quos si boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur ciuitas; sin audaces, fit illa factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua prauitas de uia deflexit. sic tanquam pilam rapiunt inter se rei publicae statum tyranni ab regibus, ab iis autem principes aut populi, a quibus aut factiones aut tyranni, nec diutius unquam tenetur idem rei publicae modus. [1,45] XLV. (69) Quod ita cum sit, tritus primis generibus longe praestat mea sententia regium, regio autem ipsi praestabit id quod erit aequatum et temperatum ex tribus primis rerum publicarum modis. placet enim esse quiddam in re publica praestans et regale, esse aliud auctoritati principum inpartitum ac tributum, esse quasdam res seruatas iudicio uoluntatique multitudinis. haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam {magnam}, qua carere diutius uix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa prima facile in contraria uitia conuertuntur, ut exsistat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio; quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur nouis, hoc in hac iuncta moderateque permixta constitutione rei publicae non ferme sine magnis principum uitiis euenit. non est enim causa conuersionis, ubi in suo quisque est gradu firmiter collocatus, et non subest quo praecipitet ac decidat. [1,46] XLVI. (70) Sed uereor, Laeli uosque homines amicissimi ac prudentissimi, ne si diutius in hoc genere uerser, quasi praecipientis cuiusdam et docentis et non uobiscum simul considerantis esse uideatur oratio mea. quam ob rem ingrediar in ea quae nota sunt omnibus, quaesita autem a nobis iam diu. sic enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse cum ea, quam patres nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt. quam, si placet, quoniam ea quae tenebatis ipsi etiam ex me audire uoluistis, simul et qualis sit et optimam esse ostendam, expositaque ad exemplum nostra re publica, accommodabo ad eam si potero omnem illam orationem quae est mihi habenda de optimo ciuitatis statu. quod si tenere et consequi potuero, cumulate munus hoc, cui me Laelius praeposuit, ut opinio mea fert, effecero'. [1,47] XLVII. (71) Tum Laelius: 'tuum uero' inquit 'Scipio, ac tuum quidem unius. quis enim te potius aut de malorum dixerit institutis, cum sis clarissimis ipse maioribus? aut de optimo statu ciuitatis? quem si habemus, etsi ne nunc quidem, tum uero, quis te possit esse florentior? aut de consiliis in posterum prouidendis? cum tu duobus huius urbis terroribus depulsis in omne tempus ei prospexeris?'