[1,0] LIBER PRIMVS. [1,1] I. (1) Cogitanti mihi saepe numero et memoria uetera repetenti perbeati fuisse, Quinte frater, illi uideri solent, qui in optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum gloria florerent, eum uitae cursum tenere potuerunt, ut uel in negotio sine periculo uel in otio cum dignitate esse possent; ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset. (2) Quam spem cogitationum et consiliorum meorum cum graues communium temporum tum uarii nostri casus fefellerunt; nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore uidebatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates exstiterunt; neque uero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas. (3) Nam prima aetate incidimus in ipsam perturbationem disciplinae ueteris, et consulatu deuenimus in medium rerum omnium certamen atque discrimen, et hoc tempus omne post consulatum obiecimus eis fluctibus, qui per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redundarent. Sed tamen in his uel asperitatibus rerum uel angustiis temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi uel fraus inimicorum uel causae amicorum uel res publica tribuet oti, ad scribendum potissimum conferam; (4) tibi uero, frater, neque hortanti deero neque roganti, nam neque auctoritate quisquam apud me plus ualere te potest neque uoluntate. [1,2] II. Ac mihi repetenda est ueteris cuiusdam memoriae non sane satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod requiris, ut cognoscas quae uiri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi. (5) Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam, quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia exciderunt, uix sunt hac aetate digna et hoc usu, quem ex causis, quas diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri; solesque non numquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni atque exercitationis genere ponendam. (6) Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse uisum est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent; nam quocumque te animo et cogitatione conuerteris, permultos excellentis in quoque genere uidebis non mediocrium artium, sed prope maximarum. (7) Quis enim est qui, si clarorum hominum scientiam rerum gestarum uel utilitate uel magnitudine metiri uelit, non anteponat oratori imperatorem? Quis autem dubitet quin belli duces ex hac una ciuitate praestantissimos paene innumerabilis, in dicendo autem excellentis uix paucos proferre possimus? (8) Iam uero consilio ac sapientia qui regere ac gubernare rem publicam possint, multi nostra, plures patrum memoria atque etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu nulli, uix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores inuenirentur. Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam uarietate litterarum uersentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet, conuertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in eis floruerint quamque multi sint; sic facillime, quanta oratorum sit et semper fuerit paucitas, iudicabit. [1,3] III. (9) Neque enim te fugit omnium laudatarum artium procreatricem quandam et quasi parentem eam, quam g-philosophian Graeci uocant, ab hominibus doctissimis iudicari; in qua difficile est enumerare quot uiri quanta scientia quantaque in suis studiis uarietate et copia fuerint, qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent, uel scientiae peruestigatione uel disserendi ratione comprehenderint. (10) Quis ignorat, ei, qui mathematici uocantur, quanta in obscuritate rerum et quam recondita in arte et multiplici subtilique uersentur? Quo tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse ei scientiae uehementius uideatur, quin quod uoluerit consecutus sit. Quis musicis, quis huic studio litterarum, quod profitentur ei, qui grammatici uocantur, penitus se dedit, quin omnem illarum artium paene infinitam uim et materiem scientia et cognitione comprehenderit? (11) Vere mihi hoc uideor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium liberalissimis studiis sint doctrinisque uersati, minimam copiam poetarum et oratorum egregiorum exstitisse: atque in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia comparare uoles, multo tamen pauciores oratores quam poetae boni reperientur. (12) Quod hoc etiam mirabilius debet uideri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum ore et sermone uersatur, ut in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque disiunctum, in dicendo autem uitium uel maximum sit a uulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere. [1,4] IV. (13) Ac ne illud quidem uere dici potest aut pluris ceteris inseruire aut maiore delectatione aut spe uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoueri. Atque ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princeps esse uoluit, atque illas omnium doctrinarum inuentrices Athenas, in quibus summa dicendi uis et inuenta est et perfecta, in hac ipsa ciuitate profecto nulla umquam uehementius quam eloquentiae studia uiguerunt. (14) Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmauit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putauit; ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam uim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur; post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam nostri homines discendi studio flagrauerunt. (15) Excitabat eos magnitudo, uarietas multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret; erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt, eita praemia uel ad gratiam uel ad opes uel ad dignitatem; ingenia uero, ut multis rebus possumus iudicare, nostrorum hominum multum ceteris hominibus omnium gentium praestiterunt. (16) Quibus de causis quis non iure miretur ex omni memoria aetatum, temporum, ciuitatum tam exiguum oratorum numerum inueniri? Sed enim maius est hoc quiddam quam homines opinantur, et pluribus ex artibus studiisque conlectum. [1,5] V. Quid enim quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum uarietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem? (17) Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua uerborum uolubilitas inanis atque inridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione, sed etiam constructione uerborum, et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis uis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda est; accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et breuitas et respondendi et lacessendi subtili uenustate atque urbanitate coniuncta; (18) tenenda praeterea est omnis antiquitas exemplorumque uis, neque legum ac iuris ciuilis scientia neglegenda est. Nam quid ego de actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae gestu, quae uultu, quae uocis conformatione ac uarietate moderanda est; quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum leuis ars et scaena declarat; in qua cum omnes in oris et uocis et motus moderatione laborent, quis ignorat quam pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus? Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae nisi custos inuentis cogitatisque rebus et uerbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, peritura. (19) Quam ob rem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, cum ex eis rebus uniuersis eloquentia constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, hortemurque potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria nobis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam se id quod expetunt, consequi posse confidant. [1,6] VI. (20) Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus: etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio. Quae, nisi res est ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et paene puerilem. (21) Neque uero ego hoc tantum oneris imponam nostris praesertim oratoribus in hac tanta occupatione urbis ac uitae, nihil ut eis putem licere nescire, quamquam uis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri uidetur, ut omni de re, quaecumque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur. (22) Sed quia non dubito quin hoc plerisque immensum infinitumque uideatur, et quod Graecos homines non solum ingenio et doctrina, sed etiam otio studioque abundantis partitionem iam quandam artium fecisse uideo neque in uniuerso genere singulos elaborasse, sed seposuisse a ceteris dictionibus eam partem dicendi, quae in forensibus disceptationibus iudiciorum aut deliberationum uersaretur, et id unum genus oratori reliquisse; non complectar in his libris amplius, quam quod huic generi re quaesita et multum disputata summorum hominum prope consensu est tributum; (23) repetamque non ab incunabulis nostrae ueteris puerilisque doctrinae quendam ordinem praeceptorum, sed ea, quae quondam accepi in nostrorum hominum eloquentissimorum et omni dignitate principum disputatione esse uersata; non quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis hanc ueniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis anteponam. [1,7] VII. (24) Cum igitur uehementius inueheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctoritate susceptus infringi iam debilitarique uideretur, dici mihi memini ludorum Romanorum diebus L- Crassum quasi conligendi sui causa se in Tusculanum contulisse; uenisse eodem, socer eius qui fuerat, Q- Mucius dicebatur et M- Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et summa cum Crasso familiaritate coniunctus. (25) Exierant autem cum ipso Crasso adulescentes et Drusi maxime familiares et in quibus magnam tum spem maiores natu dignitatis suae conlocarent, C- Cotta, qui (tum) tribunatum plebis petebat, et P- Sulpicius, qui deinceps eum magistratum petiturus putabatur. (26) Hi primo die de temporibus deque uniuersa re publica, quam ob causam uenerant, multum inter se usque ad extremum tempus diei conlocuti sunt; quo quidem sermone multa diuinitus a tribus illis consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea ciuitati mali, quod non impendere illi tanto ante uidissent. (27) Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine iucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse uideretur, conuiuium Tusculani; (28) postero autem die, cum illi maiores natu satis quiessent et in ambulationem uentum esset, (dicebat) tum Scaeuolam duobus spatiis tribusue factis dixisse "cur non imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis? Nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae mihi uidetur non tam ipsa acula, quae describitur, quam Platonis oratione creuisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in herba atque ita (illa), quae philosophi diuinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe concedi est aequius." (29) Tum Crassum "immo uero commodius etiam"; puluinosque poposcisse et omnis in eis sedibus, quae erant sub platano, consedisse dicebat. [1,8] VIII. Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse. (30) Qui cum ita esset exorsus: non sibi cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magis utrumque conlaudandum uideri, quod tantam iam essent facultatem adepti, ut non aequalibus suis solum anteponerentur, sed cum maioribus natu compararentur; "neque uero mihi quicquam" inquit "praestabilius uidetur, quam posse dicendo tenere hominum (coetus) mentis, adlicere uoluntates, impellere quo uelit, unde autem uelit deducere: haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque ciuitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est. (31) Quid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, uel solus uel cum perpaucis facere possit? Aut tam iucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis grauibusque uerbis ornata oratio et polita? aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religiones, senatus grauitatem unius oratione conuerti? (32) Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in ciuitate? Quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus uel tectus ipse esse possis uel prouocare integer uel te ulcisci lacessitus? Age uero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis? Hoc enim uno praestamus uel maxime feris, quod conloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus. (33) Quam ob rem quis hoc non iure miretur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat? Vt uero iam ad illa summa ueniamus, quae uis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare aut a fera agrestique uita ad hunc humanum cultum ciuilemque iura describere? (34) Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter, comprehendam breui: sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et priuatorum plurimorum et uniuersae rei publicae salutem maxime contineri. Quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et uobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis." [1,9] IX. (35) Tum Scaeuola comiter, ut solebat, "cetera" inquit "adsentior Crasso, ne aut de C- Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria detraham; sed illa duo, Crasse, uereor ut tibi possim concedere: unum, quod ab oratoribus ciuitates et initio constitutas et saepe conseruatas esse dixisti, alterum, foro, contione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni genere sermonis et humanitatis esse perfectum. (36) Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac siluis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse? aut uero reliquas utilitates aut in constituendis aut in conseruandis ciuitatibus non a sapientibus et fortibus uiris, sed a disertis ornateque dicentibus esse constitutas? (37) An uero tibi Romulus ille aut pastores et conuenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum uim repressisse eloquentia uidetur, non consilio et sapientia singulari? Quid? In Numa Pompilio, quid? In Seruio Tullio, quid? In ceteris regibus, quorum multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num eloquentiae uestigium apparet? Quid? Exactis regibus, tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam L- Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena consiliorum, inania uerborum uidemus? (38) Ego uero si uelim et nostrae ciuitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre possim detrimenta publicis rebus quam adiumenta, per homines eloquentissimos importata; sed ut reliqua praetermittam, omnium mihi uideor, exceptis, Crasse, uobis duobus, eloquentissimos audisse Ti- et C- Sempronios, quorum pater, homo prudens et grauis, haudquaquam eloquens, et saepe alias et maxime censor saluti reipublicae fuit: atque is non accurata quadam orationis copia, sed nutu atque uerbo libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc uix tenemus, iam diu nullam haberemus. At uero eius filii diserti et omnibus uel naturae uel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum ciuitatem uel paterno consilio uel auitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, ciuitatum eloquentia rem publicam dissipauerunt. [1,10] X. (39) Quid? Leges ueteres moresque maiorum; quid? Auspicia, quibus ego et tu, Crasse, cum magna rei publicae salute praesumus; quid? Religiones et caerimoniae; quid? Haec iura ciuilia, quae iam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae et laude uersantur, num aut inuenta sunt aut cognita aut omnino ab oratorum genere tractata? (40) Equidem et Ser- Galbam memoria teneo diuinum hominem in dicendo et M- Aemilium Porcinam et C- ipsum Carbonem, quem tu adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in maiorum institutis, rudem in iure ciuili; et haec aetas uestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo disertorum ius a nobis ciuile didicisti, quod interdum pudeat, iuris ignara est. (41) Quod uero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis seris monis disputatione copiosissime uersari posse, id, nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum consertum uocarent, quod in alienas possessiones tam temere inruisses. (42) Agerent enim tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in iure sua physici uindicarent (ornati homines in dicendo et graues), quibuscum tibi iusto sacramento contendere non liceret; urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in uita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione uitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire conuincerent; et cum uniuersi in te impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intenderent; (43) instaret Academia, quae, quicquid dixisses, id te ipsum negare cogeret; Stoici uero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent; Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum putas esse adiumenta atque ornamenta dicendi, a se peti uincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent. (44) Missos facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus uestra ista dicendi uis ne minima quidem societate coniungitur. Quam ob rem ista tanta tamque multa profitenda, Crasse, non censeo; satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse uideatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum ualeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam uere uideare dicere. Hoc amplius si quid poteris, non id mihi uidebitur orator, sed Crassus sua quadam propria, non communi oratorum facultate posse.". [1,11] XI. (45) Tum ille "non sum" inquit "nescius, Scaeuola, ista inter Graecos dici et disceptari solere; audiui enim summos homines, cum quaestor ex Macedonia uenissem Athenas, florente Academia, ut temporibus illis ferebatur, cum eam Charmadas et Clitomachus et Aeschines obtinebant; erat etiam Metrodorus, qui cum illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat, hominem omnium in dicendo, ut ferebant, acerrimum et copiosissimum; uigebatque auditor Panaeti illius tui Mnesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus; (46) multi erant praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene uoce repelli oratorem a gubernaculis ciuitatum, excludi ab omni doctrina rerumque maiorum scientia ac tantum in iudicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi uidebam; (47) sed ego neque illis adsentiebar neque harum disputationum inuentori et principi longe omnium in dicendo grauissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem, quod mihi (in) oratoribus inridendis ipse esse orator summus uidebatur. Verbi enim controuersia iam diu torquet Graeculos homines contentionis cupidiores quam ueritatis. (48) Nam si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in iure aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est; neque enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum neque sine legum, morum, iuris scientia neque natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus satis callide uersari et perite potest; qui autem haec cognouerit, sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia? Sin oratoris nihil uis esse nisi composite, ornate, copiose loqui, quaero, id ipsum qui possit adsequi sine ea scientia, quam ei non conceditis? Dicendi enim uirtus, nisi ei, qui dicet, ea, quae dicet, percepta sunt, exstare non potest. (49) Quam ob rem, si ornate locutus est, sicut et fertur et mihi physicus ille materies illa fuit physici, de qua dixit, ornatus uero ipse uerborum oratoris putandus est; et, si Plato de rebus ab ciuilibus controuersiis remotissimis diuinitus est locutus, quod ego concedo; si item Aristoteles, si Theophrastus, si Carneades in rebus eis, de quibus disputauerunt, eloquentes et in dicendo suaues atque ornati fuerunt, sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis, oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua loquimur et quaerimus. (50) Etenim uidemus eisdem de rebus ieiune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum ferunt, Chrysippum, disputauisse neque ob eam rem philosophiae non satis fecisse, quod non habuerit hanc dicendi ex arte aliena facultatem. [1,12] XII. Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominaui, in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi uarietate et elegantia non utuntur? Vnum erit profecto, quod ei, qui bene dicunt, adferunt proprium, compositam orationem et ornatam et artificio quodam et expolitione distinctam; haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium inrisione ludatur. (51) Quid est enim tam furiosum, quam uerborum uel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia? Quicquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inuentor atque artifex. (52) Nam si quis erit qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias atque causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam, fatebor equidem in his magis adsidue uersari hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici uocantur, nec tradunt nec tenent. (53) Quis enim nescit maximam uim exsistere oratoris in hominum mentibus uel ad iram aut ad odium aut ad dolorem incitandis uel ab hisce eisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque reuocandis? Quae nisi qui naturas hominum uimque omnem humanitatis causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo quod uolet perficere non poterit. (54) Atque totus hic locus philosophorum proprius uidetur, neque orator me auctore umquam repugnabit; sed, cum illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi uoluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa scientia est nulla, sibi adsumet; hoc enim est proprium oratoris, quod saepe iam dixi, oratio grauis et ornata et hominum sensibus ac mentibus accommodata. [1,13] XIII. (55) Quibus de rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor; sed uide ne hoc, Scaeuola, totum sit a me: nam ego, quae sunt oratori cum illis communia, non mutuor ab illis, isti quae de his rebus disputant, oratorum esse concedunt, itaque ceteros libros artis suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt et appellant. (56) Etenim cum illi in dicendo inciderint loci, quod persaepe euenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi ciuium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine animi, de omni uirtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem pertinere; (57) quibus ego, ut de his rebus in angulis consumendi oti causa disserant, cum concessero, illud tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni iucunditate et grauitate explicet. Haec ego cum ipsis philosophis (tum) Athenis disserebam; cogebat enim me M- Marcellus hic noster, qui (nunc aedilis curulis est et) profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni interesset; ac iam tum erat adulescentulus his studiis mirifice deditus. (58) Iam uero de legibus constituendis, de bello, de pace, de sociis, de uectigalibus, de iure ciuium generatim in ordines aetatesque discriptorum dicant uel Graeci, si uolunt, Lycurgum aut Solonem - quamquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos - scisse melius quam Hyperidem aut Demosthenem, perfectos iam homines in dicendo et perpolitos, uel nostri decem uiros, qui XII tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentis, anteponant in hoc genere et Ser- Galbae et socero tuo C- Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse. (59) Numquam enim negabo esse quasdam partis proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuerunt, sed oratorem plenum atque perfectum esse eum, qui de omnibus rebus possit copiose uarieque dicere. [1,14] XIV. Etenim saepe in eis causis, quas omnes proprias esse oratorum confitentur,est aliquid, quod non ex usu forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum atque sumendum. (60) Quaero enim num possit aut contra imperatorem aut pro imperatore dici sine rei militaris usu aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia; num apud populum de legibus iubendis aut uetandis, num in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa rerum ciuilium cognitione et prudentia; num admoueri possit oratio ad sensus animorum atque motus uel inflammandos uel etiam exstinguendos, quod unum in oratore dominatur, sine diligentissima peruestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur. (61) Atque haud scio an minus uobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo, quod sentio, dicere: physica ista ipsa et mathematica et quae paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis istas ipsas artis uelit, ad oratoris ei confugiendum est facultatem. (62) Neque enim si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse; nec, si huic M- Antonio pro Hermodoro fuisset de naualium opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset; neque uero Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus tum eloquentia uincebat ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae. (63) Atque illud est probabilius, neque tamen uerum, quod Socrates dicere solebat, omnis in eo, quod scirent, satis esse eloquentis; illud uerius, neque quemquam in eo disertum esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum, de quo sciat, posse dicere. [1,15] XV. (64) Quam ob rem, si quis uniuersam et propriam oratoris uim definire complectique uult, is orator erit mea sententia hoc tam graui dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum quadam actionis etiam dignitate. (65) Sin cuipiam nimis infinitum uidetur, quod ita posui "quaecumque de re," licet hinc quantum cuique uidebitur circumcidat atque amputet, tamen illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognouerit ab eis, qui tenent, quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos illos, quorum eae sint artes, esse dicturum. (66) Ita si de re militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C- Mario adfini nostro et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi C- Mario paene hic melius quam ipse illa scire uideatur; sin de iure ciuili, tecum communicabit, te hominem prudentissimum et peritissimum in eis ipsis rebus, quas abs te didicerit, dicendi arte superabit. (67) Sin quae res inciderit, in qua de natura, de uitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, forsitan, si ei sit uisum, - etsi haec quidem nosse debet orator -, cum Sex- Pompeio, erudito homine in philosophia, communicarit; hoc profecto efficiet ut, quamcumque rem a quoquo cognouerit, de ea multo dicat ornatius quam ille ipse, unde cognorit. (68) Sed si me audiet, quoniam philosophia in tris partis est tributa, in naturae obscuritatem, in disserendi subtilitatem, in uitam atque mores, duo illa relinquamus atque largiamur inertiae nostrae; tertium uero, quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in quo magnus esse possit, relinquemus. (69) Qua re hic locus de uita et moribus totus est oratori perdiscendus; cetera si non didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo, si modo ad eum erunt delata et ei tradita. [1,16] XVI. Etenim si constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatissimis atque optimis uersibus Aratum de caelo stellisque dixisse; si de rebus rusticis hominem ab agro remotissimum Nicandrum Colophonium poetica quadam facultate, non rustica, scripsisse praeclare, quid est cur non orator de rebus eis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque cognorit? (70) Est enim finitimus oratori poeta, numeris astrictior paulo, uerborum autem licentia liberior, multis uero ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate et copia uagari qua uelit. (71) Nam quod illud, Scaeuola, negasti te fuisse laturum, nisi in meo regno esses, quod in omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim oratorem perfectum esse debere: numquam me hercule hoc dicerem, si eum, quem fingo, me ipsum esse arbitrarer. (72) Sed, ut solebat C- Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, mihi propter eam ipsam causam minus quam uolebat familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit omnibus eis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus; quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen apparet atque exstat, utrum simus earum rudes an didicerimus: (73) ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est; sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum, contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non adhibeantur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantum modo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit." [1,17] XVII. (74) Tum ridens Scaeuola "non luctabor tecum," inquit "Crasse, amplius; id enim ipsum, quod contra me locutus es, artificio quodam es consecutus, ut et mihi, quae ego uellem non esse oratoris, concederes et ea ipsa nescio quo modo rursus detorqueres atque oratori propria traderes. (75) Quae, cum ego praetor Rhodum uenissem et cum summo doctore istius disciplinae Apollonio ea, quae a Panaetio acceperam, contulissem, inrisit ille quidem, ut solebat, philosophiam atque contempsit multaque non tam grauiter dixit quam facete; tua autem fuit oratio eius modi, non ut ullam artem doctrinamue contemneres, sed ut omnis comites ac ministratrices oratoris esse diceres. (76) Quas ego si quis sit unus complexus omnis, idemque si ad eas facultatem istam ornatissimae orationis adiunxerit, non possum dicere eum non egregium quendam hominem atque admirandum fore; sed is, si quis esset aut si etiam umquam fuisset aut uero si esse posset, tu esses unus profecto, qui et meo iudicio et omnium uix ullam ceteris oratoribus - pace horum dixerim laudem reliquisti. (77) Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in forensibus rebus ciuilibusque uersatur, quin scias, neque eam tamen scientiam, quam adiungis oratori, complexus es, uideamus ne plus ei tribuamus quam res et ueritas ipsa concedat." (78) Hic Crassus "memento" inquit "me non de mea, sed de oratoris facultate dixisse; quid enim nos aut didicimus aut scire potuimus, qui ante ad agendum quam ad cognoscendum uenimus; quos in foro, quos in ambitione, quos in re publica, quos in amicorum negotiis res ipsa ante confecit quam possemus aliquid de rebus tantis suspicari? (79) Quod si tibi tantum in nobis uidetur esse, quibus etiam si ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium uel maius illa, quae ego non attingi, accesserint, qualem illum et quantum oratorem futurum?" [1,18] XVIII. (80) Tum Antonius "probas mihi" inquit "ista, Crasse, quae dicis, nec dubito quin multo locupletior in dicendo futurus sit, si quis omnium rerum atque artium rationem naturamque comprehenderit; (81) sed primum id difficile est factu, praesertim in hac nostra uita nostrisque occupationibus; deinde illud etiam uerendum est ne abstrahamur ab hac exercitatione et consuetudine dicendi populari et forensi. Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse uidetur eorum hominum, de quibus paulo ante dixisti, quamuis illi ornate et grauiter aut de natura rerum aut de humanis rebus loquantur: nitidum quoddam genus est uerborum et laetum, et palaestrae magis et olei, quam huius ciuilis turbae ac fori. (82) Namque egomet, qui sero ac leuiter Graecas litteras attigissem, tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens uenissem Athenas, compluris tum ibi dies sum propter nauigandi difficultatem commoratus; sed, cum cotidie mecum haberem homines doctissimos, eos fere ipsos, qui abs te modo sunt nominati, cum hoc nescio quo modo apud eos increbruisset, me in causis maioribus sicuti te solere uersari, pro se quisque ut poterat de officio et de ratione oratoris disputabat. (83) Horum alii, sicuti iste ipse Mnesarchus, hos, quos nos oratores uocaremus, nihil esse dicebat nisi quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem, atque ipsam eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constaret, unam quandam esse uirtutem, et qui unam uirtutem haberet, omnis habere easque esse inter se aequalis et paris; ita, qui esset eloquens, eum uirtutes omnis habere atque esse sapientem. Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longaque a nostris sensibus abhorrebat. (84) Charmadas uero multo uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperiret sententiam suam; hic enim mos erat patrius Academiae aduersari semper omnibus in disputando; sed cum maxime tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque posse quemquam facultatem adsequi dicendi, nisi qui philosophorum inuenta didicisset. [1,19] XIX. (85) Disputabant contra diserti homines Athenienses et in re publica causisque uersati, in quis erat etiam is, qui nuper Romae fuit, Menedemus, hospes meus; qui cum diceret esse quandam prudentiam, quae uersaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili uarietate rerum atque copia: omnis enim partis illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea, quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina iuuentutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium, ceteraque, sine quibus ciuitates aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in eorum inueniri libellis; (86) quod si tantam uim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de ciuitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inueniretur. (87) Ipsa uero praecepta sic inludere solebat, ut ostenderet non modo eos expertis esse illius prudentiae, quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi rationem ac uiam nosse: caput enim esse arbitrabatur oratoris, ut et ipse eis, apud quos ageret, talis, qualem se esse optaret, uideretur; id fieri uitae dignitate, de qua nihil rhetorici isti doctores in praeceptis suis reliquissent; et uti ei qui audirent sic adficerentur animis, ut eos adfici uellet orator; quod item fieri nullo modo posse, nisi cognosset is, qui diceret, quot modis hominum mentes et quibus et quo genere orationis in quamque partem mouerentur; haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent. (88) Ea Menedemus exemplis magis quam argumentis conabatur refellere; memoriter enim multa ex orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians docebat illum in animis uel iudicum uel populi in omnem partem dicendo permouendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam nosse posse. [1,20] XX. (89) Huic respondebat non se negare Demosthenem summam prudentiam summamque uim habuisse dicendi, sed siue ille hoc ingenio potuisset siue, id quod constaret, Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille potuisset, sed quid isti docerent esse quaerendum. (90) Saepe etiam in eam partem ferebatur oratione, ut omnino disputaret nullam artem esse dicendi: idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri eis subtiliter, a quibus esset petendum, et aduersarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum uersaretur facultas; et quod consuetudo exercitatioque intellegendi prudentiam acueret atque eloquendi celeritatem incitaret; tum etiam exemplorum copia nitebatur. (91) Nam primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret usque a Corace nescio quo et Tisia, quos artis illius inuentores et principes fuisse constaret; eloquentissimos autem homines, qui ista nec didicissent nec omnino scire curassent, is innumerabilis quosdam nominabat; in quibus etiam, siue ille inridens siue quod ita putaret atque ita audisset, me in illo numero, qui illa non didicissem et tamen, ut ipse dicebat, possem aliquid in dicendo, proferebat; quorum ego alterum illi facile adsentiebar, nihil me didicisse, in altero autem me inludi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar. (92) Artem uero negabat esse ullam, nisi quae cognitis penitusque perspectis et in unum exitum spectantibus et numquam fallentibus rebus contineretur; haec autem omnia, quae tractarentur ab oratoribus, dubia esse et incerta; quoniam et dicerentur ab eis, qui omnia ea non plane tenerent, et audirentur ab eis, quibus non scientia esset tradenda, sed exigui temporis aut falsa aut certe obscura opinio. (93) Quid multa? Sic mihi tum persuadere uidebatur neque artificium ullum esse dicendi neque quemquam posse, nisi qui illa, quae a doctissimis hominibus in philosophia dicerentur, cognosset, aut callide aut copiose dicere; in quibus Charmadas solebat ingenium tuum, Crasse, uehementer admirari: me sibi perfacilem in audiendo, te perpugnacem in disputando esse uisum. [1,21] XXI. (94) Itaque ego hac eadem opinione adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et inuito excidit et peruenit in manus hominum, disertos cognosse me non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocris homines ex communi quadam opinione hominum dicere, eloquentem uero, qui mirabilius et magnificentius augere posset atque ornare quae uellet, omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontis animo ac memoria contineret. Id si est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque natura: (95) ego enim, quantum auguror coniectura quantaque ingenia in nostris hominibus esse uideo, non despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus atque fuimus et otio ac facultate discendi maiore ac maturiore et labore atque industria superiore, cum se ad audiendum legendum scribendumque dederit, exsistat talis orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit; qui tamen mea sententia aut hic est iam Crassus aut, si quis pari fuerit ingenio pluraque quam hic et audierit et lectitarit et scripserit, paulum huic aliquid poterit addere." (96) Hoc loco Sulpicius "insperanti" inquit "mihi et Cottae, sed ualde optanti utrique nostrum cecidit, ut in istum sermonem, Crasse, delaberemini; nobis enim huc uenientibus satis iucundum fore uidebatur, si, cum uos de rebus aliis loqueremini, tamen nos aliquid ex sermone uestro memoria dignum excipere possemus; ut uero penitus in eam ipsam totius huius uel studi uel artifici uel facultatis disputationem paene intimam ueniretis, uix optandum nobis uidebatur. (97) Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem studio utriusque uestrum, Crassi uero etiam amore, cum ab eo nusquam discederem, uerbum ex eo numquam elicere potui de ui ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem et per Drusum saepe temptassem; quo in genere tu, Antoni, uere loquar - numquam mihi percontanti aut quaerenti aliquid defuisti et persaepe me, quae soleres in dicendo obseruare, docuisti. (98) Nunc, quoniam uterque uestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus, et quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc ueniam, ut ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter persequamini; quod quidem si erit a uobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae et Tusculano tuo gratiam et longe Academiae illi ac Lycio tuum hoc suburbanum gymnasium anteponam." [1,22] XXII. (99) Tum ille "immo uero," inquit "Sulpici, rogemus Antonium, qui et potest facere, quod requiris, et consueuit, ut te audio dicere: nam me quidem (fateor semper) a genere hoc toto sermonis refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse, (ut) tute paulo ante dixisti; quod ego non superbia neque inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi uellem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem, sed me hercule istius disputationis insolentia atque earum rerum, quae quasi in arte traduntur? inscitia." (100) Tum Cotta "quoniam (id,) quod difficillimum nobis uidebatur, ut omnino de his rebus, Crasse, loquerere, adsecuti sumus, de reliquo iam nostra culpa fuerit, si te, nisi omnia, quae percontati erimus, explicaris, dimiserimus." (101) "De eis, credo, rebus," inquit Crassus "ut in cretionibus scribi solet: QVIBVS SCIAM POTEROQVE." Tum ille "nam quod tu non poteris aut nescies, quis nostrum tam impudens est qui se scire aut posse postulet?" "Iam uero ista condicione, dum mihi liceat negare posse quod non potero et fateri nescire quod nesciam, licet" inquit Crassus "uestro arbitratu percontemini." (102) "Atqui" inquit (Sulpicius) "hoc ex te, de quo modo Antonius euit, quid sentias, quaerimus, existimesne artem aliquam esse dicendi?" "Quid? mihi uos nunc" inquit Crassus "tamquam alicui Graeculo otioso et loquaci et fortasse docto atque erudito quaestiunculam, de qua meo arbitratu loquar, ponitis? Quando enim me ista curasse aut cogitasse arbitramini et non semper inrisisse potius eorum hominum impudentiam, qui cum in schola adsedissent, ex magna hominum frequentia dicere iuberent, si quis quid quaereret? (103) Quod primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri uidebatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire uellet, esse paratum denuntiaret; postea uero uulgo hoc facere coeperunt hodieque faciunt, ut nulla sit res neque tanta neque tam improuisa neque tam noua, de qua se non omnia, quae dici possint, profiteantur esse dicturos. (104) Quod si te, Cotta, arbitrarer aut te, Sulpici, de eis rebus audire uelle, adduxissem huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputationibus delectaret; quod ne nunc quidem difficile factu est: est enim apud M- Pisonem adulescentem (iam) huic studio deditum, summo homo ingenio nostrique cupidissimus, Peripateticus Staseas, homo nobis sane familiaris et, ut inter homines peritos constare uideo, in illo suo genere omnium princeps." [1,23] XXIII. (105) "Quem tu mihi" inquit Mucius "Staseam, quem Peripateticum narras? Gerendus est tibi mos adulescentibus, Crasse, qui non Graeci (alicuius) cotidianam loquacitatem sine usu neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperi et gloriae sit consilio linguaque princeps, cuius uestigia persequi cupiunt, eius sententiam sciscitantur. (106) Equidem te cum in dicendo semper putaui deum, tum uero tibi numquam eloquentiae maiorem tribui laudem quam humanitatis; qua nunc te uti uel maxime decet neque defugere eam disputationem, ad quam te duo excellentes ingeniis adulescentes cupiunt accedere." (107) "Ego uero" inquit "istis obsequi studeo neque grauabor breuiter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere. Ac primum illud - quoniam auctoritatem tuam neglegere, Scaeuola, fas mihi non esse puto - respondeo, mihi dicendi aut nullam artem aut pertenuem uideri, sed omnem esse contentionem inter homines doctos in uerbi controuersia positam. (108) Nam si ars ita definitur, ut paulo ante euit Antonius, ex rebus penitus perspectis planeque cognitis atque ab opinionis arbitrio seiunctis scientiaque comprehensis, non mihi uidetur ars oratoris esse ulla; sunt enim uaria et ad uulgarem popularemque sensum accommodata omnia genera huius forensis nostrae dictionis. (109) Sin autem ea, quae obseruata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animaduersa ac notata, uerbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod uideo potuisse fieri -, non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac uulgari opinione ars esse uideatur. Sed siue est ars siue artis quaedam similitudo, non est ea quidem neglegenda; uerum intellegendum est alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora." [1,24] XXIV. (110) Tum Antonius uehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem uim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret. "Sed existimo" inquit "gratum te his, Crasse, facturum, si ista eueris quae putas ad dicendum plus quam ipsam artem posse prodesse." (111) "Dicam equidem, quoniam institui, petamque a uobis," inquit "ne has meas ineptias efferatis; quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis uidear non ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem uestrum incidisse. (112) Equidem cum peterem magistratum, solebam in prensando dimittere a me Scaeuolam, cum ita ei dicerem, me uelle esse ineptum, id erat, petere blandius, quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri; - hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse me minime uellem - quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit: nam quid est ineptius quam de dicendo dicere, cum ipsum dicere numquam sit non ineptum, nisi cum est necessarium?" (113) "Perge uero," inquit "Crasse," Mucius; "istam enim culpam, quam uereris, ego praestabo." [1,25] XXV. "Sic igitur" inquit "sentio," Crassus "naturam primum atque ingenium ad dicendum uim adferre maximam; neque uero istis, de quibus paulo ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et uiam, sed naturam defuisse; nam et animi atque ingeni celeres quidam motus esse debent, qui et ad excogitandum acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad memoriam firmi atque diuturni; (114) et si quis est qui haec putet arte accipi posse, - quod falsum est; praeclare enim res se habeat, si haec accendi aut commoueri arte possint; inseri quidem et donari ab arte non possunt; omnia sunt enim illa dona naturae - quid de illis dicam, quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae solutio, uocis sonus, latera, uires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis? (115) Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit - neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et corrigi posse -, sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes aut ita uoce absoni aut ita uultu motuque corporis uasti atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte ualeant, tamen in oratorum numerum uenire non possint; sunt autem quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturae mulieribus ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse uideantur. (116) Magnum quoddam est onus atque munus suscipere atque profiteri se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus magno in conuentu hominum audiendum; adest enim fere nemo, quin acutius atque acrius uitia in dicente quam recta uideat; ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa, quae laudanda sunt, obruit. (117) Neque haec in eam sententiam disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non habeant, omnino a dicendi studio deterream: quis enim non uidet C- Coelio, aequali meo, magno honori fuisse, homini nouo, illam ipsam, quamcumque adsequi potuerat, in dicendo mediocritatem? Quis uestrum aequalem, Q- Varium, uastum hominem atque foedum, non intellegit illa ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in ciuitate gratiam consecutum? [1,26] XXVI. (118) Sed quia de oratore quaerimus, fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus uitiis orator atque omni laude cumulatus. Neque enim, si multitudo litium, si uarietas causarum, si haec turba et barbaria forensis dat locum uel uitiosissimis oratoribus, idcirco nos hoc, quod quaerimus, omittemus. Itaque in eis artibus, in quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose iudicamus! Nullae enim lites neque controuersiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti. (119) Est igitur oratori diligenter prouidendum, non uti eis satis faciat, quibus necesse est, sed ut eis admirabilis esse uideatur, quibus libere liceat iudicare; ac, si quaeritis, plane quid sentiam enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper tacui et tacendum putaui: mihi etiam qui optime dicunt quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione perturbantur, paene impudentes uidentur, - (120) tametsi id accidere non potest; ut enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem uariosque euentus orationis exspectationemque hominum pertimescit; - qui uero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commouetur in dicendo, tamen impudens uidetur; non enim pudendo, sed non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen effugere debemus; (121) quem uero non pudet, - id quod in plerisque uideo hunc ego non reprehensione solum, sed etiam poena dignum puto. Equidem et in uobis animum aduertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus omnibus contremiscam; adulescentulus uero sic initio accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium Q- Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit, simul ac me fractum ac debilitatum metu uiderit." (122) Hic omnes adsensi significare inter sese et conloqui coeperunt; fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis commendatione prodesset. [1,27] XXVII. Tum Antonius "saepe, ut dicis," inquit "animaduerti, Crasse, et te et ceteros summos oratores, quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in dicendi exordio permoueri; (123) cuius quidem rei cum causam quaererem, quidnam esset cur, ut in quoque oratore plurimum esset, ita maxime is pertimesceret, has causas inueniebam duas: unam, quod intellegerent ei, quos usus ac natura docuisset, non numquam summis oratoribus non satis ex sententia euentum dicendi procedere; ita non iniuria, quotienscumque dicerent, id, quod aliquando posset accidere, ne illo ipso tempore accideret, timere; (124) altera est haec, de qua queri saepe soleo; quod ceterarum homines artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene fecerunt quam solent, aut noluisse aut ualetudine impediti non potuisse consequi id, quod scirent, putantur: "noluit" inquiunt "hodie agere Roscius," aut "crudior fuit"; oratoris peccatum, si quod est animaduersum, stultitiae peccatum uidetur; (125) stultitia autem excusationem non habet, quia nemo uidetur, aut quia crudus fuerit aut quod ita maluerit, stultus fuisse; quo etiam grauius iudicium in dicendo subimus: quotiens enim dicimus, totiens de nobis iudicatur, et, qui semel in gestu peccauit, non continuo existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna ualet opinio tarditas. [1,28] XXVIII. (126) Illud uero, quod a te dictum est, esse permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum a magistro adiuuaretur, ualde tibi adsentior inque eo uel maxime probaui summum illum doctorem, Alabandensem Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patiebatur eos, quos iudicabat non posse oratores euaderet, operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere atque hortari solebat. (127) Satis est enim in ceteris artificiis percipiendis tantum modo similem esse hominis et id, quod tradatur uel etiam inculcetur, si qui forte sit tardior, posse percipere animo et memoria custodire; non quaeritur mobilitas linguae, non celeritas uerborum, non denique ea, quae nobis non possumus fingere, facies, uultus, sonus: (128) in oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, uerba prope poetarum, memoria iuris consultorum, uoX) tragoedorum, gestus paene summorum actorum est requirendus; quam ob rem nihil in hominum genere rarius perfecto oratore inueniri potest; quae enim, singularum rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur, ea nisi omnia sunt in oratore summa, probari non possunt. (129) Tum Crassus "atqui uide" inquit "in artificio perquam tenui et leui quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re, is quam constat esse maximam: saepe enim soleo audire Roscium, cum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem probaret, potuisse neminem, non quo non essent quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset uiti, id ferre ipse non posset; nihil est enim tam insigne nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile quam id, in quo aliquid offenderis. (130) Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, uidetisne quam nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa uenustate fiat, nisi ita, ut deceat et uti omnis moueat atque delectet? Itaque hoc iam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter; mihi enim uolo ignosci, ceteris ipse non ignosco; nam qui non potest, qui uitiose facit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius iubebat, ad id, quod facere possit, detrudendum puto." [1,29] XXIX. (131) "Num tu igitur" inquit Sulpicius "me aut hunc Cottam ius ciuile aut rem militarem iubes discere? Nam quis ad ista summa atque in omni genere perfecta potest peruenire?" Tum ille "ego uero," inquit "quod in uobis egregiam quandam ac praeclaram indolem ad dicendum esse cognoui, idcirco haec eui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad uos, qui possetis, exacuendos accommodaui orationem meam; et quamquam in utroque uestrum summum esse ingenium studiumque perspexi, tamen haec, quae sunt in specie posita, de quibus plura fortasse dixi, quam solent Graeci dicere, in te, Sulpici, diuina sunt; (132) ego enim neminem nec motu corporis neque ipso habitu atque forma aptiorem nec uoce pleniorem aut suauiorem mihi uideor audisse; quae quibus a natura minora data sunt, tamen illud adsequi possunt, ut eis, quae habent, modice et scienter utantur et ut ne dedeceat. Id enim est maxime uitandum et de hoc uno minime est facile praecipere non mihi modo, qui sicut unus paterfamilias his de rebus loquor, sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere caput esse artis decere, quod tamen unum id esse, quod tradi arte non possit. (133) Sed, si placet, sermonem alio transferamus et nostro more aliquando, non rhetorico, loquamur." "Minime uero," inquit Cotta; "nunc enim te iam exoremus necesse est, quoniam retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis artem, ut nobis explices, quicquid est istud, quod tu in dicendo potes; - neque enim sumus nimis auidi; ista tua mediocri eloquentia contenti sumus - idque ex te quaerimus, (ut ne plus nos adsequamur, quam quantulum tu in dicendo adsecutus es), quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse adsumendum putes?" [1,30] XXX. (134) Tum Crassus adridens "quid censes," inquit "Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris? sine quo cum in uita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod tu expetis, nemo umquam adsequetur. Neque uero uos ad eam rem uideo esse cohortandos, quos, cum mihi quoque sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate. (135) Sed profecto studia nihil prosunt perueniendi aliquo, nisi illud, quo eo, quo intendas, ferat deducatque, cognoris. Qua re quoniam mihi leuius quoddam onus imponitis neque ex me de oratoris arte, sed de hac mea, quantulacumque est, facultate quaeritis, exponam uobis non quandam aut perreconditam aut ualde difficilem aut magnificam aut grauem orationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti, cum mihi in isto studio uersari adulescenti licebat." (136) Tum Sulpicius "o diem, Cotta, nobis" inquit "optatum! Quod enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut is dicendi causa, non modo uidere mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros." [1,31] XXXI. (137) Tum Crassus "atqui arbitror, Sulpici, cum audieris, non tam te haec admiraturum, quae dixero, quam existimaturum tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione uestra dignum, nihil aut inauditum uobis aut cuiquam nouum. Iani principio, id quod est homine ingenuo liberaliterque educato dignum, non negabo me ista omnium communia et contrita praecepta didicisse: (138) primum oratoris officium esse dicere ad persuadendum accommodate; deinde esse omnem orationem aut de infinitae rei quaestione sine designatione personarum et temporum aut de re certis in personis ac temporibus locata; (139) in utraque autem re quicquid in controuersiam ueniat, in eo quaeri solere aut factumne sit aut, si est factum, quale sit aut etiam quo nomine uocetur aut, quod non nulli addunt, rectene factum esse uideatur; (140) exsistere autem controuersias etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dissentiat; his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse argumenta propria. (141) Sed causarum, quae sint a communi quaestione seiunctae, partim in iudiciis uersari, partim in deliberationibus; esse etiam genus tertium, quod in laudandis aut uituperandis hominibus poneretur; certosque esse locos, quibus in iudiciis uteremur, in quibus aequitas quaereretur; alios in deliberationibus, quae omnes ad utilitatem dirigerentur eorum quibus consilium daremus; alios item in laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia referrentur; (142) cumque esset omnis oratoris uis ac facultas in quinque partis distributa, ut deberet reperire primum quid diceret, deinde inuenta non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere; tum ea denique uestire atque ornare oratione; post memoria saepire; ad extremum agere cum dignitate ac uenustate. (143) Etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re diceremus, initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent; deinde rem demonstrandam; postea controuersiam constituendam; tum id, quod nos intenderemus, confirmandum; post, quae contra dicerentur, refellenda; extrema autem oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda, quaeque essent pro aduersariis, infirmanda atque frangenda. [1,32] XXXII. (144) Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderentur, in qua praecipitur primum, ut pure et Latine loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post ad rerum dignitatem apte et quasi decore; singularumque rerum praecepta cognoram. (145) Quin etiam, quae maxime propria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi uideram; nam de actione et de memoria quaedam breuia, sed magna cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim fere rebus omnis istorum artificum doctrina uersatur, quam ego si nihil dicam adiuuare, mentiar; habet enim quaedam quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus aberret. (146) Verum ego hanc uim intellego esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent. ea quosdam obseruasse atque collegisse; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum; quod tamen, ut ante dixi, non eicio; est enim, etiam si minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cognoscendum non inliberale. (147) Et exercitatio quaedam suscipienda uobis est; quamquam uos quidem iam pridem estis in cursu: sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari." (148) "Hanc ipsam" inquit Sulpicius "nosse uolumus; ac tamen ista, quae abs te breuiter de arte decursa sunt, audire cupimus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita; uerum illa mox; nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus." [1,33] XXXIII. (149) "Equidem probo ista," Crassus inquit "quae uos facere soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum, quae in forum deferuntur, dicatis quam maxime ad ueritatem accommodate; sed plerique in hoc uocem modo, neque eam scienter, et uiris exercent suas et linguae celeritatem incitant uerborumque frequentia delectantur; in quo fallit eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere solere; (150) uere enim etiam illud dicitur, peruerse dicere homines peruerse dicendo facillime consequi. Quam ob rem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod, ut uere dicam, minime facimus (est enim magni laboris, quem plerique fugimus), quam plurimum scribere. Stilus optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister; neque iniuria; nam si subitam et fortuitam orationem commentatio et cogitatio facile uincit, hanc ipsam profecto adsidua ac diligens scriptura superabit. (151) Omnes enim, siue artis sunt loci siue ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omnique acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt; omnesque sententiae uerbaque omnia, quae sunt cuiusque generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et succedant necesse est; tum ipsa conlocatio conformatioque uerborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam oratorio numero et modo. (152) Haec sunt, quae clamores et admirationes in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quisquam, nisi diu multumque scriptitarit, etiam si uehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur; et qui a scribendi consuetudine ad dicendum uenit, hanc adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicantur, similia scriptorum esse uideantur; atque etiam, si quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur; (153) ut concitato nauigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa nauis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et ui concitata. [1,34] XXXIV. (154) In cotidianis autem commentationibus equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exercitationem maxime, qua C- Carbonem nostrum illum inimicum solitum esse uti sciebam, ut aut uersibus propositis quam maxime grauibus aut oratione aliqua lecta ad eum finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem ipsam, quam legissem, uerbis aliis quam maxime possem lectis, pronuntiarem; sed post animaduerti hoc esse in hoc uiti, quod ea uerba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad eius uersus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte proposuissem: ita, si eisdem uerbis uterer, nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis uti consuescerem. (155) Postea mihi placuit, eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem, quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis uerbis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam uerba imitando, quae noua nostris essent, dum modo essent idonea. (156) Iam uocis et spiritus et totius corporis et ipsius linguae motus et exercitationes non tam artis indigent quam is laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos imitemur, quorum similes uelimus esse. Intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem prauitatemque ueniamus. (157) Exercenda est etiam memoria ediscendis ad uerbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis; atque in ea exercitatione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte traditur. Educenda deinde dictio est ex hae domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in puluerem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus uisus hominum et periclitandae uires ingeni, et illa conimentatio inclusa in ueritatis lucem proferenda est. (158) Legendi etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores eligendi et peruolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, uituperandi (refellendi); disputandumque de omni re in contrarias partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile uideri possit, eliciendum (atque dicendum); (159) perdiscendum ius ciuile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas, senatoria consuetudo, disciplina rei publicae, iura sociorum, foedera, pactiones, causa imperi cognoscenda est; libandus est etiam ex omni genere, urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. Effudi uobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem uobis percontantibus respondisset." [1,35] XXXV. (160) Haec cum Crassus dixisset, silentium est consecutum, sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id, quod erat propositum, dictum uidebatur, tamen sentiebant celerius esse multo quam ipsi uellent ab eo peroratum. Tum Scaeuola "quid est, Cotta?" inquit "quid tacetis? Nihilne uobis in mentem uenit, quod praeterea ab Crasso requiratis?" (161) "Id me hercule" inquit "ipsum attendo: tantus enim cursus uerborum fuit et sic euolauit oratio, ut eius uim et incitationem aspexerim, uestigia ingressumque uix uiderim, et tamquam in aliquam locupletem ac refertam domum uenerim, non explicata ueste neque proposito argento neque tabulis et signis propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnificisque rebus constructis ac reconditis; sic modo in oratione Crassi diuitias atque ornamenta eius ingeni per quaedam inuolucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari cum cuperem, uix aspiciendi potestas fuit; itaque nec hoc possum dicere, me omnino ignorare, quid possideat, neque plane nosse atque uidisse." (162) "Quin tu igitur facis idem," inquit Scaeuola" quod faceres, si in aliquam domum plenam ornamentorum uillamue uenisses? Si ea seposita, ut dicis, essent, tu, qui ualde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esset familiaris: similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem proferat et suo quidque in loco conlocet." (163) "Ego uero" inquit Cotta "a te peto, Scaeuola: - me enim et hunc Sulpicium impedit pudor ab homine omnium grauissimo, qui genus huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae isti forsitan puerorum elementa uideantur, exquirere: - sed tu hanc nobis ueniam, Scaeuola, da, et perfice, ut Crassus haec, quae coartauit et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis atque explicet." (164) "Ego me hercule" inquit Mucius "antea uestra magis hoc causa uolebam, quam mea; neque enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam, quanto opere eius in causis oratione delector; nunc uero, Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graueris exaedificare id opus, quod instituisti: formam enim totius negoti opinione meliorem maioremque uideo, quam uehementer probo." [1,36] XXXVI. (165) "Enimuero" inquit Crassus" mirari satis non queo etiam te haec, Scaeuola, desiderare, quae neque ego ita teneo, uti ei, qui docent, neque sunt eius generis, ut, si optime tenerem, digna essent ista sapientia ac tuis auribus." "Ain tu?" inquit ille: "si de istis communibus et peruagatis uix huic aetati audiendum putas, etiamne illa neglegere possumus, quae tu oratori cognoscenda esse dixisti, de naturis hominum, de moribus, de rationibus eis, quibus hominum mentes et incitarentur et reprimerentur, de historia, de antiquitate, de administratione rei publicae, denique de nostro ipso iure ciuili? Hanc enim ego omnem scientiam et copiam rerum in tua prudentia sciebam inesse; in oratoris uero instrumento tam lautam supellectilem numquam uideram." (166) "Potes igitur, "inquit Crassus" ut alia omittam innumerabilia et immensa et ad ipsum tuum ius ciuile ueniam, oratores putare eos, quos multas horas exspectauit, cum in campum properaret, et ridens et stomachans P- Scaeuola, cum Hypsaeus maxima uoce? plurimis uerbis a M- Crasso praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere liceret, Cn- autem Octauius, homo consularis, non minus longa oratione recusaret, ne aduersarius causa caderet ac ne is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni molestia stultitia aduersarii liberaretur?" (167) "Ego uero istos," inquit -"memini enim mihi narrare Mucium - non modo oratoris nomine sed ne foro quidem dignos uix putarim." "Atqui non defuit illis patronis" inquit Crassus "eloquentia neque dicendi ratio aut copia, sed iuris ciuilis scientia: quod alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in XII tabulis permiserat, quod cum impetrasset, causa caderet; alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in actione; neque intellegebat, si ita esset actum, litem aduersarium perditurum. [1,37] XXXVII. (168) Quid? In his paucis diebus nonne nobis in tribunali Q- Pompei praetoris urbani familiaris nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur, uetus atque usitata exceptio daretur CVIVS PECVNIAE DIES FVISSET? Quod petitoris causa comparatum esse non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset iudici ante petitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi, petitor rursus cum peteret, ne exceptione excluderetur, QVOD EA RES IN IVDICIVM ANTE VENISSET- (169) Quid ergo hoc fieri turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susceperit, ut amicorum controuersias causasque tueatur, laborantibus succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet, hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis inridendus esse uideatur? (170) Equidem propinquum nostrum P- Crassum (illum Diuitem) cum multis aliis rebus elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc efferendum et laudandum puto, quod, cum P- Scaeuolae frater esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure ciuili satis (illi arti) facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset - quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est consecutus - neque se ante causas amicorum tractare atque agere coepisse, quam ius ciuile didicisset. (171) Quid uero ille (M-) Cato? Nonne et eloquentia tanta fuit, quantam illa tempora atque illa aetas in hac ciuitate ferre maximam potuit, et iuris ciuilis omnium peritissimus? Verecundius hac de re iam dudum loquor, quod adest uir in dicendo summus, quem ego unum oratorem maxime admiror; sed tamen idem hoc semper ius ciuile contempsit. (172) Verum, quoniam sententiae atque opinionis meae uoluistis esse participes, nihil occultabo et, quoad potero, uobis exponam, quid de quaque re sentiam. [1,38] XXXVIII. Antoni incredibilis quaedam et prope singularis et diuina uis ingeni uidetur, etiam si hac scientia iuris nudata sit, posse se facile ceteris armis prudentiae tueri atque defendere; quam ob rem hic nobis sit exceptus; ceteros uero non dubitabo primum inertiae condemnare sententia mea, post etiam impudentiae; (173) nam uolitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus, iudicia priuata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in causis centumuiralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, adluuionum, circumluuionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum innumerabilium iura uersentur, cum omnino, quid suum, quid alienum, qua re denique ciuis aut peregrinus, seruus aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae. (174) Illa uero deridenda adrogantia est, in minoribus nauigiis rudem esse se confiteri, quinqueremis autem aut etiam maiores gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo decipiare aduersari stipulatiuncula et cum obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capiatur, ego tibi ullam causam maiorem committendam putem? Citius hercule is, qui duorum scalmorum nauiculam in portu euerterit, in Euxino ponto Argonautarum nauem gubernarit. (175) Quid? Si ne paruae quidem causae sunt, sed saepe maximae, in quibus certatur de iure ciuili, quod tandem os est eius patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia iuris audet accedere? Quae potuit igitur esse causa maior, quam illius militis? De cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius uenisset et pater eius re credita testamentum mutasset et, quem ei uisum esset, fecisset heredem essetque ipse mortuus, res delata est ad centumuiros, cum miles domum reuenisset egissetque lege in hereditatem paternam testamento exheres filius. (Nempe) in ea causa quaesitum est de iure ciuili, possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem scripsisset nominatim. [1,39] XXXIX. (176) Quid? Qua de re inter Marcellos et Claudios patricios centumuiri iudicarunt, cum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem hominis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicendum? (177) Quid? Quod item in centumuirali iudicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium uenisset, cui Romae exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicauisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio atque inlustratum est a patrono? (178) Quid? Nuper, cum ego C- Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium iudicio priuato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure uersata defensio est? Cum enim M- Marius Gratidianus aedis Oratae uendidisset neque seruire quandam earum aedium partem in mancipi lege dixisset, defendebamus, quicquid fuisset incommodi in mancipio, id si uenditor scisset neque declarasset, praestare debere. (179) Quo quidem in genere familiaris noster M- Buculeius, homo neque meo iudicio stultus et suo ualde sapiens et ab iuris studio non abhorrens, simili quodam modo nuper errauit: nam cum aedis L- Fufio uenderet, in mancipio lumina, uti tum essent, ita recepit; Fufius autem, simul atque aedificari coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli officeretur, quamuis esset procul, mutari lumina putabat. (180) Quid uero? Clarissima M'. Curi causa Marcique Coponi nuper apud centumuiros quo concursu hominum, qua exspectatione defensa est? Cum Q- Scaeuola, aequalis et conlega meus, Homo omnium et disciplina iuris ciuilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam in suam tutelam ueniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus; ego autem defenderem eum hac tum mente fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam ueniret, M'. Curius esset heres, num destitit uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure ciuili uersari? [1,40] XL. (181) Omitto iam plura exempla causarum amplissimarum, quae sunt innumerabilia: capitis nostri saepe potest accidere ut causae uersentur in iure. Etenim si C- Mancinum, nobilissimum atque optimum uirum atque consularem, cum eum propter inuidiam Numantini foederis pater patratus ex s. c. Numantinis dedidisset eumque illi non recepissent posteaque Mancinus domum reuenisset neque in senatum introire dubitasset, P- Rutilius, M- filius, tribunus plebis, iussit educi, quod eum ciuem negaret esse, quia memoria sic esset proditum, quem pater suus aut populus uendidisset aut pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium, (182) quam possumus reperire ex omnibus rebus ciuilibus causam contentionemque maiorem quam de ordine, de ciuitate, de libertate, de capite hominis consularis, praesertim cum haec non in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in ciuili iure consisteret? Similique in genere, inferiore ordine, si quis apud nos seruisset ex populo foederato seseque liberasset et postea domum reuenisset, quaesitum est apud maiores nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset hanc ciuitatem. (183) Quid? De libertate, quo iudicium grauius esse nullum potest, nonne ex iure ciuili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini uoluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit? Quid? Quod usu memoria patrum uenit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam uenisset, cum uxorem praegnantem in prouincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus ciuium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam uerbis, non nouis nuptiis fieri cum superiore diuortium, in concubinae locum duceretur? (184) Haec igitur et horum similia iura suae ciuitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque uultu, huc atque illuc intuentem uagari cum magna caterua toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis ciuibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est? [1,41] XLI. (185) Et quoniam de impudentia dixi, castigemus etiam segnitatem hominum atque inertiam; nam si esset ista cognitio iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere: sed, o di immortales, non dicerem hoc, audiente Scaeuola, nisi ipse dicere soleret nullius artis sibi faciliorem cognitionem uideri. (186) Quod quidem certis de causis a plerisque aliter existimatur: primum, quia ueteres illi, qui huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae potentiae suae causa peruulgari artem suam noluerunt; deinde, postea quam est editum, expositis a Cn- Flauio primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta generatim componerent; nihil est enim, quod ad artem redigi possit, nisi ille prius, qui illa tenet, quorum artem instituere uult, habet illam scientiam, ut ex eis rebus, quarum ars nondum sit, artem efficere possit. (187) Hoc uideo, dum breuiter uoluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius; sed experiar et dicam, si potero, planius. [1,42] XLII. Omnia fere, quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt; ut in musicis numeri et uoces et modi; in geometria lineamenta, formae, interualla, magnitudines; in astrologia caeli conuersio, ortus, obitus motusque siderum; in grammaticis poetarum pertractatio, historiarum cognitio, uerborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus; in hac denique ipsa ratione dicendi excogitare, ornare, disponere, meminisse, agere, ignota quondam omnibus et diffusa late uidebantur. (188) Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, quae rem dissolutam diuulsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret. Sit ergo in iure ciuili finis hic: legitimae atque usitatae in rebus causisque ciuium aequabilitatis conseruatio. (189) Tum sunt notanda genera et ad certum numerum paucitatemque reuocanda. Genus autem id est, quod sui similis communione quadam, specie autem differentis, duas aut pluris complectitur partis; partes autem sunt, quae generibus eis, ex quibus manant, subiciuntur; omniaque, quae sunt uel generum uel partium nomina, definitionibus, quam uim habeant, est exprimendum; est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire uolumus, breuis et circumscripta quaedam explicatio. (190) Hisce ego rebus exempla adiungerem, nisi apud quos haec haberetur oratio cernerem; nunc complectar, quod proposui, breui: si enim aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius ciuile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque uim definitione declaret, perfectam artem iuris ciuilis habebitis, magis magnam atque uberem quam difficilem et obscuram. (191) Atque interea tamen, dum haec, quae dispersa sunt, coguntur, uel passim licet carpentem et conligentem undique repleri iusta iuris ciuilis scientia. [1,43] XLIII. Nonne uidetis equitem Romanum, hominem acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus eruditum, C- Aculeonem, qui mecum uiuit semperque uixit, ita tenere ius ciuile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de eis, qui peritissimi sunt, anteponatur? (192) Omnia sunt enim posita ante oculos, conlocata in usu cotidiano, in congressione hominum atque in foro; neque ita multis litteris aut uoluminibus magnis continentur; eadem enim elata sunt primum a pluribus, deinde paucis uerbis commutatis etiam ab eisdem scriptoribus scripta sunt saepius. (193) Accedit uero, quo facilius percipi cognoscique ius ciuile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suauitas et delectatio; nam, siue quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure ciuili et in pontificum libris et in XII tabulis antiquitatis effigies, quod et uerborum uetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem uitamque declarant; siue quem ciuilis scientia, quam Scaeuola non putat oratoris esse propriam, sed cuiusdam ex alio genere prudentiae, totam hanc descriptis omnibus ciuitatis utilitatibus ac partibus XII tabulis contineri uidebit: siue quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat, - dicam audacius - hosce habet fontis omnium disputationum suarum, qui iure ciuili et legibus continentur: (194) ex his enim et dignitatem maxime expetendam uidemus, cum uera uirtus atque honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, uitia autem hominum atque fraudes damnis, ignominiis, uinclis, uerberibus, exsiliis, morte multantur; et docemur non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnis cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentis, oculos, manus abstinere. [1,44] XLIV. (195) Fremant omnes licet, dicam quod sentio: bibliothecas me hercule omnium philosophorum unus mihi uidetur XII tabularum libellus, si quis legum fontis et capita uiderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare. (196) Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, cuius rei tanta est uis ac tanta natura, ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus uir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus terris domus est uirtutis, imperi, dignitatis? Cuius primum nobis mens, mos, disciplina nota esse debet, uel quia est patria parens omnium nostrum, uel quia tanta sapientia fuisse in iure constituendo putanda est quanta fuit in his tantis opibus imperi comparandis. (197) Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et uoluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre uolueritis; incredibile est enim, quam sit omne ius ciuile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum; de quo multa soleo in sermonibus cotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris omnibus et maxime Graecis antepono. His ego de causis dixeram, Scaeuola, eis, qui perfecti oratores esse uellent, iuris ciuilis esse cognitionem necessariam. [1,45] XLV. (198) Iam uero ipsa per sese quantum adferat eis, qui ei praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat? Itaque, ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros se praebent in iudiciis oratoribus, ei, qui apud illos pragmatikoi uocantur, sic in nostra ciuitate contra amplissimus quisque et clarissimus uir, ut ille, qui propter hanc iuris ciuilis scientiam sic appellatus a summo poeta est: egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, multique praeterea, qui, cum ingenio sibi auctore dignitatem peperissent, perfecerunt ut in respondendo iure auctoritate plus etiam quam ipso ingenio ualerent. (199) Senectuti uero celebrandae et ornandae quod honestius potest esse perfugium quam iuris interpretatio? Equidem mihi hoc subsidium iam inde ab adulescentia comparaui, non solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus atque ornamentum senectutis, ut, cum me uires, quod fere iam tempus aduentat, deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam uindicarem. Quid est enim praeclarius quam honoribus et rei publicae muneribus perfunctum senem posse suo iure dicere idem, quod apud Ennium dicat ille Pythius Apollo, se esse eum, unde sibi, si non populi et reges, at omnes sui ciues consilium expetant, summarum rerum incerti: quos ego ope mea ex incertis certos compotesque consili dimitto, ut ne res temere tractent turbidas. (200) Est enim sine dubio domus iuris consulti totius oraculum ciuitatis; testis est huiusce Q- Muci ianua et uestibulum, quod in eius infirmissima ualetudine adfectaque iam aetate maxima cotidie frequentia ciuium ac summorum hominum splendore celebratur. [1,46] XLVI. (201) Iam illa non longam orationem desiderant, quam ob rem existimem publica quoque iura, quae sunt propria ciuitatis atque imperi, tum monumenta rerum gestarum et uetustatis exempla oratori nota esse debere; nam ut in rerum priuatarum causis atque iudiciis depromenda saepe oratio est ex iure ciuili et idcirco, ut ante diximus, oratori iuris scientia necessaria est, sic in causis publicis iudiciorum, contionum, senatus omnis haec et antiquitatis memoria et publici iuris auctoritas et regendae rei publicae ratio ac scientia tamquam aliqua materies eis oratoribus, qui uersantur in re publica, subiecta esse debet. (202) Non enim causidicum nescio quem neque clamatorem aut rabulam hoc sermone nostro conquirimus, sed eum uirum, qui primum sit eius artis antistes, cuius cum ipsa natura magnam homini facultatem daret, auctor tamen esse deus putatur, ut id ipsum, quod erat hominis proprium, non partum per nos, sed diuinitus ad nos delatum uideretur; deinde, qui possit non tam caduceo quam nomine oratoris ornatus incolumis uel inter hostium tela uersari; tum, qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subicere odio ciuium supplicioque constringere; idemque ingeni praesidio innocentiam iudiciorum poena liberare; idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare; qui denique, quemcumque in animis hominum motum res et causa postulet, eum dicendo uel excitare possit uel sedare. (203) Hanc uim si quis existimat aut ab eis, qui de dicendi ratione scripserunt, eitam esse aut a me posse exponi tam breui, uehementer errat neque solum inscientiam meam sed ne rerum quidem magnitudinem perspicit: equidem uobis, quoniam ita uoluistis, fontis, unde hauriretis, atque itinera ipsa ita putaui esse demonstranda, non ut ipse duX) essem, quod et infinitum est et non necessarium, sed ut commonstrarem tantum uiam et, ut fieri solet, digitum ad fontis intenderem." [1,47] XLVII. (204) "Mihi uero" inquit Mucius "satis superque abs te uidetur istorum studiis, si modo sunt studiosi, esse factum; nam, Socratem illum solitum aiunt dicere perfectum sibi opus esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad studium cognoscendae percipiendaeque uirtutis; quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallent esse se, quam bonos uiros, eis reliquam facilem esse doctrinam; sic ego intellego, si in haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare uolueritis, facillime uos ad ea, quae cupitis, peruenturos, ab hoc aditu ianuaque patefacta." (205) "Nobis uero" inquit Sulpicius "ista sunt pergrata perque iucunda; sed pauca etiam requirimus in primisque ea, quae ualde breuiter a te, Crasse, de ipsa arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere et didicisse confiterere: ea si paulo latius dixeris, expleris omnem exspectationem diuturni desideri nostri; nam nunc, quibus studendum rebus esset accepimus, quod ipsum est tamen magnum; sed uias earum rerum rationemque cupimus cognoscere." (206) "Quid si," inquit Crassus "quoniam ego, quo facilius uos apud me tenerem, uestrae potius obsecutus sum uoluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex quibus unum libellum sibi excidisse iam dudum questus est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?" "Vt uidetur," inquit Sulpicius; "nam Antonio dicente etiam quid tu intellegas, sentiemus." (207) "Peto igitur" inquit Crassus "a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis oneris ab horum adulescentium studiis imponitur, ut exponas, quid eis de rebus, quas a te quaeri uides, sentias." [1,48] XLVIII. "Deprehensum equidem me" inquit Antonius "plane uideo atque sentio, non solum quod ea requiruntur a me, quorum sum ignarus atque insolens, sed quia, quod in causis ualde fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me nunc isti uitare non sinunt; (208) uerum hoc ingrediar ad ea, quae uultis, audacius, quod idem mihi spero usu esse uenturum in hac disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur ornata oratio: neque enim sum de arte dicturus, quam numquam didici, sed de mea consuetudine; ipsaque illa, quae in commentarium meum rettuli, sunt eius modi, non aliqua mihi doctrina tradita, sed in rerum usu causisque tractata; quae si uobis, hominibus eruditissimis, non probabuntur, uestram iniquitatem accusatote, qui ex me ea quaesieritis, quae ego nescirem; meam facilitatem laudatote, cum uobis non meo iudicio, sed uestro studio inductus non grauate respondero." (209) Tum Crassus "perge modo," inquit "Antoni; nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat ad hunc te sermonem impulisse." "Ego uero," inquit, "pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne uagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem (esse) illud, de quo agitur, intellegant. (210) Nam si forte quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum putarem principio, quis esset imperator; qui cum esset constitutus administrator quidam belli gerendi, tum adiungeremus de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum conlationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu, de insidiis faciendis atque uitandis, de reliquis rebus, quae essent propriae belli administrandi; quarum qui essent animo et scientia compotes, eos esse imperatores dicerem, utererque exemplis Africanorum et Maximorum, Epaminondam atque Hannibalem atque eius generis homines nominarem. (211) Sin autem quaereremus quis esset is, qui ad rem publicam moderandam usum et scientiam et studium suum contulisset, definirem hoc modo: qui quibus rebus utilitas rei publicae pareretur augereturque, teneret eisque uteretur, hunc rei publicae rectorem et consili publici auctorem esse habendum, praedicaremque P- Lentulum principem illum et Ti- Gracchum patrem et Q- Metellum et P- Africanum et C- Laelium et innumerabilis alios cum ex nostra ciuitate tum ex ceteris. (212) Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus uere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua priuati in ciuitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cauendum peritus esset, et ex eo genere Sex- Aelium, M'. Manilium, P- Mucium nominarem. [1,49] XLIX. Atque, ut iam ad leuiora artium studia ueniam, si musicus, si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter explicare, quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius ab quoque sit postulandum. Philosophi denique ipsius, qui de sua ui ac sapientia unus omnia paene profitetur, est tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum diuinarum atque humanarum uim naturam causasque nosse et omnem bene uiuendi rationem tenere et persequi, nomine hoc appelletur. (213) Oratorem autem, quoniam de eo quaerimus, equidem non facio eundem quem Crassus, qui mihi uisus est omnem omnium rerum atque artium scientiam comprehendere uno oratoris officio ac nomine; atque eum puto esse, qui et uerbis ad audiendum iucundis et sententiis ad probandum accommodatis uti possit in causis forensibus atque communibus: hunc ego appello oratorem eumque esse praeterea instructum uoce et actione et lepore quodam uolo. (214) Crassus uero mihi noster uisus est oratoris facultatem non illius artis terminis, sed ingeni sui finibus immensis paene describere; nam et ciuitatum regendarum oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi mirum uisum est, Scaeuola, te hoc illi concedere, cum saepissime tibi senatus breuiter impoliteque dicenti maximis sit de rebus adsensus. M- uero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, uir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem grauitatis et consili sui uindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc ueniat et hanc loquacitatem nostram uultu ipso aspectuque conterreat; qui quamquam est in dicendo minime contemnendus, prudentia tamen rerum magnarum magis quam dicendi arte nititur. (215) Neque uero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione ciuitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus: multum inter se distant istae facultates longeque sunt diuersae atque seiunctae neque eadem ratione ac uia M- Cato, P- Africanus, Q- Metellus, C- Laelius, qui omnes eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae dignitatem exornabant. [1,50] L. Neque enim est interdictum aut a rerum natura aut a lege aliqua atque more, ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artis nosse liceat. (216) Qua re non, si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea ciuitate plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si P- Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam causam inest in facultate dicendi iuris ciuilis scientia. (217) Nam si ut quisque in aliqua arte et facultate excellens aliam quoque artem sibi adsumpserit, is perficiet ut, quod praeterea sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esse uideatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim scriptis ludere proprium esse iuris ciuilis, quoniam utrumque eorum P- Mucius optime fecerit; eademque ratione dicantur ei quos physikous Graeci nominant eidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregium poema fecerit. At hoc ne philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse atque a se possideri uolunt, dicere audent, geometriam aut musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis artibus praestantissimum fuisse fateantur. (218) Ac si iam placet omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum iucunda quadam uarietate, sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa uidisse, multa animo et cogitatione, multa etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed ut aliena libasse; fateor enim callidum quendam hunc et nulla in re tironem ac rudem nec peregrinum atque hospitem in agendo esse debere. [1,51] LI. (219) Neque uero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo aut inflammatas restinguere, cum eo maxime uis oratoris magnitudoque cernatur, nisi qui naturam et mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo philosophia sit oratori necessario percipienda; quo in studio hominum (quoque) ingeniosissimorum otiosissimorumque totas aetates uidemus esse contritas. Quorum ego copiam magnitudinemque cognitionis atque artis non modo non contemno, sed etiam uehementer admiror; nobis tamen, qui in hoc populo foroque uersamur, satis est ea de motibus animorum et scire et dicere quae non abhorrent ab hominum moribus. (220) Quis enim umquam orator magnus et grauis, cum iratum aduersario iudicem facere uellet, haesitauit ob eam causam, quod nesciret, quid esset iracundia, feruorne mentis an cupiditas puniendi doloris? Quis, cum ceteros animorum motus aut iudicibus aut populo dicendo miscere atque agitare uellet, ea dixit, quae a philosophis dici solent? Qui partim omnino motus negant in animis ullos esse debere, quique eos in iudicum mentibus concitent, scelus eos nefarium facere; partim, qui tolerabiliores uolunt esse et ad ueritatem uitae propius accedere, permediocris ac potius leuis motus debere esse dicunt. (221) Orator autem omnia haec, quae putantur in communi uitae consuetudine mala ac molesta et fugienda, multo maiora et acerbiora uerbis facit; itemque ea, quae uulgo expetenda atque optabilia uidentur, dicendo amplificat atque ornat; neque uult ita sapiens inter stultos uideri, ut ei, qui audiant, aut illum ineptum et Graeculum putent, aut, etiam si ualde probent ingenium, oratoris sapientiam admirentur, se esse stultos moleste ferant; (222) sed ita peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque pertractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an in corpore, uirtute an uoluptate definiatur, an haec inter se iungi copularique possint; an uero, ut quibusdam uisum, nihil certum sciri, nihil plane cognosci et percipi possit; quarum rerum fateor magnam multiplicemque esse disciplinam et multas copiosas uariasque rationes. (223) Sed aliud quiddam, longe aliud, Crasse, quaerimus: acuto homine nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter peruestiget, quid sui ciues eique homines, quibus aliquid dicendo persuadere uelit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent. [1,52] LII. Teneat oportet uenas cuiusque generis, aetatis, ordinis, et eorum, apud quos aliquid aget aut erit acturus, mentis sensusque degustet; (224) philosophorum autem libros reseruet sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si quando ei dicendum erit de iustitia et fide, mutuetur a Platone; qui, cum haec exprimenda uerbis arbitraretur, nouam quandam finxit in libris ciuitatem; usque eo illa, quae dicenda de iustitia putabat, a uitae consuetudine et a ciuitatum moribus abhorrebant. (225) Quod si ea probarentur in populis atque in ciuitatibus, quis tibi, Crasse, concessisset, clarissimo uiro et amplissimo et principi ciuitatis, ut illa diceres in maxima contione tuorum ciuium, quae dixisti? "Eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum crudelitas nisi nostro sanguine non potest expleri; nolite sinere nos cuiquam seruire, nisi uobis uniuersis, quibus et possumus et debemus." Omitto miserias, in quibus, ut illi aiunt, uir fortis esse non potest; omitto faucis, ex quibus te eripi uis, ne iudicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod sapienti negant accidere posse: seruire uero non modo te, sed uniuersum senatum, cuius tum causam agebas, ausus es dicere? (226) Potestne uirtus, Crasse, seruire istis auctoribus, quorum tu praecepta oratoris facultate complecteris? Quae et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta sint armis aut constricta uinculis, tamen suum ius atque omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat. Quae uero addidisti, non modo senatum seruire posse populo, sed etiam debere, quis hoc philosophus tam mollis, tam languidus, tam eneruatus, tam omnia ad uoluptatem corporis doloremque referens probare posset, senatum seruire populo, cui populus ipse moderandi et regendi sui potestatem quasi quasdam habenas tradidisset? [1,53] LIII. (227) Itaque haec cum a te diuinitus ego dicta arbitrarer, P- Rutilius Rufus, homo doctus et philosophiae deditus, non modo parum commode, sed etiam turpiter et flagitiose dicta esse dicebat; idemque Seruium Galbam, quem hominem probe commeminisse se aiebat, pergrauiter reprehendere solebat, quod is, L- Scribonio quaestionem in eum ferente, populi misericordiam concitasset, cum M- Cato, Galbae grauis atque acer inimicus, aspere apud populum Romanum et uehementer esset locutus, quam orationem in Originibus suis euit ipse. (228) Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C- Sulpici Gali propinqui sui Q- pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moueret, et duos filios suos paruos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati. Itaque, cum et inuidia et odio populi tum Galba premeretur, hisce eum tragoediis liberatum ferebat; quod item apud Catonem scriptum esse uideo, nisi pueris et lacrimis usus esset, poenas eum daturum fuisse. Haec Rutilius ualde uituperabat et huic humilitati dicebat uel exsilium fuisse uel mortem anteponendam. (229) Neque uero hoc solum dixit, sed ipse et sensit et fecit: nam cum esset ille uir exemplum, ut scitis, innocentiae cumque illo nemo neque integrior esset in ciuitate neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam simplex ratio ueritatis ferebat. Paulum huic Cottae tribuit partium, disertissimo adulescenti, sororis suae filio; dixit item causam illam quadam ex parte Q- Mucius, more suo, nullo apparatu, pure et dilucide. (230) Quod si tu tunc, Crasse, dixisses, qui subsidium oratori ex illis disputationibus, quibus philosophi utuntur, ad dicendi copiam petendum esse paulo ante dicebas, et, si tibi pro P- Rutilio non philosophorum more, sed tuo licuisset dicere, quamuis scelerati illi fuissent, sicuti fuerunt pestiferi ciues supplicioque digni, tamen omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus euellisset uis orationis tuae. Nunc talis uir amissus est, dum causa ita dicitur, ut si in illa commenticia Platonis ciuitate res ageretur. Nemo ingemuit, nemo inclamauit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam implorauit, nemo supplicauit; quid multa? Pedem nemo in illo iudicio supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur. [1,54] LIV. (231) Imitatus est homo Romanus et consularis ueterem illum Socratem, qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque uixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus uideretur esse iudicum. Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam, si ei uideretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non inuitus legit et commode scriptam esse dixit; "sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamuis essent habiles atque apti ad pedem, quia non essent uiriles," sic illam orationem disertam sibi et oratoriam uideri, fortem et uirilem non uideri. Ergo ille quoque damnatus est; neque solum primis sententiis, quibus tantum statuebant iudices, damnarent an absoluerent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant; (232) erat enim Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aestimatio; et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam (quasi aestimationem) commeruisse se maxime confiteretur. Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei uictus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur. (233) Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent; qui quidem si absolutus esset, quod me hercule, etiam si nihil ad nos pertinet, tamen propter eius ingeni magnitudinem uellem, quonam modo istos philosophos ferre possemus, qui nunc, cum ille damnatus est nullam aliam ob culpam nisi propter dicendi inscientiam, tamen a se oportere dicunt peti praecepta dicendi? Quibuscum ego non pugno, utrum sit melius aut uerius: tantum dico et aliud illud esse atque hoc et hoc sine illo summum esse posse. [1,55] LV. (234) Nam quod ius ciuile, Crasse, tam uehementer amplexus es, uideo quid egeris; tum, cum dicebas, uidebam; primum Scaeuolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro eius eximia suauitate debemus; cuius artem cum indotatam esse et incomptam uideres, uerborum eam dote locupletasti et ornasti; deinde quod in ea tu plus operae laborisque consumpseras, cum eius studi tibi et hortator et magister esset domi, ueritus es, nisi istam artem oratione exaggerasses, ne operam perdidisses. (235) Sed ego ne cum ista quidem arte pugno. Sit sane tanta quantam tu illam esse uis - etenim sine controuersia et magna est et late patet et ad multos pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi ciues ei studio etiam hodie praesunt - sed uide, Crasse, ne dum nouo et alieno ornatu uelis ornare iuris ciuilis scientiam, suo quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes. (236) Nam, si ita diceres, qui iuris consultus esset, esse eum oratorem, itemque qui esset orator, iuris eundem esse consultum, praeclaras duas artis constitueres atque inter se paris et eiusdem socias dignitatis. Nunc uero iuris consultum sine hac eloquentia, de qua quaerimus, fateris esse posse, fuisseque plurimos; oratorem negas, nisi illam scientiam adsumpserit, esse posse. Ita est tibi iuris consultus ipse per se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum; sed quia saepe utitur orator subsidio iuris in causis, idcirco istam iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedisequamque adiunxisti. [1,56] LVI. (237) Quod uero impudentiam admiratus es eorum patronorum, qui aut, cum parua nescirent, magna profiterentur aut ea, quae maxima essent in iure ciuili, tractare auderent in causis, cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei facilis est et prompta defensio. Nam neque illud est mirandum, qui, quibus uerbis coemptio fiat, nesciat, eundem eius mulieris, quae coemptionem fecerit, causam posse defendere; nec, si parui nauigi et magni eadem est in gubernando scientia, idcirco qui, quibus uerbis erctum cieri oporteat, nesciat, idem erciscundae familiae causam agere non possit. (238) Nam, quod maximas centumuiralis causas in iure positas protulisti, quae tandem earum causa fuit, quae ab homine eloquenti iuris imperito non ornatissime potuerit dici? Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C- Hostili Mancini controuersia atque in eo puero, qui ex altera natus erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissimos homines summa de iure dissensio: (239) quaero igitur, quid adiuuerit oratorem in his causis iuris scientia, cum hic iuris consultus superior fuerit discessurus, qui esset non suo artificio, sed alieno, hoc est, non iuris scientia, sed eloquentia, sustentatus. Equidem hoc saepe audiui: cum aedilitatem P- Crassus peteret eumque maior natu et iam consularis Ser. Galba adsectaretur, quod Crassi filiam Gaio filio suo despondisset, accessisse ad Crassum consulendi causa quendam rusticanum, qui cum Crassum seduxisset atque ad eum rettulisset responsumque ab eo uerum magis quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum tristem Galba uidit, nomine appellauit quaesiuitque, qua de re ad Crassum rettulisset; ex quo ut audiuit commotumque ut uidit hominem, (240) "suspenso" inquit "animo et occupato Crassum tibi respondisse uideo," deinde ipsum Crassum manu prehendit et "heus tu," inquit "quid tibi in mentem uenit ita respondere?" Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium esse posse; Galba autem adludens uarie et copiose multas similitudines adferre multaque pro aequitate contra ius dicere; atque illum, cum disserendo par esse non posset - quamquam fuit Crassus in numero disertorum, sed par Galbae nullo modo - ad auctores confugisse et id, quod ipse diceret, et in P- Muci fratris sui libris et in Sex- Aeli commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse Galbae disputationem sibi probabilem et prope ueram uideri. [1,57] LVII. (241) Ac tamen, quae causae sunt eius modi, ut de earum iure dubium esse non possit, omnino in iudicium uocari non solent. Num quis eo testamento, quod paterfamilias ante fecit quam ei filius natus esset, hereditatem petit? Nemo; quia constat agnascendo rumpi testamentum; ergo in hoc genere iuris iudicia nulla sunt: licet igitur impune oratori omnem hanc partem iuris non controuersi ignorare, quae pars sine dubio multo maxima est; (242) in eo autem iure, quod ambigitur inter peritissimos, non est difficile oratori eius partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem inuenire; a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis uiribusque torquebit. Nisi uero - bona uenia huius optimi uiri dixerim - Scaeuolae tu libellis aut praeceptis soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patrocinium aequitatis et defensionem testamentorum ac uoluntatis mortuorum. (243) Ac mea quidem sententia - frequens enim te audiui atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaeuolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori; cumque multa conligeres et ex legibus et ex senatus consultis et ex uita ac sermone communi non modo acute sed etiam ridicule ac facete, ubi si uerba, non rem sequeremur, confici nihil posset: itaque hilaritatis plenum iudicium ac laetitiae fuit; in quo quid tibi iuris ciuilis exercitatio profuerit, non intellego; dicendi uis egregia, summa festiuitate et uenustate coniuncta, profuit. (244) Ipse ille Mucius paterni iuris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum contra te diceret, attulit, quod de iure ciuili depromptum uideretur? Quam legem recitauit? Quid patefecit dicendo, quod fuisset imperitis occultius? Nempe eius omnis oratio uersata est in eo, ut scriptum plurimum ualere oportere defenderet, at in hoc genere pueri apud magistros exercentur omnes, cum in eius modi causis alias scriptum, alias aequitatem defendere docentur. (245) Et, credo, in illa militis causa, si tu aut heredem aut militem defendisses, ad Hostilianas te actiones, non ad tuam uim et oratoriam facultatem contulisses: tu uero, uel si testamentum defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamentorum ius in eo iudicio positum uideretur, uel si causam ageres militis, patrem eius, ut soles, dicendo a mortuis excitasses; statuisses ante oculos; complexus esset filium flensque eum centum uiris commendasset; lapides me hercule omnis flere ac lamentari coegisses, ut totum illud VTI LINGVA NVNCVPASSIT non in XII tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magistri carmine scriptum uideretur. [1,58] LVIII. (246) Nam quod inertiam accusas adulescentium, qui istam artem primum facillimam non ediscant, (quae) quam sit facilis, illi uiderint, qui eius artis adrogantia, quasi difficillima sit, ita subnixi ambulant, deinde etiam tu ipse uideris, qui eam artem facilem esse dicis, quam concedis adhuc artem omnino non esse, sed aliquando, si quis aliam artem didicerit, ut hanc artem efficere possit, tum esse illam artem futuram; deinde, quod sit plena delectationis; in quo tibi remittunt omnes istam uoluptatem et ea se carere patiuntur; nec quisquam est eorum, qui, si iam sit ediscendum sibi aliquid, non Teucrum Pacuui malit quam Manilianas Venalium uendendorum leges ediscere; (247) tum autem quod amore patriae censes nos nostrorum maiorum inuenta nosse debere, non uides ueteres leges aut ipsas sua uetustate consenuisse aut nouis legibus esse sublatas? Quod uero uiros bonos iure ciuili fieri putas, quia legibus et praemia proposita sint uirtutibus et supplicia uitiis, equidem putabam uirtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo et persuadendo, non minis et ui ac metu tradi. Nam ipsum quidem illud etiam sine cognitione iuris, quam sit bellum cauere malum, scire possumus. (248) De me autem ipso, cui uni tu concedis, ut sine ulla iuris scientia tamen causis satis facere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque me umquam ius ciuile didicisse neque tamen in eis causis, quas in iure possem defendere, umquam istam scientiam desiderasse; aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque artis, aliud in communi uita et uulgari hominum consuetudine nec hebetem nec rudem. (249) Cui nostrum licet fundos nostros obire aut res rusticas uel fructus causa uel delectationis inuisere? Tamen nemo tam sine oculis, tam sine mente uiuit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum putatio ac uitium, quo tempore anni aut quo modo ea fiant omnino nesciat. Num igitur si qui fundus inspiciendus aut si mandandum aliquid procuratori de agri cultum aut imperandum uilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri perdiscendi? An hac communi intellegentia contenti esse possumus? Cur ergo non eidem in iure ciuili, praesertim cum in causis et in negotiis et in foro conteramur, satis instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra patria peregrini atque aduenae esse uideamur? (250) Ac si iam sit causa aliqua ad nos delata obscurior, difficile, credo, sit, cum hoc Scaeuola communicare; quamquam ipsi omnia, quorum negotium est, consulta ad nos et exquisita deferunt. An uero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem (non) uenimus, si de tabulis et perscriptionibus controuersia est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus; si leges nobis aut si hominum peritorum responsa cognoscenda sunt, ueremur ne ea, si ab adulescentia iuri ciuili minus studuerimus, non queamus cognoscere? [1,59] LIX. Nihilne igitur prodest oratori iuris ciuilis scientia? Non negare prodesse ullam scientiam, ei praesertim, cuius eloquentia copia rerum debeat esse ornata; sed multa et magna et difficilia sunt ea, quae sunt oratori necessaria, ut eius industriam in plura studia distrahere nolim. (251) Quis neget opus esse oratori in hoc oratorio motu statuque Rosci gestum et uenustatem? Tamen nemo suaserit studiosis dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more elaborare. Quid est oratori tam necessarium quam uox? Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum more tragoedorum uoci seruiet, qui et annos compluris sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient, uocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, sedentes ab acutissimo sono usque ad grauissimum sonum recipiunt et quasi quodam modo conligunt. Hoc nos si facere uelimus, ante condemnentur ei, quorum causas receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem aut hymnum recitarimus. (252) Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuuat, et in uoce, quae una maxime eloquentiam uel commendat uel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris ciuilis perdiscendi occupationem descendendum? Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod uox) et gestus subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad quamque causam quamuis repente uel a peritis uel de libris depromi potest. (253) Itaque illi disertissimi homines ministros habent in causis iuris peritos, cum ipsi sint imperitissimi, ei qui, ut abs te paulo ante dictum est, pragmatici uocantur; in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum hominum auctoritate leges et iura tecta esse uoluerunt. Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire in iure ciuili, non ei pragmaticum adiutorem dare. [1,60] LX. (254) Nam quod dicis senectutem a solitudine uindicari iuris ciuilis scientia, fortasse etiam pecuniae magnitudine; sed nos non quid nobis utile, uerum quid oratori necessarium sit, quaerimus. Quamquam, quoniam multa ad oratoris similitudinem ab uno artifice sumimus, solet idem Roscius dicere se, quo plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos et cantus remissiores esse facturum. Quod si ille astrictus certa quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid ad requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non laxare modos, sed totos mutare possumus? (255) Neque enim hoc te, Crasse, fallit, quam multa sint et quam uaria genera dicendi, id quod haud sciam an tu primus ostenderis, qui iam diu multo dicis remissius et lenius quam solebas; neque minus haec tamen tua grauissimi sermonis lenitas, quam illa summa uis et contentio probatur: multique oratores fuerunt, ut illum Scipionem audimus et Laelium, qui omnia sermone conficerent paulo intentiore, numquam, ut Ser- Galba, lateribus aut clamore contenderent. Quod si iam hoc facere non poteris aut noles, uereris ne tua domus talis et uiri et ciuis, si a litigiosis hominibus non colatur, a ceteris deseratur? Equidem tantum absum ab ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium senectutis in eorum, qui consultum ueniant, multitudine esse ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam quam tu times, solitudinem. Subsidium enim bellissimum existimo esse senectuti otium. (256) Reliqua uero etiam si adiuuant, historiam dico et prudentiam iuris publici et antiquitatis memoriam et exemplorum copiam, si quando opus erit, a uiro optimo et istis rebus instructissimo, familiari meo Congo mutuabor, neque repugnabo, quo minus, id quod modo hortatus es, omnia legant, omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate uersentur; sed me hercule non ita multum spati mihi habere uidentur, si modo ea facere et persequi uolent, quae a te, Crasse, praecepta sunt; qui mihi prope iam nimis duras leges imponere uisus es huic aetati, sed tamen ad id, quod cupiunt, adipiscendum prope necessarias. (257) Nam et subitae ad propositas causas exercitationes et accuratae ac meditatae commentationes ac stilus ille tuus, quem tu uere dixisti perfectorem dicendi esse ac magistrum, multi sudoris est; et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de alieno scripto subita uel laudandi uel uituperandi uel comprobandi uel refellendi causa disputatio non mediocris contentionis est uel ad memoriam uel ad imitandum. [1,61] LXI. (258) Illud uero fuit horribile, quod me hercule uereor ne maiorem uim ad deterrendum habuerit quam ad cohortandum: uoluisti enim in suo genere unum quemque nostrum quasi quendam esse Roscium; dixistique non tam ea, quae recta essent, probari, quam quae praua, fastidiis adhaerescere; quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari puto; (259) itaque nos raucos saepe attentissime audiri uideo; tenet enim res ipsa atque causa; at Aesopum, si paulum inrauserit, explodi. A quibus enim nihil praeter uoluptatem aurium quaeritur, in eis offenditur, simul atque imminuitur aliquid de uoluptate, in eloquenti autem multa sunt quae teneant; quae si omnia summa non sunt et pleraque tamen magna sunt, necesse est ea ipsa, quae sunt, mirabilia uideri. (260) Ergo, ut ad primum illud reuertar, sit orator nobis is, qui, ut Crassus descripsit, accommodate ad persuadendum possit dicere; is autem concludatur in ea, quae sunt in usu ciuitatum uulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis, quamuis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur; imiteturque illum, cui sine dubio summa uis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur; (261) deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione uerborum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones uocis et remissiones continerentur; qui etiam, ut memoriae proditum est, coniectis in os calculis, summa uoce uersus multos uno spiritu pronuntiare consuescebat; neque is consistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens arduo. (262) Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et ad laborem incitandos iuuenis uehementer adsentior; cetera, quae conlegisti ex uariis et diuersis studiis et artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio atque munere seiuncta esse arbitror." [1,62] LXII. Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare uisus est Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad ueritatem uideretur accedere. (263) Tum Crassus "operarium nobis quendam, Antoni, oratorem facis atque haud scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo umquam praestitit; cuius quidem ipsius facultatis exercitatio oratorum propria est, sed iam in philosophorum consuetudine uersatur maximeque eorum, qui de omni re proposita in utramque partem solent copiosissime dicere. (264) Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod causarum necessitas postularet, sed maius quiddam uidebam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere. Tu autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circumdedisti, hoc facilius nobis expones ea, quae abs te de officiis praeceptisque oratoris quaesita sunt; sed opinor secundum hunc diem; satis enim multa a nobis hodie dicta sunt. (265) Nunc et Scaeuola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paulum requiescet, dum se calor frangat; et nos ipsi, quoniam id temporis est, ualetudini demus operam." Placuit sic omnibus. Tum Scaeuola "sane" inquit "uellem non constituissem me hodie uenturum esse L- Aelio; libenter audirem Antonium"; et, cum exsurgeret, simul adridens "neque enim" inquit "tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum ciuile peruellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est."