I. - MARCUS : Sequar igitur, ut institui, divinum illum virum; quem, quadam admiratione commotus, saepius fortasse laudo quam necesse est. - ATTICUS Platonem videlicet dicis? - MARCUS : Istum ipsam, Attice. - ATTICUS : Tu vero eum nec nimis valde unquam, nec nimis saepe laudaveris; nam hoc mihi etiam nostri illi, qui neminem nisi suum laudari volunt, concedunt, ut eum arbitratu meo diligam. - MARCUS : Bene, hercle, faciunt. Quid enim est elegantia tua dignius? cuius et vita et oratio consecuta mihi videtur difficillimam illam societatem gravitatis cum humanitate. - ATTICUS : Sane gaudeo, quod te interpellavi, quandoquidem tam prclarum mihi dedisti iudicii tui testimonium. Sed perge, ut coeperas. - MARCUS : Laudemus igitur prius legem ipsam veris et propriis generis sui laudibus. - ATTICUS : Sane quidem, sicut de religionum lege fecisti. MARCUS : Videtis igitur magistratus hanc esse vim, ut praesit, praescribatque recta et utilia et coniuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges, ita populo praesunt magistratus; vereque dici potest magistratum legem esse loquentem, legem autem, mutum magistratum. Nihil porro tam aptum est ad ius conditionemque naturae (quod cum dito, legem a me dici, nihilque aliud intelligi volo), quam imperium, sine quo nec domus ulla, nec civitas, nec gens, nec hominum universum genus stare, nec rerum natura omnis, nec ipse mundus potest. Nam et hic deo paret, et huit obediunt maria terraeque; et hominum vita iussis supremae legis obtemperat. II. - Atque, ut ad haec citeriora veniam et notiora nobis, omnes antiquae gentes regibus quondam paruerunt. Quod genus imperii primum ad homines iustissimos et sapientissimos deferebatur; idque in republica nostra maxime valuit, quoad ei regalis potestas praefuit. Deinde etiam deinceps posteris prodebatur; quod et in his etiam, qui nunc regnant, manet. Quibus autem regia potestas non placuit, non ii nemini, sed non semper uni parere voluerunt. Nos autem, quoniam leges damus liberis populis, quaeque de optima republica sentiremus, in sex libris ante diximus, accommodabimus hoc tempore leges ad illum, quem probamus, civitatis statum. Magistratibus igitur opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest, quorumque descriptione omnis reipublicae moderatio continetur. Neque solum his praescribendus est imperandi, sed etiam civibus obtemperandi modus. Nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est; et qui modeste paret, videtur, qui aliquando imperet, dignus esse. Itaque oportet et eum qui paret, sperare se aliquo tempore imperaturum; et illum qui imperat, cogitare brevi tempore sibs esse parendum. Nec vero solum ut obtemperent obediantque magistratibus, sed etiam ut eos colant diligantque, praescribimus, ut Charondas in suis facit legibus. Noster vero Plato Titanum e genere statuit eos qui ut illi coelestibus, sic hi adversentur magistratibus. Quae cum ita sint, ad ipsas iam. leges veniamus, si placet. - ATTICUS Mihi vero et istud et ordo iste rerum placet. III. - MARCUS : « Justa imperia sunto; iisque cives modeste, ac sine recusatione parento. - Magistratus nec obedientem et noxium civem multa, vinculis, verberibusve coerceto, ni par maiorve potestas, populusve prohibessit : ad quos provocatio esto. - Cum magistratus iudicassit irrogassitve, per populum multae, poenaae certatio esto. - Militiae ab eo qui imperabit, provocatio nec esto; quodque is qui bellum gerat imperassit, ius ratumque esto. - Minores magistratus, partiti iuris, plures in plcera sunto. Militice, qui iussi erunt, imperanto, eorumque tribuni sunto. Domi pecuniam publicam custodiunto, vincula sontium servanto; capitalia vindicanto; aes, argentum, aurumve publice signanto; lites contractas iudicanto; quodcumque senatus creverit, agunto. - Suntoque cediles curatores urbis, annonce, ludorumque sollemnium; ollisque ad honoris amplioris gradum is primus ascensus esto. - Censores populi cevitates, soboles, familias, pecuniasque censento; urbis ternpla, vias, aquas, cerarium, vectigalia tuento; populique partes in tribus distribuento; exin petunias, cevitates, ordines partiunto; equitum peditumque prolem describunto; caelibes esse prohibento; mores populi regunto; probrum in senctu ne relinquunto. Bini sunto; magistratum quinquennium habento : reliqui magistratus annui sunto. Eaque potestas semper esto. - Juris disceptator, qui privata iudicet iudicarive iubeat, praetor esto. Is iuris civilis custos esto. Huic potestate pari quotcumque senatus creverit populusve iusserit, tot sunto. « Regio imperio duo sunto; tique praeeundo, iudicando, consulendo preetores, iudices, consules appellamino. Militiae summum ius habento, nemini parentes. Ollis salus populi suprema lex esto. - Eumdem magistratum, ni interfuerint decem anni, ne quis capito. - Aevitatem annali lege servanto. - Ast quando duellum gravius discordiaeve civium escunt, nus, ne amplius sex menses, si senatus creverit, idem iuris quod duo consules teneto; isque ave sinistra dictus, populi magister esto. Equitatumque qui regat habeto pari iure cum eo, quicumque erit iuris disceptator. Ast quando consules magisterve populi nec erint, reliqui magistratus ne sunto; auspicia patrum sunto; ollique ex se produnto, qui comitiatu creare consules rite possint. Imperia, potestates, legationes, cum senatus creverit populusve iusserit, ex urbe exeunto; duella iusta iuste gerunto; socks parcunto se et suos continento; populi sui gloriam augendo, domum cum laude redeunto. - Rei suae ergo ne quis legatus esto. - Plebes quos pro se contra vim, auxilii ergo, decem creassit, tribuni eius sunto; quodque ii prohibessint, quodque plebem rogassint, ratum esto; sanctique sunto : neve plebem orbam tribunis relinquunto. - Oinnes magistratus auspicium iudiciumque habento; ex quois senatus esto; eius decreta rata sunto. Ast ni potestas par maiorve prohibessit; senatusconsulta perscripta servanto. Is ordo vitio vacato, caeteris specimen esto. - Creatio magistratuum, iudicia, populi iussa, vetita, cum suffragio consciscentur, optimatibus nota, plebi libera sunto. IV. - « At si quid erit, quod extra magistratus coerari cesus sit, qui coeret populus creato, eique ius coerandi dato. - Cum populo patribusque agendi ius esto consuli, praetori, magistro populi equitumque, eique, quem produnt patres consulum rogandôrum ergo; tribunisque, quos sibi plebes rogassit, ius esto cum patribus agendi; idem, ad plebem, quod oesus erit, ferunto. - Quae cum populo, quaeque in patribus agentur, modica sunto. - Senatori, qui nec aderit, auf causa, auf culpa esto. Loco senator et modo orato : causas populi teneto. - Vis in populo abesto. Par maiorve potestas plus valeto. Ast qui turbassit in agendo, fraus actoris esto. Intercessor rei malae salutaris civis esto. - Qui agent, auspicia servanto; auguri parento; promulgata, proposita, in aerario cognita, agunto, nec plus quam de singulis rebus semel consulunto; rem populum docento; doceri a magistratibus privatisque patiunto. - Privilegia ne irroganto; de capite civis, nisi per maximum comitiatum, ollosque, quos censores in partibus populi locassint, ne ferunto. - Donum ne capiunto neve danto, neve petenda, neve gerenda, neve gesta potestate. Quod quis earum rerum migrassit, noxiae poena par esto. - Censores flde legem custodiunto. Privati ad eos acta referunto; nec magis lege liberi sunto. " V. - Lex recitata est. Discedite, et tsbellam iubebo dari. QUINTUS : Quam brevi, frater, in conspectu posita est a te omnium magistratuum descriptio I sed ea paene nostrae civitatis, etsi a te paulum allatum est novi. - MARCUS : Rectissime, Quinte, animadvertis. Heec est enim, quam Scipio laudat in libris, et qusm maxime probat temperationem reipublicae; quae efiici non potuisset nisi tali descriptione magistratuum. Nam sic habetote magistratibus iisque, qui praesint, contineri rempublicam, et ex eorum compositione, quod cuiusque reipublicae genus sit, intelligi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque constituta esset a maioribus nostris, nihil habui, sane non multum, quod putarem novandum in legibus. - ATTICUS : Reddes igitur nobis, ut in religionis lege fecisti, admonitu et rogatu meo, sic de magisi tratibus; ut disputes quibus de causis maxime placeat ista descriptio. - MARCUS : Faciam, Attice, ut vis; et locum istum totum, ut a doctissimis Graeciae quaesitum et disputatum est, explicabo, et, ut institui, nostra iura attingam. - ATTICUS : lstud maxime exspecto disserendgenus. - MARCUS : Atqui pleraque sunt dicta in illis libris, cum de optima republica quaereretur. Sed huius loci de magistratibus sunt- propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde a Diogene Stoico quaesita subtillus. VI. - ATTICUS : Ain' tandem? etiam a Stoicis ista tractata sunt? - MARCUS : Non sane, nisi ab eo, quem modo nominavi, et posita a magno homine et in primis erudito, Panaetio. Nam veteres verbo tenus, acute illi quidem, sed non ad hunc usum popularem atque civilem, de republica disserebant. Ab bac familia magis ista manarunt, Platone principe. Post Aristoteles illustravit omnem hunc civilem in disputando locum, Heraclidesque Ponticus, profectus ab eodem Platone. Theophrastus vero, institutus ab Aristotele, habitavit, ut scitis, in eo genere rerum; ab eodemque Aristotele doctus Dicaearchus huic rationi studioque non defuit. Post a Theophrasto Phalereus ille Demetrius, de qua feci supra mentionem, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque, non modo in solem atque pulverem, sed in ipsum discrimen aciemque produxit. Nam et mediocriter doctos magnos in republica viros, et doctissimos homines non nimis in republica versatos, multos commemorare possumus. Qui vero utraque re excelleret, ut et doctrinae studiis et regenda civitate princeps esset, quis facile, praeter hunc, inveniri potest? VII. - ATTICUS : Puto posse, et quidem aliquem de tribus nobis. Sed perge, ut coeperas. MARCUS : Quaesitum igitur ab illis est placeretne unum in civitate esse magistratum cui reliqui parerent, quod exactis regibus intelligo placuisse nostris maioribus. Sed . quoniam regale civitatis genus, probatum quondam, postea, non tam regni quam regis vitiis, repudiatum est, nomen tantum videbitur regis repudiatum, res manebit, si unus omnibus reliquis magistratibus imperabit. Quare nec ephori Lacedaemone sine causa a Theopompo oppositi regibus, nec apud nos consulibus tribuni. Nam illud quidem ipsum, quod in iure positum est, habet consul, ut of reliqui magistratus omnes pareant, excepto tribuno, qui post exstitit, ne id, quod fuerat, esset; hoc enim primum minuit consulare ius, quod exstitit ipse qui eo non teneretur, deinde quod attulit aux1lium reliquis non modo magistratibus, sed etiam privatis, consuli non parentibus. --- QUINTUS : Magnum dicis malum. Nam, ista potestate nata, gravitas optimatium cecidit, convaluitque ius multitudinis. - MARCUS : Non est ita, Quinte. Non enim ius illud solum superbius populo, sed violentius videri necesse erat : quo posteaquam modica et sapiens temperatio accessit, conversa lex in omnes est (Dem omnium huius legis capitum explicatio a principio usque ad hoc capui, Domum cum I.) VIII. - « Domum cum laude redeunto. » Nihil enim, prieter laudem, bonis atque innocentibus, neque ex hostibus, neque a socks reportandum. Jam illud apertum profecto est, nihil esse turpius quam quemquam legari nisi relpublicx causa. Omitto quemadmodum isti se gerant atque gesserint qui legatione haereditates auf syngraphas suas persequuntur. In hominibus est hoc Portasse vitium. Sed quaero quid reapse sit turpius quam sine procuratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo reipublicae munere? Quod quidem genus legationis ego consul, quanquam ad commodum senatus pertinere videbatur, tamen, approbante senatu frequentissimo, nisi mihi levissimus tribunus plebis tum lntercessisset, sustulissem. Tamen minui tempus, et quod erat infinitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diuturnitate sublata. Sed iam, si placet, de provinciis decedatur, tn urbemque redeatur. - ATTICUS : Nobis vero placet; sed ils qui in provinciis sunt, minime placet. - MARCUS : At vero, Tite, si pareant his legibus, nihil erit his urbe, nihil domo sua dulcius; nec laboriosius molestiusque provincia. Sed sequitur lex, qu sancit eam tribunorum plebis potestatem, quae in republica nostra; de qua disseri nihil necesse est. - QUINTUS : At mehercule ego, frater, quaero de ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pestifera videtur; quippe quae in seditione, et ad seditionem nata sit : cuius primum ortum, si recordari volumus, inter arma civium, et occupatis et obsessis urbis locis, procreatum videmus. Deinde cum esset cito necatus, tanquam ex xii Tabulis, insignis ad deformitatem puer, brevi tempore recreatus, multoque taetrior et feedior renatus est. IX. - Quae enim ille non edidit? qui primum, ut impio dignum fuit, patribus omnem honorem eripuit; omnia infima summis paria fecit, turbavit, miscuit; cum afllixisset principum gravitatem, nunquam tamen conquievit. Atque ut C. Flaminium. atque ea quae iam. prisca sunt relinquam, quid iuris bonis viris Tib. Gracchi tribunatus reliquit? etsi quinquennio ante, D. Brutum et P. Scipionem consules (quos et quantos viros !) homo omnium inflmus et sordidissimus, tribunus plebis, C. Curiatius in vincula coniecit : quod ante factum non erat. C. vero Gracchus runis et sicis lis, quas ipse se proiecisse in forum dixit, quibus digladiarentur inter se cives, nonne, omnem reipublicae statum permutavit? Quid iam de Saturnino, Sulpicio, reliquisque dicam, quos ne depellere quidem a se sine ferro potuit respublica? Cur autem aut vetera aut alfena proferam potius quam et nostrs et recentia? Quis unquam tam audax, tam. inimicus nobis fuisset, ut cogitsret unquam de statu nostro labefactando, nisi mucronem aliquem tribunitium exacuisset in nos? quem cum homines scelerati ac perditi, non modo ulla in domo, sed nulla in gente reperirent, gentes sibi in tenebris reipublicse perturbandas putaverunt. Quod nobis quidem egregium, et ad immortalitatem memorise gloriosum, neminem in nos mercede ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cul ne esse quidem licuisset tribuno. Sed ille quas strages edidit l eas videlicet, quas sine ratione ac sine ulla spe bons furor edere potuit impurse beluse, multorum inflammatus furoribus. Quamobrem in ists quidem re vehementer Sullam probo, qui tribunis plebis sua lege iniuriae faciendae potestatem ademerit, auxilii ferendi reliquerit, Pompeiumque nostrum cseteris rebus omnibus semper amplissimis summisque effero laudibus, de tribunitia potestate tsceo. Nec enim reprehendere libet, nec lsudare possum. X. - MARcus : Vitia quidem tribunatus praeclare, Quinte, perspicis. Sed est iniqua in orrni re accusanda, prsetermissis bonis, malorum enumeratio vitiorumque selectio. Nam isto quidem modo vel consulatus vituperio est, si consulum, quos enumerare nolo, peccata collegeris. Ego enim fateor in ista fpsa potestate inesse quiddam mali, sed bonum, quod est qusesitum in ea, sine isto malo non haberemus. Nimia potestas est tribunorum plebis. Quis negat? Sed vis populi, multo saevior multoque vehementior quae ducem quod habet, interdum lenior est quarrn si nullum haberet. Dux enim suo periculo. progredi cogitat, populi impetus periculi rationem sui non habet. At aliquando incenditur. Et quidem sape sedatur. Quod enim est tam desperatum collegium, in quo nemo e decem sana mente sit? quin ipsum Tib. Gracchum non solum neglectus, sed etiam sublatus intercessor fregerat. Quid enim illum allud perculit, nisi quod potestatem intercedendi collegae abrogavit? Sed tu sapientiam maiorum in illo vide. Concessa plebi a patribus ista potestate, arma ceciderunt, restincta seditio est; inventum est temperamentum, quo tenuiores cum principibus xquari se putarent : in quo uno fuit civitatis salus. At duo Gracchi fuerunt. Et praeter eos quamvis enumeres multos, licet : cum deni creantur, nullos in omni memoria reperies perniclosos tribunos; leves, etiam non bonos Portasse plures. Invidia quidem summus ordo caret plebes de suo iure periculosas contentiones nullas facit. Quamobrem auf exigendi reges non fuerunt; auf plebi re, non vérbo danda libertas : quae tamen sic data est, ut multis praeclarissimis addiceretur, ut auctoritati principum cederet. XI. - Nostra autem causa, quae, optime et dulcissime frater, incidit in tribunitiam potestatem, nihil habuit contentionis cum tribunatu. Non enim plebs incitata 'nostris rebus invidit; sed vincula soluta sunt, et servitia concitata, adiuncto terrore etiam militari. Neque nobis cum illa tum peste certamen fuit, sed cum gravissimo reipublicae tempore : cui si non cessissem, non diuturnum beneflcii mei patria fructum tulisset. Atque hoc rei exitus indicavit; quin enim non modo liber, sed etiam servus libertate dignus fuit, cul nostra salus cara non esset? Quod si is casus fuisset rerum, quas pro salute reipublicae gessimus, ut non omnibus gratus esset; et, si nos multitudinis vis furentls inflammata invidia pepulisset; si tribunus aliquis in me populum, sicut Gracchus in Laenatem, Saturninus in Metellum, incitasset, ferremus, o Quinte frater, consolarenturque nos non tam philosophi, qui Athenis fuerunt, qui hoc facere debent, quam clarissimi viri, qui Ma urbe pulsi carere ingrata civitate quam manere in improba maluerunt. Pompeium vero quod una lsta in re non ita valde probas, vix satis mihi Mud videris attendere, non solum et quid esset optimum, 'videndum fuisse, sed etiam quid necessarium. Sensit enim deberi non posse hulc civitati illam potestatem; quippe quam tantopere populus noster ignotam expefisset, qui posset carere cognita? Sapientis autem civis tuit, causam nec perniciosam, et ita popularem, ut non posset obsisti, perniciose populari civi non relinquere. Sels solere, frater, in huiusmodi sermone, ut transiri alio posset auf dici : et Admodum r a Prorsus ita est ». - QUINTus : Haud equidem assentior; tu tamen ad reliqua pergas velim. - MARcus : Perseveras tu quidem, et in tua vetere sententia permanes? -- QUINTUS : Nunc mehercule. - ATTICUS : Ego sane a Quinto nostro dissenfio. Sed ea quse restant audiamus. XII. - MARcus : Deinceps igitur omnibus magistratibus auspicia et iudicia dantur : iudicia, ut esset populi potestas, ad quam provoearetur; auspicia, ut multos inutiles comitiatus probabiles impedirent morse; sape enim populi impetum iniustum auspiciis du immortales represserunt. Ex his autem, qui magistratum ceperunt, quod senatus efïlcitur, populare sane, neminem in summum locum nisi per populum venire, sublata cooptatione censoria. Sed praesto est huius vitii temperatio, quod senatus lege nostra confirmatur auctoritas. Sequitur enim : « Eius decreta rata sunto. m Nam its se res habet, ut, si senatus dominus sit publici consilii, quodque is creverit, defendant omnes; et, si ordines reliqui principis ordinis consilio rempublicam gubernari velint; possit, ex temperatione iuris, cum potestas in populo, auctoritas in senatu sit, teneri ille moderatus et concors civitatis status, priesertim si proximae legi parebitur. Nam proximum est : « Is ordo vitio careto : caeteris specimen esto. QUINTUS : Praeclara vero, frater, ista lex est, et late patet, ut vitio careat ordo, et censorem quaerat interpretem. - ATTICUS : Ille vero, etsi est totus tuus ordo gratissimamque memoriam retinet consulatus tui, pace tua dixerim, non modo censores, sed etiam iudices omnes potest defatigare. XIII. - MARCUS : Omitte ista, Attice; non enim de hoc senatu, nec his de hominibus, qui nunc sunt, sed de futuris, si qui forte his legibus parere voluerint, heec habetur oratio. Nam cum omni vitio carere lex iubeat, ne veniet quidem in eum ordnm unquam vitif particeps. Id auteur difficile factu est, nisi educatione quadam et disciplina; de qua dicemus aliquid fortasse, si quid fuerit loci auf temporis. - ATTICUS : Locus certe non deerit, quoniam tenes ordinem legum; tempus vero largitur longitudo diei. Ego autem, etiamsi praeterieris, repetam a te istum de educatione et de disciplina locum. - MARcus : Tu vero et istum, Attice, et si quem alium praeterii. « Caeteris specimen esto. » Quod si est, tenemus omnia. Ut enirn cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia. Vir magnus, et nobis omnibus amicus, L. Lucullus, efferebatur, quasi commodissime respondisset, cum esset obiecta magnificentia villae Tusculanae, duo se habere vicinos, superiorem, equitem romanum; inferiorem, libertin= quorum cum essent magnific villae, concedi sibi oportere, quod iis, qui inferioris ordinis essent, liceret. Non vides, Luculle, a te id ipsum natum, ut illi cuperent? quibus id, si tu non faceres, non liceret. Quis enim ferret istos, cum videret eorum villas signis et tabulis refertas, partim publicis, partim etiam sacris et religiosis? quis non frangeret eorum libidines nisi illi ipsi, qui eas frangere deberent, cupiditatis eiusdem tenerentur? XIV. - Nec enim tantum mali est peccare principes (quanquam est magnum hoc per se ipsum malum), quantum illud, quod permulti imitatores principum exsistunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse; qua;cumque mutatio morum in principibus exstiterit, eamdem in populo secutam. Idque haud paulo est verius quam quod Platoni nostro placet, qui musicorum cantibus ait mutatis, mutari civitatum status. Ego autem, nobilium vita victuque mutato, mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius de republica merentur vitiosi principes, quod non solum vitfa concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem; neque solum obsunt, quod fpsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo quam peccato notent. Atque haec lex, dilatata in ordinem cunctum, coangustari etiam potest. Pauci enim, atque admodum pauci, honore et gloria amplificati, vel corrumpere mores civitatis, vel corrigere possunt. Sed haec et nunc satis, et in illis libris tractata sunt diligentius. Quare ad reliqua veniamus. Proximum autem est de suffragiis, quae iubeo nota esse optimatibus, populo libera. - ATTICUS : Ita mehercule attendi, nec satis intellexi quid sibi lex, auf quid verba ista vellent. XV. - MARCUS : Dicam, Tite, et versabor in re difficili ac multum et saepe quaesita, suffragia in magistratu mandando, auf reo iudicando, auf lege auf rogatione sciscenda, clam an palam ferre melius esset. - ATTICUS An etiam id dubium est? - QUINTUS : Vereor ne a te rursus dissentiam. - MARCUS : Non facies, Quinte; nam ego in ista sum sententia, qua te fuisse semper scio : nihil ut fuerit in sufiragiis voce melius; sed obtineri an possit videndum est. - QUINTUS : Frater, bona tua veina dixerim, ista sententia maxime et tallit imperitos, et obest saepissime reipublicae, cum aliquid verum et rectum esse dicitur, sed obtineri, id est obsisti posse populo, negatur. Primum enim obsistitur, cum agitur severe; deinde vi opprimi in bona causa, est melius quam malae cedere. Quis autem non sentit auctoritatem omnem optimatium tabellariam legem abstulisse? quam populus liber nunquam desideravit; idem oppressus dominatu ac potentla principum, flagitavit. Itaque graviora iudicia de potentissimis hominibus exstant vocis, quam tabellae. Quamobrem suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua, bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella vitiosum occultaret suffragium. Itaque isti rationi neque lator quisquam est inventus, nec auctor unquam bonus. XVI. - Sunt enim quatuor leges tabellariae : quarum prima de magistratibus mandandis; ea est Gabinia, lata ab hourine Ignoto et sordido. Secuta biennio post Cassia est, de populi iudicio; ea a nobili homine lata est, L. Cassio, sed, pace familiae dixerim, dissidente a bonis, atque omni rumusculos populares ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus ac vetandis, seditiosi atque improbi civis : cul ne reditus quidem ad bonos, salutem a bonis potuit afferre. Uno in genere relinqui videbatur vocis sufYragium, quod ipse Cassius exceperat, perduellionis. Dedit huic quoque iudicio Caelius tabellam, doluitque, quoad vixit, se, ut opprimeret C. Popilfum, nocuisse et reipublicae. Et avus quidem noster singulari virtute in hoc municipao, quoad vixit, restitit M. Gratidio, cuius in matrimonio sororem, aviam nostram, habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus In siurpulo, ut dicitur, Gratidius, quos post fllius eius Marius in Mgaeo excitavit mari. Ac nostro quidem, cum res esset ad se delata, Scaurus consul : " Utinam, inquit, M. Cicero, isto animo atque virtute in summa republica nobiscum versari, quam in municipali maluisses ! " Quamobrem, quoniam non recognoscimus nunc leges populi romani, sed sut repetimus ereptas, sut novas scribimus, non quid hoc populo obtineri possit, sed quid optimum sit, tibi dicendum puto. Nam Cassiae legis culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore lata esse dicitur. Tu, si tabellariam tuleris, ipse prstabis. Nec enim mihi placet, nec Attico nostro, quantum e vultu eius intelligo. XVII. - ATTICUS : Mihi vero nihil unquam populare placuit : eamque optimam rempublicam esse duco, quam hic consul constituerat, quae sit in potestate optimorum. - MARCUS : Vos demum, ut video, legem antiquastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in illis libris Scipio, tamen libertatem istam largior populo, ut et auctoritate valeant, et utantur boni. Sic enim a me recitâta lex est de suffragiis : " Optimatibus nota, plebi libera sunto. " - Quae lex hanc sententiam continet, ut omnes leges tolleret, quae postea latae sunt, quae tegunt omni ratione suffragium, ne quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes etiam lex Maria fecit angustos. Quae si opposita sunt ambitiosis, ut sunt fere, non reprehendo; si non valuerint tantum leges, ut ne sint ambitus; habeat sane populus tabellam, quasi vindicem libertatis, dummodo haec optimo cuique et gravissimo civi ostendatur, ultroque offeratur; uti in eo sit ipso libertas, in quo populo potestas honeste bonis gratificandi datur. Eoque nunc fit illud, quod a te modo, Quinte, dictum est, ut minus multos tabella condemnet quam solebat vox, quia populo licere satis est. Hoc retento, reliqua voluntas auctoritati sut gratine traditur. Raque, ut omittam largitione corrupta suffragia, non vides, si quando ambitus sileat, quaeri in suffragiis quid optimi viri sentiant? Quamobrem lege nostra libertatis species datur, bonorum auctoritas retinetur, contentionis causa tollitur. XVIII. - Deinde sequitur, quibus ius sit cum populo agendi, aut cum senatu. Gravis, et, ut arbitror, praeclara lex. a Quae cum populo, quaeque in patribus agentur, modica sunto; » id est modesta atque sedata. Actor enim moderatur et fingit, non modo menteur ac voluntates, seal pagine vultus eorum, apud quos agit. Quad in senatu non difficile est; est enim senator is, cuius non ad auditorem referatur animus, sed qui per se ipse spectari velit. Huic iussa tria sunt : ut adsit; nam gravitatem res habet, cum frequens ordo est; ut loco dicat, id est rogatus; ut modo, ne sit infinitus; nam brevitas, non modo senatoris, sed etiam oratoris, magna laus est in sententia. Nec est unquam longa oratione utendum, nisi, auf peccante senatu, quod fit ambitione saepissime, nullo magistratu adiuvante, tolli diem utile est; auf cum tanta causa est, ut opus sit oratoris copia vel ad hortandum, vel ad docendum : quorum generum in utroque magnus noster Cato est. Quodque addit : « Causas populi teneto, » est senatori necessarium nosse rempublicam. Idque late patet : quid habeat militum, quid valeat aerario, quos socios respublica habeat, quos amicos, qu'os stipendiarios, qua quisque sit lege, conditione, foedere; tenere consuetudinem decernendi; nosse exempla maiorum. Videtis iam genus hoc omne scientise, diligentise, memorise esse, sine quo paratus esse senator nullo pacto potest. Deinceps sunt cum populo actiones; in quibus primum et maximum : « Vis abesto. » Nihil est enim exitiosius civitatibus, nihil tam contrarium iuri et legibus, nihil minus civile et humanum quam, composita et constituta republics, quidquam agi per vim. Parere iubet intercessori : quo nihil praestantius. Impediri enim bonam rem melius quam concedi malle. XIX. - Quod vero actoris iubeo esse fraudem, id totum dixi ex Crassi, sapientissimi hominis, sententia quem est senatus secutus, cum decrevisset, C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione referente, invito eo, qui cum populo ageret, seditionem non posse fieri, quippe cui liceat concilium, simul atque intercessum turbarique ceeptum sit, dimittere. Quod qui promovet, cum agi nihil potest, vim quaerit; cuius impunitatem amittit hac lege. Sequitur illud : « Intercessor rei malae salutaris civil esto. " Quis non studiose reipublicae subvenerit, bac tam praeclara legis voce laudatus? Sunt deinde posita deinceps, quse habemus etiam in publicis institutis atque legibus : « Auspicla servanto, auguri parento. " Est autem boni auguris, meminisse maximis reipublicae temporibus praesto esse debere; Jovique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum, ut sibi eos, quos in auspicio esse iusserit; coelique partes sibi deflnitas esse traditas, de quibus saepe opem reipublicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de singulis rebus agendis, de privatis magistratibusve audiendis. Tum leges praeclarissimae de xii Tabulis tralatae duae quarum altera privilega tollit; altera de capite civis rogari, nisi maximo comitiatu, vetat. Nondum cognitis seditiosis tribunis plebis, ne cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in posterum providisse. In privos homines leges ferri noluerunt; id est enim privilegium : quo quid est iniustius? cum legis haec vis sit, scitum esse iussum in omnes. Ferri de singulis, nisi centuriatis comitiis, noluerunt : descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibet ad sufiragium consilfi quam fuse in tribus convocatus. Quo verius in nostra causa vir magni ingenii summaque prudentia, L. Cotta, dicebat nihil omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam quod comitia illa essent armis gesta servilibus, praeterea neque tributa capitis comitia rata esse posse, neque ulla privilegii : quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus nihil omnino actum esset legibus. Sed visum est et nobis et clarissimis viris melius, de quo servi et latrones scivisse se aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam Italiam, quid sentiret, ostendere. XX. - Sequuntur de captis pecuniis et de ambitu leges. Quae cum magis iudicfis quam verbis sancienda sint, adiungitur : « Noxiae poena par esto, » ut in suo vitio quisque plectatur : vis, capite; avaritia, multa; honoris cupiditas, ignominia sanciatur. Extremas leges sunt nobis non usitatae, reipublicae necessariae. Legum custodiam nullam habemus. Itaque hae leges sunt, quas apparitores nostri volunt; a libraries petimus, publicis litteris consignatam memoriam publicam nullam habemus. Graeci hoc diligentius, apud quos XXXX creantur; nec hi solum litteras (nam id quidem etiam apud maiores nostros erat), sed etiam facta hominum observabant ad legesque revocabant. Haec detur cura censoribus, quandoquidem eos in republica semper volumus esse. Apud eosdem, qui magistratu abierint, edant et exponant quid in magistratu gesserint; deque lis censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice constitutes accusatoribus. Qui quidem graves esse non possunt, nisi sint voluntarii. Quocirca melius est rationes referri causamque exponi censoribus, integram tamen legem accusatori iudicioque servari. Sed sates iam dispui tatum est de magistratibus, nisi forte quid desideratis ATTICUS : Si nos tacemus, locus ipse admonet quid tib. sit deinde dicendum. - MARCUS : Mihine? de iudiciis arbitror, Pomponi; id est enim iunctum magistratibus. - ATTICUS : Quid? de iure populi romani, quemadmodum instituisti, dicendum nihil putas? - MARCUS : Quid tandem hoc loco est, quod requiras? - ATTICUS Egone? quod ignorari ab lis, qui in republica versantur turpissimum puto. Nam, ut modo a te dictum est, leges a libraries lego; sic animadverto quosque in magistratibus ignoratione iuris sui tantum sapere, quantum apparitores velint. Quamobrem, si de sacrorum alienatione dicendum putasti, quoniam de religione leges proposueras, faciendum tibi est, ut, magistratibus lege constitutis de potestate, tum de iure disputes. MARCUS : Faciam breviter, si consequi potuero; nam pluribus verbis scripsit ad patrem tuum M. Junius sodalis, perite, meo quidem iudicio, et diligenter. At de iure naturae cogitare per nos atque dicere debemus; de iure populi romani, quae relicta sunt et tradita. - ATTICUS : Sie profecto censeo, et id ipsum quod dicis exspecto.