[2,0] TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD QVINTVM FRATREM LIBER SECVNDVS. [2,1] I. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 697. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Epistulam, quam legisti, mane dederam; sed fecit humaniter Licinius, quod ad me misso senatu uesperi uenit, ut, si quid esset actum, ad te, si mihi uideretur, perscriberem. Senatus fuit frequentior, quam putaramus esse posse mense Decembri sub dies festos. Consulares nos fuimus et duo consules designati, P. Seruilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcatius, Glabrio, praetores. Sane frequentes fuimus: omnino ad CC. Commorat exspectationem Lupus: egit causam agri Campani sane accurate; auditus est magno silentio. Materiam rei non ignoras: nihil ex nostris actionibus praetermisit. Fuerunt nonnulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio. Causa sero perorata sententias se rogaturum negauit, ne quod onus simultatis nobis imponeret: ex superiorem temporum conuiciis et ex praesenti silentio, quid senatus sentiret, se intelligere. Dixit Milo. Coepit dimittere. Tum Marcellinus, "noli," inquit, "ex taciturnitate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus, iudicare: ego, quod ad me attinet itemque, arbitror, ceteros, idcirco taceo, quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi conuenire." Tum ille se senatum negauit tenere. 2. Racilius surrexit et de iudiciis referre coepit; Marcellinum quidem primum rogauit: is cum grauiter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur; qui iudicia impedisset, eum contra rem publicam esse facturum. Approbata ualde sententia C. Cato contra dixit et C. Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. 3. Philippus assensit Lentulo. Postea Racilius de priuatis me primum sententiam rogauit: multa feci uerba de toto furore latrocinioque P. Clodii; tamquam reum accusaui multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus. Orationem meam collaudauit satis multis uerbis, non mehercule indiserte, Vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit. Ibatur in eam sententiam: tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit; furebat a Racilio se contumaciter urbaneque uexatum. Deinde eius operae repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae: eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus. Habes acta unius diei: reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reiicientur. De tribunis pl. longe optimum Racilium habemus; uidetur etiam Antistius amicus nobis fore; nam Plancius totus noster est. Fac, si me amas, ut considerate diligenterque nauies de mense Decembri. [2,2] II. Scr. Romae XIV. Kal. Febr. a.u.c. 698. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Non occupatione—quamquam eram sane impeditus—, sed paruula lippitudine adductus sum, ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem. Et primum me tibi excuso in eo ipso, in quo te accuso; me enim nemo adhuc rogauit, num quid in Sardiniam uellem, te puto saepe habere, qui, num quid Romam uelis, quaerant. Quod ad me de Lentuli et Sestii nomine scripsisti, locutus sum cum Cincio: quoquo modo res se habet, non est facillima, sed habet profecto quiddam Sardinia appositum ad recordationem praeteritae memoriae; nam, ut ille Gracchus augur, posteaquam in istam prouinciam uenit, recordatus est, quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspicia accidisset, sic tu mihi uideris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse. Ego adhuc emi nihil: Culleonis auctio facta est; Tusculano emptor nemo fuit; 2. si condicio ualde bona fuerit, fortasse non omittam. De aedificatione tua Cyrum urgere non cesso: spero eum in officio fore; sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis exspectationem; nam comitia sine mora futura uidentur: edicta sunt in a.d. XI. Kal. Febr.. Te tamen sollicitum esse nolo: omne genus a nobis cautionis adhibebitur. 3. De rege Alexandrino factum est senatus consultum, cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae uideri: reliqua cum esset in senatu contentio, Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus uidebatur. In ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et uoluntati Pompeii praeclare satisfecimus, sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta res est: consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. Quid futurum sit latrocinio tribunorum, non diuino, sed tamen suspicor per uim rogationem Caninium perlaturum. In ea re Pompeius quid uelit, non dispicio: familiares eius quid cupiant, omnes uident; creditores uero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota uidetur esse, cum magno meo dolore, quamquam multa fecit, quare, si fas esset, iure ei suscensere possemus. 4. Tu, si ista expedisti, uelim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque uenias; innumerabiles enim res sunt, in quibus te quotidie in omni genere desiderem. Tui nostrique ualent. XIIII. Kal. Februarias. [2,3] III. Scr. Romae prid. Id. Febr. a.u.c. 698. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Scripsi ad te antea superiora; nunc cognosce, postea quae sint acta. A Kal. Febr. legationes in Idus Febr. reiiciebantur; eo die res confecta non est. A. d. IIII. Non. Febr. Milo affuit; ei Pompeius aduocatus uenit; dixit Marcellus a me rogatus; honeste discessimus; prodicta dies est in VIII. Idus Febr. Interim reiectis legationibus in Idus referebatur de prouinciis quaestorum et de ornandis praetoribus; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est. C. Cato legem promulgauit de imperio Lentulo abrogando: uestitum filius mutauit. 2. A. d. VIII. Id. Febr. Milo affuit: dixit Pompeius siue uoluit, nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit, non modo ut acclamatione, sed ut conuicio et maledictis impediretur. Qui ut perorauit—nam in eo sane fortis fuit: non est deterritus; dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate peregerat—, sed ut perorauit, surrexit Clodius: ei tantus clamor a nostris—placuerat enim referre gratiam—, ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. Ea res acta est, cum hora sexta uix Pompeius perorasset, usque ad horam VIII, cum omnia maledicta, uersus denique obscoenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. Ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset, qui plebem fame necaret: respondebant operae: "Pompeius," quis Alexandream ire cuperet: respondebant: "Pompeius;" quem ire uellent: respondebant: "Crassum"—is aderat tum Miloni animo non amico—. Hora fere nona quasi signo data Clodiani nostros consputare coeperunt; exarsit dolor. Urgere illi, ut loco nos mouerent; factus est a nostris impetus, fuga operarum; eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. Senatus uocatus in curiam; Pompeius domum; neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo—nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Fauonio, Seruilio filio—animos bonorum uirorum offenderem; res in posterum diem dilata est; Clodius in Quirinalia prodixit diem. A. d. VII. Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset: acta res est grauiter a Pompeio; eo die nihil perfectum est. 3. A. d. VI. Id. Febr. ad Apollinis senatus consultum factum est, ea, quae facta essent a. d. VIII. Id. Febr., contra rem publicam esse facta. Eo die Cato uehementer est in Pompeium inuectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusauit, de me multa me inuito cum mea summa laude dixit, cum illius in me perfidiam increparet: auditus est magno silentio maleuorum. Respondit ei uehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam uitam suam fore, quam Africanus fuisset, quem C. Carbo interemisset. 4. Itaque magnae mihi res iam moueri uidebantur; nam Pompeius haec intelligit nobiscumque communicat, insidias uitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo ceterisque suis obtrectatoribus confirmari, uehementer esse prouidendum, ne opprimatur concionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuuentute improba. Itaque se comparat, homines ex agris arcessit; operas autem suas Clodius confirmat, manus ad Quirinalia paratur. In eo multo sumus superiores ipsius copiis; sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus. 5. A. d. IIII. Idus Febr. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam M. Tullio de ui: is erat aeger; domum, ut debuimus, ad eum statim uenimus eique nos totos tradidimus, idque fecimus praeter hominum opinionem, qui nos ei iure suscensere putabant, ut humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus uideremur, itaque faciemus. Sed idem Nerius index edidit ad allegatos Cn. Lentulum Vatiam et C. Cornelium ista ei eodem die senatus consultum factum est, ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut, qui non discessissent, ea poena, quae est de ui, tenerentur. 6. A. d. III. Idus Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conuentu incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris uulneribus acceptis subsidio Bestiae seruatus esset. Hic g-prooikonomehsamehn quiddam g-eukairos de iis, quae in Sestium apparabantur crimina, et eum ornaui ueris laudibus magno assensu omnium: res homini fuit uehementer gratia. Quae tibi eo scribo, quod me de retinenda Sestii gratia litteris saepe monuisti. 7. Pridie Idus Febr. haec scripsi ante lucem: eo die apud Pomponium in eius nuptiis eram coenaturus. Cetera sunt in rebus nostris huiusmodi, ut tu mihi fere diffidenti praedicabas: plena dignitatis et gratiae; quae quidem tua, mi frater, prudentia, patientia, uirtute, pietate, suauitate etiam tibi mihique sunt restituta. Domus tibi ad lucum Pisonis Liciniana conducta est; sed, ut spero, paucis mensibus post K. Quinctiles in tuam commigrabis. Tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam Olbiensem epistulam nullas litteras accepi: quid agas et ut te oblectes, scire cupio maximeque te ipsum uidere quam primum. Cura, mi frater, ut ualeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. XV. K. Martias. [2,4] IV. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 698. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Sestius noster absolutus est a. d. V. Idus Martias et, quod uehementer interfuit rei publicae nullam uideri in eiusmodi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. Illud, quod tibi curae saepe esse intellexeram, ne cui iniquo relinqueremus uituperandi locum, qui nos ingratos esse diceret, nisi illius peruersitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse, ut omnium gratissimi iudicaremur: nam defendendo moroso homini cumulatissime satisfecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium, a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus; quin etiam Paullus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmauit se nomen Vatinii delaturum, si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sestii subselliis surrexit ac se illi non defuturm affirmauit; quid quaeris? homo petulans et audax ualde perturbatus debilitatusque discessit. 2. Quintus tuus, puer optimus, eruditur egregie: hoc nunc magis animum aduerto, quod Tyrannio docet apud me. Domus utriusque nostrum aedificatur strenue; redemptori tuo dimidium pecuniae curaui: spero nos ante hiemem contubernales fore. De nostra Tullia, tui mehercule amantissima, spero cum Crassipede nos confecisse. Dies erant duo, qui post Latinas habentur religiosi; cetero confectum erat Latiar erat exiturus. [2,5] Scr. Romae ex. m. Mart. an. 56. {MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM} g-Amphilaphian autem illam, quam tu soles dicere, bono desidero, sic prorsus, ut aduenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem: tribus loci aedifico, reliqua reconcinno; uiuo paullo liberalius, quam solebam; opus erat si te haberem, paullisper fabris locum darem. Sed {et} haec, ut spero, breui inter nos communicabimus. 4. Res autem Romanae sese sic habent: consul est egregius Lentulus non impediente collega, sic, inquam, bonus, ut meliorem non uiderim: dies comitiales exemit omnes; nam etiam Latinae instaurantur, nec tamen deerant supplicationes. 5. Ita legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo noster: nam ille uindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios, nec sine iis armatis umquam in publico fuerat; hos alere non poterat, itaque uix tenebat; sensit Milo: dedit cuidam non familiari negotium, qui sine suspicione emeret eam familiam a Catone; quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus optimus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit—sic enim placuerat—et tabulam proscripsit, se familiam Catonianam uenditurum: in eam tabulam magni risus consequebantur. Hunc igitur Catonem Lentulus a legibus remouit et eos, qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo; nam, quod de Pompeio Caninius agit, sane quam refrixit; neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli uituperatur et hercule non est idem; nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit, et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satisfacit, quod eum nimis aspere tractat: quamquam id senatu non inuito facit; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho. 6. In iudiciis ii sumus, qui fuimus: domus celebratur ita, ut cum maxime. Unum accidit imprudentia Milonis incommode, de Sexto Clodio, quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari: ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt; itaque hominem populus reuocat et retrahatur necesse est, non enim ferunt homines et, quia, cum apud suos diceret, paene damnatus est, uident damnatum. Ea ipsa in re Pompeii offensio nobis obstitit; senatorum enim urna copiose absoluit, equitum adaequauit, tribuni aerarii condemnarunt; sed hoc incommodum consolantur quotidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Seuius allisus est, ceteri conciduntur. C. Cato concionatus est comitia haberi non siturum, si sibi a populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat. 7. Tuas mirifice litteras exspecto: atque adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam uenisse tamen Olbia dicebant, qui te unice laudarent plurimique in prouincia fieri dicerent: eosdem aiebant nuntiare te prima nauigatione transmissurum; id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. Mi frater, uale. [2,6] Scr. a. d. VI. Idus Apriles a.u.c. 698. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Dederam ad te litteras antea, quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi pr. Non. April. esse desponsam ceteraque de re publica priuataque perscripseram. Postea sunt haec acta: Non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS. CCCC; sed eodem die uehementer actum de agro Campano clamore senatus prope concionali: acriorem causam inopia pecuniae faciebat et annonae caritas. 2. Non praetermittam ne illud quidem: M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de collegio eiecerunt praesentem, ad pedes unius cuiusque iacentem. A. d. VIII. Idus Apriles sponsalia Crassipedi praebui: huic conuiuio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleuiter commotus fuerat, duit. A. d. VII. Idus Apriles ueni ad Quintum eumque uidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de discordiis mulierum nostrarum: quid quaeris? nihil festiuius; Pomponia autem etiam de te questa est; sed haec coram agemus. 3. A puero ut discessi, in aream tuam ueni: res agebatur multis structoribus; Longilium redemptorem cohortatus sum; fidem mihi faciebat se uelle nobis placere. Domus erit egregia, magis enim cerni iam poterat, quam quantum ex forma iudicabamus; itemque nostra celeriter aedificabatur. Eo die coenaui apud Crassipedem; coenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum conuenire non potueram, quod afuerat; uidere autem uolebam, quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. Hominem conueni et ab eo petiui, ut quam primum te nobis redderet. Statim, dixit; erat autem iturus, ut aiebat, a. d. III. Id. April., ut aut Labrone aut Pisis conscenderet. Tu, mi frater, simul et ille uenerit, primam nauigationem, dummodo idonea tempestas sit, ne omiseris. [2,7] A. d. VI. Idus April. ante lucem hanc epistulam conscripsi. Eram{que} in itinere, ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem; postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati quinque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum, ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suauissime frater, ad eam diem, ut sperabam, uiderem. Aedificationem Arcani ad tuum aduentum sustentari placebat. Fac, mi frater, ut ualeas quam primumque uenias. [2,8] Scr. Romae mense Maio a.u.c. 698. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. O litteras mihi tuas iucundissimas, exspectatas ac primo quidem cum desiderio, nunc uero etiam cum timore! Atque has scito litteras me solas accepisse post illas, quas tuus nauta attulit Olbia datas. Sed cetera, ut scribis, praesentis sermoni reseruentur; hoc tamen non queo differre: Idibus Maiis senatus frequens diuinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. Adiurat Procilius hoc nemini accidisse; foris ualde plauditur; mihi cum sua sponte iucundum, tum iucundius, quod me absente; est enim e?lixrin¢w iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra: eram Antii. 2. Quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum: in hac causa mihi aqua haeret. Sed plura, quam constitueram; coram enim. Vale, mi optime et optatissime frater, et aduola; idem te pueri nostri rogant. Illud scilicet: coenabis, cum ueneris. [2,9] Scr. Romae mense Februario a.u.c. 699. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Placiturum tibi esse librum meum suspicabar: tam ualde placuisse, quam scribis, ualde gaudeo. Quod me admones de nostra Urania suadesque, ut meminerim Iouis orationem, quae est in extremo illo libro, ego uero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris. 2. Sed tamen postridie, quam tu es profectus, multa nocte cum Vibullio ueni ad Pompeium, cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit: magnam spem attulit; cum Crasso se dixit loqui uelle mihique, ut idem facerem, suasit. Crassum consulem ex senatu domum reduxi, suscepit rem dixitque esse, quod Clodius hoc tempore cuperet per se et per Pompeium consequi; putare se, si ego eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione, quod uellem; totum ei negotium permisi meque in eius potestate dixi fore; interfuit huic sermoni P. Crassus adolescens, nostri, ut scis, studiosissimus. Illud autem, quod cupit Clodius, est legatio aliqua—si minus per senatum, per populum—libera aut Byzantium aut ad Brogitarum aut utrumque: plena res nummorum; quod ego non nimium laboro, etiamsi minus assequor, quod uolo. Pompeius tamen cum Crasso locutus est: uidentur negotium suscepisse. Si perficiunt, optime; si minus, ad nostrum Iouem reuertamur. 2. A. d. III. Idus Febr. senatus consultum est factum de ambitu in Afranii sententiam, contra quam ego dixeram, cum tu adesses; sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias, qui, Afranio cum essent assensi, addiderunt, ut praetores ita crearentur, ut dies sexaginta priuati essent: eo die Catonem plane repudiarunt. Quid multa? tenent omnia, idque ita omnes intelligere uolunt. [2,10] Scr. mense Maio a.u.c. 699. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Tu metuis, ne me interpelles? Primum, si in isto essem, tu scis, quid sit interpellare; an te Ateius? mehercule mihi docere uideris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. Tu uero ut me et appelles et interpelles et obloquare et colloquare uelim; quid enim mihi suauius? non mehercule quisquam mousop­taxtow libentius sua recentia poemata legit, quam ego te audio quacumque de re, publica priuata, rustica urbana; sed mea factum est insulsa uerecundia, ut te proficiscens non tollerem: opposuisti semel g-antilekton causam, Ciceronis nostri ualetudinem, conticui; iterum Cicerones, quieui. 2. Nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc aspersit molestiae, quod uideris, ne mihi molestus esses, ueritus esse atque etiam nunc uereri. Litigarem tecum, si fas esset; sed mehercule, istuc si umquam suspicatus ero, nihil dicam aliud nisi uerebor, ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. Video te ingemuisse. Sic fit, g-ei g-dein g-ephehsas: numquam enim dicam, g-edrasas. Marium autem nostrum in lecticam mehercule coniecissem—non illam regis Ptolemaei Anicianam; memini enim, cum hominem portarem ad Baias Neapoli octophoro Aniciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere, cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui—, hunc, ut dico, certe sustulissem, ut aliquando subtilitatem ueteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem; sed hominem infirmum in uillam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc inuitare nolui. 3. Hoc uero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto frui; nam illorum praediorum scito mihi uicinum Marium lumen esse. Apud Anicium uidebimus ut paratum sit; nos enim ita philologi sumus, ut uel cum fabris habitare possimus—habemus hanc philosophiam non ab Hymetto, sed ab araxira—, Marius et ualetudine est et natura imbecillior. 4. De interpellatione, tantum sumam a uobis temporis ad scribendum, quantum dabitis. Utinam nihil detis, ut potius uestra iniuria quam ignauia mea cessem! De re publica nimium te laborare doleo et meliorem ciuem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat, quae tibi acerba esse uideo. Amabo te, aduola—consolabor te et omnem abstergebo dolorem—et adduc, si me amas, Marium; sed approperate. Hortus domi est. [2,11] Scr. ineunte mense Februario (a. d. III. Id.?) a.u.c. 700. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Epistulam hanc conuicio efflagitarunt codicilli tui; nam res quidem ipsa et is dies, quo tu es profectus, nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat; sed, quemadmodum, coram cum sumus, sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari. 2. Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Fauonium nemo defenderet; de te a Magnetibus ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sestii Pansae restitisse. Reliquis diebus si quid erit, quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam quotidie aliquid: pridie Idus neque tibi neque Pomponio deero. 3. Lucretii poemata, ut scribis, ita sunt: multis luminibus ingenii, multae etiam artis; sed, cum ueneris, uirum te putabo, si Sallustii Empedoclea legeris, hominem non putabo. [2,12] Scr. Romae Idibus Februariis a.u.c. 700. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentem, nisi tuas accepissem; nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus, ut populi conuicio coactus sit nos dimittere. De Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per Pomponium blanditur Appius; uidet enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum. Eumque lusi iocoso satis, neque solum illud extorsi oppidulum, quod erat positum in Euphrati Zeugmate, sed praeterea togam sum eius praetextam, quam erat adeptus Caesare consule, magno hominum risu cauillatus. 3. "Quod uult," inquam, "renouari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet, decernendum nihil censeo; uos autem, homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?" Genus uides et locum iocandi. Multa dixi in ignobilem regem, quibus totus est explosus; quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur; nihil est enim facilius quam reliqua discutere; sed non faciam, ut illum offendam, ne imploret fidem Iouis Hospitalis, Graios omnes conuocet, per quos mecum in gratiam rediit. 4. Theopompo satisfaciemus. De Caesare fugerat me ad te scribere, uideo enim, quas tu litteras exspectaris; sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum, in quo fuerat et mea et Balbi, totum sibi aqua madidum redditum esse, ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistulam. Sed ex Balbi epistula pauca uerba intellexerat, ad quae rescripsit his uerbis: "de Cicerone te uideo quiddam scripsisse, quod ego non intellexi; quantum autem coniectura consequebar, id erat eiusmodi, ut magis optandum quam sperandum putarem." 5. Itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. Iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus: ad quem ego rescripsi nihil esse, quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret, lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. Amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis; litterae quidem ad id, quod exspectas, fere cum tuo reditu iungentur. Reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis: quamquam eiusmodi frigus impendebat, ut summum periculum esset, ne Appio suae aedes urerentur. [2,13] Scr. Romae a. d. XVI. Kal. Martias a.u.c. 700. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Risi "niuem atram," teque hilari animo esse et prompto ad iocandum ualde me iuuat. De Pompeio assentior tibi, uel tu potius mihi; nam, ut scis, iampridem istum canto Caesarem: mihi crede, in sinu est, neque ego discingor. 2. Cognosce nunc Idus: decimus erat Caelio dies; Domitius iudices ad numerum non habuit. Vereor, ne homo teter et ferus, Pola Seruius, ad accusationem ueniat; nam noster Caelius ualde oppugnatur a gente Clodia. Certi nihil est adhuc, sed ueremur. Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens; frequentes contra Syriaci publicani. Vehementer uexatus Gabinius; exagitati tamen a Domitio publicani, quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paullo ferocius, cum Domitius dixisset: "uestra culpa haec acciderunt, equites Romani; dissolute enim iudicatis," "nos iudicamus, uox laudatis," inquit. 3. Actum est eo die nihil: nox diremit. Comitialibus diebus, qui Quirinalia sequuntur, Appius interpretatur non impediri se lege Pupia, quo minus habeat senatum, et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex Kal. Febr. usque ad Kal. Martias legatis senatum quotidie dare: ita putantur detrudi comitia in mensem Martium; sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. Omnia colligo, ut noui scribam aliquid ad te; sed, ut uides, res me ipsa deficit: 4. itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te uideo uolutatum. Callisthenes quidem uulgare et notum negotium, quemadmodum aliquot Graeci locuti sunt: Siculus ille capitalis, creber, acutus, breuis, paene pusillus Thucydides; sed, utros eius habueris libros—duo enim sunt corpora—an utrosque, nescio. Me magis "de Dionysio" delectat; ipse est enim ueterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. Sed, quod ascribis, aggrediarisne ad historiam, me auctore potes, et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. Oblecta te cum Cicerone nostro quam bellissime. [2,14] Scr. in Cumano uel Pompeiano mense Maio a.u.c. 700. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Duas adhuc a te accepi epistulas, quarum alteram in ipso discessu nostro, alteram Arimino datam; plures, quas scribis te dedisse, non acceperam. Ego me in Cumano et Pompeiano, praeterquam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam et eram in iisdem locis usque ad Kal. Iunias futurus. Scribebam illa, quae dixeram politix­, spissum sane opus et operosum; sed, si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiiciemus, quod spectantes scribimus, atque aggrediemur alia, quoniam quiescere non possumus. 2. Tua mandata persequar diligenter et in adiungendis hominibus et in quibusdam non alienandis; maximae mihi uero curae erit, ut Ciceronem tuum nostrumque uideam scilicet quotidie, sed inspiciam, quid discat, quam saepissime; et, nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei nonnullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo. 3. Tu, quemadmodum scribis, quod, etiamsi non scriberes, facere te diligentissime tamen sciebam, facies scilicet, ut mea mandata digeras, persequare, conficias. Ego, cum Romam uenero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium, cui litteras ad te non dem: his diebus—ignosces—cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et pernecessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. Itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum; quem fac ut tua liberalitate tibi obliges—est tribunus militum in exercitu uestro—: gratum hominem obseruantemque cognosces. Trebatium ut ualde ames, uehementer te rogo. [2,15] Scr. romae ineunte mense Iunio a.u.c. 700. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. A. d. IIII. Non. Iunias, quo die Romam ueni, accepi tuas litteras, datas Placentia, deinde alteras, postridie datas Blandenonne cum Caesaris litteris, refertis omni officio, diligentia, suauitate. Sunt ista quidem magna uel potius maxima; habent enim uim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem; sed, mihi crede, quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo, id iam habeo: te scilicet primum tam inseruientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus, quos me a se exspectare uult, antepono; litterae uero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suauis ei tuus aduentus fuerit et recordatio ueteris amoris, deinde, se effecturum, ut ego in medio dolore ac desiderio tui te, cum a me abesses, potissimum secum esse laetarer, incredibiliter me delectarunt. 2. Quare facis tu quidem fraterne, quod me hortaris, sed mehercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam. Ego uero ardenti {quidem} studio hoc fortasse efficiam, quod saepe uiatoribus, cum properant, euenit, ut, si serius, quam uoluerint, forte surrexerint, properando etiam citius, quam si de nocte uigilassent, perueniant, quo uelint: sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormiui diu te merhercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis, tum uero—quoniam ut scribis poema ab eo nostrum probari—quadrigis poeticis: modo mihi date Britanniam, quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. Sed quid ago? quod mihi tempus, Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti, uacuum ostenditur? sed uidero; fortasse enim, ut fit, uincet tuus amor omnes difficultates. 3. Trebatium quod ad se miserim, persalse et humaniter etiam gratias mihi agit; negat enim in tanta multitudine eorum, qui una essent, quemquam fuisse, qui uadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petiui—nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus; hoc enim est eius quotidianum, se ne tribunum militum quidem facere: etiam in senatu lusit Appium collegam propterea isse ad Caesarem, ut aliquem tribunatum auferret—, sed in alterum annum: id et Curtius ita uolebat. 4. Tu, quemadmodum me censes oportere esse et in re publica et in mostris inimicitiis, ita et esse et fore auricula infima scito molliorem. 5. Res Romanae se sic habebant: erat nonnulla spes comitiorum, sed incerta; erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense, sed senescentis magis ciuitatis quam acquiescentis, sententia autem nostra in senatu eiusmodi, magis ut alii nobis assentiantur quam nosmet ipsi. g-Toiauteh g-ho g-tlehmohn g-polemos g-exergazetai. {2e partie} Scr. Romae mense Quinctili (VI. Kal. Sext.?) a.u.c. 700. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Calamo bono et atramento temperato, charta etiam dentata, res agetur; scribis enim te meas litteras superiores uix legere potuisse, in quo nihil eorum, mi frater, fuit, quae putas; neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper, ut, quicunque calamus in manus meas uenerit, eo sic utar, tamquam bono. 2. Verum attende nunc, mi optime et suauissime frater, ad ea dum rescribo, quae tu in hac eadem breui epistula pragmatix«w ualde scripsisti. De quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum uoles ut dixerimus ad expediendum te, si causa sit, commorere. Si, mi Quinte, parua aliqua res esset, in qua sciscitarere, quid uellem, tamen, cum tibi permissurus essem, ut faceres, quod uelles, ego, ipse quid uellem, ostenderem; in hac uero re hoc profecto quaeris, cuiusmodi illum annum, qui sequitur, exspectem: aut plane tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod quotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant; nec laborant, quod mea confidentia copiarum nostrarum: quod Caesaris, quod Pompeii gratiam tenemus, haec me, ut confidam, faciunt; sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita. 3. Haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo: dubitare te non assentatorie, sed fraterne ueto. Quare suauitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus uenire, quod dixeras, sed illud malo tamen, quod putas magis - - - illa etiam magni aestimo, g-amphilaphian illam tuam et explicationem debitorum tuorum. Illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis, si ualebimus, fore fortunatius: parua sunt, quae desunt, pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo ualeamus. 4. Ambitus redit immanis; numquam fuit par: Idib. Quinct. fenus fuit bessibus ex triente. Coitione Memmi est quo cum Domitio: hanc Scaurus unum uincere; Messala flaccet. Non dico g-hyperbolas uel HS. centies constituerunt in praerogatiua pronuntiare. Res ardet inuidia. Tribunicii candidati compromiserunt, HS. quingenis in singulos apud M. Catonem depositis, petere eius arbitratu, ut, qui contra fecisset, ab eo condemnaretur: quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices. [2,16] Scr. Romae exeunte mense Sextili a.u.c. 700. MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 1. Cum a me litteras librarii manu acceperis, ne paullum quidem me otii habuisse iudicato, cum autem mea, paullum: sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse atque id anni tempore grauissimo et caloribus maximis. Sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt, neque committendum, ut aut spei aut cogitationi uestrae ego uidear defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim collecturus. Itaque, ut tibi placet, damus operam, ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis, qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent, diligamur, ab aequis uero aut etiam propensis in hanc partem uehementer et colamur et amemur. 2. De ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares, ut non esset ferendum, in senatu non fui: statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere. 3. Quo die haec scripsi, Drusus erat de praeuaricatione a tribunis aerariis absolutus, in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. Ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus: ea res facilis est. Comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. g-Syndeipnous g-Sophokleous, quamquam a te actam fabellam uideo esse festiue, nullo modo probaui. 4. Venio nunc ad id, quod nescio an primum esse debuerit: o iucundas mihi tuas de Britannia litteras! Timebam Oceanum, timebam litus insulae: reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris, magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. Te uero g-hypothesin scribendi egregiam habere uideo: quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentes, quas pugnas, quem uero ipsum imperatorem habes! Ego te libenter, ut rogas, quibus rebus uis, adiuuabo et tibi uersus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam, mittam. 5. Sed heus tu, celari uideor a te: quomodonam, mi frater, de nostris uersibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante, et prima sic, ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse; reliqua ad quendam locum g-raithymothera—hoc enim utitur uerbo—. Dic mihi uerum: num aut res eum aut g-charaktehr non delectat? nihil est, quod uereare; ego enim ne pilo quidem minus te amabo. Hac de re g-philalethohs et, ut soles scribere, fraterne.