[3,0] LIBER TERTIVS. [3,1] AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM Scr. Romae uel ex. a. 701 (53) uel in. 702 (52). CICERO APPIO IMP. S. D. Si ipsa res p. Tibi narrare posset, quo modo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses quam ex liberto tuo Phania; ita est homo non modo prudens, uerum etiam, quod iuuet; curiosus. quapropter ille tibi omnia explanabit; id enim mihi et ad breuitatem est aptius et ad reliquas res prouidentius. De mea autem beneuolentia erga te etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen uidentur etiam aliquae meae partes; sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suauitates ingeni, offici, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima. quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita uis, puto non inuita Minerua esse facturum; quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum g-Poliada, sed etiam g-Appiada nominabo. Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum. Iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes cotidie, mihi narraret; quid quaeris? Biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam ualde sim desideraturus. quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me uoles, mandata des uelim. L. Valerium iureconsultum ualde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus; melius enim ei cauere uolo quam ipse aliis solet. Valde hominem diligo; est ex meis domesticis atque intimis familiaribus. Omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras. Id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo. Vale. [3,2] Scr. Romae circ. M. Mart. a. 703 (51). M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PVLCHRO IMP. Cum et contra uoluntatem meam et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in prouinciam proficisci necesse esset, in multis et uariis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo prouinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere. quod si tu quoque eandem de mea uoluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto ut, quibuscumque rebus poteris (poteris autem plurimis), prospicias et consulas rationibus meis. Vides ex senatus consulto prouinciam esse habendam. Si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. quid in eo genere efficere possis, tui consili est; ego te, quod tibi ueniet in mentem mea interesse, ualde rogo. Pluribus uerbis ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res uerba desideraret ac non pro se ipsa loqueretur. Hoc uelim tibi persuadeas, si rationibus meis prouisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam uoluptatem esse capturum. Vale. [3,3] Scr. Brundisii ex. Mense Maio a. 703 (51). CICERO S. D. APPIO PVLCHRO A. D. XI K. Iun. Brundisium cum uenissem, Q. Fabius Vergilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed uniuerso senatui uenerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam prouinciam; censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur. Id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. Nunc, quod a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, uelim tibi curae sit ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui prouinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima uoluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intellegant nec me beneuolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse prouinciam tradere. Ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu recitari uoluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstrauit te id cogitasse facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse. Id si ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minime imminueris. qua de re senatus consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror. Equidem pro eo, quanti te facio, quicquid feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelleges maxime esse accommodata. Ego C. Pomptinum, legatum meum, Brundisi exspectabam eumque ante K. Iun. Brundisium uenturum arbitrabar. qui cum uenerit, quae primum nauigandi nobis facultas data erit, utemur. [3,4] Scr. Brundisi prid. Non. Aut ipsis Non. Iun. a. 703 (51). CICERO S. D. AP. PVLCHRO. Pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui uelles. Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem. Meum studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. Mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. F. Et diligentissime M. Octauius Cn. F. Demonstrauit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suauissimum misisti. Mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt. Nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum), conlegique coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata non mediocre uinculum mihi quidem attulisse uidetur ad uoluntates nostras copulandas. Sed et, si Clodium conuenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum uideam. quod scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me conuenires, id mihi, ne mentiar, est gratum. [3,5] Scr. Trallibus a. D. VI K. Sext. a. 703 (51). CICERO S. D. APPIO PVLCHRO. Trallis ueni a. D. VI K. Sext. Ibi mihi praesto fuit L. Lucilius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire uolebam, aptiorem prudentioremue mittere. Ego autem et tuas litteras legi libenter et audiui Lucilium diligenter. Nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re uera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum superuacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias; animaduerti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres restitueresque et parares quodam modo omnia, quo mea ratio facilior et solutior esse posset. Hoc tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare uelim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum. quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non intellegere uidentur; sed profecto intellegent, neque enim obscuris personis nec paruis in causis res agetur. Sed haec fieri melius quam dici aut scribi uolo. quod itinerum meorum ratio te non nullam in dubitationem uidetur adducere, uisurusne me sis in prouincia, ea res sic se habet: Brundisi cum loquerer cum Phania, liberto tuo, ueni in eum sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem prouinciae primum esse uenturum, quo te maxime uelle arbitrarer. Tunc mihi ille dixit, quod classe tu uelles decedere, per fore accommodatum tibi si ad illam maritimam partem prouinciae nauibus accessissem. Dixi me esse facturum itaque fecissem, nisi mi L. Clodius noster Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laudiceae fore ad meum aduentum. Erat id mihi multo breuius multoque commodius, cum praesertim te ita malle arbitrarer. Tua ratio postea est commutata. Nunc quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: Pr. K. Sextilis puto me Laudiceae fore. Perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor. Deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter id. Sext. Putem me ad Iconium fore. Sed, si quid nunc me fallit in scribendo (procul enim aberam ab. Re ipsa et a locis), simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. Oneris tibi imponere nec audeo quicquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest ut te uideam ante quam decedas. quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te uidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras quam desperaro coram me tecum agere posse. quod te a Scaeuola petisse dicis, ut, dum tu abesses, ante aduentum meum prouinciae praeesset, eum ego Ephesi uidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quicquam audiui, quod sibi a te mandatum diceret. Ac sane uellem potuisset obsequi uoluntati tuae; non enim arbitror noluisse. [3,6] Scr. In castris prid. K. Sept. a. 703 (51). M. CICERO S. D. APPIO PVLCHRO. Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faueo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector quam tuo. Ego enim Brundisi quaesiui ex Phania, cuius mihi uidebar et fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem prouinciae maxime putaret te uelle ut in succedendo primum uenirem. Cum ille mihi respondisset nihil me tibi gratius facere posse quam si ad Sidam nauigassem, etsi minus dignitatis habebat ille aduentus et ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum. Idem ego cum L. Clodium Corcyrae conuenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui uiderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum uenirem. Tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me petiuit ut Laudiceam protinus irem; te in prima prouincia uelle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu cuperes uidere, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse; quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi uidebar, quam festinares decedere. Respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae. Itaque et consilium mutaui et ad te statim mea manu scriptas litteras misi; quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas. Hoc ego meo facto ualde delector; nihil enim potuit fieri amantius. Considera nunc uicissim tuum. Non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum uidere posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum, qui quo animo inter nos simus ignorent, alieni hominis, ut leuissime dicam, et fugientis congressum, meum uero coniunctissimi et amicissimi esse uideatur. Ac mihi tamen, ante quam in prouinciam ueni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conueniendi adferebas, cum interea, credo equidem, maleuoli homines (late enim patet hoc uitium et est in multis), sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te uoluntatem meam; qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, cum posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui breui tempore sibi succedi putarent. Horum ego sermone non mouebar, quin etiam, credas mi uelim, si quid tu ageres, leuari me putabam molestia et ex annua prouincia, quae mihi longa uideretur, prope iam undecim mensuum prouinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset; illud, uere dicam, me mouet, in tanta militum paucitate abesse tris cohortis, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod te ubi uisurus sim nescio; coque ad te tardius scripsi, quod cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te uisurus essem. Itaque uirum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum euocatorum, misi ad te, cui, si tibi uideretur, cohortis traderes, ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negoti gerere possem; in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero. Sed plane, quando aut ubi te uisurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum. Ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intellegant, curabo; de tuo in me animo iniquis secus existimandi uideris non nihil loci dedisse. Id si correxeris, mihi ualde gratum erit. Et ut habere rationem possis, quo loco me salua lege Cornelia conuenias, ego in prouinciam ueni pridie K. Sextilis, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra moui ab Iconio pridie K. Septembris. Nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse conueniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et quo die. [3,7] Scr. Laudiceae circiter Id. Febr. a. 704 (50). CICERO S. D. APPIO PVLCHRO. Pluribus uerbis ad te scribam, cum plus oti nactus ero; haec scripsi subito, cum Bruti pueri Laudiceae me conuenissent et se Romam properare dixissent. Itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras legati Appiani mihi uolumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod corum aedificationem litteris meis impedissem. Eadem autem epistula petebas ut cos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos tributa exigere uetarem prius quam ego re cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non , nisi cum ad hiemem me ex Cilicia recepissem. Ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae. Primum, cum ad me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis me scribere, ne facerent, ante quam ego rem causamque cognossem? Non poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis. quasi uero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me uenire debuerint. 'tam longe?' inquis. quid? Cum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me uenturos arbitrabare? Tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim litteras adferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt. Sed scito et multo pluris esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi uelint, et me tamen, quod te uelle existimem, esse facturum. De Appianis hactenus. A Pausania, Lentuli liberto, accenso meo, audiui, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obuiam non prodissem. Scilicet contempsi te, nec potest fieri me quicquam superbius! Cum puer tuus ad me secunda fere uigilia uenisset isque te ante lucem Iconium mihi uenturum nuntiasset, incertumque, utra uia, cum essent duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obuiam misi. Mandaui utrique eorum, ut tante ad me excurrerent, ut tibi obuiam prodire possem. Currens Lepta uenit mihique nuntiauit te iam castra praetergressum esse. Confestim Iconium ueni. Cetera iam tibi nota sunt. An ego tibi obuiam non prodirem, primum Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput est, amico, cum in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus et dignitas postulat? Sed haec hactenus. Illud idem Pausania dicebat te dixisse: 'quidni? Appius Lentulo, Lentulus Ampio processit obuiam, Cicero Appio noluit ?' quaeso, etiamne tu has ineptias, homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu, addo urbanitatem, quae est uirtus, ut Stoici rectissime putant? Ullam Appietatem aut Lentulitatem ualere apud me plus quam ornamenta uirtutis existimas? Cum ea consecutus nondum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista uestra nomina numquam sum admiratus; uiros eos, qui ea uobis reliquissent, magnos arbitrabar. Postea uero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam adquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem uobis me speraui esse factum. Nec mehercule aliter uidi existimare uel Cn. Pompeium, quem omnibus, qui umquam fuerunt, uel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono; tu si aliter existimas, nihil errabis, si paulo diligentius, ut, quid sit g-eugeneia, quid sit nobilitas, intellegas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat, attenderis. Sed ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, uerum etiam amicissimum existimes uelim. Profecto omnibus officiis meis efficiam, ut ita esse uere possis iudicare. Tu autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere uidearis, quam ego tua laborarim, libero te ista cura; “g-par' g-emoige g-kai g- alloi g-hoi g-ke g-me g-timehsousi, g-malista g-de g-mehtieta g-Zeus.” si autem natura es g-philaitios, illud non perficies, quo minus tua causa uelim; hoc adsequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem. Haec ad te scripsi liberius fretus conscientia offici mei beneuolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu uoles, conseruabo. [3,8] Scr. In castris in agro Mopsuhestiae a. D. VIII Id. Oct a. 703 (51). CICERO S. D. APPIO PVLCHRO. Etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, uidebam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, esse lecturum refrigerato iam leuissimo sermone hominum prouincialium, tamen cum tu tam multis uerbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putaui ut tuis litteris breui responderem. Sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodam modo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me uultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque, pro tribunali cum aliquid ageretur, et non nullis in conuiuiis intellegi potuisse. Hoc totum nihil esse possum intellegere; sed, cum sit nihil, ne quid dicatur quidem intellego; illud quidem scio, meos multos et inlustris et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna {sollicitudine} significatione nostrae familiaritatis ad te uere potuisse deferri. Nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum ciuitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis ciuitatibus postulantibus? Nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat. Apameae cum essem, multarum ciuitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum soluendo ciuitates non essent. Hic ego multa simul cogitaui. Primum te, hominem non solum sapientem, uerum etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis uerbis disputauisse, primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio (in ea enim ciuitate mentio facta est), sed sua sponte esse laudatum; deinde me ista uidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam uenirent, sed iis legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi corum placere, quod in te bene merito grati essent; consilium totum uideri minime necessarium; si autem uellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito. quid enim reprehendi potest ? Nisi quod addis uisum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum. Iam non tantum mihi uidentur iniuriam facere ii qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent. Romae composui edictum; nihil addidi, nisi quod publicani me rogarunt, cum Samum ad me uenissent, ut de tuo edicto totidem uerbis transferrem in meum. Diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus ciuitatum. quo in capite sunt quaedam noua salutaria ciuitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc uero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid in quo te offenderem, tralaticium est. Neque enim eram tam desipiens, ut priuatae rei causa legari putarem, qui et tibi non priuato et pro re non priuata sua, sed publica, non in priuato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi ne quis iniussu meo proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum persequi non possent. Nam id est maxime in tuis litteris inridendum. quid enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumue transirent, cum ego Laudicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium, quae eis Taurum sunt, omniumque carum ciuitatum magistratus legationesque conuenirent? Nisi forte postea coeperunt legare quam ego Taurum transgressus sum; quod certe non ita est. Cum enim Laudiceae, cum Apameae, cum Synnadis, cum Philomeli, cum Iconi essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes crant constitutae. Atque hoc tamen te scire uolo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decreuisse nil nisi quod principes ciuitatum a me postulassent, ne in uenditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii. Ego autem, cum hoc suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut leuarem miseriis perditas ciuitates et perditas maxime per magistratus suos, non potui in illo sumptu non necessario neglegens esse. Tu, si istius modi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem ueniant, aliis attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime liberale. Ego, si in prouincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non tuum libertum Brundisi neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in locum me uenire uelles, rettulissem. qua re potes doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime scripti libri, genus hoc totum orationis tollere: 'disputabant, ego contra disserebam; dicebant, ego negabam.' an mihi de te nihil esse dictum umquam putas? Ne hoc quidem, quod, cum me Laudiceam uenire uoluisses, Taurum ipse transisti? quod isdem diebus meus conuentus crat Apameae, Synnade, Philomeli, tuus Tarsi? Non dicam plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum uidear imitari; illud dicam ut sentio: si ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis, tua summa culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa non nulla est. Mea ratio in tota amicitia nostra constans et grauis reperietur. quod si qui me astutiorem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem semper defenderem, cum praesertim mihi usu uenturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere posses? Unum genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si aut legatorum tuorum quoipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur; quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut grauius diceretur aut in pluris, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse. Hos ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut ego sentio, non offendunt, lacessiui numquam, sed non ualde repressi. Si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem quem mea instituta in prouincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo. Liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in prouincia patuit; nostra si angustior est (etsi de tua prolixa beneficaque natura limauit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii mouentur, isdem ego mouear, 'med esse acerbum sibi, uti sim dulcis mihi.' de rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore. In quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum conlegam et familiarem, roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius. De nostris rebus quod scire uis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum uersus profecti sumus; haec scripsi postridie eius dici, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae si quid egero, scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi uelim. De Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qui fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes reuertisse; hostem esse in Syria negant ullum. Tu uelim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu; de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognoui Pompeium nostrum in Hispaniam iturum. [3,9] Scr. Laudiceae paulo post X K. Mart. a. 704 (50). CICERO APPIO PVLCHRO S. Vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, offici, diligentiae. Aspectus uidelicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit; nam quas ex itinere ante quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Appianorum aedificatione impedita, legi perinuitus; itaque conscientia meae constantis erga te uoluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis uero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognoui intellexique in prouincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nollent, ad urbem uero ut accesseris uel potius ut primum tuos uideris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te obseruantia et constantia fuissem. Itaque quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi uix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum? Tu uero facile facies; nihil est enim quod studio et beneuolentia uel amore potius effici non possit. Ego, etsi ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque uero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer (nam id quidem ?p?????e??? est), sed mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se. qua re, quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc prouinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid uelis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris. 'longi subselli,' ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumue diem abstulerit (quid enim potest amplius?), tua tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi uis, ad me litteras, ut quam primum laetitia adficiar, mittito. Et uelim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persoluas. Cum ipsam cognitionem iuris auguri consequi cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector. quod autem a me tale quiddam desideras, sane mihi considerandum est, quonam te remunerer potissimum genere. Nam profecto non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere ut neglegens in scribendo fuisse uidear, praesertim cum id non modo neglegentis, sed etiam ingrati animi crimen futurum sit. Verum haec uidebimus. Illud, quod polliceris, uelim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inueterata amicitia cures, enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque decernatur. Omnino serius misi litteras quam uellem (in quo cum difficultas nauigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras), sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo idque a me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestiuisque confectis litteras miserim. Haec igitur tibi erunt curae, quem ad modum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis. [3,10] Scr. Laudiceae m. April a. 704 (50). CICERO APPIO PVLCHRO S. Cum est ad nos adlatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi grauiter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me conlegi, cetera mi facillima uidebantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, multaque mihi ueniebant in mentem, quam ob rem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum triumphum hoc inuidorum consilio esse tibi ereptum uidebam. quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicaui faciendum esse, facies sapienter et ages uictor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum. Ego enim plane uideo fore neruis, opibus, sapientia tua, uehementer ut inimicos tuos paeniteat intemperantiae suae. De me tibi sic contestans omnis deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate (malo enim dicere quam 'pro salute') in hac prouincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud ciuitates, grauitate imperatoris suscepturum officia atque partis. Omnia uolo a me et postules et exspectes; uincam meis officiis cogitationes tuas. Q. Seruilius perbreuis mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae uisae sunt; iniuriam enim mihi fieri putabam, cum rogabar. Nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies); sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus confitebor. Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam beneuolentiamque, quam debet. qui cum maximis suis rebus coactus a me inuitissimo decessisset, tamen, ut uidit interesse tua, conscendens iam nauem Epheso Laudiceam reuertit. Talia te cum studia uideam habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si uero efficis ut censores creentur, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus uideo in perpetuum summo te praesidio futurum. Illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic quoque nostram in te beneuolentiam nauare possimus. quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis. Itaque capio magnam uoluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum uero remanere etiam nunc in ciuitate nostra studia prope omnium consensu erga fortis et industrios uiros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et uigiliarum mearum. Illud uero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem in duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis obliuisceretur prope omnium fortunarum ac rationum suarum, praesertim cum tu omnibus uel ornamentis uel praesidiis redundares, ipsi, ut leuissime dicam, multa dessent. Cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt abs te. Ego autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, ueterem coniunctionem diremissem quam nouam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in prouincia nec Romae fuit. Sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum expostulandi, purgandi autem mei necessarium. Ubi enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? Aut in quo potui, si te palam odissem, minus quod tibi obesset facere, si clam, magis aperte inimicus esse? quod si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem uoluntatem nocendi. Ad me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos sumptus legatis decerni. quibus ego non tam imperaui quam censui sumptus legatis quam maxime ad legem Corneliam decernendos; atque in eo ipso me non perseuerasse testes sunt rationes ciuitatum, in quibus, quantum quaeque uoluit, legatis tuis datum. Induxit. Te autem quibus mendaciis homines leuissimi onerarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse. quererer tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse rectius. Itaque nihil de te, quod credideris, de me, quam ob rem non debueris credere, pauca dicam. Nam si me uirum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere. Sin autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari beneuolentiam aut eius existimationem oppugnare in prouincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum leuissimum? quid erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem? Cum uero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire uoluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea uicerim? quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno uel ornamento uel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum. quid? Illa uincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, studiorum similitudo, suauitas consuetudinis, delectatio uitae atque uictus, sermonis societas, litterae interiores! atque haec domestica; quid illa tandem popularia, reditus inlustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi sacerdota collegium, in quo non modo amicitiam uiolari apud maiores nostros fas non erat, sed ne coptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus? quae ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? Etenim si merita ualent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra ciuitate coniunctior?. Si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicauit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum uoluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone aduersantem interdum actionibus suis, quo studio prouidit, ne quae me illius temporis inuidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? quibus quidem temporibus haec in eo grauitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum maleuolis de me sermonibus crederet. Huius igitur filius cum sit gener tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intellegam, quo tandem animo in te esse debeo? Cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius uiri ita de me meriti uoluntatem nutumque conuerterem. Sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse uerbis, quam necesse fuit, scripta sunt. Nunc ea, quae a me profecta quaeque instituta sunt cognosce. . . . Atque haec agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo. Te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo. [3,11] Scr. In castris ad Pyramum post Id. Iun. 704 (50). CICERO APPIO PVLCHRO VT SPERO, CENSORI S. D. Cum essem in castris ad fluuium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me Q. Seruilius Tarso miserat. Earum in altera dies erat ascripta Nonarum Aprilium, in altera, quae mihi recentior uidebatur, dies non erat. Respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. De qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius; non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem uiris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam uulgi sermo, sed etiam quia magis uidebar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam. Complexus igitur sum cogitatione te absentem, epistulam uero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, uirtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto. Nec tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse, sed tam prauam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. 'de ambitu uero quid interest,' inquies, 'an de maiestate?' ad rem nihil; alterum enim non attigisti, alteram auxisti. †uerum tamen est maiestas, etsi Sulla uoluit, ne in quemuis impune declamari liceret; ambitus uero ita apertam uim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur. quid enim? Facta necne facta largitio, ignorari potest? Tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit? Me miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem! sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium ciuium copia tueri talis uiros deberet, nunc uero eo magis, quod tanta penuria est in omni uel honoris uel aetatis gradu, ut tam orba ciuitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem beneuolentiamque mirifice laudas. Laetor uirtute et officio quom tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuuentutis, celeriter, ut spero, ciuitatis. De mercennariis testibus a suis ciuitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam. Nunc ad alteram epistulam uenio. quod ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae misisti expressam, prudentia litterarum tuarum ualde mihi est grata; uideo enim et pericula leuiora, quam timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes uires ciuitatis se ad Pompei ductum applicauerunt; tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi uoluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te notum esse uoluisti. Nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serua. Ego enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo. D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non conuenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui. 'stomachosiores' meas litteras quas dicas esse, non intellego. Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leuiter accusans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi quidem uidebatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. Sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt 'disertae,' scito meas non fuisse. Ut enim Aristarchus Homeri uersum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. Vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proauo multum cogitato tuo. [3,12] Scr. Sidae a. D. Iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50). CICERO APPIO PVLCHRO S. Gratulabor tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me conuertar. Ego uero uehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior ciuis, quo uir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura uirtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam maleuolentiam, quae te impugnare auderet. Non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis. De me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego. Si facile inueneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae. Ego uero uelim mihi Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et suauissime optas, prospere euenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut agerentur eo tempore! spero omnino cum aliqua felicitate et opto, uerum tamen plus me in hac spe tua sapientia et humanitas consolatur quam opportunitas temporis. Itaque, quem ad modum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quicquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis prosequeris, neque non me tamen mordet aliquid. In quo unum non uereor, ne tu parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent; agerent, quod probassent. In hoc autem mihi illud occurrit: 'quid tu igitur, si adfuisses?' rem probassem, de tempore nihil te inuito, nihil sine consilio egissem tuo. Vides sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam. Leua me igitur hoc onere; numquam enim mihi uideor tractasse causam difficiliorem. Sic habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil uidebatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem. Decedenti mihi et iam imperio annuo terminato ante 4 d. III Nonas Sext., cum ad Sidam naui accederem et mecum Q. Seruilius esset, litterae a meis sunt redditae. Dixi statim Seruilio (etenim uidebatur esse commotus), ut omnia a me maiora exspectaret. quid multa? Beneuolentior tibi quam fui nilo sum factus, diligentior ad declarandam beneuolentiam multo. Nam, ut uetus nostra simultas antea stimulabat me ut cauerem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas noua curam mihi adfert cauendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse uideatur. [3,13] Scr. Rhodi circ. Iu Id. Sext. a. 704 (50). CICERO APPIO PVLCHRO S. Quasi diuinarem tali in officio fore mihi aliquando ex petendum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inseruiebam honori tuo; dicam tamen uere: plus quam acceperas reddidisti. quis enim ad me non perscripsit te non solum auctoritate orationis, sententia tua, quibus ego a tali uiro contentus eram, sed etiam opera, consilio, domum ueniendo, conueniendis meis nullum onus offici cuiquam reliquum fecisse? Haec mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec laborantur. Insignia enim uirtutis multi etiam sine uirtute adsecuti sunt, talium uirorum tanta studia adsequi sola uirtus potest. Itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum deuinctus est. Nam tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in cotidiana uita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. Vellem ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnis tuos facio, tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum nescio qua permotus animi diuinatione non despero. Sed hoc nihil ad te; nostrum est onus. Illud uelim sic habeas, quod intelleges hac re nouata additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil uidebatur addi posse, quam quicquam esse detractum Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam. Eo breuior est epistula et ut aduersus magistrum morum modestior.