[10,0] LIBER DECIMUS. [10,1] I. IUSTINIANO IMPERATORI AMALASUINTHA REGINA. (1) Adeo uobis, clementissime principum, distulimus hactenus indicare filii nostri gloriosae recordationis occasum, ne amantis laederemus animum per tristia nuntiorum: sed nunc iuuante deo, qui consueuit casus asperos in prospera commutare, illa magis elegimus in uestram deferre notitiam, de quibus nobiscum possitis participata exultatione gaudere: iuuat enim diuina munera diligentibus confiteri. (2) Perduximus ad sceptra uirum fraterna nobis proximitate coniunctum, qui regiam dignitatem communi nobiscum consilii robore sustineret, ut et ille auorum suorum purpureo decore fulgeret et animos nostros solacium prudentis erigeret. iungite nunc uota felicia, ut, sicut nos in imperio pietatis uestrae omnia fieri prospera desideranter expetimus, ita nobis fauere uestram beniuolentiam comprobemus. peracto itaque nuntio, quod uobis pro ingenita clementia credimus esse uotiuum, addimus etiam gratissimae legationis officium, ut pacem, quam mente semper geritis et iam mihi specialiter retinetis esse collatam, adiectione quoque meorum proteletis. nam licet concordia principum semper deceat, uestra tamen absolute me nobilitat, quando ille redditur amplius excelsus, qui uestrae gloriae fuerit unanimitate coniunctus. (3) Sed quoniam epistularum breuitate uniuersa sufficienter nequeunt expediri, salutantes reuerentia competenti quaedam legatis nostris uerbo uobis insinuanda commisimus, quae consuetudine uestrae serenitatis libenter accipite, ut ab omnibus euidenter possit agnosci quod iuste nobis probamus de uestra mansuetudine polliceri. conuenit enim de uobis indubitanter praesumi, quando et nos pro desiderio uestro in his quos commendastis talia facimus, qualia uos sperasse cognouimus. [10,2] II. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (1) Nouis regibus mos est per diuersas gentes prouectus sui gaudia nuntiare, ut adquirant affectum principis externi de ipsa communione regnandi. quod facienti mihi, piissime imperator, multo melius diuina tribuerunt, quando uestram gratiam securus expeto, quam praecellentissimam domnam sororem meam uobiscum, pepigisse cognosco. (2) Ab eius enim iudicio me nullatenus deuiare certissimum est, quae tanta sapientiae luce resplendet, ut et propria regna mirabili dispositione componat et promissam cunctis gratiam robusta firmitate custodiat. ideo enim me curarum suarum fecit esse socium, quatenus et ego illos desiderem habere reuerendos, quos sibi ipsa fecit esse pacificos, prudentiae suae more diiudicans, ut talium amicitias eligeret, qui in toto orbe simile nil haberent. (3) Neque enim noua est ista dilectio: nam si decessorum uestrorum facta recolatis, agnoscitis quandam esse consuetudinis legem cum illo imperio amicitiam Hamalos semper habuisse. quae tantum certior quantum uetustior, quia facile mutari non potest quod per longa saecula custoditur. suscipite itaque affectiosis mentibus et nostra primordia et domnae sororis nostrae, cui singulariter studetis, fauete iudicio. nam si me similiter diligitis, regem quodammodo pariter efficitis. (4) Sed quoniam nos amplius loqui desideria nouitatis exposcunt et litterarius sermo narrare plura non patitur, ideo tantis meritis, sicut dignum est, salutationis honore completo, harum portitoribus legatis nostris aliqua pietati uestrae delegauimus intimanda, quia nemo utilius tractat quam qui uestrae mansuetudini committere sua uota deliberat. [10,3] III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA. (1) Post flebilem filii nostri diuae recordationis occasum uicit animum piae matris generalitatis affectio, ut non maeroris sui causas, sed uestra potius augmenta cogitaret. quaesiuimus regales curas quo solacio fulciremus. sed auctor ille castitatis et misericordiae singularis, qui nobis primaeuum subtracturus erat filium, maturi fratris reseruauit affectum. (2) Elegimus deo auspice consortem regni nostri felicissimum Theodahadum, ut quae hactenus rei publicae molem solitaria cogitatione pertulimus, nunc utilitates omnium iunctis consiliis exequamur, quatenus in tractatibus duo, in sententiis unus esse uideamur. Astra ipsa caeli mutuo reguntur auxilio et uicario labore participata mundum suis luminibus amministrant. ipsi quoque homini duplices manus, socias aures, oculos geminos diuina tribuerunt, ut robustius perageretur officium quod duorum fuerat societate complendum. (3) Exultate, patres conscripti, et factum nostrum supernis commendate uirtutibus. nihil reprehensibile desiderauimus agere, quae cum alterius consilio cuncta delegimus ordinare. communio siquidem regni mores asserit, quando placabilis esse iuste creditur, qui potestatis suae habere participem comprobatur. reserauimus itaque deo iuuante palatia uiro nostri generis claritate conspicuo, qui Hamalorum stirpe progenitus regalem habeat in actibus dignitatem: patiens in aduersis, moderatus in prosperis et, quod difficillimum potestatis genus est, olim rector sui. (4) Accessit his bonis desiderabilis eruditio litterarum, quae naturam laudabilem eximie reddit ornatam. ibi prudens inuenit, unde sapientior fiat: ibi bellator reperit, unde animi uirtute roboretur: inde princeps accipit, quemadmodum populos sub aequalitate componat: nec aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia. (5) Accipite, quid maius generalitatis uota meruerunt. princeps uester etiam ecclesiasticis est litteris eruditus: a quibus semper quicquid est pro homine, commonemur: iudicare recte, bonum sapere, diuina uenerari, futura cogitare iudicia. necesse est enim, ut sequatur iustitiae uestigium, qui de sua sententia causam se credit esse dicturum. uiderim quae lectio acuat ingenium: diuina semper efficere nititur pium. (6) Veniamus ad illam priuatae uitae largissimam frugalitatem, quae tantam procurabat donis abundantiam, conuiuiis copiam, ut considerato eius antiquo studio nihil noui habere uideatur in regno. in hospitalitate promptus, in miseratione piissimus: sic cum multa expenderet, census eius caelesti remuneratione crescebat. talem uniuersitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse, qui rationabiliter disponens propria non appetat aliena: tollitur enim necessitas principibus excedendi, quotiens assueuerint propria moderari. (7) Laudata est nimirum sententia, quae rerum praecipit modum, quia nimium non placet etiam quod bonum putatur. gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis uota persoluite, quando talem mecum constitui principem, qui et de nostra aequitate bona faciat et propria suae pietatis ostendat. hunc enim et maiorum suorum commonet uirtus et auunculus efficaciter excitat Theodericus. [10,4] IIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (1) Diuina uobis beneficia, patres conscripti, prouenisse feliciter nuntiamus, dominam rerum toto orbe gloriosam consortem me regni sui larga pietate fecisse, ut nec illi deesset fidele solacium et nobis auitum congrue praestaretur imperium. suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse: reserentur nunc sine metu uota cunctorum: ut unde periculum pertuli, inde me uniuersitas cognoscat ornari. praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non poteratis assumere. quantum uobis debeam, hinc datur intellegi, ut illud mihi festinaretis diuinitus euenire, quod meus animus non audebat appetere. (2) Hoc nobis est potius nouum quam uobis incognitum. magna ergo gratia completum debet accipi, quod uelociter quam oportebat uidebatur aperiri. sed si quid de uobis meremur, cum tamen plurimum apud uos ualere nostram gratiam confidamus, domnae et sororis nostrae gloriosas laudes iugiter personate: quae magnitudinem imperii sui nostra uoluit participatione roborari, ut tamquam in duobus luminibus unus esset aspectus et concordem sensum nemo crederet segregatum. (3) Sic sunt enim, simul quos et gratia iungit et parentela conciliat. arduum sibi hoc forsitan aestiment impares mores. difficile est illos aliter uiuere, qui sibi possunt bonarum cogitationum similitudine conuenire. consilium quippe imitari detrectat inprouidus: sapientiam uero ille quaerit in altero, penes quem est scientiae magnitudo. (4) Sed inter diuersa munera, quae nobis cum regia maiestate diuina tribuerunt, illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima domina trutina magnae disceptationis elegit: cuius prius ideo iustitiam pertuli, ut prius ad eius prouectionis gratiam peruenirem. causas enim, ut scitis, iure communi nos fecit dicere cum priuatis. o animi nobilitas singularis! en aequitas mirabilis, quam mundus loquatur. non dubitauit parentem prius iuri publico subdere, quem paulo post uoluit ipsis quoque legibus anteferre. explorauit conscientiam, cui erat regni traditura censuram, ut et illa domina cognosceretur esse cunctorum et me probatum perducere dignaretur ad regnum. (5) Quando his muneribus, quando soluamus tantae gratiae quae debemus, ut quae cum paruulo filio imperauit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? in ipsa est enim decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum. quicquid fulgemus, ab eius claritate suscipimus, quando non solum parentibus laudem contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis ornauit. quis possit sufficienter edicere, quanta pietate, quanto morum pondere decoretur? discerent profecto noua philosophi, si uiderent et minora libris suis faterentur condita quam huic cognoscerent attributa. (6) In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione grauissima. haec est regalis procul dubio uirtus celerius necessaria sentire et tardius in uerba prorumpere. nescit enim paenitenda loqui, qui proferenda prius suo tradit examini. hinc est quod eius doctrina mirabilis per multiplices linguas magna ubertate diffunditur, cuius ingenium ita paratum reperitur ad subitum, ut non putetur esse terrenum. in libris regum regina austri uenisse legitur ad discendam sapientiam Salomonis: hic principes audiant quod sub ammiratione cognoscant. paucis uerbis sensus clauditur infinitus et summa facilitate componitur, quod ab aliis nec sub longa deliberatione formatur. (7) Beata res publica quae tantae dominae gubernatione gloriatur. minus fuit, ut generalitas sub libertate seruiret: additum est tantis meritis, ut ei subderetur et reuerentia principalis: hoc enim obsequio dignissime dominamur. nam cum tantae prudentiae pareo, cunctis uirtutibus obsecundo. sub tali siquidem monitore regni pondere non grauamur, dum si quid sit pro nouitate incognitum, fiet nobis eius instructione certissimum. (8) Ad bonum publicum ueritatem non pudet confiteri. agnoscite, principes uiri, sapientissimae esse dominae, quod in nobis potuerit plus placere. illam enim aut interrogando melius sentimus aut eius imitatione proficimus. uiuite nunc felices, uiuite deo auxiliante concordes et aemulamini gratiam, quam regiam cognoscitis tenere concordiam. [10,5] V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX. (1) Potestatis nostrae censuram rerum uolumus esse modestiam, ut, quantum diuina beneficia percepimus, tantum aequabilia plus amemus. priuata siquidem studia a nostro animo probantur exclusa, quia generalis dominus custos factus sum deo auxiliante cunctorum. et ideo praesenti iussione praecipimus, ut quicumque ad domum nostram noscitur pertinere et curae tuae probatur esse commissus, nullis praesumptionibus insolescat, quia solus dicendus est ille meus, qui legibus potuerit esse tranquillus. augete famam nostram per patientiam uestram. (2) Si quis habuerit cum altero forte negotium, ad communia iura descendite: fora uos tueantur, non iniqua praesumptio. a domesticis inchoare uolumus disciplinam, ut reliquos pudeat errare, quando nostris cognoscimur excedendi licentiam non praebere. mutauimus cum dignitate propositum et si ante iusta districte defendimus, nunc clementer omnia mitigamus, quia domum exceptam non habet princeps, sed quicquid diuino auxilio regimus, nostrum proprie confitemur. (3) Estote ergo circa eos, qui iuri nostro ante fuere subiecti, omnino solliciti: nullum contra legem aliquid permittatis excedere. laus ad me uestra potius perueniat quam aliqua querella procedat, quia bona conscientia tunc uere imperat, cum generaliter praestare festinat. [10,6] VI. PATRICIO V. I. QUAESTORI THEODAHADUS REX. (1) Necessarium probatur esse rei publicae personas dignitatibus aptas eligere, ut cui iustitia committitur, malis moribus non grauetur. alioquin inefficax est ab homine exigere quod agnoscitur non habere: contra confidenter quaeritur, quod inesse sentitur. (2) Et ideo primum nobis placuit tuos mores inspicere, sine quibus possunt quaelibet optima displicere. ornamentum enim bonorum omnium est sincera benignitas, quae non est sola, quia de uirtutibus cognoscitur esse generata. ordinem serua nostri iudicii, ut, sicut haec prima quaesiuimus, ita te custodire iustitiam prae omnibus sentiamus. (3) Secunda nobis cura fuit eloquentiae tuae fluenta perquirere, quam licet singulariter diligamus, moribus tamen iuste postponimus. in illis enim uita cognoscitur, hic tantum lingua laudatur. sed in te ualde decorum, quia utrumque nosceris habere sociatum. aequaliter enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut iuste possit intellegi per te uoluntas principis expediri. nam inter ceteras artes oratoriam sic diligimus, ut eam ornamentum litterarum omnium esse fateamur. (4) Quicquid enim in qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur. reperiat quamuis magna philosophus: quid proderit sentire, si laudabiliter non possit excolere? naturale est inuenire, sed facundi decenter adserere. quale est enim cunctis desiderantibus loqui et res communes ita diserte dicere, quas etiam prudentes se mirentur audisse? in hac te cognouimus arte praeualidum, ut et suadere possis suauiter et suggestionibus tuis nescias maligna miscere. (5) Atque ideo quaesturae tibi fasces per tertiam decimam indictionem propitia diuinitate concedimus, ut saties generalitatis uotum iuridicorum sequendo iudicium. totum te legibus, totum responsis trade prudentium. sic nobis optime famularis, si priscorum seruias constitutis. considera in uerbis tuis laudem positam principalem: fama nostra est quod loqueris, conscientia sine dubitatione quod sentis. (6) Intellege quantum sit, quod a te exigatur, cui opinio nostra committitur. haec subiectos nostros amplectitur: haec per gentes exteras peruagatur: per hanc ubi non uidemur, agnoscimur. decreta nostra tradunt ciuitatibus prouinciisque sermones: iudicare de nobis possunt etiam qui nostris iussionibus obsequuntur. summo ergo studio constat esse seruandum, quod de nobis potest ferre iudicium. [10,7] VII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (1) Post primordia nostri imperii uobis feliciter nuntiata congrua nobis contigit, patres conscripti, causa sermonis ut iudicem nos cognoscatis elegisse, cuius nos lingua possit ornare. quaestor enim eloquens rei publicae decus est, qui et uota nostra optime uideatur edicere et antiquorum iura firmo consilio custodire. (2) Hic est enim Patricius suis iam uocabulis honoratus: nam perpetua fruitur laude, cui est honor in nomine: cuius affluentem facundiam studia Romana genuerunt: ostentans merito de loci dignitate peritiam. nam qui illic potuit imbui, meruit ubique laudari: ibi defaecatus sermo Latinus est: ibi discuntur uerba toto nitore lucentia. aliae regiones uiua balsama et olentia tura transmittant: Roma tradit eloquium, quo suauius nil sit auditum. sic bonis artibus eruditus mox est forensibus aptatus excubiis, ut oratores, quos longa meditatione perceperat, consimili declamatione monstraret. (3) Notum est etiam quanta cum collegis suis moderatione contendit. certaminibus eius modestia semper affuit: dicendi calore raptatus studuit laudabilibus inuentis, non, quod plerique faciunt, uacauit iniuriis: qui sic perorauit causas sub tranquillitate, ut mores proprios semper assereret. contendisse siquidem, non litigasse repertus est. alienam enim causam faciebat suam gloriam. nam sic cognitus est uincere, ut probaretur contrarii animum non laesisse. (4) Talem itaque uirum non decuit diutius iustitiam petere, sed docere: quia iudiciaria uirtus est linguae bonis abundare et mentis temperantiam custodire. cognoscite, patres conscripti, quid fieri uelimus, quando in iudicibus primum mores elegimus, in ea praesertim dignitate quae iura consueuit edicere. non enim temporibus nostris potestate regia est armata quaestura, sed legibus probatur esse composita. (5) Velle nostrum antiquorum principum est uoluntas, quos in tantum desideramus imitari, quantum illi iustitiam sunt secuti. illa est enim reuerenda priorum auctoritas, quae a recto tramite non declinat. sequendi enim necessitatem relinquit posteris, qui iustitiam suis miscuerit constitutis. et ideo, patres conscripti, per tertiam decimam indictionem illustri Patricio quaesturae contulimus dignitatem, ut qui est clarus nomine, magnificus etiam sit honore. fouete in eum nostra iudicia: ut quod nos praestitimus, uobis placitum nihilominus sentiatur. [10,8] VIII. IUSTINIANO AUGUSTO AMALASUINTHA REGINA. (1) Ita nos gratia uestrae pietatis oblectat, ut quicquid ad decorem nostrum potest proficere, libenter a uestris uelimus partibus postulare: quia talia uobis diuina tribuerunt, ut et uos eius affluenter muneribus abundetis et sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis. (2) Et ideo mansuetudinem uestram reuerenter salutans harum portitorem illum ad excellentiae uestrae beneficia destinaui, ut marmora uel alia necessaria quae quondam Calogenitum comparare feceramus, per praesentium portitorem ad nos peruenire domino fauente iubeatis, ut cognoscamus nos a pietate uestra re uera diligi, quorum facitis uota compleri. uestra enim gloria est noster ornatus, quando uos praestitisse cognoscitur quod nostris laudibus adplicatur. decet enim ut et orbis iste Romanus iuuamine uestro resplendeat, quem amor uestrae serenitatis illustrat. [10,9] VIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (1) Aequum est, sapientissime imperator, ut illa nobis libenti animo faciatis impendi, ad quae si essemus desides, a uestra potius clementia deberemur hortari. uobis enim gratum esse non dubium est, quicquid per nos ad Italiae decorem contigerit expediri, quia laudibus uestris iure proficit, quando uidetur crescere quod ad nostrae rei publicae potest gloriam pertinere. (2) Quapropter exhibens principatui uestro reuerentissimum salutationis affectum harum portitorem ad illa direximus exhibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat destinatus, ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen uestra ad nos, domino iuuante perueniant, ne cassetur desiderium quod conuenienter est de nostra praesumptione securum. [10,10] X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUINTHA REGINA. (1) Cum propositi nostri sit illa quaerere quae probantur ad gloriam pii principis pertinere, dignum est uos sermone uenerari, quos bonis omnibus constat semper augeri. concordia non est sola praesentium: quin immo illi se melius respiciunt, qui animi caritate se coniungunt. atque ideo reddens Augustae reuerentiae salutationis affectum spero, ut redeuntibus legatis nostris, quos ad clementissimum et gloriosissimum principem destinauimus, de uestra nos faciatis sospitate gaudere, quia prospera uestra ita nobis grata uidentur ut propria et necesse est sospitatem desideranter suscipere, quam nos iugiter constat optare. [10,11] XI. MAXIMO V. I. DOMESTICO THEODAHADUS REX. (1) Si gloria est bonorum principum incognitas honoribus clarificare personas, dum quicquid a subiectis proficitur regnantum laudibus applicatur, quanto nobis praestantius est nobilissimae familiae reddere, quod eam cognoscimus etiam nascendi sorte meruisse! sic enim iustitiam sequimur, si bonis heredibus parentum praemia non negemus. decet enim etiam priores suos uincere, qui ad nostra meruerunt tempora peruenire. (2) Anicios quidem paene principibus pares aetas prisca progenuit: quorum nominis dignitas ad te sanguinis fonte perducta collectis uiribus hilarior instaurata rutilauit. quis ergo relinqueret in posteris minus honoros, quos tamdiu constat fuisse praecipuos? accusarentur saecula, si talis potuisset latere familia. atque utinam nobis Marios uel Coruinos annosior uita seruasset! uix satiaretur principis uotum, si nos contingeret personas illas talium possidere meritorum. quemadmodum nunc profecto neglegamus inuenta, qui desideramus habere praeterita? (3) Atque ideo, quod feliciter dictum sit, primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, ab indictione quarta decima tibi conferimus dignitatem. usurus es omnibus titulis qui ad eius pertinent actionem. hic honor quamuis tantis natalibus uideatur inferior, cunctis tamen fascibus tuis uidetur esse felicior: cuius tempore meruisti coniugem regiae stirpis accipere, quam in tuis curulibus nec praesumpsisses optare. (4) Age nunc, ut sicut tibi est uotiuus, ita nobis reddatur acceptus. considera quid merueris et dignum te nostra affinitate tractabis. nam qui familiae regnantis adiungitur, in laudum gremio collocatur. nunc maior opera mansuetudini detur: nunc omnibus communio benigna praebeatur, ut talem probemur elegisse, quem nulla possit prosperitas immutare. humilis age rem gloriae, quia de modestia laus sumitur, de elatione odium concitatur. prouectibus quidem proxima est indubitanter inuidia, sed tolerantia melius uincitur, quae contentione semper augetur. (5) Supra ceteras uirtutes amicam sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis sustinendo potius quam uindicando laudaberis. iram uince: benigna dilige: caue, ne maior uideatur esse felicitas moribus tuis, sed qui nostro iungeris generi, proximus gloriosis actionibus comproberis. laudati sunt quidem hactenus parentes tui, sed tanta non sunt coniunctione decorati. nobilitas tua non est ultra quo crescat. quicquid praeconialiter egeris, proprio matrimonio dignissimus aestimaris. [10,12] XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (1) Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non aestimet habuisse rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus. quin immo suaserunt nobis merita candidati, ne iam maturus nulla uideretur sumere, qui primaeuus emerita cognoscitur accepisse. auari quippe principis erat in uno honore spatia uitae tam magna concludere et ideo magis nihil praestare, quia prius cognoscitur summa meruisse. quin potius omnia miscue concedamus: nulla dignitas minor est, cum bene geritur, quando reuerentiam plerumque actio uidetur accipere de claritate personae. haec autem tunc sunt gradibus distincta, cum diuersis fuerint attributa. nam honorem suum semper aequaliter retinet quicquid probe gesserit consularis. sic minorum fluminum uocabula maior amnis absorbet et quamuis plurima fluenta Tiberis uester excipiat, tamen a proprio nomine non declinat. (2) Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri uiro atque magnifico patricio Maximo primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, a quarta decima indictione gerendam tribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito cresceret praesidentis. neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius: familia toto orbe praedicata, quae uere dicitur nobilis, quando ab ea actionis probitas non recedit. (3) Sed his bonis addimus, patres conscripti, ut nostrae affinitati praecelsae clara familiae uestrae gratia misceatur. uerum hanc gloriam non sibi tantum potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini contulisse. reddite affectui meo plenissimam caritatem. plus est amandus a domino, qui parentis nomen dignatus est praestare subiecto. (4) Sed aequum est, patres conscripti, ut carus existat, per quem uobis tam felicia contigerunt. exultate generaliter et has nuptias laetitia profusa celebrate. unde profecit nomen omnium, uota debent esse cunctorum. quae preces a me exigere potuerunt, quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut uestri ordinis uiros parentes uere appellare possimus, qui nobis affinitatis claritate iungendi sunt? [10,13] XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (1) Postquam uenerabiles uiros episcopos agnita legatione remisimus nec petitionibus uestris, quamuis essent quaedam reprehensibilia, noster animus obuiasset, uenientes ad nos aliqui retulerunt ciuitatem Romanam adhuc inepta sollicitudine laborare et id agere, ut, nisi nostrae mansuetudinis interesset, pericula sibi potius certa ex dubiis suspicionibus concitaret. unde aestimate, cui debeat populorum inanis leuitas imputari nisi uestro ordini, a quo decuerant cuncta componi. (2) Per uestram siquidem sapientiam ammoneri prouincias oportuit uniuersas, ut talia probarentur assumere, quae principis primordia uiderentur ornare. uerum quae ciuitas non fiat excusabilis, si Roma deliquerit? res minor ad potioris currit exemplum et alieni facti iure inuidiam sustinet, quae peccatis praestat exemplum. sed gratias diuinitati referimus, quae dona sua uestris potius ornauit excessibus. (3) Ecce prius culpas ignoscimus quam deuotiones aliquas sentiamus. nil debemus et soluimus: ante benefici sumus, ut postea gratissimos inuenire possimus. sed licet in hac parte nostrae modestiae grauitas asseratur, nolumus tamen nos tantum praedicari, nisi ut et deuotionis Romanae benignitas possit ostendi. plus enim uestra opinione pascimur, quam si de nostra semper tranquillitate laudemur. (4) Amouete suspiciones ab ordine uestro semper extraneas. non decet senatum corrigi, qui debet alios paterna exhortatione moderari. nam ex quibus habebunt genium mores, si parentes publicos minores contigerit inueniri? sufficiunt haec nobilibus, sufficiunt ista uerecundis, ut ad studium perfectae deuotionis incitemus quos paululum de praua suspicione culpauimus. nos enim quod praesentiam uestram expetiuimus, non uexationis iniuriam, sed utilitatis uestrae causas profunda cogitatione tractauimus, ut illud magis debuissetis efficere, quod uobis cognouimus expedire. (5) Certe munus est uidere principem. hoc a uobis pro rei publicae utilitate uolumus fieri, quod praemiis solebat optari. sed ne ipsa remedia in aliqua parte uiderentur austera, cum res poposcerit aliquos ad nos praecipimus euocari, ut nec Roma suis ciuibus enudetur et nostra consilia uiris prudentibus adiuuentur. (6) Redite ergo in pristinam deuotionem, et sollicitudines meae, quas pro generalitate sustineo, uestro potius adiuuentur ingenio, quia hoc uobis semper insitum fuit principibus uestris uotum puritatis offerre nec parere necessitate terroris, sed potius amore dominantis. reliqua per harum portitorem illum uerbo dicenda commisimus, ut summotis cogitationibus ambiguis nostris ammonitionibus credere debeatis. [10,14] XIIII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (1) Licet uobis sit insitum dominos uestros pura mente diligere et obsequiis id agere, ut regnantis animum possitis habere placabilem, hoc tamen maiorum uestrorum semper proprium fuit, ut tamquam membra capiti, ita suis principibus uiderentur adiungi. quam enim uicissitudinem reddat qui maximo labore defenditur, cuius per dies singulos ciuilitas custoditur, nisi ut illos diligat supra omnia, per quos habere probatur uniuersa? (2) Absit enim a temporibus nostris, ut in uobis aliquid tale reperiamus, quod nostris indignationibus esse possit idoneum. fides uestra, quae uos hactenus asseruit, modo potius euidenter ostendat. non uarium, non dolosum, nec seditionibus plenum populum decet esse Romanum. mali mores uestro nomini probantur aduersi. sed hoc quoque mirabile est, quod grauitatem uestram cogimur ammonere, quam constat semper sponte sapuisse. nullae uos ineptae suspiciones, nulla timoris umbra deterreat. habetis principem, qui pietatis studio optet in uobis inuenire quod diligat. hostibus uestris, non defensoribus obuietis. inuitare, non excludere debuistis auxilium. (3) Sed sensus iste fortassis eorum est, qui minus probantur intellegere quae generaliter poterant expedire: ad uestrum potius redite consilium. numquid uos noua gentis facies ulla deterruit? cur expauistis, quos parentes hactenus nominastis? qui relictis familiis ad uos uenire properabant, de uestra erant potius securitate solliciti. quando, rogo, talis ab illo uicissitudo recepta est, cui salutis praemia debebantur? (4) Illud enim, quod ad nos attinet, scire debuistis, quia die noctuque incessanter optemus, ut quod parentum nostrorum temporibus constat enutritum, sub nobis potius diuinis auxiliis augeatur. ubi enim fama regnantis erit, si uos, quod absit, patiamur imminui? nolite talia cogitare, qualia nos minime uidetis assumere. immo magis, si quis aliqua iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat, quando subleuare cupimus quos studere probis moribus inuenimus. (5) Aliqua etiam uobis per illum uerbo dicenda commisimus, ut nostrum circa uos in omni parte animum propitium sentientes, iugibus, sicut oportet, obsequiis et oratione sincera deuoti esse debeatis. [10,15] XV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (1) Constat desiderium nostrae uoluntatis expleri, quotiens ad pietatem uestram salutiferos apices contigerit destinari, quia semper felici gaudio repletur, qui uobiscum sincera mente colloquitur. et ideo salutans clementiam uestram honorificentia competenti harum portitorem pro negotio Rauennatis ecclesiae uenientem gratissima uobis petitione commendo: quando talis offertur causa praestandi, ubi merces uideatur adquiri, quam uos facere semper exoptant qui serenitatem uestram florere desiderant. non est enim dubium meliora recipere, quos contingit iusta praestare. [10,16] XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (1) Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas nostra, quando propria uoluntate uincimur, qui alienis condicionibus non tenemur. nam cum deo praestante possimus omnia, sola nobis credimus licere laudanda. cognoscitis, prudentes uiri, uerba quae loquimur: uel nunc clementiam, quam nobis ante promittere debuistis, agnoscite. ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi esse putabamur. sic est a principe grauis uincenda suspicio: sic curare debuit, qui noxius esse non uoluit. postulata siquidem sacramenta uobis ab illo atque illo praestari nostra decreuit auctoritas, quod bene imperaturo non est difficile persuasum, quia sic uobis securitatem dedimus, ut nihil nostro proposito addere uideremur. (2) Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi, quia deo debemus ista, non homini. nam qui per lectiones sacras antiqua regna cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod diuinitati in aliis placuisse sentimus? ipse enim remunerator est bonorum omnium deus: nam quicquid in subiectos pietatis efficimus, illum nobis repensare sine dubio iudicamus. quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate, quia post talia redditur clementiae nostrae potius quam offertur affectus. [10,17] XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (1) Cognoscite, Quirites, quali uos princeps uester firmitate dilexerit, ut temptatus asperis rebus non uos pateretur esse sollicitos, nec uoluimus amplius uota uestra differri, quos semper optamus in summa rei publicae celebritate laetari. uestra enim securitas noster ornatus est et hoc uere gratanter accipimus, cum gaudia uos habere sentimus. quapropter, flexi petitionibus uestris, per illum atque illum praestari uobis sacramenta censuimus, ut regis uestri animum non habeatis incognitum: nec liceat falsis suspicionibus errare, dum manifeste teneatur quod credatis in principe. (2) Aestimate quid uobis benignitatis uideatur impendi, quando ille iurat, qui non potest cogi. scimus enim pro remedio nos datos esse cunctorum: non despicimus sanare subiectos: et ideo, licet culmini nostro uideretur incongruum, libenter adquieuimus facere, quod generalitatem probamus optasse. intellegite, quantum nobis imponere uester uideatur affectus: fide uobis constringimur, qui uel solo uerbo promissa seruare sacris lectionibus ammonemur. ostendite nunc deuotionem uestram: supernae maiestati iugiter supplicate, ut tranquilla tempora, quae uos habere cupimus, caelesti munere concedantur. [10,18] XVIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. (1) Remedium, quod pro uobis, patres conscripti, pia mente tractauimus, non sinimus uobis fieri acerba suspicione contrarium, quia laesionis instar est occulte consulere et aliud uelle monstrare. cognoscite itaque arma nostra pro salute uestra potius destinata, ut qui uos temptauerit appetere, diuino auxilio Gothorum manus ei debeat obuiare. nam si insidias gregis strenuus pastor excludit, si pater familias diligens decipientibus locum subreptionis intercipit, qua nos conuenit cautela Romam defendere, quam constat in mundo simile nihil habere? summa non mittuntur in casu, quia probatur minus diligere, qui neglegit aduersa tractare. (2) Sed ne in aliquo uobis grauis existeret uel ipsa defensio, exercitui destinato ordinante illo annonas fecimus secundum forum rerum uenalium comparari, ut et illis tolleretur necessitas excedendi et uobis auferretur causa dispendii. his etiam praefecimus maiorem domus nostrae Vuaccenem, qui pro suarum qualitate uirtutum bellatoribus esset iure reuerendus, cuius exemplo et excessus uitarent et fortitudinis instrumenta perquirerent. (3) Quos tamen locis aptis praecepimus immorari, ut foris sit armata defensio, intus uobis tranquilla ciuilitas. intellegite quid excogitauerit consolatorium principis pro uobis ingenium: defensio uos obsidet, ne manus inimica circumdet et a periculis excipimus quos nostrorum sanguine uindicamus. absit enim ut nostris temporibus urbs illa muris uideatur protegi, quam constat gentibus uel sola opinione fuisse terrori. ita enim de diuino speramus auxilio, ut quae semper fuit libera, nullius inclusionis decoloretur iniuria. [10,19] XVIIII. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. (1) Gratias diuinitati referimus, cui est regum semper accepta tranquillitas, quod prouectum nostrum clementiae uestrae gratissimum esse declarastis. constat enim amare uos posse, quem gaudetis ad regni culmina peruenisse. sic decuit suscipi qui se per uos praesumpsit augeri. praestate igitur mundo uestrae benignitatis exemplum, ut detur intellegi quantum promoueat, qui se pura uobis affectione commendat. (2) Non enim rixas uiles per regna requiritis: non uos iniusta certamina, quae sunt bonis moribus inimica, delectant, quia nihil aliud uos constat appetere, nisi quod opinionem uestram possit ornare. quemadmodum enim pacem exorati poteritis abicere, quam pro ingenita pietate et iracundis gentibus consuestis inponere? bona quidem uestrae concordiae non tacemus. totum creditur eximium, quicquid uobis fuerit praedicabili caritate sociatum. (3) Sed et uobis, gloriosi principes, cum sitis absolute mirabiles, aliquid tamen additur, cum uos omnia regna uenerantur. nam commune est cunctis in suis imperiis praedicari, sed illud est omnimodis singulare in extranea gente laudes proprias inuenire, quia ibi sunt uera iudicia, ubi neminem comprimit ulla timiditas. diligeris quidem, piissime imperator, in propriis regnis: sed quanto praestantius est, ut in Italiae partibus plus ameris, unde nomen Romanum per orbem terrarum constat esse diffusum! oportet ergo uestram pacem seruari, quae uobis contulit exordia gloriosa uocabuli. (4) Sed ut sacris affatibus ordine respondere uideamur, reuerentissima salutatione decursa piis sensibus indicamus beatissimum papam urbis Romae uel amplissimum senatum nostra praeceptione commonitos, ut uir eloquentissimus Petrus legatus serenitatis uestrae et doctrina summus et conscientiae claritate praecipuus sine aliqua dilatione competentia responsa reciperet nec contra uestram uoluntatem moras incongruas sustineret, quia totum illud desideramus efficere, quod uestro nequeat iudicio displicere: quando et pietatem uestram hoc studere cognoscimus, quod nobis per omnia prodesse sentimus. (5) Cui uirum uenerabilem illum legatum nostrum adiungendum esse credidimus, ut non per occasionem legationis uestrae, sed propria potius destinatione nostra possitis uota cognoscere. [10,20] XX. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (1) Litteras pietatis uestrae gratia, qua desiderata semper sumuntur, accepi et colloquia oris uestri muneribus omnibus celsiora reuerentissima gratulatione promerui, cuncta mihi de tam sereno animo promittens, quando quicquid optare potui, in tam benigna collocutione suscepi. (2) Hortamini enim ut quicquid expetendum a triumphali principe domno iugali uestro credimus, uestris ante sensibus ingeramus. quis iam dubitet ad effectum peruenire, quod talis potestas dignabitur allegare? ante quidem de causarum nostrarum aequitate praesumpsimus, sed nunc amplius de uestra promissione laetamur. non enim poterunt uota nostra differri, quando interest, quae meretur audiri. nunc implete promissa, ut rem tenere faciatis, cui spem certissimam contulistis. (3) Additum est etiam gaudio meo, quod talem uirum uestra serenitas destinauit, qualem et tanta gloria debuit mittere et uestra decet obsequia retinere. dubium enim non est illam mores deligere, cui obseruatur assidue, dum constat defaecari animum bonis praeceptionibus institutum. hinc est quod uestra reuerentia commoniti duximus ordinandum, ut siue beatissimus papa siue senatus amplissimus sine aliqua dilatione respondeant, quod ab eis expetendum esse iudicastis, ne gloria uestra minus reuerenda putetur, cui studium dilationis opponitur, sed potius de celeritate facti uotiua gratia possit augeri. (4) Nam et de illa persona, de qua ad nos aliquid uerbo titillante peruenit, hoc ordinatum esse cognoscite, quod uestris credidimus animis conuenire. desiderium enim nostrum tale est, ut interueniente gratia non minus in regno nostro quam in uestro iubeatis imperio. significamus itaque supra dictum ante nos a uenerabili uiro papa egredi fecisse, quam uester legatus harum portitor de urbe Roma potuisset exire, ne aliquid accederet quod uestris animis obuiaret. (5) Quapropter salutans ueneratione, quae tantis debet meritis exhiberi, uirum uenerabilem illum et moribus et doctrina pollentem sanctitatis etiam honore reuerendum ad uestram clementiam legationis officio peculiariter curauimus destinandum, quia gratas uobis illas credimus esse personas, quas diuinis mysteriis iudicamus acceptas. [10,21] XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (1) Aestimare te conuenit, Augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus gratiam uestram quaerere, quam etiam domnus iugalis meus magno studio desiderat optinere. nam licet hoc illi sit omnimodis carum, mihi tamen cognoscitur esse praecipuum, quando me tantae dominae ita potest amor erigere, ut supra regnum cognoscar maius aliquod inuenire. quid enim gratius quam si gloriae uestrae uidear caritatis participatione sociari, ut quia uos abunde fulgetis, nobis libenter de proprio splendore mutuemini, cum damnum non est lumini alteri de sua claritate largiri? fouete desideria nostra, quae cognoscitis sinceritate praecipua. gratia uestra per omnia nos regna commendet. debetis enim nos claros reddere, qui de uestra uolumus luce fulgere. (2) Quapropter serenitati uestrae reuerentiam salutationis inpertiens affectuosa me animis uestris praesumptione commendo, sperans, ut sic omnia mirabilis prudentia uestra componat, quatenus fiducia, quae nobis de animo uestro data est, uberius augeatur. nam cum nullam inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit tamen et qualitas rei, quae nos efficere cariores uestrae debeat aequitati. [10,22] XXII. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (1) Retinetis, sapientissimi principum, et per legatos nostros et per uirum disertissimum Petrum, quem nuper ad nos uestra pietas destinauit, quo studio concordiam Augustae serenitatis optemus. et nunc iterum per illum uirum sanctissimum eadem credidimus esse repetenda, ut uera atque affectuosa iudicetis quae frequenter expetita cognoscitis. pacem siquidem sub omni sinceritate petimus, qui causas certaminis non habemus. talis ergo ad nos ueniat, sic composita, sic decora, ut eam tantis uotis merito quaesisse uideamur. absit autem ut quod nobis committitur debeat ingrauare. (2) Pro nobis potius tractate quod conuenit. trahitur enim ad beniuola, cui causa creditur rationabiliter ordinanda, nec potest utilitatem propriam anteferre, cui magis decorum est credenti profutura praestare. considerate etiam, principes docti, et Ablabi uestri historica monimenta recolite, quantum decessores uestri studuerint de suo iure relinquere, ut eis parentum nostrorum foedera prouenirent. aestimate, qua gratia debent oblata suscipi, quae consuerant postulari. non arroganter loquimur, qui ueritatem fatemur. gloriae uestrae potius proficit quod demonstrare contendimus, quando nunc illi uestram gratiam ultro quaerunt, qui suis parentibus meliores se esse cognoscunt. associentur amicitia gratuita uestris animis quos prius uobis largitatis studio iungebatis, ne bona tantum illorum temporum fuisse credantur, quae uos et copiosa benignitate uincitis et affluenti munere superatis. (3) Atque ideo salutationis honorificentiam praelocuti illum uirum uenerabilem sacerdotio clarum, doctrinae laude conspicuum legationis nostrae ad pietatem uestram fecimus uota deferre. confidimus enim in uirtute diuina, quod et suis meritis uobis abunde placeat et desideria probae petitionis optineat, sperantes ut eum cum effectu rerum celerius recipere debeamus. sed quia epistularis series continere non poterat uniuersa, aliqua sacris sensibus uerbo insinuanda commisimus, ne fastidium uobis faceret lectio prolixa chartarum. [10,23] XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (1) Suscipientes legatum uestrum uirum eloquentissimum Petrum et, quod est ipsis dignitatibus honorabilius, uestris obsequiis inhaerentem, optata nobis Augustae gratiae monimenta fulserunt, ut per eum disceremus acceptum uobis esse, quod in hac re publica constat euenisse. ostendistis uos diligere quicquid ad iustitiam cognoscitur pertinere, quando per diuinam prouidentiam omni suspicione detersa desiderabilis potest unanimitas permanere. nunc est potius quod regna coniungat promissio fixa et uotiua concordia. (2) Et ideo illum uirum uenerabilem uestris conspectibus uere dignissimum legatum nostrum ad uos specialiter credidimus esse dirigendum, ut, uobis annitentibus, serenissimi iugalis uestri pacis gratia solidetur, quatenus generalitas euidenter agnoscat merito uenisse nos ad suauitatem foederis per tale uinculum caritatis. (3) Et quia semel bene inita nulla debent contraria occasione suspendi, si quid est quod difficultate sui nobis non oportet imponi, sapientiae uestrae moderatione mitigetur, ut affectum, quem circa regnum uestrum habere coepimus, iugibus studiis augeamus. (4) Quapropter erigite uestrae sapientiae firmitatem et hanc uobis palmam concordiae specialiter uindicate, ut, sicut clementissimi imperatoris fama in proeliis inclita dicitur, ita in pacis studio opinio uestra cunctorum ammiratione laudetur. familiariter uos et frequenter uideat harum portitor quem direxi, quatinus effectum possit celerem promereri, qui ad praesumptam gratiam uisus est destinari. speramus enim iusta non grauia, cum tamen nihil uideatur inpossibile, quod per talem gloriam cognoscimus allegare. [10,24] XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. (1) Veniente uiro sapientissimo Petro ita nos amor uestrae serenitatis expleuit, ut uidisse nos aestimemus, cuius colloquia benigna suscepimus. quis enim tanta affabilitate suscepta non reddat uenerationis eximia, cui ante dignationis eloquium iure ab omnibus commendationis suae debetur officium? (2) Et ideo per illum uirum uenerabilem legatum domni iugalis nostri ad uos specialiter directum salutiferos apices curauimus destinandos, ut recurrens uestrae serenitatis affatus et de optata incolumitate laetificet et de firmissimae gratiae nos faciat exultatione gaudere. tali enim compendio et causarum bene disponitur ordo et uestrae tranquillitatis geminata crescit affectio. suscipiamus ergo uestri animi bona, quia hoc est uere regale propositum gloriose uiuere amore cunctorum. (3) Quaedam uobis per harum portitorem uerbo suggerenda commisimus, quae pro ingenita mansuetudine et libenter accipite et efficaciter deo auxiliante praestate. [10,25] XXV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (1) Per uenerabilem uirum Heracleanum presbyterum Augusta nobis pagina uestrae serenitatis illuxit, gratiam sermonis benigne tribuens et apte munera salutationis inpertiens, ut re uera magnum sit beneficium tam suaue principis meruisse colloquium. cui reddimus quanta ualemus caritate responsum, optantes ut et sospitatem uestram saepius nos audire contingat et regni uestri felicitas semper accrescat, quia tale uotum nos decet habere, quod gloriam salutemque uestram iugiter possit extendere. (2) Significamus etiam pro uestro uoto ad papam urbis Romae nos litteras destinasse, ut praesentium gerulo litterarum sine aliqua dilatione respondeat, quatenus qui a uobis dirigi meruit, celeritatis gratiam consequatur. nostri enim uoti est causas emergere, in quibus possimus uestris desideriis oboedire, quia sic uos ad reddendam dilectionem efficaciter commonemus, si uobis in aliqua parte pareamus. [10,26] XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. (1) Intellegimus serenitatis uestrae gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando illa nos hortamini facere, quae ad mercedem nostram possint omnimodis pertinere. tale siquidem uotum semper amantis est, ut causas nos misericordiae uelitis agere, quae nos diuinae possint commendare potentiae. (2) Et ideo significamus gloriae uestrae monasterium famularum dei, quod uobis insinuatum est tributorum graui sorte laborare, eo quod ager eius nimia inundatione perfusus sterilitatis uitia de inimica humectatione contraxerit: ad uirum eminentissimum Senatorem praefectum praetorio dedisse nos nihilominus iussionem, ut eius ordinatione prouida ad praedium, de quo querella est, diligens inspector accedat et, rebus moderata inquisitione trutinatis, quicquid grauaminis potest habere possessio, rationabiliter abrogetur, ita ut competens atque sufficiens dominis remanere possit utilitas, quia uere nobis lucrum pretiosissimum iudicamus, quod pro mansuetudinis uestrae uoluntate concedimus. (3) De Ranildae quoque causa, unde uestra serenitas me commonere dignata est, quamuis ante longum tempus sub parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit negotium de propria largitate componere, ut tali facto eam non paeniteret mutata religio. (4) Earum siquidem rerum iudicium non praesumimus, unde mandatum specialiter non habemus. nam cum diuinitas patiatur diuersas religiones esse, nos unam non audemus imponere. retinemus enim legisse nos uoluntarie sacrificandum esse domino, non cuiusquam cogentis imperio: quod qui aliter facere temptauerit, euidenter caelestibus iussionibus obuiauit. merito ergo pietas uestra inuitat nos ad talia quae nobis praecipiunt diuina mandata. [10,27] XXVII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX. (1) Non dare, sed reddere uidetur expensas, quisquis tributariis aliquo remedio subuenire festinat. quid enim iustius est quam petenti conferre quod intellegitur ipse laborasse? ad misericordiam forsitan pascantur otiosi: cultor agri ad futuram famem deseritur, nisi ei, cum necesse fuerit, subuenitur. (2) Quapropter industriosae Liguriae deuotisque Venetiis copia subtracta dicitur esse de campis: sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis cellis uacuos esurire cultores. atque ideo illustris magnitudo uestra, quorum dignitas ad hoc legitur instituta, ut de repositis copiis populum saturare possetis, Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex horreis Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum uiginti quinque modios distrahi censitote. (3) Venetis autem ex Taruisiano atque Tridentino horreis ad definitam superius quantitatem idem dari facite tertiam portionem, ut miserata diuinitas copiam largiri possit, quam homines in se exercuisse cognoscit. et ideo tales uiros his distributionibus adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad illos perueniat qui suis uiribus pasci minime potuerunt. [10,28] XXVIII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX. (1) Decet regiam iustitiam custodire quod a iudicibus bene agentibus fuerit ordinatum, maxime quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil uenalitatis studio fecisse uideantur. et ideo arcarios prorogatores tritici, uini et casei, macellarios, uinarios, capitularios horreariorum et tabernariorum, fenerarios et cellaritas, qui ad urbem Romam uel ad mansionem pertinent Rauennatem, sed et eos, qui ripam Ticinensem et Placentinam siue per alia loca quicumque publicos titulos administrare noscuntur, quos a uobis conperimus ordinatos, cuius iudicia sic libenter amplectimur, sic seruari desideramus, tamquam a nobis facta esse credantur, nec sinimus contra illos cuiusquam praeualere malitiam, qui uestro iudicio amministrationes publicas susceperunt. (2) Quapropter in designatis titulis ambitio, inimica semper iustitiae, conquiescat: consuetudinarium bene agentibus locum protinus tollamus inuidiae: non liceat cuiquam intra quinquennium praedictis uelle succedere, si tamen uestra inquisitione eos nulla culpa respuerit. sint ergo intrepidi, qui uestra uoluntate uel sunt uel fuerint ordinati: procurent sibi necessaria securi: non timeat intra hoc quinquennium expelli, quem commendauerit probitas actionis. (3) Propter sterilitatem quoque praesentis temporis de singulis speciebus, prout eminentiae uestrae rationabiliter uisum fuerit, pretia facite temperari, ut hi, quibus commissum est exercere singulos apparatus, de iniusto grauamine non querantur. sed quoniam humana ambitio nisi per metum damni non potest inhiberi, si qui a uobis titulis ordinatis, siue suffragiis siue patronorum precibus nisus, uisus fuerit cuique succedere, statim triginta librarum auri multa feriatur, a uobis nihilominus exigenda. (4) Quod si ad hoc damnum idoneus non potuerit inueniri, corporali supplicio poenam luat qui non potuerit in supra dicta perculsione sufficere et frustretur ausibus suis, poena etiam inurendus infamiae, qui contra interdicta nostra aliqua tergiuersatione uenire temptauerit. nihil enim securum, nihil poterit stabile reperiri, si semper inuidentium uota ad illicitas accedere permittantur insidias. quod magnitudo uestra in omnium faciat peruenire notitiam, ne quis per ignorantiam se existimet excusandum, quod non intellexerit fuisse prohibitum. [10,29] XXVIIII. VVISIBADO COMITI THEODAHADUS REX. (1) Cum generis tui honoranda nobilitas et magnae fidei documenta suasissent, ut tibi urbem Ticinum, quam per bella defenderas, gubernandam pace crederemus, limosae podagrae subita inundatione completus, aquas Bormias potius siccatiuas, salutares huic specialiter passioni, uelle te expetere postulasti. desiderium tuum remediali iussione sanamus, ut sospitatem, quam merito in te quaerimus, iussionis beneficio compleamus. (2) Absit enim, ut bellicosissimum uirum tyrannis grauissimae calamitatis exarmet, quae miro modo membra uirentia infusione poenalis umoris cogit arescere nodosque mobiles replet marmoreo tumore crescentes. Cum norit alia cuncta uacuare, iuncturae petit concauas lacunas, ubi palustri statione pigrescens saxa perficit de liquore et quae ad decorem inflexionis natura laxauerat, in turpissimum rigorem peregrina soliditate constringit. Haec passio insanabilis et sanitas passibilis ligat solutos, contrahit uiuos et decrescere facit corpora, quae nulla sunt mutilatione truncata. constantibus membris proceritatis mensura perit et minor cernitur, cui nihil subductum esse sentitur. subtrahuntur superstiti ministeria membrorum: corpus uiuum est nec mouetur et inter insensibilia redactum iam non proprio uoto, sed motu fertur alieno. haec uiua mors supra omnia tormenta sana dicitur et melius habere fertur, qui euasisse causam tanti periculi non probatur. (4) Desederit quidem dolor, sed dimittit reliquias fortiores et, nouo infelicitatis exemplo, passio uidetur abscedere et aeger non desinit aegrotare. appendia ipsa cruciatis debitoribus aliquando soluuntur: ista enim uincula sunt quae, cum semel potuerint illigare captum, nesciunt in tota uita dissoluere. infelicia signa relinquit abscedens et more gentium barbararum hospitium corporis occupatum suis indiciis uiolenta defendit, ne ubi ferox ista coepit succedere, aduersa illuc iterum sanitas audeat fortassis intrare. hoc licet omnibus uideatur esse contrarium illis maxime, qui armorum exercitatione floruerunt, ne membra illa durissima langoris decoctione mollescant, et qui ab hoste foris superari minime potuerunt, ab interna potius contrarietate uincantur. (3) perge igitur auctore deo gressibus tuis ad locum praedictum. absit enim, ut bellator noster ambulet passibus alienis. equino dorso, non humana subuectione portetur, quia uiro forti graue est sic uiuere, ut nec inermem possit implere. quae ideo tibi exaggerata narratione retulimus, ut ad studium sanitatis uotiua nimis cupiditate rapiaris. utere igitur aquis illis, primum potae dilutoriis, deinde thermarum exhalitationibus siccatiuis, ubi merito indomabilis ceruix illa flectitur passionis, quando interna plurima effusione mundantur, exteriora attractiua uirtute libera fiunt et uelut duobus auxiliis congregatis in medium missa superatur. amentur illic munera concessa diuinitus. contra illam humani generis debellatricem data sunt opportuna munimima lauacrorum et quam non edomat iuge decennium, non mille potionum mollit introitus, uoluptuosis illic remediis effugatur. praestent optatum diuina beneficium, ut famam loci uerissimam tua potius salubritate noscamus, quem nobis desiderabile est euadere quicquid adimit corpoream sospitatem. [10,30] XXX. HONORIO PRAEFECTO URBIS THEODAHADUS REX. (1) Relationis uestrae tenore comperimus in uia sacra, quam multis superstitionibus dicauit antiquitas, elephantos aeneos uicina omnimodis ruina titubare, et qui solent in carnali substantia supra millenos annos uiuere, occasum uideantur proximum in simulacris aereis sustinere. his prouidentia uestra reddi faciat propriam longaeuitatem uncis ferreis hiantia membra solidando: aluum quoque demissam subdito pariete corroboret, ne illa magnitudo mirabilis soluatur turpiter in ruinam. (2) Nam et uiuis ipse casus aduersus est, qui, dum in genus cubationis arte hominum succisis arboribus ingentia membra commiserint, toto pondere supinati nequeunt propriis uiribus surgere, quos semel contigerit corruisse, scilicet quia pedes eorum nullis inflectuntur articulis, sed in modum columnarum rigentes atque incuruabiles iugiter perseuerant. ibi tanta mole prostrati sunt, ut tunc magis metallicos possis credere, cum se uiuos aspicias non mouere. iacent superstites similitudine cadauerum: mortuos putes, quos uiuos esse non dubites et more cadentium fabricarum, nesciunt locum sponte relinquere, quem suis membris potuerint occupare. (3) Magnitudo illa terribilis nec formicis minutissimis par est, quando beneficium non habet naturae, quod ultima uidentur animalia meruisse. humano solacio consurgunt, cuius arte iacuerunt. belua tamen suis gressibus restituta nouit memor esse beneficii: in magistrum quippe recipit quem sibi subuenisse cognoscit: ad ipsius arbitrium gressus mouet, ipsius uoluntate cibos capit, et, quod omnem intellegentiam quadrupedum superat, non dubitat primo aspectu adorare quem cunctorum intellegit esse rectorem: cui si tyrannus appareat, inflexa permanet nec imponi potest beluae hoc et malis pendere, quod a se nouit bonis principibus exhibere. (4) In uicem manus promuscidem tendit et magistro profutura gratanter accipit, quia se ipsius cura uiuere posse cognoscit. est enim, ut ita dixerim, praedictae beluae nasuta manus, per quam data suscipit et ori suo uoranda transmittit. nam cum sit altum animal, breuissima ceruice compositum est, ut quod cibos ex humo non praeualebat carpere, hoc se ministerio uideretur posse satiare. temptando solum cautus semper incedit, retinens initio captiuationis suae fuisse sibi noxiam ruinam. (5) Flatum suum, quia dolori capitis humani mederi dicitur, rogatus exhalat. hic dum ad aquas uenerit hauriendas, per cauum promuscidis in modum pluuiae imbrem postulatus effundit et sic agnoscit quod petitur, ut libens faciat quod rogatur. motu corporis ab diuersis postulat quod magistro porrigat et nutritoris compendia sua putat alimenta. quod si aliquis praebere contempserit postulata, uesicae collectaculo patefacto tantam dicitur alluuionem egerere, ut in eius penatibus quidam fluuius uideatur intrare, contemptum uindicans de fetore. (6) Nam et laesus seruat offensam et longo post tempore reddere dicitur, a quo iniuriatus esse sentitur. oculi quidem parui, sed grauiter se mouentes. credas aliquid regium eius intendisse conspectum. despicit scurriliter ludentes: honestum aliquid gratanter adtendit et aduertis recte iudicare, cui leuia cognoueris displicere. (7) Cutis huius ulcerosis uallibus exaratur, a qua transportaneorum nefanda passio nomen accepit, quae in tantam duritiam solidatur, ut putes esse osseam cutem. haec nulla ui transmittitur, nullo ferri acumine penetratur, ideoque Persarum reges hanc beluam ad bella traxerunt, quae et nullis ictibus pulsata cederet et aduersarios sua mole terreret. (8) Quapropter eorum uel formas habere gratissimum est, ut qui uiuam substantiam non uiderunt, opinatum animal tali imaginatione cognoscant. et ideo non patiaris perire, quando Romanae dignitatis est artificum ingeniis in illa urbe recondere, quod per diuersas mundi partes cognoscitur diues natura procreasse. [10,31] XXXI. UNIVERSIS GOTHIS VVITIGIS REX. (1) Quamuis omnis prouectus ad diuinitatis est munera referendus nec aliquid constat bonum, nisi quod ab ipso dinoscitur esse collatum, tamen quam maxime causa regiae dignitatis supernis est applicanda iudiciis, quia ipse nihilominus ordinauit, cui suos populos parere concessit. unde auctori nostro gratias humillima satisfactione referentes indicamus parentes nostros Gothos inter procinctuales gladios more maiorum scuto subposito regalem nobis contulisse praestante domino dignitatem, ut honorem arma darent, cuius opinionem bella pepererant. (2) Non enim in cubilis angustiis, sed in campis late patentibus electum me esse noueritis, nec inter blandientium delicata colloquia, sed tubis concrepantibus sum quaesitus, ut tali fremitu concitatus desiderio uirtutis ingenitae regem sibi Martium Geticus populus inueniret. quamdiu enim fortes uiri inter bella feruentia nutriti principem ferre poterant non probatum, ut de eius fama laboraret, quamuis de propria uirtute praesumeret? necesse est enim talem de cunctis opinionem currere, qualem gens meruerit habere rectorem. (3) Nam sicut audire potuistis, parentum periculis euocatus adueneram communem cum omnibus subire fortunam: sed illi ducem me sibi esse non passi sunt, qui exercitatum regem quaerere uidebantur. quapropter primum diuinae gratiae, deinde Gothorum fauete iudiciis, quia me regem omnes facitis, qui unanimiter uota confertis. deponite nunc damnorum metum: dispendiorum suspiciones abicite: nihil sub nobis asperum formidetis. (4) Amare nouimus uiros fortes, qui saepius bella peregimus. additur, quod unicuique uirorum uestrorum testis adsisto. ab alio enim mihi non est opus facta uestra narrari, qui omnia uobiscum laboribus sociatus agnoui. arma Gothorum nulla promissionum mearum uarietate frangenda sunt: ad gentis utilitatem respiciet omne quod agimus: priuatim nec nos amabimus: hoc sequi promittimus quod ornet regium nomen. (5) Postremo nostrum per omnia pollicemur imperium, quale Gothos habere deceat post inclitum Theodericum: uir ad regni curas singulariter et pulchre compositus, ut merito unusquisque principum tantum praeclarus intellegatur, quantum consilia illius amare dinoscitur. idcirco parens illius debet credi, qui eius facta potuerit imitari. et ideo pro regni nostri utilitate estote solliciti, de interna conuersatione domino iuuante securi. [10,32] XXXII. IUSTINIANO IMPERATORI VVITIGIS REX. (1) Quanta sit nobis, clementissime imperator, gratiae uestrae uotiua suauitas, hinc omnino datur intellegi, ut post tot grauissimas laesiones et tanta effusione sanguinis perpetrata sic uideamur pacem uestram quaerere, tamquam nos nemo uestrorum putetur ante laesisse. pertulimus talia, qualia et ipsos possunt offendere qui fecerunt, insecutiones sine reatu, odium sine culpa, damna sine debitis. et ne pro paruitate sui neglegi potuisset, non in prouinciis tantum, sed in ipso rerum capite probatur inflictum. aestimate, quos dolores abicimus, ut uestram iustitiam reperire possimus. talis res effecta est, quam mundus loquatur: quae sic a uobis meretur componi, ut aequitatem uestram generalitas debeat ammirari. (2) Nam si uindicta regis Theodahadi quaeritur, mereor diligi: si commendatio diuae memoriae Amalasuinthae reginae prae oculis habetur, eius debet filia cogitari, quam nisus uestrorum omnium perducere decuisset ad regnum, ut cunctae gentes potuissent agnoscere uicissitudinem uos gratiae tanto pignori reddidisse. (3) Illud etenim uos debuit permouere, quod distributione mirabili ante regni fastigia inuicem uos diuinitas nostram fecit habere notitiam, ut amoris causam tribueret, quibus aspectus gratiam contulisset. quali enim reuerentia principem colere potui, quem adhuc in illa positus fortuna suspexi? sed potestis et nunc omnia redintegrare quae facta sunt, quando non est difficile illum in affectum retinere, qui gratiam constat desideranter expetere. (4) Et ideo salutantes clementiam uestram honorificentia competenti indicamus nos legatos nostros illum atque illum ad serenitatis uestrae sapientiam destinasse, ut omnia more uestro cogitetis, quatinus utraeque res publicae restaurata concordia perseuerent et quod temporibus retro principum laudabili opinione fundatum est, sub uestro magis imperio diuinis auxiliis augeatur. reliqua uero per legatos praedictos serenitati uestrae uerbo insinuanda commisimus, ut et aliqua epistularis breuitas perstringeret et causas nostras suggerentes plenius intimarent. [10,33] XXXIII. MAGISTRO OFFICIORUM VVITIGIS REX. (1) Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes congruum fuit magnitudini uestrae per eos salutiferos apices destinare, ut in omni parte uestra beneficia mererentur, cum nostrae deportarent collocutionis affectum. (2) Et ideo epistularem gratiam uestris meritis exhibentes speramus, ut apud clementissimi imperatoris animos eis uestra prudentia suffragetur, quia sic sunt iusta quae petimus, ut omnium sapientium mereantur adnisum. facile enim a uobis debet corrigi, quod non decuisset admitti. sed potestis omnia gratanter, omnia placabiliter ordinare, quia dulcior solet esse gratia post amaritudines expiatas. refugere uos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum rei publicae uestrae uidi, qui tot nobilia procerum corda cognoui, non me desidero a piissimi principis gratia diuidere, si in me uelit quae sunt iusta cogitare. (3) Nam si alter offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum uindicta successi. uestros animos sum secutus: praemia mihi fuerant reddenda, non laesio. et ideo non negetur gratia, cui nulla sunt penitus imputanda. atque ideo sepultum sit odium cum morte peccantis. nam etsi de uobis aliquid minus forte mereamur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique concutitur. pauca dixisse sapientiae uestrae sufficiunt, quia in alto pectore protenditur, quod consideratum semper augetur. [10,34] XXXIIII. EPISCOPIS SUIS VVITIGIS REX. (1) Si sacerdotibus etiam ignotis honorem debemus, quanto magis illis quos amabili ueneratione conspeximus! aliter enim requirimus notum et aliter appellamus incognitum. uisorum maior semper affectus est, dum gratissime retinetur qui assiduo et suaui sermone coniungitur. et ideo per harum portitores legatos nostros, quos ad serenissimum principem destinauimus, sanctitati uestrae praesentamus debitae uenerationis obsequium, sperantes, ut pro nobis orare dignemini et, ubi usus exegerit, solacia uestra reperiant, quia necesse est, ut bene uelitis quos uobis religione iunctos esse cognoscitis. [10,35] XXXV. PRAEFECTO THESSALONICENSI VVITIGIS REX. (1) Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem deo fauente direximus, per quos necesse fuit magnitudini uestrae reddere salutationis affectum, quando honori uestro et sapientiae debetur, ut uobiscum collocutionis gratia perfruamur. speramus autem ab excellentia uestra, ut moram non debeant sustinere, quos nos sub celeritate perspicitis destinasse, quatenus uestris beneficiis applicemus, si eos remota tarditate peruenire cognoscimus.