[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] I. FORMULA CONSULATUS. (1) Priscorum iudicio qualis sit consulatus, hinc omnino datur intellegi, quando inter mundi dignitates eximias solus meruit habere palmatas uestes, quas felicitas dabat: praemia uincentium, nomen annorum: compensatio sola cui debebantur omnia. statum rei publicae Romanae uiri fortis dextera tuebatur, fortunas omnium ac liberos ciuis consilia uindicabant: et tot magnis debitis sola erat huius retributio dignitatis, reperta in libertatis ornatum, inuenta ad generale gaudium. (2) Per illam nimirum status imperii iugiter creuit, illam semper felix Roma suscepit. merito pridem genus habebatur imperii: merito supra omnes ciues poterat, qui ab hoste patriam uindicabat. utilitates publicas sub aequitate disponens ius dicebat etiam capiti: sed tuto illi commissa est potestas necis, qui fuerat auctor salutis. (3) Hinc est quod etiam fasces atque secures tantae potestati praeceptae sunt inligari, ut, cum tardius soluerentur, moram deliberationis acciperent, si de caede aut nece hominis aliquid censuissent: ita cum omnia eius traderentur arbitrio, ne insolesceret animo, consul dictus est a consulendo. (4) Hinc tanta largitas profluebat, ut illa dextera, quae sanguinem copiose fuderat hostium, uitae auxilium ciuibus manaret irriguum. sic quos felices per bella fecerat, studio largitatis explebat. in argumentum etiam publicae gloriae soluebat famulos iugo seruili, qui libertatem tantae dederat ciuitati. (5) Sed nunc sumitis ista felicius, quando nos habemus labores consulum et uos gaudia dignitatum. palmatae siquidem uestrae nostrae probantur esse uictoriae et prosperrimae condicionis euentu uos in pace ingenuitatem ceditis famulis, cum nos securitatem demus per bella Romanis. atque ideo per illam indictionem consulatus te decoramus insignibus. (6) Pinge uastos umeros uario colora palmatae, ualidam manum uictoriali scipione nobilita, lares proprios etiam calceis auratus egredere, sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascende, ut in otio subiectus merearis, quod nos post maximos labores assumimus imperantes. (7) Rem uictoriarum agitis, qui bella nescitis: nos iuuante deo regimus, nos consulimus et uestrum nomen annum designat. uicistis felicitate principes, qui et honores summos geritis et dominationis taedia non habetis. quapropter erige confidentiam mentis tuae: consules esse magnanimos decet. opes priuatas non cogites, qui gratiam publicam donando habere decreuisti. (8) Hinc est enim, quod alios iudices etiam non rogantes euehimus, consules autem sperantes tantummodo promouemus, ut soli ad has largitates ueniatis, qui uos pares tantis expensis esse cognoscitis. alioquin onera essent potius, non honores, si supra uires aliquid inponeremus inuitis. fruere igitur decenter optatis. hic est ambitus qui probatur. esto mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter imitandus. [6,2] II. FORMULA PATRICIATUS. (1) Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum, patriciorum familia Ioui noscitur fuisse dicata, ut summi dei, sicut putauere, cultura locum primarium possideret. sed quia uos aliquid habere decebat eximium et nomen ipsum patribus magna se uicinitate iungebat, superstitione derelicta ad uestrum coetum optima condicione migrauit, quia pontificalis laus conscientiae senatui recte poterat conuenire. (2) Sic ex augurali familia reges quoque legitis institutos, non iniuria, quia decuit a tali proposito uenire qui publica poterat iura tractare. hinc est quod et honor ipse cinctus est, cum uacaret, nihil iurisdictionis habens et iudicantis cingulum non deponens. in quo felicitas perpetua nascitur, dum successoris ambitio non timetur: nam mox ut datus fuerit, in uitae tempus reliquum homini fit coaeuus: ornatus indiuiduus, cingulum fidele, quod nescit ante deserere quam de mundo homines contingat exire. (3) Credo ad similitudinem pontificatus, unde uenerat, rem fuisse formatam: qui sacerdotium non deponunt, nisi cum uitae munera derelinquunt. additur quod leges tantam illis reuerentiam detulerunt, ut in sacris positus, cum hoc fuerit honore praecinctus, paternae potestatis nexibus exuatur, nisi contra specialiter a principe caueatur. quod constat ratione probabili constitutum, ut qui amplissimum genium pretiosae libertatis acceperat, uilissimam condicionem cum subditis non haberet. (4) Praefectorios et aliarum dignitatum uiros praecedit, uni tantum cedens fulgori, quem interdum etiam a nobis constat assumi. proinde necessario laudatam intellege dignitatem, ne aut nos parum dedisse uideamur aut tu neglegentius tractes, si te aliquid mediocre suscepisse putaueris. quapropter ab illa indictione nostro munere subleuatus patriciatus culmen ascende, quod quidam iuridicorum a patribus dictum esse uoluerunt, facturus omnia quae tantam reuerentiam decent. nam quamuis magna contulerit nostra clementia, habes adhuc quod expetas, si te probabiliter tractare contendas. [6,3] III. FORMULA PRAEFECTURAE PRAETORIO. (1) Si honoris alicuius est origo laudabilis, si bonum initium sequentibus rebus potest dare praeconium, tali auctore praefectura praetoriana gloriatur, qui et mundo prudentissimus et diuinitati maxime probatur acceptus. nam cum Pharao rex Aegyptius de periculo futurae famis inauditis somniis urgeretnr nec uisionem tantam humanum posset reuelare consilium, Ioseph uir beatus inuentus est, qui et futura ueraciter praediceret et periclitanti populo prouidentissime subueniret. (2) Ipse primum huius dignitatis infulas consecrauit: ipse carpentum reuerendus ascendit: ad hoc gloriae culmen euectus, ut per sapientiam conferret populis quod praestare non potuerat potentia dominantis. ab illo namque patriarcha et nunc pater appellatur imperii: ipsum hodieque resonat uex praeconis, instruens iudicem, ne se patiatur esse dissimilem: merito, ut, cui tanta potestas potuit dari, uideretur semper subtiliter ammoneri. (3) Quaedam enim huic dignitati et nobiscum iura communia sunt. exhibet enim sine praescriptione longinquos, magna quantitate multat errantes, fiscum pro sua deliberatione distribuit, euectiones simili potestate largitur, uacantia bona proscribit, delicta prouinciarum iudicum punit, uerbo sententiam dicit. quid est, quod non habeat commissum, cuius est uel ipse sermo iudicium? paene est, ut leges possit condere, quando eius reuerentia sine appellatione potest negotia terminare. (4) Ingressus palatium nostra consuetudine frequenter adoratur et tale officium morem uidetur soluere, quod alios potuit accusare. potestate igitur nulla dignitas est aequalis. uice sacra ubique iudicat. nullus ei miles de fori sui auctoritate praescribit excepto officiali magistri militum: credo, ut uel illis aliquid antiquitas cederet, qui uidebantur pro re publica bella tractare. curiales etiam uerberat, qui appellati sunt legibus minor senatus. (5) In officio suo ius retinet singulare et talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam prouinciarum iudices non audeant in aliqua parte contemnere. officium plane geniatum, efficax, instructum et tota animi firmitate praeualidum, qui sic peragent iussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. militia perfunctis tribunorum et notarionum honorem tribuit et milites suos illis exaequat, qui inter proceres mixti nostris conspectibus obsecundant. (6) Gratanter implemus quae ille constituit, cuius reuerentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione faciamus quae illum decreuisse cognoscimus. non inmerito, quando palatium sua prouisione sustentat, seruientibus nobis procurat annonas, humanitates ipsis quoque iudicibus facit, legatos gentium uoraces explet ordinationibus suis: et licet aliae dignitates habeant titulos praefinitos, ab ista paene totum geritur, quicquid in imperio nostro aequabili moderatione tractatur. (7) Hanc denique curarum omnium pulcherrimam molem, quod prosperum nobis, utile rei publicae sit, ab illa indictione tuis umeris decenter inponimus, quam tu et ingenii uirtute sustineas et summa fide tractare contendas. quae quantum diuersis sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas haec triumphat. (8) Et ideo tantum lumen gloriae sit actionibus uestris, ut et palatio nostro fulgeat et in prouinciarum longinquitate reluceat. par tibi sit cum potestate prudentia: conscientiae tuae quadrifaria uirtus assideat. tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse noueris, ut locatus ibi nihil humile abiectumque cogitares. considera quid debeas dicere, quod a tantis excipitur. (9) Monimenta publica talia contineant, quae se legisse nullus erubescat. praesul mirabilis partem non habet cum delictis, qui nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam uel otiosus incurrit. nam si praedictus auctor sanctissimus ille recolatur, quoddam sacerdotium est praefecturae praetorianae competenter agere dignitatem. [6,4] IIII. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE. (1) Cum de dignitate commissa laus semper iudicis aestimetur et potior habendus est quam sunt illi quibus praeesse cognoscitur, nemo amplius uidetur erigi quam cui potuit Roma committi. grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de proceribus iudicare. senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere praesulem, quem mundus suspicit iura condentem: eoque fit ut illi utantur in senatu potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas. (2) Verum haec quoque modestia cognoscitur esse praedicanda, ut optent se legibus teneri, quae ab ipsis sciuntur potuisse constitui. quae res pro parte nobis absolute communis est: sed hac sola ratione discreti, quod alteri subdi non possumus, qui iudices nos habemus. (3) Respice tot doctos uiros et considera, quale sit his aliquid dicere nec erroris uerecundiam formidare. de talibus disceptas, quos tibi cognoscis esse potiores. sic ergo locum tuum tracta, ut omnes te iudicem honoratae congregationis agnoscant. consides supra omnes scilicet consulares: sententiam primus dicis: et in illa Libertatis aula reuerendus aspiceris, in qua commissos habere mundi primarios approbaris. (4) Quis iam de obscuro uitio cogitare possit, qui se inter tot morum lumina esse cognoscit? uis odium non recipere? studium a te gratificationis exclude. publicum amorem necesse est habeas, si secretius nil promittas. erit nimirum magnum et singulare praeconium, si iudices non accipiant, ubi sunt qui multum dare contendant. (5) Dicioni tuae non solum Roma commissa est, quamuis in illa contineantur uniuersa, uerum etiam intra centesimum potestatem te protendere antiqua iura uoluerunt, ne tantae ciuitatis iudicem muralis agger includeret, cum Roma omnia possideret. tu etiam ex designatis lege prouinciis ab appellatione cognoscis. (6) Aduocati tibi militant eruditi, quando in illa patria difficile non est oratores implere, ubi magistros eloquentiae contigit semper audire. carpento ueheris per nobilem plebem, publica te uota comitantur, fauores gratissimi consona tecum uoce procedunt. bene age, quia te ueniente licet populis et tacere. habes copiose, unde tibi gratiam tantae ciuitatis adquiras, si merces diuersae sub nulla uenalitate uendantur, si exhibitio salubriter accensa thermarum rapinarum ardoribus non tepescat, si spectaculum, quod praebetur uoluptati, non sit causa litigii. suauiter enim cogit gratum esse populum, quisquis in certaminibus partium declinat iniustum. (7) Tanta enim uis est gloriosae ueritatis, ut etiam in rebus scaenicis aequitas desideretur. ammonitionum igitur ordine decurso per indictionem illam habitu te togatae dignitatis ornamus, ut indutus ueste Romulea iura debeas adfectare Romana. nam si isti dignitati par fueris, nihil est quod a nobis minime consequaris. ad omnia enim tali suffragio eris nihilominus dignus, si actionem tuam laudet senatus. perfecta enim rei fides est, ubi consentanei testes probantur esse summates. [6,5] V. FORMULA QUAESTURAE. (1) Si tantum clarae sunt dignitates quantum nostris aspectibus perfruuntur, si praesentia frequens prodit dominantis affectum, nullus ita iudicum potest esse gloriosus quam ille qui est in cogitationum nostrarum participatione susceptus. aliis enim pecuniae publicae committimus procurationem, aliis causas concedimus audiendas, aliis patrimonii nostri iura delegamus: quaesturam toto corde recipimus, quam nostrae linguae uocem esse censemus. (2) Haec nostris cogitationibus necessario familiariter applicatur, ut proprie dicere possit quod nos sentire cognoscit: arbitrium suae uoluntatis deponit et ita mentis nostrae uelle suscipit, ut a nobis magis putetur exisse quod loquitur. o quam arduum est subiectum uerba dominantis assumere, loqui posse quod nostrum credatur et prouecti in publicum decorem gloriosam facere falsitatem! (3) Considerate quid ponderis habeatis pariter et decoris. si quid dubitamus, a quaestore requirimus, qui est thesaurus famae publicae, armarium legum, paratus semper ad subitum et, ut ait Tullius magister eloquentiae, nihil praestabilius uidetur quam posse dicendo tenere hominum mentes, allicere uoluntates, impellere quo uelit, unde autem uelit, deducere. nam si oratoris est proprium grauiter et ornate dicere, ut possit animos iudicum commouere, quanto facundior debet esse, qui ore principis populos noscitur ammonere, ut recta diligant, peruersa contemnant, bonos sine fine laudent, pessimos uehementer accusent? ut paene feriata sit districtio, ubi praeualet eloquentiae fortitudo. sit imitator prudentissimus antiquorum, mores et alienos corrigat et suos debita integritate custodiat. (4) Talem denique oportet esse quaestorem, qualem portare principis decet imaginem. nam si nos, ut assolet, causam gestis audire contingat, quae auctoritas erit linguae, quae sub oculis regalem genium possit implere? adesse debet scientia iuris, cautela sermonis, ut nemo debeat reprehendere quod principem constiterit censuisse. opus erit praeterea firmitas animi, ut a iustitiae tramite nullis muneribus, nullis terroribus auferatur. (5) Nam pro aequitate seruanda et nobis patimur contradici, cui etiam oportet oboediri. sed uide ut tantum doctrinae deferas, quatenus probabiliter omnia perquisitus exponas. aliae quippe dignitates assessorum solacia quaerant: tua uero dignitas principi consilia sumministrat. atque ideo prudentiae uel eloquentiae tuae fama prouocati quaesturam tibi, gloriam litterarum, ciuilitatis templum, genetricem omnium dignitatum, continentiae domicilium, uirtutum omnium sedem, per illam indictionem deo praestante concedimus, ut sic agas, quemadmodum te parem rebus praedictis esse contendas. (6) Ad te enim prouinciae sua uota transmittunt: a te senatus iuris quaerit auxilium: a te docti probantur expetere quod nouerunt, et necesse tibi est omnibus sufficere, quantos a nobis contigerit legum remedia postulare. sed cum haec omnia feceris, nullis elationibus efferaris, nulla mordearis inuidia, alienis calamitatibus non laeteris, quia quod odiosum est principi, non potest conuenire quaestori. exerce potestatem principis condicione subiecti. sic ore nostro glorificatus eloquere, ut te tamen rationem credas nobis iudicibus redditurum, ubi aut culpabilis uicissitudinem recipit aut boni propositi gloriam laudatus adquirit. [6,6] VI. FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS. (1) Reuerendum honorem sumit, quisquis magistri nomen acceperit, quia hoc uocabulum semper de peritia uenit et in nomine cognoscitur, quid sit de moribus aestimandum. ad eum nimirum palatii pertinet disciplina: ipse insolentium scholarum mores procellosos moderationis suae prospero disserenat. tam multi ordines sine confusione aliqua componuntur et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum. sic nominis sui grauitate perfunctus ornat actibus principatum. (2) Per eum senator ueniens nostris praesentatur obtutibus: ammonet trepidum, componit loquentem, sua quin etiam uerba solet inserere, ut nos decenter omnia debeamus audire. aspectus regii haud irritus promissor, collocutionis nostrae gloriosus donator, aulici consistorii quasi quidam lucifer: nam sicut ille uenturum diem promittit, sic iste desiderantibus uultus nostrae serenitatis attribuit. causarum praeterea maximum pondus in eius audientiae sinibus optima securitate reponimus, ut eius curis fidelibus subleuati utilitatibus publicis uiuacius occupemur. (3) Veredorum quin etiam opportunam uelocitatem, quorum status semper in cursu est, diligentiae suae districtione custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio iuuat, beneficio celeritatis expediat. (4) Per eum exteris gentibus ad laudem rei publicae nostrae ordinatur humanitas et nolentes redeunt, quos maerentes exceperit. per eum quippe nobis legatorum quamuis festinantium praenuntiatur aduentus: per eum nominis nostri destinatur euectio et isti principaliter creditur, quod tam necessarium esse sentitur. (5) His etiam laboribus aestimatis potestatem maximam huic decreuit antiquitas, ut nemo iudicum per prouincias fasces assumeret, nisi hoc et ipse fieri decreuisset. subdidit eius arbitrio aliena iudicia, ut ad ipsum rediret quod alter uisus est praestitisse. molestias quidem non habet exigendae pecuniae, sed late bono fruitur potestatis indeptae, credo, ut ex diuersis titulis defloraretur dignitas ad leuamen principis instituta. (6) Peraequatores etiam uictualium rerum in urbe regia propria uoluntate constituit et tam necessariae rei iudicem facit. ipse enim gaudium populis, ipse nostris temporibus praestat ornatum, quando tales uiros copiae publicae praeficit, ut plebs querula seditionem nesciat habere satiata. (7) Officium uero eius tanta genii praerogatiua decoratur, ut militiae perfunctus muneribus ornetur nomine principatus miroque modo inter praetorianas cohortes et urbanae praefecturae milites uideantur inuenisse primatum, a quibus tibi humile soluebatur obsequium. sic in fauore magni honoris iniustitia quaedam a legibus uenit, dum alienis excubiis praeponitur, qui alibi militasse declaratur. (8) Adiutor etiam magistri nostris praesentatur obtutibus, ut uicaria sorte beneficii nos eligamus eius praesidium qui nobis praestat fidele solacium. hanc igitur dignitatem, tot titulis claram, tot insignibus opulentam, per indictionem illam gubernandam tibi congrua grauitate committimus, ut omnia quae gesseris magister fecisse uidearis: quia nihil moribus residuum relinquitur, si, quod absit, a tanta maturitate peccetur. [6,7] VII. FORMULA COMITIVAE SACRARUM LARGITIONUM. (1) Grata sunt omnino nomina quae designant protinus actiones, quando tota ambiguitas audienti tollitur, ubi in uocabulo concluditur quid geratur. donis enim praesidere regalibus comitiuam sacrarum largitionum indicia rerum uerba testantur. quod uere decorum, uere fuit omnimodis exquisitum in donorum regalium parte sequestratam facere dignitatem et alterius honorem dicere, dum nos constet dona conferre. actus innocens, pietatis officium illud semper ingerere, unde se fama principis possit augere. (2) Regalibus magna profecto felicitas militare donis et dignitatem habere de publica largitate. alii iudices optemperant residuis uirtutibus regnatoris: haec sola est, quae tantummodo seruiat ad momenta pietatis. nihil enim per ipsam districtum geritur, nil seuerum forte censetur, sed tunc obsequitur, quando pro nobis uota funduntur. supplicum per te fortunas erigimus, kal. Ianuariis affatim dona largimur et laetitia publica militia tua est. (3) Verum hanc liberalitatem nostram alio decoras obsequio, ut figura uultus nostri metallis usualibus inprimatur, monetamque facis de nostris temporibus futura saecula commonere. o magna inuenta prudentium! o laudabilia instituta malorum! ut et imago principum subiectos uideretur pascere per commercium, quorum consilia inuigilare non desinunt pro salute cunctorum. (4) Sed huic, ut ita dixerim, munerariae dignitati praeconem largitatis nostrae, publicae felicitatis indicium, locum quoque primiceriatus adiungimus, ut per te demus honores, per quem et nostrae pecuniae conferimus largitates: merito, quando et simili gratia utraque praestantur et ab uno debuerunt iudice geri, quae parili uidentur laude coniungi. (5) Parum est autem, quod prouinciarum iudices tuae subiacent dignitati: ipsis quoque proceribus chartarum confirmas, dum perfectum non creditur nisi a te fuerit pro sollemnitate completum. (6) Vestis quoque sacra tibi antiquitus noscitur fuisse commissa, ne quid quod ad splendorem regium pertinet tuis minus ordinationibus oboediret. (7) Curas quoque litorum aduenticia lucri prouisione committis. negotiatores, quos humanae uitae constat necessarios, huic potestati manifestum est esse subiectos. nam quicquid in uestibus, quicquid in aere, quicquid in argento, quicquid in gemmis ambitio humana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundant et ad iudicium tuum confluunt qui de extremis mundi partibus aduenerunt. (8) Salis quoque commercium inter uestes sericas et pretiosissimam margaritam non inepte tibi deputauit antiquitas, ut sapientiam tuam euidenter ostenderet, cui talis species deputata seruiret. (9) Quapropter per illam indictionem comitiuae sacrarum et primiceriatus tibi conferimus dignitates, ut multis laudibus decorari possis, qui honorum numerositate praecingeris. utere igitur sollemniter titulis tuis et si quid tibi de antiquo priuilegio usus abstulit, plurima certe quae uindicare debeas dereliquit, quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura, sed et laboriosa custodia est, quae tibi copiosum fructum decoris afferunt, si probis moribus excoluntur. [6,8] VIII. FORMULA COMITIVAE PRIVATARUM. (1) Comitiua priuatarum, sicut nominis ipsius sentitur insonare uocabulum, per rationalium curam quondam principum priuatam fertur gubernasse substantiam. et quia iudicis fastigium exercere non poterat inter homines extremis condicionibus inclinatos, alios quoque titulos prouida deliberatione suscepit, ne dignitas Latialis causam tantum modo uideretur habere cum famulis, sed actibus urbanis tunc se felicius occupauit, postquam agrestium causas decenter amisit. (2) Quid enim prius facerent inter seruos iura publica, qui personam legibus non habebant? non ibi aduocatus aderat, non se partes sollemni actione pulsabant; erat secretarium impolita seditione confusum et appellabatur abusiue iudicium, ubi non allegabantur a partibus dicta prudentium. utitur nunc dignitas liberorum causis et legitimus praesul ueraciter habetur, quando de ingenuorum fortunis disceptare posse sentitur. (3) Primum tibi contra nefarias libidines et humani generis improbos appetitus quasi parenti publico decreta custodia est, ne quis se probrosa commixtione pollueret, dum uicino sanguini reuerentiam non haberet. grauitas enim publica proximitatis sanctitatem et coniunctionis gratiam habita aestimatione discreuit, quia longe aliud debetur proximitatis naturae quam corporali possumus indulgere licentiae. contra hos eligeris unicus et continens inquisitor, ut, dum talia probra persequeris, consequaris praeconia castitatis. (4) Defunctorum quin etiam sacram quietem aequabilia iura tuae conscientiae commiserunt, ne quis uestita marmoribus sepulcra nudaret, ne quis columnarum decorem inreligiosa temeritate praesumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis aut uoraci flamma consumptos scelerata perscrutatione detegeret, ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias. nam etsi cadauera furta non sentiunt, ab omni pietate alienus esse dinoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstratur. uide quae tibi commissa sunt: castitas uiuentium et securitas mortuorum. (5) Habes quoque per prouincias de perpetuario iure tributorum non minimam quantitatem. canonicarios dirigis, possessores ammones, et cum aliis iudicibus non modica iura partiris. caduca bona non sinis esse uacantia. ita quod usurpator potuit inuadere, tu fiscum nostrum facis iustis compendiis optinere. proximos defunctorum nobis legaliter anteponis, quia in hoc casu principis persona post omnes est, sed hinc optamus non adquirere, dummodo sint qui relicta debeant possidere. (6) Repositiuae quoque pecuniae, quae longa uetustate competentes dominos amiserunt, inquisitione tua nostris applicantur aerariis, ut qui sua cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter offerre. sine damno siquidem inuenta perdit, qui propria non amittit. (7) Proinde, quod felicibus applicetur auspiciis, per indictionem illam comitiuae priuatarum te honore decoramus, quam leges praefectis quoque parem esse decreuerunt: est enim et ipsa aulica potestas palatio nostro iure reuerenda, quam tu facies ultra terminos suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem. [6,9] VIIII. FORMULA COMITIVAE PATRIMONII. (1) Antiquae consuetudinis ratio persuadet chartis nostris illos imbuere, qui longe positi transmissas accipiunt dignitates, ut quos non poteramus praesentes instruere, lectio probabilis commoneret. sed te, quem ad patrimonii nostri curas regalis deflorauit electio, non destinatis praeceptionibus instruimus quam usu serenissimae collocutionis erudimus. confabulationes siquidem nostrae erunt tibi instrumenta iustitiae, quando illud gratum nobis esse perspexeris, quod et diuinis potest conuenire mandatis. (2) Patrimonium siquidem nostrum pro subleuandis priuatorum fortunis tibi credimus, non premendis. nam si tranquillitatis nostrae uelis considerare rationem, quoddam regiae domus famulis praeiudicium humilitatis imponis. proprias quippe utilitates improbus dominus quoquo modo nititur uindicare: ceterum qui bonae famae studere cognoscitur, suo semper iudicio plus grauatur. insolens libertati genus est rusticorum, qui adeo sibi putant licere uoluntaria, quoniam ad nostram dicuntur pertinere substantiam. esto igitur illis cum erecta potestate moderatus. temperamentum simul damus, cui posse concedimus. (3) Considera, suscepta dignitas quo debeat splendore tractari, per quam supra ceteros iudices familiaritatem principis habere meruisti. nam sicut sol ortus corporum colores fugata nocte detegit, ita se morum tuorum qualitas assidue uiso principe non celabit. mens tua et oculis nostris patebit et auribus. in uultu et in uoce cognoscimus seruientium mores. si facies tranquilla, si uox moderata suggesserit, credimus esse probatissimas causas: quicquid enim turbulenter dicitur, iustitiam non putamus. quapropter pensabit loqui tuum dominantis examen, quando nequeunt proprias tegere uoluntates, qui suos possunt proferre sermones. (4) Speculum siquidem cordis hominum uerba sunt, dum illud moribus placere creditur, quod ipse sibi ad agendum legisse monstratur. superbus quin etiam uaricatis gressibus patet: iracundus luminum feruore declaratur: subdolus terrenum semper amat aspectum: leues inconstantia prodit oculorum: auarus obuncis unguibus explanatur. et ideo ad quas prouecti estis, studete uirtutibus, quia nemo potest principem fallere, qui etiam rerum naturalium causas in uobis optime probatur inquirere. (5) Quapropter ad comitiuam patrimonii nostri te per indictionem illam deo iuuante promouemus, ut inauarum iudicem palatia nostra testentur, quem nos iudicauimus esse promouendum. quid enim maius cupias quam si te linguas nobilium laudare cognoscas? alibi forte iudices formidentur iniusti: hic ubi remedium praesens petitur, redempta sententia non timetur. querimonias possessorum sine uenali protractione discinge. omne siquidem iustum celeritatis commodo transit ad beneficium et quod debito redditur, tali gratia munus putatur. (6) Possessiones nostrae uel quia sunt immobiles non egrediantur terminos constitutos, ne condicione contraria quod non potest moueri, malis moribus contingat extendi. trade etiam militibus tuis quam sectari delegeris animi castitatem, quoniam ille iustus potest dici, sub quo non probatur excedi. utere igitur auctore deo concesso tibi feliciter priuilegio dignitatis. incitet te ad bonorum desiderium saepissime quod uideris, quia in his quae feceris iudex et testis ero. (7) Nam et si epulas nostras sollicita ordinatione disponas, non solum nostro palatio clarus, sed et gentibus necesse est reddaris eximius. legati enim paene ex tota orbis parte uenientes cum nostris coeperint interesse conuiuiis, ammirantur copiose repertum, quod in patria sua norunt esse rarissimum. stupent etiam abundantiam unius mensae tantas seruientium turbas posse satiare, ut iudicent consumpta recrescere, unde tantae copiae probantur exire. habent nimirum in sua patria quod loquantur, dum parentibus suis dicere gestiunt quae uiderunt. (8) Sic propemodum in toto mundo celeberrimus redditur, qui prouidus nostris apparatibus inuenitur. adde quod tempora nostrae laetitiae secretaria tua sunt, cum pectus redditur curis alienum et tunc tibi tribuitur suggerendi locus, quando cunctis adimitur. merito, ut qui es iudex tanti apparatus et epularum, delinitus cibis tibi animus concedatur. [6,10] X. FORMULA QUA PER CODICILLOS VACANTES PROCERES FIANT. (1) Periclitarentur grauiter boni mores, si aut solis diuitibus aut corpore ualentibus praestarentur tantummodo dignitates, dum multos inuenias excubias palatii refugere, qui magis possunt laudabili conuersatione fulgere. multis enim facultas sua non sufficit ad triumphum, multis philosophantibus corporis ualitudo subtrahitur et fit plerumque, ut sapientes inremunerati iaceant, si semper homines ad honores comitatensi obseruatione perueniant. rarum est uni multa confluere, cum omnibus debeat regnantis pietas subuenire. (2) Quid si expensas consulatus pauper nobilis expauescat? quid si sapientia clarus praefecturae nequeat sustinere molestias? quid si pondera quaesturae affluens lingua formidet? quid si reliqui fasces molestiarum taedio uitentur forte quam meritis? nonne si a magnis uiris talia fugiantur, in uerecundiam nostrae mansuetudinis quandam repulsam suscipiunt dignitates? quanto iustius bono principi inremuneratum nihil relinquere, quod fecit natura laudabile! sapientia est, quae honores meretur, totum aliud extrinsecus uenit. sola est prudentia, quae rebus omnibus praeponitur, quando in homine feliciter inuenitur. sit apud nos et fortunis integerrimus consularis, sint et sine longo labore primates, habeant exercitia praemia sua: sed et iste honorabilis locus sit, qui tantum meritis comparatur. (3) Neque enim absurde leges sacratissimae censuerunt eos, quos bonae opinionis fama commendat, codicillis uacantibus tales quaerere summitates. quos etsi facultas in tanti honoris apparatu desereret, uirtus conscia non celaret. animati sunt ad talia, qui de sua uidebantur desperare fortuna. hoc et ualidissimus ad labores, hoc et inbecillis corpore meretur ad laudes. nam omnes sub diuersitate praedicantur, quos huiusmodi honoris nomen amplectitur et magis nescio quid amplius meriti extorsisse creditur, qui rem laborantium otiosus meruisse sentitur. (4) Atque ideo praesentibus codicillis ab illa indictione illud tibi propitia diuinitate defende, ut considerata ratione praesentis temporis adepti honoris ordine potiaris: ita tamen, ut illi modis omnibus praeferantur, qui sudore maximo nostris aspectibus affuerunt. necesse est enim, ut unum cedat meritum duobus euictum. alioquin omnes ad quietas possunt currere dignitates, si laborantes minime praeferantur otiosis. consequantur illa qui possunt, nec uobis desint ista quae cedimus. sic utraque gratia concitati et illi ad palatia nostra festinare poterunt et uos optati honoris gaudia comitantur. [6,11] XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS. (1) Constat felicem esse rem publicam, quae multis ciuibus resplendet ornata. nam sicut caelum stellis redditur clarum, sic relucent urbes lumine dignitatum: non quia fiat homo alter honoribus, sed quia modestior efficitur, a quo conuersationis ordo melior postulator. quis enim opinionem suam uituperabiliter tractare uelit, quam specialiter ad laudes electam esse cognoscit? illum siquidem honores glorificant, quem commendat et uita. nam malo instituto uiuere nec principi fas est, quando et de illo populus occulte potest dicere, cui mores suos publice nullus ausus est imputare. (2) Cape igitur pro fide ac laboribus tuis comitiuae domesticorum illustratum uacantem, ut et tuis ciuibus decoratus appareas, et, quod est dulcissimum mentibus bonis, iugiter propriis utilitatibus occuperis. quid enim fortunatius quam agrum colere et in urbe lucere, ubi opus proprium delectat auctorem nec aliquid fallendo conquiritur, dum suaui horrea labore cumulantur? quapropter nos dedimus delectabilem honorem, tu conuersationis associa dignitatem, nam utraque sibi coniuncta sunt: unum pendet ex altero: non coalescunt sparsa semina, nisi et terrae qualitas fuerit operata: habiturus messem de nostra gratia copiosam, si a te iudicia nostra cognouerimus optime fuisse tractata. [6,12] XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS. (1) Magnum quidem multis et inter uices uidetur esse geniatum publicae utilitati probis actionibus occupari: sed quanto felicius honorem splendidum sumere et cogitationum molestias non habere? interdum enim assidui labores et ipsas ingratas faciunt dignitates, dum inbecillitas humana cito solet sustinere fastidia et quod prius ambisse creditur, postea uitare uelle sentitur. sed hoc multo praestantius adesse conspectibus regiis et abesse molestiis, gratiam habere loci et uitare contumelias actionis. dulce est aliquid sic mereri, ut nulla possit anxietate turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis sola gaudia sentiuntur. (2) Hunc igitur honorem tam tibi respicis otiosa remuneratione praestitum quam nimium laborantibus antiqua noscitur prouisione collatus, ut rectores prouinciarum anni actione laudatos uix ad tale culmen adducerent, quibus confitebantur plurima se debere. consiliarii quoque praefectorum conscientia clari, dictatione praecipui, qui in illo actu amplissimae praefecturae sic uidentur exercere facundiam, ut ad utilitates publicas expediendas alteram credas esse quaesturam. unde frequenter et nos iudices assumimus, quia eos doctissimos comprobamus. (3) Quid ergo de tali honore sentiatur, agnosce, quando perfecti uiri pro tot laudabilibus institutis huius inueniunt praemia dignitatis et merito cum tanta pompa ceditur, quae senatorii quoque ordinis splendore censetur, spectabilitas clara et consistorio nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres aduocatur: otiosi cinguli honore praecincta dignitas, quae nullum nouit offendere, nullum cognoscitur ingrauare et super omnia bona concitare nescit inuidiam. (4) Quocirca prouocati moribus tuis comitiuam tibi primi ordinis ab illa indictione maiestatis fauore largimur, ut consistorium nostrum sicut rogatus ingrederis, ita moribus laudatus exornes, quando uicinus honor est illustribus, dum alter medius non habetur. delectet te illos imitari, quos proximitate contingis. (5) Tu locum amplum et honorabilem facis, si te moderata conuersatione tractaueris. ammoneat te certe, quod suscepta dignitas primi ordinis appellatione censetur, utique quia te sequuntur omnes qui spectabilitatis honore decorantur. sed uide ne quis te praecedat opinione, qui sequitur dignitate. alioquin graue pondus inuidiae est splendere cinguli claritate et morum lampade non lucere. [6,13] XIII. FORMULA MAGISTRI SCRINII QUAE DANDA EST COMITIACO, QUANDO PERMILITAT. (1) Si honor frequenter defertur otiosis, si interdum aut nobilitas eligitur aut ad promerendum aliquid personae tantum gratia suffragatur, quo studio remunerandi sunt, qui ad agonis sui praemia peruenerunt? considerandum, quali labore seruitum est, et sic de remuneratione cogitandum. harum quippe rerum mensura de contrario uenit, dum tale oboedientibus dari debet donum, quale indeuotis potuit esse periculum. (2) Grandia sunt, quae sustinent excubantes: personas contumaces ad parendum cogunt, latentes in cubilibus suis prudenti sagacitate uestigant, superbis modestiam aequalitatis imponunt: ita quod a iudicibus breuiter dicitur, ab ipsis efficacia famulante completur. notum est quae pericula sustineant, cum ad causas mittuntur alienas. si segnius agat, petitor queritur: si districte, pulsatus uociferatur. sic inter utrumque diuersum rara laus est inuenisse praeconium. (3) Dignitatum pace dicamus, facilius est laudatum iudicem reperire quam militem iniuncta sine offensione complere. aliud est enim tantum dicere legitima, aliud ad terminum deduxisse iustitiam. laudabiliter quidem bonum dicitur, sed multo gloriosius statuta complentur. uerba tantum diriguntur a praesulibus, a militibus autem postulator effectus. post omnia periculis subduntur, si constricti aliquid uerisimile conquerantur. (4) Frequenter nocuit aliis ipsa quoque integritas actionis. nam multos, quos in executione contristare nisi sunt, ipsos postea impensos iudices pertulerunt. offendunt enim frequenter ignari quibus sunt postea parituri et dum causis alienis fidem custodiunt, interdum pericula propriae salutis incurrunt. uerum inter haec militem euasisse laudatum nonne iuste uidetur esse miraculum? (5) Talibus igitur meritis uicissitudo reddenda est, ut nimio labore torpentes indultis compensationibus excitemus. utere igitur confidenter quicquid ueteranis munifica iura tribuerunt, nulli sordido subiciendus oneri, qui te purissima conuersatione tractasti. (6) Comitiuam quoque tibi primi ordinis, quam tali militia perfunctis cana deputauit antiquitas, secundum statuta diualia uindicabis. (7) Haec quidem priscorum beneficio consequeris, sed nostri nominis contra inciuiles impetus et conuentionalia detrimenta perenni tuitione uallaris, ut officium, quod nostris iussionibus speciali sollicitudine famulatum est, amplius aliquid a militibus ceteris promereri potuisse uideatur. multa quoque tot librarum auri percellendum esse censemus, si quis statuta nostra qualibet crediderit occasione uiolanda. nec tamen aliquid contra te ualere permittimus, quod dolosa fuerit machinatione temptatum. [6,14] XIIII. FORMULA DE HIS QUI REFERENDI SUNT IN SENATU. (1) Optamus quidem curiam senatus amplissimi naturali fecunditate compleri subolemque eius tantum crescere, ut (quod difficillimum auiditatis genus est) parentum uideatur uota satiare. sed minus amantis est non amplius aliquid quaerere, unde tantum numerum possit augere. agricola diligens praeueniendo adiuuat imbrem caelestem et ante rigat plantaria, quam pluuias mereantur optatas. arborum quin etiam fetus meliorare contendens diuersi germinis feturas instituit, ut multiplicata dulcedine fructuum hortis suis conserat uarietatis ornatum. sic nos uirtutum iucundissimas laudes in cinctum Gabini desideramus includere, ut germen alienum amplexu gratiae colligatum curiae moribus inolescat. (2) Sed haec cultura longe dissimilis est. arboribus enim quod melius putatur inseritur: ad illas peregrina ueniunt, ut de illorum potius suauitate dulcescant. uobis autem, ut agrestia proficiant, offeruntur. nam quamuis ignis nocte reluceat, soli tamen praesentatus obscurus est: hinc est quod ad illum ordinem nihil potest eximium deferri, nisi quod per ipsum probatur augeri. et ideo illum natalium splendore conspicuum et ingenii calore prudenter accensum senatus lumen excipiat. hactenus enim fuit suis meritis clarus: sed iam erit de uestra conspicuitate perlucidus. (3) Pandite curiam, suscipite candidatum: iam senatui praedestinatus est, cui nos contulimus laticlauiam dignitatem. benignos esse necesse est publicos patres, quia hoc uocabulum non tantum suo debet germini quantum studio uotoque generali. [6,15] XV. FORMULA VICARIIS U. R. (1) Vices agentium mos est sic iudicum uoluntatibus oboedire, ut suas non habeant dignitates. splendent mutuato lumine, nituntur uiribus alienis et quaedam imago in illis esse uidetur ueritatis, qui proprii non habent iura fulgoris. tu autem uicarius diceris et tua priuilegia non relinquis, quando propria est iurisdictio, quae datur a principe. habes enim cum praefectis aliquam portionem: partes apud te sub praetoriana aduocatione confligunt: uice sacra sententiam dicis et, quod maxime fidei signum est, in inscriptionibus uita tibi committitur hominum, quod inter mortales constat esse pretiosum. (2) Additur quod nec salutari te sine chlamyde iura uoluerunt, scilicet ut sub ueste militari semper uisus numquam credereris esse priuatus. sed haec omnia ad praefecturae gloriam iudicamus esse concessa, ut qui tantae sedis uicarium diceret, umbratile nil uideret. considera qualia de te praestes, qui tanta auctoritate subueheris. exuendus a crimine non nudetur ab innoxia facultate: nam quid tibi debere possit, si nummis suis imputet quod euasit? ad similitudinem quippe summorum carpento ueheris. intra quadragesimum sacratissimae urbis iura custodis. Praeneste ludos edis in uicem consulis in honorem positus dignitatemque senatoris adquiris et illa tibi panduntur atria quae summatibus probantur esse collata. (3) Hinc est quod in aula Libertatis locum patrium tenes et ibi mereris consessum, ubi est uel intrasse praeconium. ipsi quin etiam senatores, qui praecedunt ordine, aliqua uidentur a te necessaria postulare. habes quod praestes potioribus te nec inmerito inter praecipuos censendus es, qui aut iuuare potes aut laedere consulares. erige animos sub qualitate modestiae. talis est unaquaeque dignitas, qualis administrantium est uoluntas. nihil abiectum est, quod in re publica geritur, nisi malis fuerit moribus uitiatum. nam si humilium priuatorum placet aequalitas, quanto magis grata est in potestatis culmine custodita, quae difficile modum seruat, dum ad suum uelle festinat? (4) Proinde uicariae tibi dignitatem serenitatis nostrae aestimatione conferimus, quam sic Romae geras, ut conscientiam tuam tanta ciuitate facias esse dignissimam. usurus omnibus priuilegiis, quae tuos decessores habuisse constiterit, quia sicut a uobis instituta antiquorum deposcimus, ita et dignitati uestrae uetera non negamus. [6,16] XVI. FORMULA NOTARIORUM. (1) Non est dubium ornare subiectos principis secretum, dum nullis aestimantur necessaria posse committi, nisi qui fuerint fide magna solidati. publicum est quidem omne quod agimus: sed multa non sunt ante scienda, nisi cum fuerint deo auxiliante perfecta. quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur agnosci. (2) Regis consilium solos decet scire grauissimos. imitari debent armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quaeritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes. nam sollicitis inquisitoribus saepe et uultu proditur, quod tacetur. assit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decent uerba deponi. (3) Sed quoniam te probatis moribus institutum uenatrix bonae conuersationis sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te nostrum esse censemus, ut ordine decurso militiae ad primiceriatus feliciter peruenias summitatem. honor, qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur, non iniuria: nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, iuste uidetur et curiam Libertatis intrare. (4) Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut, si quoquo modo ad illustratum uel uacantem meruerit peruenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari. unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar esset dignitas aequaliter adquisita. animari debes igitur ad labores, quando tibi tale praemium propositum uides, quale se gaudent inuenisse summates. [6,17] XVII. FORMULA REFERENDARIORUM. (1) Quamuis tantum sit clara unaquaeque dignitas, quantum eam praesentiae nostrae conspectus illuminat, dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia decenter adquirit, nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui referendarius esse dinoscitur. per eum nobis causarum ordines exponuntur, per eum interpellantium uota cognoscimus et ipsis responsa reddimus, ut negotia compedita soluamus. (2) Magnum est in hoc agone principali seruire prudentiae et ad subitum sic dolores alienos asserere, ut conquerentium uideatur uota satiare. quale est enim in tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi aut minime tantis clamoribus impediri? necesse habet a turbatis exquirere, quod nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire. (3) Arduum est trepidantium dicta componere et uerum dicere: non tantum interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione periculum. si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur. negotii dominus timoris patrocinio potest sua uerba conuertere, referenti autem non licet aliquid immutare. sententiae uero nostrae tanta memoriae cautela tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse uideatur. nobis plerumque audientibus nostra dicturus es et difficili condicione constrictus iudicio nostro subiaces, dum alienas causes explanare contendis. (4) Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiae et ueritatem linguae nostris iussionibus adhibeto. eruditionem uero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae mentis exornat. sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in uicem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. (5) Quapropter illa cunctis iussisse nos referte, quae aut debuistis aut potuistis accipere. nostra sic probatis, si iusta redicitis. amate quod nos glorificat. sit uelle uestrum quale uidetis nostrum esse propositum. ad summum tales uos esse cupimus, ut etiam per uos iudices corrigamus. peculiare de uobis aliquod uectigal exigimus, ut sicut uobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio specialiter a uobis mereatur affectum. [6,18] XVIII. FORMULA PRAEFECTURAE ANNONAE. (1) Si ad hanc mensuram censendae sunt dignitates, ut tanto quis honorabilis habeatur, quanto ciuibus profuisse cognoscitur, is certe debet esse gloriosus, qui ad copiam Romani populi probatur electus. tui siquidem studii est, ut sacratissimae urbi praeparetur annona, ubique redundet panis copia et tam magnus populus tamquam una mensa satietur. per officinas pistorum cibosque discurris, pensum et munditiam panis exigis nec uile iudicas esse, unde te possit Roma laudare: merito, quando gloria singularis est illius ciuitatis affectus. (2) Et ne quod agis aliquid putetur extremum, carpentum praefecti urbis mixta gratificatione conscendis. tu illi in spectaculis coniunctissimus inueniris, ut plebs, quam industria tua satiat, in suam reuerentiam te honoratum esse cognoscat. nam si querela panis, ut assolet, concitetur, tu promissor ubertatis seditiones ciuicas momentanea satisfactione dissoluis et per te prospicitur, ne quid a populis conquerentibus excedatur. (3) Non immerito Pompeius fertur copiae quantitate prouisa usque ad rerum peruenisse fastigia, quia merito singularis amor est populi, cum potuerit a penuria liberari. hinc ille gratificationem meruit plausumque popularem: hinc unice semper amatus est et in gratia ciuium omnium uicit facta maiorum: qui ne aliquando inhonore diceretur, cum nominis taxatione uocabatur et Magnus. (4) Hoc te exemplum inuitet ad prospera, quando ille honoris tui locum egisse cognoscitur, quem felix Roma mirabatur. ne quis autem putet abiectis te hominibus imperare, dignitati quoque tuae pistorum iura famulata sunt, quae per diuersas mundi partes possessione latissima tendebantur, ne inopia faciente uilesceret, quod Romanae copiae laudabili famulatione seruiret. suarii quoque, Romanae copiae causa reperti, tuo deputati uidentur examini. (5) Gloriare priuilegiis adquisitis. tribunal tuum non est inter minimas dignitates, quando et Romana gratia frueris et prouinciis iussa transmittis. sed ut actionis ipsius in totum merita perscrutemur, triticeas quidem copias praefectura praetoriana procurat, sed non minor laus est dispensationem probabilem facere quam frumenta colligere, quando in quauis abundantia querela non tollitur, si panis elegantia nulla seruetur. (6) Sic Ceres frumenta dicitur inuenisse, Pan, autem primus consparsas fruges coxisse perhibetur, unde et nomine eius panis est appellatus. ita et illa praedicata est quae repperit et iste laudatus est, qui decenter edenda humanis usibus applicauit. (7) Atque ideo cognoscentes industriam tuam, quae semper est amica sapientiae, praefecturam annonae per illam indictionem nostra tibi electione deferimus. considera nunc, quia non licet aliquid furari de populo: nam quod in ciuitatis damno committitur, silentio non celatur. nescit plebs tacere, quando interdum et hoc loquitur, quod a nemine perpetratur. in fraudulentos distringe, panis pondera aequus examinator intende: sollicitius auro pensetur, unde a Quiritibus uiuitur, quia gratior nobis est laetitia fauentis populi Romani quam copia pretiosissimi metalli. intuere certe quod loquimur. quid habes melius quod optes quam illius populi gratiam quaerere, quam nos etiam constat optare? [6,19] XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM. (1) Inter utillimas artes, quas ad sustentandam humanae fragilitatis indigentiam diuina tribuerunt, nulla praestare uidetur aliquid simile quam potest auxiliatrix medicina conferre. ipsa enim morbo periclitantibus materna gratia semper assistit, ipsa contra dolores pro nostra inbecillitate confligit et ibi nos nititur subleuare, ubi nullae diuitiae, nulla potest dignitas subuenire. (2) Causarum periti palmares habentur, cum negotia defenderint singulorum: sed quanto gloriosius expellere quod mortem uidebatur inferre et salutem periclitanti reddere, de qua coactus fuerat desperare! ars quae in homine plus inuenit quam in se ipse cognoscit, periclitantia confirmat, quassata corroborat et futurorum praescia ualitudini non cedit, cum se aeger praesenti debilitate turbauerit, amplius intellegens quam uidetur, plus credens lectioni quam oculis, ut ab ignorantibus paene praesagium putetur quod ratione colligitur. (3) Huic peritiae deesse iudicem nonne humanarum rerum probatur obliuio? et cum lasciuae uoluptates recipiant tribunum, haec non meretur habere primarium? habeant itaque praesulem, quibus nostram committimus sospitatem: sciant se huic reddere rationem, qui operandam suscipiunt humanam salutem. non quod ad casum fecerit sed quod legerit, ars dicatur: alioquin periculis potius exponimur, si uagis uoluntatibus subiacemus. unde si haesitatum fuerit, mox quaeratur. (4) Obscura nimis est hominum salus, temperies ex contrariis umoribus constans: ubi quicquid horum excreuerit, ad infirmitatem protinus corpus adducit. hinc est quod sicut aptis cibis ualitudo fessa recreatur, sic uenenum est, quod incompetenter accipitur. habeant itaque medici pro incolumitate omnium et post scholas magistrum, uacent libris, delectentur antiquis: nullus iustius assidue legit quam qui de humana salute tractauerit. (5) Deponite, medendi artifices, noxias aegrotantium contentiones, ut cum uobis non uultis cedere, inuenta uestra inuicem uideamini dissipare. habetis quem sine inuidia interrogare possitis. omnis prudens consilium quaerit, dum ille magis studiosior agnoscitur, qui cautior frequenti interrogatione monstratur. in ipsis quippe artis huius initiis quaedam sacerdotii genere sacramenta uos consecrant: doctoribus enim uestris promittitis odisse nequitiam et amare puritatem. (6) Sic uobis liberum non est sponte delinquere, quibus ante momenta scientiae animas imponitur obligare. et ideo diligentius exquirite quae curent saucios, corroborent inbecillos: nam uidero, quod delictum lapsus excuset, homicidii crimen est in hominis salute peccare. sed credimus iam ista sufficere, quando facimus qui uos debeat ammonere. (7) Quapropter a praesenti tempore comitiuae archiatrorum honore decorare, ut inter salutis magistros solus habearis eximius et omnes iudicio tuo cedant, qui se ambitu mutuae contentionis excruciant. esto arbiter artis egregiae eorumque discinge conflictus, quos iudicare solus solebat effectus. in ipsis aegros curas, si contentiones eorum noxias prudenter abscidas. magnum munus est subditos habere prudentes et inter illos honorabilem fieri, quos reuerentur ceteri. (8) Visitatio tua sospitas sit aegrotantium, refectio debilium, spes certa fessorum. requirant rudes, quos uisitant aegrotantes, si dolor cessauit, si somnus affuerit: de suo uero languore te aegrotus interroget audiatque a te uerius quod ipse patitur. habetis et uos certe uerissimos testes, quos interrogare possitis. perito quidem archiatro uenarum pulsus enuntiat, quod intus natura patiatur: offeruntur etiam oculis urinae, ut facilius sit uocem clamantis non aduertere, quam huius modi minime signa sentire. (9) Indulge te quoque nostro palatio: habeto fiduciam ingrediendi, quae magnis solet praemiis comparari. nam licet alii subiecto iure seruiant, tu rerum dominos studio praestantis obserua. fas est tibi nos fatigare ieiuniis. fas est contra nostrum sentire desiderium et in locum beneficii dictare, quod nos ad gaudia salutis excruciet. talem tibi denique licentiam nostri esse cognoscis, qualem nos habere non probamur in ceteris. [6,20] XX. FORMULA CONSULARITATIS. (1) Quamuis dignitatem tuam a consulibus descendere nominis ipsius uideantur testimonia declarare, tamen et insignia tanta circumstant, ut nullus possit ambigere te de illius lampadis claritate lucere. secures enim et fasces, quos illi dicauit genio antiquitas, tuis uidentur phaleris deputata, ut iurisdictio concessa uel tacita possit ammonere prouincias. sed quale tibi debet esse quod curules inclitas probatur ornare? uultus quin etiam regnantium geniata obsequii pompa praemittit, ut non solum summi iudicis, sed et dominorum reuerentia cumulatus orneris. (2) O magnae temperationis inuentum! de nomine consulis promitteris clementissimus et de principum imagine metuendus. in aliquibus adhuc prouinciis ornatus paenula carpenti etiam subuectione decoraris, ut multis declaretur indiciis per expressas imagines rerum uices te praecelsae gerere dignitatis. considera magnum esse quod suscipis, et nulla criminum deiectione uitieris. nominis tui auctor multa conferendo praedicatur: tu age, ne ullis cupiditatibus accuseris, ut, si dare non praeuales, certe te moderari uelle festines. proximus enim habetur donanti, de quo potest dici 'abstinens est iugiter alieni'. certe foedissimae contrarietatis uitium est studere furtis et habere uocabulum largitatis. (3) Erigat ad laudem tuos animos, quod uocaris. non te profecto meritis imparem facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaueris. nam errores noxios uincere, uitia maculosa superare, et iste re uera editus est de moribus consulatus. nec enim superflue prudentissimi ueterum talia rebus nomina imposuerunt, dum continentiae magnae praesulem prouinciis mitterent consularem. triumpha iura publica, largire iustitiam et ex fortiore parte imitari praeuales, quem nominis proximitate contingis. pecuniis potest indigere mediocris, morum talenta non potest non habere, qui iustus est. (4) Non pauescas largas consulum manus: habent et boni pauperes diuitias suas. illud ergo a te quaeritur, quod in pectore humano nascitur, non quod terrae uisceribus continetur. quanto melius triumphare ex animi thesauro, unde numquam nascitur paenitudo, quia nec tenuis efficeris cum plura concedis, quin immo tantum locupletior redderis, quantum te bona conscientiae sparsisse cognoscis. quapropter opinionis tuae laude pellecti per illam indictionem in illa prouincia consularitatis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit acceptum, quod legibus probatur inimicum. illa magis dilige, quae aequitatis iura commendant. (5) Nomen tuum actionibus proba. consule fessis et tunc uere diceris consularis. sed ut omnia aequabili moderatione pensentur, institue pecunias non quaerere et agnoscis munera tibi copiosa prouenire. hanc enim condicionem humanis actibus diuina posuerunt, ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit optare. ignorantes accipiunt qui bene agunt, quia necesse est ut, dum parumper malorum ambitio contemnitur, superno munere plus donetur. [6,21] XXI. FORMULA RECTORIS PROVINCIAE. (1) Omnino prouide decreuit antiquitas iudices ad prouinciam mitti, ne possit ad nos ueniendo mediocritas ingrauari. quis enim latronum ferret audaciam, si longe positam cognoscerent disciplinam? absolute poterat uis permissa grassari, si conquerens tardius crederetur audiri. sed quanto melius in ipsis cunabulis adhuc mollia reprimere quam indurata crimina uindicare! in compendium mittimus mala, si praesentia faciamus esse iudicia. quis enim audeat peccare, cum supra ceruices suas districtionem cognouerit imminere? (2) Et ideo te illi prouinciae rectorem per illam indictionem nostra mittit electio, ut re uera corrigere nitaris quos tibi commissos esse cognoscis. Chlamydis tuae procul dubio inter alia clauos intende, quos scias non inaniter positos, nisi ut, cum publicum agentes purpuram cernerent, de uigore semper principis ammonerent. geniatus indutus, uestis gratiosa, quam filio suo Priapo Venus dicitur texuisse, ut eximiae pulchritudinis matrem singulariter ornatus filius testaretur. (3) Respice quantum dederint leges et ad mensuram te potestatis extende. tibi fiscalium tributorum credita monstratur exactio. constat esse tuae fidei commissum principi renuntiare, quod in prouinciis probatur emergere. tu etiam senatorem ibidem residentem iuberis audire: tu in praefectorum militem cum ipsius tantum conscientia uindicare: tuum nomen in subscriptionibus iusserunt honoratis prouincialibus anteferri. quid de te aestimatum sit, datur aduerti, cui tot uidentur nobiles potuisse postponi. (4) Additur, quod a principe frater uocaris, ut nobilitate pretiosi nominis a uilitate criminum tollereris. cogita tantorum hominum tibi commissas esse fortunas. fama erunt nostri temporis tui mores. esto in te continens, ut possis in alios esse iudex. prima aequitas est a se praesules inchoare, ut debeant criminosi metuere quem nequeunt similem reperire. nullas enim in se culpas timet reus, quas habere respexerit cognitorem, quando agentem male nisi bonis moribus non aestimat displicere. suos actus nullus damnat in altero, quia natura est humani animi ut nitatur potius uindicare, quod se cognouerit admisisse. (5) O quale est liberum tribunalibus insidere, non esse obnoxium reo suo, ne incipiat potior fieri qui redemit. timeat districtum, timeat continentem, non audiat blandum. da ut possit rigidam formidare sententiam. auari iudices nesciunt quantum delinquunt: nam cum uendunt aliena crimina, sua faciunt esse peccata. quapropter esto sollicitus, ut bonae actionis tuae laudes potius audiamus. a nobis confidenter exigis quod remittis, quia tantum de remuneratione tua cogitamus, quantum te pecunias non quaesisse cognoscimus. [6,22] XXII. FORMULA COMITIVAE SYRACUSANAE. (1) Regalis est prouidentiae tales iudicum personas eligere, ut ad comitatum necessitatem non habeant ueniendi, quos in longinquis regionibus contigerit immorari. nullum enim tale negotium est, quod Siculi itineris tantas pati possit expensas, dum commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia conquisisse. non enim querelas de Sicilia uolumus uenire, sed laudes, quia grauatur apud nos actio praesulis, si eam tam longinqui potuerint accusare petitores. falsus enim dolor esse non creditur, ubi tanti laboris taedia subeuntur. et ideo maiore cura tractanda sunt, unde inuidia plus timetur. (2) Proinde per indictionem illam comitiuam tibi Syracusanae ciuitatis propitia diuinitate concedimus, ut omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi praestitisse cognoscis. de proximis uota causantium sustinemus: inde autem ultro requirimus, unde ad nos difficile ueniri posse sentimus. habes quae te decorare debeant, si tu tamen ibi conscientia defaecatus adueneris. (3) Militum tibi numerus nostris seruit expensis. redderis inter arma geniatus: processio tua procinctualis ornatus est. exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis et armorum pompa decoraris. uerum inter haec ciuilem cogita disciplinam. non permittas milites esse possessoribus insolentes. annonas suas sub moderatione percipiant: causis non misceantur extraneis. pro securitate se omnium cognoscat electum, qui se gloriatur armatum. priuilegia dignitatis tuae nec uolumus minui nec iubemus excedi. sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos constiterit rationabiliter effecisse. [6,23] XXIII. FORMULA COMITIVAE NEAPOLITANAE. (1) Inter cetera uetustatis inuenta et ordinatarum rerum obstupenda praeconia hoc cunctis laudibus meretur efferri, quod diuersarum ciuitatum decora facies aptis amministrationibus uidetur ornari, ut et conuentus nobilium occursione celebri colligatur et causarum nodi iuris disceptatione soluantur. unde nos quoque non minorem gloriam habere cognoscimus, qui facta ueterum annuis sollemnitatibus innouamus. nam quid prodesset inuentum, si non fuisset iugiter custoditum? (2) Exeunt a nobis dignitates relucentes quasi a sole radii, ut in orbis nostri parte resplendeat custodita iustitia. ideo enim tot emolumentorum commoda serimus, ut securitatem prouincialium colligamus. messis nostra cunctorum quies est, quam non possumus aliter recordari, nisi ut subiecti non uideantur aliquid irrationabiliter perdidisse. (3) Et ideo ad comitiuam te Neapolitanam per illam indictionem libenter adducimus, ut ciuilia negotia aequus trutinator examines tantumque famam tuam habita maturitate custodias, quantum te illi populo uel in leui culpa facile displicere cognoscas. urbs ornata multitudine ciuium, abundans marinis terrenisque deliciis, ut dulcissimam uitam te ibidem inuenisse diiudices, si nullis amaritudinibus miscearis. praetoria tua officia replent, militum turba custodit. considis geniatum tribunal: sed tot testes pateris quot te agmina circumdare cognoscis. (4) Praeterea litora usque ad praefinitum locum data iussione custodis. tuae uoluntati parent peregrina commercia. praestas ementibus de pretio suo et gratiae tuae proficit quod auidus mercator adquirit. sed inter haec praeclara fastigia optimum esse iudicem decet, quando se non potest occulere, qui inter frequentes populos cognoscitur habitare. factum tuum erit sermo ciuitatis, dam per ora fertur populi, quod a iudice contigerit actitari. (5) Habet ultionem suam hominum frequentia, si loquatur aduersa, et de iudice iudicium esse creditur, quod multis adstipulationibus personatur. contra quid melius quam illum populum gratum respicere, cui cognosceris praesidere? quale est perfrui fauore multorum et illas uoces accipere, quas et clementes dominos delectat audire! nos tibi proficiendi materiam damus: tuum est sic agere, ut sua beneficia principem delectet augere. [6,24] XXIIII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS CIVITATIS NEAPOLITANAE. (1) Tributa quidem nobis annua deuotione persoluitis: sed nos maiore uicissitudine decoras uobis reddimus dignitates, ut uos ab incursantium prauitate defendant qui nostris iussionibus obsecundant. erit nostrum gaudium uestra quies: suaue lucrum, si nesciatis incommodum. degite moribus compositis, ut uiuatis legibus feriatis. quid opus est quemquam facere, unde poenas possit incurrere? quaerat iudex inter uos causas et non inueniat. (2) Ratio motus uestros componat, qui rationales uos esse cognoscitis. improbis iudicem, testem bonis moribus destinamus, ut nemo se cogi sentiat, nisi quem ordo legitimae conuersationis accusat. atque ideo illi nos comitiuam Neapolitanae ciuitatis per illam indictionem dedisse declaramus, ut uestra gubernatione laudatus alteram mereatur de nostro iudicio dignitatem. cui uos conuenit prudenter oboedire, quia utrumque laudabile est, ut bonus populus iudicem benignum faciat et mansuetus iudex grauissimum populum aequabili ratione componat. [6,25] XXV. FORMULA (DE COMITE) PRINCIPIS MILITUM DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA. (1) Omnes apparitiones habere decet iudices suos: nam cui praesul adimitur, et militia denegatur. sed nos, quibus cordi est locis suis uniuersos ordines continere, indicamus illi comitiuam Neapolitanam domino iuuante largitos, ut iudicibus annua successione reparatis uobis sollemnitas non pereat actionis. quapropter designato uiro praestate competenter obsequium, ut sicut uos non patimur emolumentorum commoda perdere, ita et uos parendi debeatis priscam regulam custodire.