[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] I. ALARICO REGI VVISIGOTHARUM THEODERICUS REX. (1) Quamuis fortitudini uestrae confidentiam tribuat parentum uestrorum innumerabilis multitudo, quamuis Attilam potentem reminiscamini VVisigotharum uiribus inclinatum, tamen quia populorum ferocium corda longa pace mollescunt, cauete subito in aleam mittere quos constat tantis temporibus exercitia non habere. (2) Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus et nisi usu praesumatur, concertandi subito fiducia non habetur. absit ut uobis aliquid indignatio caeca subripiat. moderatio prouida est, quae gentes seruat: furor autem instantia plerumque praecipitat et tunc utile solum est ad arma concurrere, cum locum apud aduersarium iustitia non potest inuenire. (3) Quapropter sustinete, donec ad Francorum regem legatos nostros dirigere debeamus, ut litem uestram amicorum debeant amputare iudicia. inter duos enim nobis affinitate coniunctos non optamus aliquid tale fieri, unde unum minorem contingat forsitan inueniri. non uos parentum fusus sanguis inflammat, non grauiter urit occupata prouincia: adhuc de uerbis parua contentio est: facillime transigitis, si non per arma uestros animos irritetis. obiciamus quamuis cognato cum nostris coniuratis eximias gentes iustitiamque, quae reges efficit fortiores: cito conuertit animos, qui contra se tales sentit armatos. (4) Et ideo salutationis honorificentiam praelocuti legatos nostros illum atque illum ad uos credidimus esse dirigendos, qui uobis et mandata nostra sufficienter insinuent et usque ad fratrem nostrum Gundibadum uel alios reges cum uestra uoluntate deproperent, ne uideamini eorum inmissione laborare, qui maligne gaudent alieno certamine. auertant enim diuina, ut supra uos iniquitas illa praeualeat. commune malum uestrum iudicamus inimicum. nam ille me iure sustinebit aduersum, qui uobis nititur esse contrarius. [3,2] II. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX. (1) Graue malum est inter caras regiasque personas uoluntates sibimet uidere contrarias et dissimulando spectare, ut de uno aliquid dolendum possit emergere. non sine inuidia nostra geritur, si nobis patientibus affinium clade dimicetur. habetis omnes per me pignora magnae gratiae: non est unus ab alio segregatus: si quid in uobis delinquitis, meo grauiter dolore peccatis. (2) Nostrum est regios iuuenes obiecta ratione moderari, quia illi, si nobis uere sentiunt displicere quod male cupiunt, audaciam suae uoluntatis retinere non possunt. uerentur senes, quamuis sint florida aetate feruentes. sciant nos aduersarios esse contrarietatibus suis et illud uelle persequi, ne ab utrisque possit excedi. decet enim nos aspera uerba dicere, ne affines nostri ad extremum debeant peruenire. (3) Et ideo illum et illum legatos ad fraternitatem tuam credidimus destinandos, ut, si filio nostro Alarico uisum fuerit, ad regem Francorum cum coniuratis nobis gentibus dirigere debeamus, quatenus causa, quae inter eos uertitur, amicis mediis rationabiliter abscidatur. conuenit enim tales tantosque reges non inter se lamentabiles rixas quaerere, ut de suis et nos possint casibus sauciare. (4) Quapropter fraternitas uestra adhibito mecum studio eorum nitatur reparare concordiam: quia nemo potest credere sine nostro uoto illos ad haec proelia peruenisse, nisi omnino clareat, ne ad conflictum ueniant, nostra potius esse certamina. aliqua uero a praesentium gerulis litterarum sermone uobis commisimus intimanda, ut sic prudentia uestra cuncta componat, quemadmodum consueuit deo iuuante perficere, unde solet diligentissime cogitare. [3,3] III. EPISTULA UNIFORMIS TALIS AD ERULORUM REGEM: AD GUARNORUM REGEM: AD THORINGORUM REGEM THEODERICUS REX. (1) Superbiam diuinitati semper exosam persequi debet generalitatis assensus. nam qui uult opinabilem gentem uoluntaria iniquitate subuertere, non disponit ceteris iusta seruare. pessima consuetudo est despicere ueritatem. credit sibi omnia cedere, si elatum contigerit in abominabili certamine superare. (2) Et ideo uos, quos conscia uirtus erigit et consideratio detestabilis praesumptionis accendit, legatos uestros una cum meis et fratris nostri Gundibadi regis ad Francorum regem Luduin destinate, ut aut se de VVisigotharum conflictu considerata aequitate suspendat et leges gentium quaerat aut omnium patiatur incursum, qui tantorum arbitrium iudicat esse temnendum. quid quaerit ultra, cui offertur absoluta iustitia? dicam plane quod sentio: qui sine lege uult agere, cunctorum disponit regna quassare. (3) Sed melius inter initia perniciosa reprimatur assumptio, ut sine labore perficiatur omnium, quod certamen esse poterat singulorum. recolite namque Eurici senioris affectum, quantis uos iuuit saepe muneribus, quotiens a uobis proximarum gentium imminentia bella suspendit. reddite filio eius gratiam, quam tamen agnoscitis uestris utilitatibus attributam. nam si tanto regno aliquid praeualuerit, uos aggredi sine dubitatione praesumit. (4) Quapropter excellentiam uestram epistulari sermone salutantes per legatos nostros illum et illum praesentium portitores uerbo uobis aliqua dicenda commisimus, ut uos, qui nostrum sequimini deo iuuante dispositum, unus complectatur assensus et foris hoc agatis, ne in uestris prouinciis dimicare possitis. [3,4] IIII. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. (1) Ideo inter reges affinitatis iura diuina coalescere uoluerunt, ut per eorum placabilem animum proueniat quies optata populorum. hoc enim sacrum est, quod nulla permittitur commotione uiolari. nam quibus obsidibus habeatur fides, si non credatur affectibus? sociantur proximitate domini, ut nationes diuisae simili debeant uoluntate gloriari et quasi per alueos quosdam concordiae adunata se possint gentium uota coniungere? (2) Quae cum ita sint, miramur animos uestros sic causis mediocribus excitatos, ut cum filio nostro rege Alarico durissimum uelitis subire conflictum, ut multi, qui uos metuunt, de uestra concertatione laetentur. ambo estis summarum gentium reges, ambo aetate florentes. non leuiter regna uestra quassatis, si data partibus libertate confligitis. uirtus uestra patriae non fiat inopinata calamitas, quia grandis inuidia est regum in causis leuibus grauis ruina populorum. (3) Dicam libere, dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam legationem arma protinus commouere. a parentibus quod quaeritur, electis iudicibus expetatur. nam inter tales uiros et illis gratum est dare, quos medios uolueritis efficere. quid de nobis uos ipsi aestimare poteritis, si nos intentiones uestras reliquisse cognoscitis? absit ille conflictus, ubi unus ex uobis dolere poterit inclinatus. abicite ferrum, qui in meum pugnare uultis opprobrium. (4) Iure patris uobis interminor et amantis. ille nos et amicos nostros patietur aduersos, qui talia monita, quod non opinamur, crediderit esse temnenda. quapropter ad excellentiam uestram illum et illum legatos nostros magnopere credidimus dirigendos, per quos etiam ad fratrem uestrum, filium nostrum regem Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter uos scandala seminet aliena malignitas: sed in pace perseuerantes, quae sunt mediis amicis placabiliter finire debeatis. (5) Per eos etiam et uerbo uobis aliqua dicenda mandamus, ut gentes, quae sub parentibus uestris longa pace floruerunt, subita non debeant concussione uastari. illi enim credere debetis, quem uestris utilitatibus arridere cognoscitis, quoniam qui uult alterum in praecipites casus mittere, eum certum est fideliter non monere. [3,5] V. INPORTUNO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. (1) Si te aut nobilitas sola decoraret aut meritorum tantum laude polleres, conferendas forsitan dignitates dilatione probabili libraremus, ne magna uilescerent, cum simul omnia funderentur. nunc autem cum te uniuersa facto agmine comitentur nec desit uni quod praedicatur in plurimis, conuenit iustitiae nostrae, ut, cum tu copiosa bona protuleris, uberrime te repleat munificentia principalis. (2) Non enim crescendi uobis hic ordo qui multis est: paulatim prouehi mediocris probatur esse uirtutis, dum morosius agnoscitur quod sub lenitate praeparatur. saltu quodam se tendit uestra prosperitas solaque a uobis perfectio quaeritur, cum uobiscum multa nascantur. elaboratae sunt enim longa aetate uestri generis dignitates, quae notissimo quodam habitaculo lares in uestra posuere familia. (3) Nam, ut prisca saecula transeamus, quae affatim uiros uisa sunt proferre praecipuos, gemino radias patris ac patrui decore conspicuus: qui non solum ornamentum familiae suae, sed ipsi decus senatui praestitere: modernis saeculis moribus ornabantur antiquis: bonitate praediti, constantia gloriosi, in amicitiam proni, ad odia sumenda difficiles. ita, quod maximum felicitatis genus est, cum multae probarentur esse potentiae, inuidiam illos persequentium contigit non habere. (4) Pendebant quin immo circa eos anxia uota ciuitatis, crescens supra priuatos publicus amor. eorum senatus animum, eorum sequebatur turba propositum: et necesse erat Romam uelle quod cuncti uidebantur optare, miroque prosperitatis euentu firmum circa eos custodiebat arbitrium uoluntas uaga populorum, quod inter ceteras dignitates munus iudicamus esse praecipuum. nam si paucorum amor iuste iam gloria est, tantae ciuitatis affectus quod potest habere praeconium? proinde sicut omnia ingrata uidentur obscura, sic generaliter dilecta praeclara sunt. (5) Tot igitur parentum laude decoratus tu etiam morum luce conspicuus sume post consulares fasces emeritos patriciatus insignia, tuarum munus plenarium dignitatum et cani honoris infulis adultam cinge caesariem, qui meritorum laude aetatis praeiudicia superasti. cur enim tardo euenirent praemia, cui tot generis suffragabantur exempla? eligitur quippe in te nascendi laus, uiuendi gloria: et cum multa trahas ab antiquis, meruisti placere de propriis. (6) Ab ipso quippe uitae principio, quod inter adulantium greges rarum solet esse, nobilibus studuisti fidem uirtutibus exhibere. atque ideo instituti tui firma uestigium, ut qui primaeuus gloriam consecutus es, florentibus annis gloriosis honoribus augearis. inspice denique, quanta tuorum praecipua laude decoreris. culpae genus est non te fecisse quod summum est. de maturitate quippe tua multo debent uenire meliora, qui in aetate tenera te nouimus fecisse praedicanda. confidimus enim nec tui generis institutum nec nostrum circa te errare posse iudicium. [3,6] VI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (1) Gratum quidem nobis est, patres conscripti, personae nouas ad honorum celsa perducere. delectat peregrini germinis uiros gremio Libertatis inserere, ut uariis frondescat senatus aula uirtutibus. ornat enim talis multitudo conuentum et laetam reddit faciem publicam honorata frequentia. sed multo nobis probatur acceptius, quotiens dignitatibus reddimus qui de ipsa curiae claritate nascuntur, quia non sunt de uobis examina nostra sollicita, dum praeiudicata bona transfunditis qui merita cum luce praestatis. origo ipsa iam gloria est: laus nobilitati connascitur. idem uobis est dignitatis quod uitae principium. senatus enim honor amplissimus uobiscum gignitur, ad quem uix maturis aetatibus peruenitur. (2) Haec licet de uobis omnibus ueraciter iudicemus, ut ordinis genium complectatur gratia senatorum, maxime serenitatis nostrae luminibus Deciorum sanguis irradiat, qui tot annis continuis similis splendet claritate uirtutis: et quamuis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate uariata. saeculis suis producit nobilis uena primarios: nescit inde aliquid nasci mediocre: tot probati quot geniti, et, quod difficile prouenit, electa frequentia. en pullulat ex uno germine quadrifarium decus, honor ciuium, gloria generis, augmentum senatus, qui quamuis fulgeant communione meritorum, inuenies tamen quem possis laudare de propriis. (3) Respicite certe iuuenem per formae gratiam, mentis pulchritudine plus placentem. refert facie sanguinis decus, proditur animi natura per uultum et serenitate corporis nubila quoque mentis abstergit. uerum haec naturae bona litterarum decorauit insignibus, ut cote magnarum artium detersus mentis penetralibus plus luceret. in libris ueterum Decios cognouit antiquos nobilemque progeniem gloriosae mortis beneficio uiuentem. (4) Felicissimus profecto studiorum labor, cui priscorum carmen contigit discere per parentes et de auita laude primordia teneri pectoris erudire. libet referre quam magno tunc spectaculo totius scholae in eum conuertebatur aspectus: quasi cam audiret parentem, illa mox intendebat heredem quaerens, at quae auctorem cognouerat dicere, per huius posset similitudines approbare. (5) Nam sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita praeclara de patribus egregie dicta confirmat. creditum est de his omne quod legitur, dum praeconia ueterum praesens docuit uena uirtutum, in auditorii officina ingeniorum flamma recalente. his quidem formabatur exemplis, sed domesticis felicius producebatur imperiis. (6) Subtracto enim solacio maritali onus regendi mater gloriosa suscepit, quam nec ampla patrimonii cura nec tot filiorum potuit turbare custodia. aluit nutrimentis, auxit patrimoniis, ornauit honoribus et quot edidit familiae iuuenes, tot reddidit curiae consulares. haec igitur rimator morum noster sensus inspexit, qui etiam bonum domesticae uirtutis inquirit, ut inter priuata laudatis publica debeat ornamenta largiri. (7) Atque ideo, patres conscripti, illustri et magnifico uiro Importuno patriciatus culmen indulsimus, ut uester coetus, sicut pullulat sorte nascendi, ita et fascibus possit augeri. impendite parenti gratiam, adunate sententias: uestra est indoles, quam probamus. habetis certe quod uobis ingeniosa laude tribuatis, si amore necessitudinum publicum faciatis esse iudicium et quod pro naturae caritate dependitur, collatum nostris iussionibus aestimetur. [3,7] VII. IANUARIO VIRO VENERABILI EPISCOPO SALONITANO THEODERICUS REX. (1) Omnes quidem iustitiam colere et obseruare praecipimus, sed eos maxime qui diuinis honoribus eriguntur, ut supernae gratiae fiant proximi, dum a terrena fuerint cupiditate longinqui. Iohannes itaque flebili nos allegatione pulsauit sanctitatem uestram a se sexaginta orcas olei ad implenda luminaria suscepisse, quarum pretium sibi postulat oportere restitui. bonum quidem uotum, si tamen non ibi aliquid misceatur aduersum. (2) Nam licet ubique deceat iustitiam custodiri, in illis rebus maxime necessaria est, quae diuinis obtutibus offeruntur, ne putemus ignorare deum, unde accipiat, si fraudatis oblationibus adquiescat. et ideo, si ueram querimoniam cognoscitis supplicantis, consideratione iustitiae, quam sancta lege praedicatis, facite quae iure debentur sine tarditate restitui: quatenus nullus ingemiscat illata sibi per uos fuisse dispendia, quos decet potius praestare iuuamina. quapropter studete, ut, qui non soletis pro rebus magnis excedere, nunc non uideamini, quod absit, in paruitate peccare. [3,8] VIII. VENANTIO V. S. CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTTIORUM THEODERICUS REX. (1) Iustitiae ratio persuadet ab unoquoque postulari quod ei constat iniungi et pecunias publicas instanter quaerere, ne debitorem neglectus debeat ingrauare. nam si remissio in ammonitionibus ueniat, cunctos necesse est contemptus inuoluat. et quodam modo nascitur de pietate crudelitas, si quem neglegis ammonere, postea cogaris exigere. utilis ergo cura est praedicere, quando et occasio subtrahitur delictis et locus emundatur illicitis. (2) Quapropter illustris uiri comitis sacrarum largitionum suggestione comperimus pridem tibi secundum morem ueterem exactionem binorum et ternorum fuisse delegatam. unde te praesentibus commonemus affatibus, ut secundum canonicariae fidem tempora debeas constituta complere, ne, quicquid dispendii assis publicus sustinuerit, de proprio exsoluere tu cogaris, a quo nec tantae iussioni est habita reuerentia nec fides suae promissionis impleta. [3,9] VIIII. POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS AESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (1) Propositi quidem nostri est noua construere, sed amplius uetusta seruare, quia non minorem laudem de inuentis quam de rebus possumus adquirere custoditis. proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere: quicquid enim per alienum uenit incommodum, nostrae iustitiae non probatur acceptum. (2) In municipio itaque uestro sine usu iacere comperimus columnas et lapides uetustatis inuidia demolitos: et quia indecore iacentia seruare nil proficit, ad ornatum debent surgere rediuiuum quam dolorem monstrare ex memoria praecedentium saeculorum. (3) Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si uera fides est suggerentium nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra memoratas platonias uel columnas ad Rauennatem ciuitatem contradat modis omnibus deuehendas: ut conlapsis metallis oblitterata facies reddatur iterum de arte pulcherrima et quae situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere qualitatem. [3,10] X. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. (1) Decet prudentiam uestram in augendis fabricis regalibus obtemperare dispositis, quia nobilissimi ciuis est patriae suae augmenta cogitare, maxime cum sit studii nostri illa decernere, quibus cunctos notum est sine suis dispendiis oboedire. (2) Atque ideo magnitudini tuae praesenti ammonitione declaramus, ut marmora, quae de domo Pinciana constat esse deposita, ad Rauennatem urbem per catabolenses uestra ordinatione dirigantur. subuectum uero direximus de praesenti, ne aut mora nostris ordinationibus proueniret aut laborantes aliqua detrimenta sentirent. [3,11] XI. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (1) Optamus cunctum diem plenum beneficiis nostris excurrere: optamus ubique praestita nostra radiare, quia in aeuum uiuit quod munificentia principalis indulserit. quid enim tam regium quam fecisse felicem et eo usque praestare, quo se erectus stupeat attigisse? beneficia siquidem sunt, quae regna sublimant et libertatis dominus iugiter potest crescere, si sibi subiectos studeat ampliare. hoc mansuetudinis nostrae glorioso proposito, quoniam generalitatem patrio fouemus affectu, per indictionem quartam praefecturae urbanae infulas tibi copiosa liberalitate largimur, ut paternis honoribus successio clara laetetur et sub nobis possit proficere quicquid meruit ad nostra saecula peruenire. (2) Circuminspice itaque quam magnum sit primordiis tuis canam Romam potuisse committi, ut in illo amplissimo coetu iudicis uidearis eminere suggestu, ubi est arduum uel ipsum obtinere collegium. stude ergo, ut a meritis tuis exigere possis quod nos praestitisse cognoscis. auara fuge, iusta sequere, modesta dilige, iracunda contemne. (3) Quid erit suauius quam in illa turba summorum nobile protulisse iudicium, ubi tot patriciorum corda prouocantur ad gratiam, ubi bonum factum celebretur ore sapientum? nusquam maiore laude uirtus agitur, quam si recte Roma tractetur. quas diuitias aestimes aptiores quam in oculis senatus conscientiae pretiosam gerere puritatem et ante ipsum Libertatis gremium nullis uitiis esse captiuum? (4) Viderimus, reliqui fasces qua gloria censeantur: urbanus praesul dignitas est honorum. non patitur claritas illa committere, quod possit nobilis turba nescire. locatus in medium cunctorum ad se trahit aspectum et totius uitae iudicium promulgat fama populorum. haec te et animo concipere et rebus euidentibus explicare credibile apud nos faciunt studia litterarum, ubi cognouisti omne quod deceat et ad usum uitae gloriosae animum, doctorum nimirum institutione, formasti. (5) Fugiat ergo doctrina delictum. indocilis est animi ad uitia trahi: aedificatus libris locum non relinquit iniuriis, ubi in teneris annis adquiritur, quod matura aetate seruetur. ad tramitem recti hortentur te tuorum facta seniorum, ammoneat lectionis auctoritas, deinde iudicii nostri electio gloriosa, ut maiora sumere de nobis possis, cum te ea quae commisimus implere cognoueris. [3,12] XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX. (1) Amamus, patres conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate nascentes. publici enim decoris mater est mens regentis et quale fuerit dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum. facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam quam dissimilem sui princeps possit formare rem publicam. hinc est quod cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis, quia quicquid de uobis fama loquitur, nostris institutionibus applicatur. nam cum omnia celsa mereamini, nostram inuidiam tangit, si quid uobis fortasse defuerit. (2) Proinde, quod felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum praefecturae urbanae dignitate promouemus, ut et ille augeatur fascibus et uobis tanti iudicis minime subtrahatur ornatus. scitis enim saepe ex hac familia uiros enituisse praecipuos. recordamini prouecti auum praefecti dogmatis honore ditatum, cuius innoxiam facundiam fora mirata sunt. studuit uero, cum abundaret eloquio, sciens dicendi peritum debere esse puritate conspicuum. his meritis ad honorum celsa perductus, largitiones sacras protexit fida custodia, implens etiam doctrina quam susceperat magisterii dignitatem, ita in utroque laudatus, ut in singulis crederetur esse praecipuus. (3) Accedit etiam prouecti nobilissimus pater, qui comitiuae priuatarum infulas nullius calumniae acerbitate profanauit, qui affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta et, quod rarum uirtutis exemplum est, his egit temporibus continentem, quibus crimen auaritia non habebat. principis enim propositum facit aut neglegere iudices aut amare uirtutes. tot igitur originis documenta praemittens credamus bona de nobili: quia laudabilis uena seruat originem et fideliter posteris tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit. fauete ergo, patres conscripti, uestris dignitatibus consecrato, ut ad maiora uirtutum desideria concitetis quos nos munerum prouocamus exemplis. [3,13] XIII. SUNHIVADO V. S. THEODERICUS REX. (1) Laborum tuorum longa seruitia et exploratae fidei multa documenta hoc nobis iudicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc alienis moribus praeferaris et praestes prouinciae disciplinam, qui priuatus amasti continentiam. is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti hoc remedio laborantibus credidimus subuenire, si spectabilitatem tuam iuberemus ad finienda iurgia proficisci. (2) Unde nunc enitere, ut tam bono iudicio laudabili respondeas instituto, aptumque te nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti. intra prouinciam itaque Samnii si quod negotium Romano cum Gothis est aut Gotho emersit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies, nec permittimus discreto iure uiuere quos uno uoto uolumus uindicare. censebis ergo in commune, quae sunt amica iustitiae, quia nescit personas respicere qui meram cogitat aequitatem. [3,14] XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (1) Quamuis iudicio uestro credamus omnia facinora displicere, maxime a uobis confidimus exsecrandum quod matrimonii genialis impugnat affectum. quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Iulianus itaque nobis lacrimabili aditione conquestus est uxorem suam uel res a uestris hominibus iniusta usurpatione peruasas. unde si ueram petitionem supplicantis agnoscitis nec se rationabiliter pulsatus absoluit, in auctorem facti sine aliqua tarditate resecate. malum enim cum perseuerat, augetur, et remediale bonum est in peccatum accelerata correctio. [3,15] XV. THEODAHADO V. S. THEODERICUS REX. (1) Iniuuia quidem nostra est laesa iustitia, quia uiolationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostrae iussionis constat admissum. quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae iussionis reuerenda contemnat? ideoque illum, quem dudum ad uiri illustris Sonae iudicium decreuimus conuenire isque se inueterata calliditate subitraxit, examini uestro committimus audiendum, ut finem detis iurgio plectibili machinatione dilatato. praestate itaque audientiae curam, ut iustitiae uobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur uobis ambigua iurgiorum. [3,16] XVI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. (1) Firmum est iudicium cuius tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur ubi experimenta probabilia suffragantur. explorauimus efficaciam tuam per diuersos industriae gradus, sed uni parem meruisti gratiam, uariis actionibus aequaliter approbatus. (2) Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis deo auxiliante subiectas uicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas. unde perpende qualia de te uideamur habere iudicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus adquisitos. cara est principi gloria et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum uenisse sentit augmentum. (3) Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra iudicia. turbulenta non ames: auara declina, ut talem te iudicem prouincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat. desiderat uiros egregios coacta cladibus suis. effice ut uictam fuisse delectet. nihil tale sentiat, quale patiebatur, cum Romam quaereret. abscedat omnis de calamitate tristitia: serenetur tandem nubilus uultus. nunc illam gaudere conuenit, cum ad sua uota peruenit. [3,17] XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODERICUS REX. (1) Libenter parendum est Romanae consuetudini, cui estis post longa tempora restituti, quia ibi regressus est gratus, ubi prouectum uestros constat habuisse maiores. atque ideo in antiquam libertatem deo praestante reuocati uestimini moribus togatis, exuite barbariem, abicite mentium crudelitatem, quia sub aequitate nostri temporis non uos decet uiuere moribus alienis. (2) Proinde de necessitatibus uestris innata nobis mansuetudine cogitantes, quod feliciter dictum sit, spectabilem uirum Gemellum, uicarium praefectorum, fide nobis et industria comprobatum ad componendam prouinciam credidimus dirigendum: sperantes in nullo eum posse delinquere, qui nobis peccantes grauiter intellegit displicere. (3) Quapropter ordinationibus eius ex nostris iussionibus oboedite, quia eum credimus uobis profutura decernere. recipite paulatim iuridicos mores. non sit nouitas molesta, quae proba est. quid enim potest esse felicius quam homines de solis legibus confidere et casus reliquos non timere? iura publica certissima sunt humanae uitae solacia, infirmorum auxilia, potentum frena. (4) Amate unde et securitas uenit et conscientia proficit. gentilitas enim uiuit ad libitum: ubi magis mortem reperit propriam, qui potest habere quod placeat. uos iam securi ostentate diuitias: parentum bona longo situ recondita prodantur in lucem: quia tantum quis nobilior erit quantum et moribus probis et luculenta facultate reluxerit. (5) Ideo enim uobis uicarium praefecturae direximus, ut cum tanta dignitate et ciuilem uideamur regulam destinasse. fruemini quod tantum audiebatis. intellegite homines non tam corporea ui quam ratione praeferri et illos merito crescere qui possunt aliis iusta praestare. [3,18] XVIII. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. (1) Merentur bona, qui nostram uisi sunt elegisse clementiam, ut eos ueraciter iudicasse per augmenta propria possimus ostendere. quod si talibus uiris publica decet prospici largitate, quanto magis eos sua dignum est possidere, quod commune munus probatur esse iustitiae? (2) Spectabilis itaque Magnus, hostium conuersatione damnata quod natus est reminiscens, ad Romanum repatriauit imperium: cuius absentia contigisse dicitur ut eius potuisset perire substantia. atque ideo praesenti iussione sancimus, quatenus tam in agris quam mancipiis urbanis aut rusticis, uel quicquid sibi competens quolibet modo nunc amissum potuerit comprobare, sine aliqua recuperet tarditate, retinens ex nostra auctoritate dominii ius omne quod habuit: nec quaestionem eum de rebus sibi antiqua possessione competentibus uolumus sustinere, cui propositi nostri est etiam noua praestare. [3,19] XVIIII. COMMONITORIUM. DANIELI THEODERICUS REX. (1) Decet ut palatio nostro seruientibus iustis commodis consulamus, quia fructuosus esse debet publicus labor, ut, quamuis obsequia nobis gratuita iure debeantur, seruitia tamen per moderata compendia prouocemus. Et ideo artis tuae peritia delectati, quam in excauandis atque ornandis marmoribus diligenter exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante, dispensentur arcae quae in Rauennati urbe ad recondenda funera distrahuntur, quarum beneficio cadauera in supernis humata sunt, lugentium non parua consolatio, quando animae tantum de mundi conuersatione discedunt, corpora uero dulces quondam superstites non relinquunt. (2) Hinc quibusdam ueniunt dolores ad pretium, et miserabili sorte uotorum crescit mercantibus de humana morte compendium. ita tamen, ut non sit iniqua sub hac occasione taxatio, ne cogantur miseri inter acerba luctuum grauia plorare dispendia facultatum et nefanda deuotione constricti aut urgeantur patrimonia pro mortuis perdere aut dilecta corpora uilissimis foueis potius dolentes abicere. sit modus in uoluntate poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus facit. nam minus debet laedi, cui amplius pro pietatis officio uidetur imponi. [3,20] XX. TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODERICUS REX. (1) Inter gloriosas rei publicae curas, quas perpeti cogitatione deo auxiliante reuoluimus, cordi nostri est leuamen humilium, ut contra potentiam superborum nostrae pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quicquam apud nos audaciae, cuius est propositi superba calcare. (2) Castorii igitur flebili calamitate permoti, quem exitialis hactenus diuersorum pressit inuidia, occasionem praebuit salutaribus constitutis, ut plus ualeret nostrae pietatis auxilium quam iniqua calliditas improborum. atque ideo praesenti uobis auctoritate decernimus, ut, si praefectus uir magnificus Faustus ea quae Castorius possidebat uel titulis ingrauauit uel priuata usurpatione detinuit, mox ei praedium cum alio eiusdem meriti uobis imminentibus a peruasore reddatur, ut crudelibus damnis afflicto pietatis nostrae remedio consulamus. (3) Si quis autem in hac praesumptione medius inuenitur, ut ad ea quae iussa sunt idoneus nequeat reperiri, ad nos deducite uinculis illigatum, ut poena possit satisfieri cuius facultas non sufficit ultioni. tali igitur confusione iam iniquae mentis impetus conquiescat, ne non tam Castorium quam nostrum uotum persecutus esse uideatur. (4) Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium notus ille artifex nocere temptauerit, quinquaginta librarum auri multa protinus feriatur sitque maior cruciatibus poena respicere illaesum, quem uidere desiderauit afflictum. en factum quod cunctas protinus temperet ac corrigat potestates: praetorii praefectus bacchari non est in humilis laesione permissus et cui a nobis assurgitur, officiendi potestas miseris abrogatur. hinc omnes intellegant, quo amore delectemur aequitatis, ut et potentiam iudicum nostrorum uelimus imminuere, quatenus bona conscientiae possimus augere. [3,21] XXI. FAUSTO V. I. THEODERICUS REX. (1) Humanae consuetudinis mos est, ut uariata plus capiant et quamuis in usum habeantur eximia, fastidium praestet omne quod satiat. proinde sacris moenibus iugiter immoranti disponendae utilitatis propriae causa indutias tibi postulas debere concedi, non quod habitatio tam clara pertaedeat, sed quo dulcior fiat renouata regressio. atque ideo illustri magnitudini tuae secedendi ad prouinciam quattuor mensium indutias pietas nostra largitur: ita ut expletis eisdem ad penates proprios redire festines, quatenus habitatio Romana, quam multiplici uolumus densare conuentu, subtractis incolis terrarum opinatissima non rarescat. hoc etiam et uobis iudicamus aptissimum, quando senator Romanus alibi possit dolere tardatus. ubi enim illa gratia parentum? ubi tanta moenium possit respici pulchritudo? piaculi genus est absentem sibi Romam diutius facere, qui in ea possunt constitutis laribus habitare. [3,22] XXII. ARTEMIDORO V. I. THEODERICUS REX. (1) Congruit comitatum nostrum uiris nos decorare nobilibus, ut et illorum expleatur uotum et obsequium nostrum ornent merita personarum. proinde magnitudinem tuam ad conspectus nostros, quos tibi non ambigimus esse gratissimos, his oraculis euocamus, ut qui longa nobiscum aetate uersatus es, praesentiae nostrae dulcedine capiaris. festinat enim ad principem, qui uel solum potest uidere propitium: nam cui licet habere nostra colloquia, munera credit esse diuina. quapropter non tardamus desiderium, cuius optamus aspectum. uenire te gaudentem credimus, quem alacriter sustinemus. [3,23] XXIII. COLOSSEO V. I. COMITI THEODERICUS REX. (1) Iuuat probatis ordinanda mandare, siquidem et de talibus iudicium gaudet eligentis et eorum secura substantia est, quae committitur approbatis. nam ut optamus esse qui placeat, ita curamus ut qui placuerit enitescat. (2) Proinde prosperis initiatus auspiciis ad Sirmiensem Pannoniam, quondam sedem Gothorum, proficiscere inlustris cinguli dignitate praecinctus commissamque tibi prouinciam armis protege, iure compone, ut antiquos defensores recipere laeta possit, quae se nostris parentibus feliciter paruisse cognoscit. (3) Nosti qua te nobis conuersationis sinceritate commendes. sola tibi placendi uia est, si quae gerimus imiteris. aequitatem foue, innocentiam animi uirtute defende, ut inter nationum consuetudinem peruersam Gothorum possis demonstrare iustitiam: qui sic semper fuerunt in laudum medio constituti, ut et Romanorum prudentiam caperent et uirtutem gentium possiderent. remoue consuetudines abominanter inolitas: is uerbis ibi potius, non armis causa tractetur: non sit coniunctum negotium perdere cum perire: abiurator alieni furtum, non animam reddat: ne plus intentio ciuilis rapiat quam bella consumant: scuta in hostes erigant, non parentes. (4) Et ne quem forte ad mortem uideatur praecipitare paupertas, redde pro talibus gloriosum plane damnum, lecturus a nobis gratiae uberrimum fructum, si ciuile ibi potueris plantare propositum et nostris uere iudicibus dignum, si dispendium iudex subeat, ut uitam periturus adquirat. quapropter consuetudo nostra feris mentibus inseratur, donec truculentus animus belle uiuere consuescat. [3,24] XXIIII. UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (1) Institutum suum prouidentia nostra non deserit, cum subiectis semper intenta profutura disponit, ut ad maiorem deuotionem concitentur qui sui curam nos habuisse cognoscunt. (2) Hinc est quod Colosseo uiro illustri nomine uiribusque praepotenti gubernationem uestram defensionemque commisimus, ut qui suae multa dedit hactenus experimenta uirtutis, augeatur potius in futuris. atque ideo parientiam uestram saepius approbatam nunc quoque eidem praesenti monstrate, quatenus in his quae pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda praeceperit, deuotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat et ille integritatem propriae asserit mentis, qui iugibus persistit obsequiis. (3) Illud praeterea uos credidimus ammonendos, ut non in uos, sed in hostem saeuire cupiatis. res parua non uos ducat ad extrema discrimina: adquiescite iustitiae, qua mundus laetatur. (4) Cur ad monomachiam recurratis, qui uenalem iudicem non habetis? deponite ferrum, qui non habetis inimicum. pessime contra parentes erigitis brachium, pro quibus constat gloriose moriendum. quid opus est homini lingua, si causam manus agat armata? aut pax esse unde creditur, si sub ciuilitate pugnetur? imitamini certe Gothos nostros, qui foris proelia, intus norunt exercere modestiam. sic uos uolumus uiuere, quemadmodum parentes nostros cernitis domino praestante floruisse. [3,25] XXV. SIMEONIO V. C. COMITI THEODERICUS REX. (1) Amamus publicis actionibus personas inserere morum probitate conspicuas, ut per obsequia fidelium nobis crescat utilitatis augmentum. proinde sinceritatem animi tui per praeclara documenta noscentes siliquatici titulum, quem fidae dominicatus iure dederamus discussioni indictionis primae, secundae uel tertiae per prouinciam Dalmaticam, ordinatio tibi nostra committit: ut quolibet fraudis uestigio damnum publicum te fuerit explorante repertum, procul dubio nostris aerariis inferatur: quia non tantum lucra quaerimus, quantum mores subiectorum deprehendere festinamus. (2) Praeterea ferrarias praedictae Dalmatiae cuniculo te uenitatis iubemus inquirere, ubi rigorem ferri parturit terrena mollities et igne decoquitur, ut in duritiam transferatur. hinc auxiliante deo patriae defensio uenit: hinc agrorum utilitas procuratur et in usus humanae uitae multiplici commoditate porrigitur. auro ipsi imperat et seruire cogit locupletes pauperibus constanter armatis. conuenit itaque hanc speciem diligenti indagatione rimari, per quam et nobis generantur lucra et hostibus procurantur exitia. esto ergo de antefata discussione sollicitus et in publicis utilitatibus temperatus, ut nostrum rationabile compendium crescendi tibi procurare possit augmentum. [3,26] XXVI. OSUIN V. I. COMITI THEODERICUS REX. (1) Quamuis prudentiae tuae sit utilitati publicae deputatis ferre praesidium. tamen ammonitio nostra se cumulat, ut securius fiat. ubi se reuerentia nostrae iussionis accommodat. Simeonium itaque uirum clarissimum, cuius fides olim nobis est cognita uel deuotio comprobata, ad ordinationem siliquatici nec non ferrariarum ad prouinciam Dalmatiam nostra ordinatione direximus. cui expetita solacia non negetis, ut sublimitas tua nobis commendatior fiat, cum actibus se publicis praebere festinat. [3,27] XXVII. IOHANNI V. S. CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (1) Propositum est pietatis regiae locum iniustis odiis amputare et potestatis armatae supercilium cohibere reuerentia iussionum. infesta est siquidem humilibus superioris offensa, cum ad laudem trahitur, si uindicta de mediocribus adquiratur. proinde diu uaria persecutione iactatus ad pietatis nostrae remedia haud irrite conuolasti, asserens eminentissimam praefecturam tibimet esse terrori, ne priuata odia in te satiarentur per publicam disciplinam. (2) Sed nos, qui donatas dignitates iustitiae parere cupimus, non dolori, contra illicitas praesumptiones nostra te tuitione uallamus, ut regiae maiestatis obiectu feruentium furor animorum in suis cautibus elidatur et de se magis poenam sumat proteruia, dum cohibetur innoxia. tamdiu enim iudex dicitur, quamdiu et iustus putatur, quia nomen, quod ab aequitate sumitur, per superbiam non tenetur. (3) Restat nunc, ut assumptum impleas consularitatis officium et te utilitatibus publicis, quas tuos egisse constiterit decessores, sedulus ac deuotus impendas quantumque a nobis protegeris, tantum modestiae parere festines. nam si gaudio perfrueris, quod a laesione tua praefectos praetorio remotos esse cognoscis, qui sub illo esse monstraris, quid te male agentem passurum esse cognoscis? [3,28] XXVIII. CASSIODORO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. (1) Gratus nobis est eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud nos probati sunt studere uirtuti. proinde magnitudinem tuam glorioso nobis seruitio probatam ad comitatum iussis praesentibus euocamus, ut et ornatus de te regalibus crescat obsequiis et tu nostris conspectibus augearis. (2) Conuenit enim te etiam requiri, qui nostra fecisti eximie tempora praedicari. ornasti de conscientiae integritate palatia: dedisti populis altam quietem. hinc omnibus factus notior, quia qui uoluit te positum in potestate nesciuit: praesentati autem tribunalibus iudicem sine damni aliquo terrore uiderunt: pretiosior factus cunctis, quia nullo praemio uendebaris. quis talem non desideret uidere, cui nos publice constat gratiam rettulisse? nam qui alterum reprimere conati sumus, te etiam palatio teste laudauimus. tende gradus, accelera festinus aduentum. alacrem uenire conuenit, qui se a principe sustineri posse cognoscit. [3,29] XXVIIII. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (1) Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis quaestum et illud bonis principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? hoc sunt enim regia dona, quod semina: sparsa in segetem coalescunt, in unum coacta depereunt. optamus ergo munera multis collata diuidere, ut possint ubique nostra beneficia pullulare. (2) Atque ideo uiri illustris et magnifici patricii Paulini actorum supplicatione suscepta, quae habetur in subditis, horrea longi temporis uetustate destructa, quibus illud atque illud uocabulum praefixit antiquitas, si nunc usui publico minime necessaria esse monstrantur nec aliqua ibidem est species quae ad fiscum pertinet congregata, praefato uiro cum omnibus ad se pertinentibus absoluta liberalitate concedimus, ut aedificandi et ad posteros transmittendi assumpta licentia suis utilitatibus profutura disponat, quia confert magis rei publicae munus quisquis diruta maluerit suscipere reparanda, in ea praesertim urbe, ubi cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot decora moenium deformis appareat ruina saxorum. in aliis quippe ciuitatibus minus nitentia sustinentur: in ea uero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi principaliter ore laudatur. [3,30] XXX. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (1) Romanae ciuitatis cura nostris sensibus semper inuigilat. quid est enim dignius, quod tractare debeamus, quam eius reparationem exigere, quae ornatum constat nostrae rei publicae continere? proinde illustris sublimitas tua spectabilem uirum Iohannem nos direxisse cognoscat propter splendidas Romanae cloacas ciuitatis, quae tantum uisentibus conferunt stuporem, ut aliarum ciuitatum possint miracula superare. (2) Videas illic fluuios quasi montibus concauis clausos per ingentia signina decurrere: uideas structis nauibus per aquas rapidas non minima sollicitudine nauigari, ne praecipitato torrenti marina possint naufragia sustinere. hinc, Roma, singularis quanta in te sit potest colligi magnitudo. quae enim urbium audeat tuis culminibus contendere, quando nec ima tua possunt similitudinem reperire? et ideo supra dicto Iohanni officii uestri solacia uos praebere censemus, quoniam ordinationes nostras publicas uolumus implere personas, priuatas manus amouentes, quae audacius merguntur illicitis. [3,31] XXXI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (1) Quamuis uniuersae rei publicae nostrae infatigabilem curam desideremus impendere et deo fauente ad statum studeamus pristinum cuncta reuocare, tamen Romanae ciuitatis sollicitiora nos augmenta constringunt, ubi quicquid decoris impenditur, generalibus gaudiis exhibetur. peruenit itaque ad nostram conscientiam suggestione multorum, quae praua non potest dissimulare commissa, plura in praeiudicio urbis Romanae detestabiles praesumptores assumere, ut cui nos summum adhibere desideramus studium, dolum patiatur iniustum. (2) Quapropter ordinationes nostras ad uestram facimus notitiam peruenire, quibus amplius credimus ciuitatis uestrae dispendia displicere. dicitur ergo commodi cura priuati aquam formarum, quam summo deceret studio communiri, ad aquae molas exercendas uel hortos rigandos fuisse deriuatam: turpe et miserabile hoc in illa urbe fieri, quod per agros uix deceret assumi. (3) Et quia non possumus admissi qualitatem ultra iura corrigere, ne, dum fabricis prodesse uolumus, legum culmina destruamus, si huius nefandissimae rei dominus tricennii praescriptione munitur, accepto pretio competenti suum uendat errorem, ut, quod laesionem publicis praestat fabricis, non praesumatur ulterius, ne quod nunc sub largitate corrigimus, postea seuerissime uindicemus. (4) Si uero tale aliquid moderna praesumptione temptatum est, sine dubitatione tollatur. unius enim desiderio praua generalis debet utilitas anteferri, cui uel in causis iustis raro poterit obuiari. mancipia uero formarum seruitio principum prouisione deputata in priuatorum cognouimus transisse dominium. aes praeterea, non minimum pondus, et quod est facillimum direptioni, mollissimum plumbum, de ornatu moenium referuntur esse sublata, quae auctores suos saeculis consecrarunt. aes enim Ionos Thessaliae rex, plumbum Mida regnator Phrygiae reppererunt. et quam miserum est, ut unde famam prouidentiae alii susceperunt, nos opinionem neglegentiae incurrisse uideamur? templa etiam et loca publica, quae petentibus multis ad reparationem contulimus, subuersioni fuisse potius mancipata. (5) Et quoniam malarum rerum emendatio nos delectat, ne concessa uideatur ex taciturnitate licentia, Iohannem uirum spectabilem electum nostra iustitia ad haec, quae supra memorauimus, direximus inquirenda, ut cuncta suo ordine discussa nobis relationis obsequio lucidentur, quatenus, quid de singulis rebus aut de praesumptoribus earum fieri oporteat, more nostrae iustitiae censeamus. adhibete nunc studia, praestate solacia, ut inquisitionem, quam debueratis petere, grata uideamini mente complere. [3,32] XXXII. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. (1) Constat apud nos fidelium non perire seruitia, sed in tristibus impensa recipere in meliore fortuna. Arelatensibus itaque, qui nostris partibus perdurantes gloriosae obsidionis penuriam pertulerunt, per indictionem quartam fiscalia tributa nostra relaxat humanitas, ita ut futuro tempore ad solitam redeant functionem, quatenus et nos bene meritis uicissitudinem reddidisse uideamur et ab illis, cum res poposcerit, solita deuotio non negetur. (2) Satientur in libertate qui pro nobis in angustiis esurire maluerunt: sint laeti qui tristitiam fideliter pertulerunt. non decet statim de tributis esse sollicitum, qui casum uix potuit declinare postremum. a quietis ista, non obsessis inquirimus. quid enim a domino agri exigas, quem eum non coluisse cognoscas? pretiosum uectigal iam nobis dederunt fidei suae. iniustum est ut uiles pecunias exigantur qui gloriosas conscientias obtulerunt. [3,33] XXXIII. ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (1) Gratum nobis est uota nostra circa sacri ordinis augmenta proficere. laetamur tales uiros emergere, qui senatoria mereantur luce radiare, ut laude conspicuis deferatur gratia dignitatis. curia namque disciplinis ueterum patet: nec ei iudicari potest extraneus, qui bonarum artium est alumnus. atque ideo illustris magnificentia tua in clarissimo Armentario atque Superbo eius filio ea faciat exhiberi, quae circa referendos curiae cana dictat antiquitas. (2) Hic est enim praefatus Armentarius, qui et parentum bono et suo nobis commendatur ingenio, exigens meritis quam sperat precibus dignitatem. nam quid dignius, si et senatorio uestiatur honore togata professio, ut in illa turba doctorum audeat liberam proferre sententiam, nec frenetur imperitiae terrore, quem hortantur ad uocem iura facundiae? (3) Gloriosa est denique scientia litterarum, quia quod primum est in homine, mores purgat: quod secundum, uerborum gratiam sumministrat: ita utroque beneficio mirabilis ornat et tacitos et loquentes. ducantur ergo ad penetralia Libertatis laudati merito suo, ornati nostro iudicio, habituri sine dubio gratissimum senatum, quorum ars est facere de irato beniuolum, de suspecto placatum, de austero mitem, de aduersante propitium. quid ergo patribus imponere non possit, qui flectere animum iudicantis eualuit? [3,34] XXXIIII. MASSILIENSIBUS THEODERICUS REX. (1) Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad ordinationem uestram defensionemque dirigere, ut et prouincialium ratio subleuetur et utilitas publica bonis praesidentibus augeatur. (2) Proinde comitem Marabadum nobis aequitate compertum ad Massiliensem ciuitatem credidimus dirigendum, ut quicquid ad securitatem uel ciuilitatem uestram pertinet, deo iuuante perficiat memorque gratiae nostrae curam possit habere iustitiae, minoribus solacium ferat, insolentibus seueritatem suae districtionis obiciat, nullum denique opprimi iniqua praesumptione patiatur, sed omnes cogat ad iustum, unde semper floret imperium. (3) Quapropter designato uiro in his, quae uobis pro publica utilitate praeceperit, libentibus animis oboedite, ut fides uestra, quae iam prioribus monstratur exemplis, subsequentibus quoque declaretur indiciis, quia gratius est obsequium quod deuotione perpeti custoditur. nos autem reddere cogitamus locum uicissitudini, qui impensa seruitia non possumus obliuisci. [3,35] XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (1) Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam, quia inconcussum esse debet principis uotum nec pro studio malignorum conuelli, quod nostra noscitur praeceptione firmari. atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid ex nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pittacium constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere, nec a quoquam metuas irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem. [3,36] XXXVI. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX. (1) Pietatis nostrae propositum est miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praeiudicium. proinde Firminus contra magnificum uirum patricium Venantium se dicit habere negotium et frequenter ab eo eius propositiones fuisse contemptas. (2) Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum uelle creditur quod posse iudicatur, antefatum seruata reuerentia a te praecipimus ammoneri, ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro iudices eius intentionibus ualeat praebere responsum: actor hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum uirum habuerit falsitatis euentum. [3,37] XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODERICUS REX. (1) Si in alienis causis beatitudinem tuam conuenit adhiberi, ut per uos iurgantium strepitus conquiescat, quanto magis ad uos remitti debet quod uos spectat auctores? atque ideo sanctitas uestra a Germano nos aditos flebili allegatione cognoscat, qui se filium legitimum asserit quondam Thomatis, dicens partem facultatis patris sui a uobis detineri sibimet legibus competentem. (2) Quae petitio si ueritate fulcitur et genitoris eius substantiam probatis iure competere supplicanti, considerata iustitia, quam monetis, sine obseruationis longae dispendio debita tribuantur, quoniam causarum uestrarum qualitas uobis debet iudicibus terminari, a quo expectanda est magis quam uobis. imponenda iustitia. quod si hanc causam sub aequitate uestrum minime definit arbitrium, noueritis supplicis querelam ad nostram audientiam perducendam. uos enim docetis uoces pauperum non debere neglegi, quas potest iustitia comitari. [3,38] XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (1) Quamuis pietatis nostrae constet esse uotum, ut ubique ciuilia, ubique moderata peragantur, maxime tamen optamus bene geri in regionibus Gallicanis, ubi et recens uastatio non portat iniuriam et ipsa initia bene plantare debent nostri nominis famam. principis siquidem opinionem longe lateque disseminat subiectorum custodita securitas, et ubi exercitus dirigitur, non grauandi, sed defendendi potius existimentur. (2) Atque ideo praesenti auctoritate delegamus, ut in Auinione, qua resides, nulla fieri uiolenta patiaris. uiuat noster exercitus ciuiliter cum Romanis: prosit eis destinata defensio nec aliquid illos a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione liberari. [3,39] XXXVIIII. FELICI V. I. CONSULI THEODERICUS REX. (1) Aequitatis ratio persuadet, ut exercentibus laetitiam publicam consuetudinem seruemus antiquam, praesertim a consule uenientem, cuius constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari, ne uideatur aliud dignitas promittere et aliud senatorem uelle complere. quocirca sub opinione munifici parcum non decet inueniri, quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas. (2) Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat illa sibi uestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege. proinde si nullo mendacio asserta uitiantur, sublimitatem uestram sequi conuenit uetustatem, quae suo quodam priuilegio uelut debita quae donantur exposcit. nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri. [3,40] XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (1) Quamuis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret et diuersas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia uestrae utilitatis aspeximus, quoniam apud conscientiam nostram laesionis genus est profutura tardare nec possumus aestimare iucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum. nam aegrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur. (2) Vobis itaque hostili feritate uastatis pro qualitate laesionis per indictionem quartam relaxatam agnoscite tributariam functionem, quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. ita tamen ut de illis, quae constat intacta, exercituales iuuentur expensae: quia in totum deuotio deserere non debet quos pro se laborare cognoscit. inualidus est siquidem ieiunus defensor nec animus ministrat audaciam, cum uirtus corporeo fuerit robore destituta. [3,41] XLI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. (1) Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia diuisum onus sub communione subiectos certum est non grauare: pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa uniuersos incluserit. (2) Tritici itaque speciem, quam ob exercituales expensas nostra prouidentia de Italia destinauit, ne fatigata prouincia huius praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam. (3) Quapropter iubemus ut studium deuehendi supradictae speciei commune subeatur, quatenus celeriter possit fieri, quod uniuersitatis studio uidetur assumi. [3,42] XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (1) Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subiectos, quoniam supplicationem praecedit humanitas et miro modo posteriora fiunt uota quam praestita. nuper siquidem moti iustitia iusseramus, ut pars aliqua illaesa prouinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret. (2) Sed quia licet principem semper humaniora censere, dum uarietatis non habet uitium, quod pro beneficio fuerit immutatum, sed ut nec minima possessores illatione grauarentur, ex Italia destinauimus exercituales expensas, ut ad defensionem uestram directus exercitus nostris humanitatibus aleretur solumque auxilium prouinciae de tam magna congregatione sentirent. (3) Ducibus etiam ac praepositis sufficientem transmisimus pecuniae quantitatem, ut eorum praebendae, quae non potuerunt conuehi, ibi debuissent sine alicuius dispendio comparari, quia delectui uestro nec illa uolumus imponere, quae uos potuistis, ut arbitramur, offerre. [3,43] XLIII. UNIGIS SPATHARIO THEODERICUS REX. (1) Delectamur iure Romano uiuere quos armis cupimus uindicare, nec minor nobis est cura rerum moralium quam potest esse bellorum. quid enim proficit barbaros remouisse confusos, nisi uiuatur ex legibus? (2) Quapropter cum deo propitio Gallias exercitus noster intrauit, si qua mancipia seruitium declinantia ad alios se, quam quibus uidebantur competere, contulerunt, prioribus dominis iubemus sine aliqua dubietate restitui, quia confundi non decent iura imperante iustitia nec potest abiecto fauere seruitio libertatis defensor. (3) Aliorum forte regum proelia captarum ciuitatum aut praedas appetunt aut ruinas: nobis propositum est deo iuuante sic uincere, ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius adquisisse. [3,44] XLIIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS THEODERICUS REX. (1) Quamuis primum sit laesos incolas refouere et in hominibus magis signum pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra coniungit, ut et largitatis remedio ciuibus consulamus et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus. sic enim fiet, ut fortuna urbis, quae in ciuibus erigitur, fabricarum quoque decore monstretur. (2) Pro reparatione itaque murorum Arelatensium uel turrium uetustarum certam pecuniae direximus quantitatem. (3) Victualia quoque, quae uestras releuare uideantur expensas, fecimus praeparari, ut uobis destinentur, cum tempus nauigationis arriserit. releuate nunc animos et de nostra promissione recreati futurae copiae spem tenentes diuino fauore habetote fiduciam, quia non minus est quod nostris uerbis quam quod horreis continetur. [3,45] XLV. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX. (1) Iustitiae nostrae conuenit, ut de indultis beneficiis calumnias fieri non sinamus, et quicquid praua interpretatione tegitur, fugata mendacii nube reuelemus. defensores itaque sacrosanctae ecclesiae Romanae conquesti sunt beatae recordationis quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab Eufraxio acolutho instrumentis factis sollemniter comparasse, quam per annorum longa curricula ecclesiam Romanam quieto iure suggerunt possedisse et in usus alios transtulisse securitate dominii. (2) Nunc autem existere Samareae superstitionis improba fronte duratum, qui synagogam ibidem fuisse iniquis conatibus mentiatur, cum ad humanos usus habitacula longe aliter formata doceantur, quam potest esse memorata constructio. quapropter magnitudo tua conscientiae suae probata iustitia causam diligenti examinatione discutiat et, si uera cognouerit quae ueniunt in querelam, considerata aequitate definiat. nam si humanis actibus sunt calumniae summouendae, quanto magis emendanda credimus quae contumeliam diuinitatis tangere iudicamus! [3,46] XLVI. ADEODATO THEODERICUS REX. (1) Materia est gloriae principalis delinquentis reatus, qua nisi culparum occasiones esnergerent, locum pietas non haberet. quid enim salubris ordinatio gerat, si morum probitas cuncta componat? arida siccitas beneficium madentis pluuiae exoptat. salutiferis medentium manibus nisi infirma ualitudo non indiget. sic dum imbecillitati succumbitur, conuenienter remedia tribuuntur. quapropter casibus asperis praestandum est sub iustitiae laude moderamen, ut nec uindictam sinamus superare peccata nec culpam insultare patiamur legibus impunitam. (2) Datis itaque precibus allegasti uiri spectabilis Venantii Lucaniae at Bruttiorum praesulis odiorum te acerbitate compressum, custodiae longo situ laborantem, in confessionem raptus adultae puellae Valerianae fuisse compulsum, ut gratius fuerit spem citae mortis expetere quam tormentorum crudelia sustinere. inter supremas enim angustias anhelantis uotum est perire quam uiuere, quia detestabilis sensus poenarum excludit dulcissimae salutis affectum. illud etiam, quod minime iustitia pateretur, adiciens defensorum tibi patrocinia saepius postulanti fuisse subtracta, cum aduersarii florentes ingenio etiam innocentem te possent legum laqueis obligare. (3) Quae supplicatio cum efficaciter animum nostrae pietatis intraret paulatimque ad misericordiae iura deflecteret, occurrit Bruttiorum praesulis missa relatio, quae priuatam allegationem tragoediae suae uoce compressit, negando credi contra fidem publicam fallaciter supplicanti. (4) Ideoque asperitatem poenae nostra lenitate mollimus, statuentes ut ex die prolati oraculi sex mensium patiaris exilium, ita ut nulli post constituta nostra sub qualibet interpretatione tibi liceat obicere crimen infamiae, quando fas est principi maculosas notas uitiatae opinionis abstergere, sed hoc exacto tempore patriae rebusque omnibus reformatus, ius tibi sit liberum omne quod primitus, quia nulla te ingemiscere probri adustione censemus, quem temporali uolumus exilio detineri: poenam trium librarum auri nihilominus comminantes, si quis aut obuiando aut aliter intellegendo praesens nostrum uiolare temptauerit constitutum. (5) Sed quoniam haec statuta ad innocentes nolumus usque protendi, ne sua cuique minime uideatur ignorantia profuisse, praesenti auctoritate eos a formidine liberamus, quos utpote nescientes in eadem causa quolibet loco uel tempore interfuisse constiterit. similis enim uidetur absentis, qui conscientiam non habet criminosi. [3,47] XLVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. (1) In partem pietatis recidit mitigata districtio et sub beneficio punit qui poenam debitam considerata moderatione palpauerit. Iouinum curialem, quem corrector Lucaniae Bruttiorumque humani nobis suggerit sanguinis effusione pollutum (ob hoc cum mutuae contentionis ardoribus excitatus rixam uerborum usque ad nefarium collegae deduxit in ritum, sed conscius facti sui intra ecclesiae saepta refugiens declinare se credidit praescriptam legibus ultionem) Vulcanae insulae perpetua relegatione damnamus, ut et sacrato templo reuerentiam habuisse uideamur nec uindictam criminosus euadat in totum, qui innocenti non credidit esse parcendum. (2) Careat proinde patrio foco cum exitiabili uicturus incendio, ubi uiscera terrae non deficiunt, cum tot saeculis iugiter consumantur. flamma siquidem ista terrena, quae alicuius corporis imminutione nutritur, si non absumit, extinguitur: ardet continue inter undas medias montis quantitas indefecta nec imminuit, quod resolui posse sentitur: scilicet quia naturae inextricabilis potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi uorax ignis ademerit. nam quemadmodum saxa incolumia permanerent, si semper inadiuuata decoquerent? (3) Potentia siquidem diuina sic de contrariis rebus miraculum facit esse perpetuum, ut palam consumpta occultissimis instauret augmentis, quae uult temporibus stare diuturnis. uerum cum et alii montes motibus uaporatis exaestuent, nullus simili appellatione censetur: aestimandum, quia grauius succenditur, qui Vulcani nomine nuncupatur. (4) Mittatur ergo reus capitis in locum praedictum uiuus: careat quo utimur mundo, de quo alterum crudeliter fugauit exitio, quando superstes recipit quod euentu mortis inflixit: salamandrae secuturus exemplum, quae plerumque degit in ignibus. tanto enim naturali frigore constringitur, ut flammis ardentibus temperetur. subtile ac paruum animal, lumbricis associum, flauo colore uestitum. uitam praestat soli, quae mortalia cuncta consumit. (5) Memorant autem aeui pristini seruatores hanc insulam ante aliquot annos undarum rupto terrore imitus erupisse, cum Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem ueneno secum ipse pugnauit, ne tantus dux ad Romanorum ludibria perueniret. plus inde mirabile, ut mons tanta flammarum congregatione succensus marinis fluctibus haberetur absconditus et ardor ibi indesinenter uiueret, quem tanta unda uidebatur obruere. [3,48] XLVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS CIRCA VERRUCAS CASTELLUM CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (1) Laetitia debet esse cunctorum prouida iussio dominantum, quando illud, quod uos debuistis expetere, nos uidetis offerre. quid est enim gratius quam humanis rebus cautelam semper adhibere, quae aut fit necessaria aut non grauat esse superfluam? et ideo Leodefrido saioni nostro praesenti delegauimus iussione, ut eius instantia in Verruca castello uobis domicilia construatis, quod a positione sui congruum nomen accepit. (2) Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qui proceris lateribus, siluis erasus, totus mons quasi una turris efficitur, cuius ima graciliora sunt quam cacumina et in mollissimi fungi modo supernus extenditur, cum in inferiore parte tenuetur. agger sine pugna, obsessio secura, ubi nec aduersarius quicquam praesumat nec inclusus aliquid expauescat. huic Athesis inter fluuios honorus amoeni gurgitis puritate praeterfluit causam praestans muniminis et decoris: castrum paene in mundo singulare, tenens claustra prouinciae, quod ideo magis probatur esse praecipuum, quia feris gentibus constat obiectum. (3) Hoc opinabile munimen, mirabilem securitatem cui desiderium non sit habitare, quam uel externos delectat inuisere? et quamquam deo iuuante nostris temporibus prouinciam securam credamus, tamen prudentiae nihilominus est cauere etiam quae non putantur emergere. (4) Munitio coaptanda semper in otio est, qua tunc male quaeritur, quando necessaria iudicatur. mergi, quibus nomen ex facto est, cohabitatores piscium, aquatiles uolucres futuras tempestates naturaliter praeuidentes sicca petunt, stagna derelinquunt. delphini fluctus pelagi metuentes uadosis litoribus immorantur. echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae deliciae diuitis maris, dum futuras tempestates agnouerint, loca mutare cupientes, quia illis pro leuitate corporis nandi nulla fiducia est, lapillos, quibus pares possunt esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati scopulos petunt, quos fluctibus uexandos esse non credunt. (5) Aues ipsae aduentu hiemis patrias mutant. ferae pro qualitate temporis cubilia quaerunt. hominum sollicitudo non debet prouidere quod potest in aduersitate requirere? non est in mundo unum: humanae res mutabilitate quatiuntur. et ideo prouidentia dicitur, ut quae sunt futura tractentur. [3,49] XLVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS CATINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX. (1) Optabilis nobis est et grata deuotio, quae bonam praecesserit iussionem, et merito acceptum redditur, si quid, quod possumus imperare, poscatur. felicitas enim regnantis est famulantes amare quod expedit, quando labor nobis cogitationis aufertur, dum subiecti sibi profutura disponunt. (2) Atque ideo suggestionis uestrae tenore comperto, quam caritate ciuica in communiendis moenibus suscepistis, absolutam huius rei uobis censemus esse licentiam: nec quicquam de hac re uereamini, unde gratiae nostrae expectare praemia mox debetis. uestra enim munitio nostra est nihilominus fortitudo: et quicquid uos ab incerto eripit, famam nostrae defensionis extendit. (3) Saxa ergo, quae suggeritis de amphitheatro longa uetustate collapsa nec aliquid ornatui publico iam prodesse nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam uobis eorum in usus dumtaxat publicos damus, ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse, si iaceat. quocirca perficite confidenter, quicquid cautio ad munimen, quicquid ornatus expetit ad decorem, tantum nobis scituri gratum fore quod facitis, quantum exinde gratia uestrae se ciuitatis extulerit. [3,50] L. PROVINCIAL1BUS NORICIS THEODERICUS REX. (1) Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem iuuat et accipientem pro temporis necessitate laetificat. nam quis putare possit onus, ubi magis meretur in commutatione compendium? (2) Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alamannorum boues, qui uidentur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari uobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad laborem, ut et illorum profectio sanioribus animalibus adiuuetur et uestri agri armentis grandioribus instruantur. (3) Ita fit ut illi adquirant uiribus robustos, uos forma conspicuos et, quod raro solet emergere, in una mercatione utrique uideamini desiderata compendia percepisse. [3,51] LI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. (1) Quantum histrionibus rara constantia honestumque uotum, tanto pretiosior est, cum in eis probabilis monstratur affectus. carum est enim homini repperisse, ubi aliquid se laudabile non putauerat inuenire. dudum siquidem Thomati aurigae ex Orientis partibus aduenienti annonas rationabiles consideratio nostra largita est, donec eius artem probaremus et animum. sed quoniam in hoc agone primatum noscitur obtinere eiusque uoluntas patria derelicta nostri sedes fouere delegit imperii, menstrua eum duximus largitate solidandum, ne adhuc ambiguum redderemus, quem Italiae dominatum elegisse cognouimus. (2) Is enim frequenter uictor per diuersorum ora uolitauit, plus uectus fauore quam curribus. suscepit partem populi protinus inclinatam et quos ipse fecerat tristes, laborauit iterum reddere laetiores, modo agitatores arte superans, modo equorum uelocitate transcendens. frequentia palmarum eum faciebat dici maleficum, inter quos magnum praeconium uidetur esse ad talia crimina peruenire. necesse est enim ad peruersitatem magicam referri, quando uictoria equorum meritis non potest applicari. (3) Spectaculum expellens grauissimos mores, inuitans leuissimas contentiones, euacuator honestatis, fons irriguus iurgiorum, quod uetustas quidem habuit sacrum, sed contentiosa posteritas fecit ease ludibrium. primus enim hoc apud Elidem Asiae ciuitatem Oenomaus fertur edidisse: quod post Romulus in raptu Sabinarum necdum fundatis aedificiis ruraliter ostentauit Italiae. (4) Sed mundi dominus ad potentiam suam opus extollens mirandam etiam Romanis fabricam in uallem Murciam tetendit Augustus, ut immensa moles firmiter praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum indicia clauderentur. bis sena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. haec ab hermulis funibus demissis subita aequalitate panduntur, docentes totum illic, ut putabant, consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari. (5) Colores autem in uicem temporum quadrifaria diuisione funduntur: prasinus uirenti uerno, uenetus nubilae hiemi, russeus aestati flammeae, albus pruinoso autumno dicatus est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer signaretur. sic factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita imaginatione luderentur. (6) Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est. equi desultorii, per quos circensium ministri missus denuntiant exituros, luciferi praecursorias uelocitates imitantur. sic accidit ut, dum se colere putarent astra, religionem suam ludicra similitudine profanarent. (7) Alba linea non longe ab ostiis in utrumque podium quasi regula directa perducitur, ut quadrigis progredientibus inde certamen oriretur, ne, dum se praepropere conantur elidere, spectandi uoluptatem uiderentur populis abrogare. septem metis certamen omne peragitur in similitudinem hebdomadis reciprocae. ipsae uero metae secundum zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad instar solis quadrigae celeres peruagantur. (8) Eoae Orientis et Occidentis terminos designant. euripus marie uitrei reddit imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas influunt. obeliscorum quoque prolixitates ad caeli altitudinem subleuantur, sed potior Soli, inferior Lunae dicatus est, ubi sacra priscorum Chaldaeicis signis quasi litteris indicantur. spina infelicium captiuorum sortem designat, ubi duces Romanorum supra dorsa hostium ambulantes laborum suorum gaudia perceperunt. (9) Mappa uero, quae signum uidetur dare circensibus, tali casu fluxit in morem. cum Nero prandium protenderet et celeritatem, ut assolet, auidus spectandi populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati. hinc tractum est, ut ostensa mappa certa uideatur esse promissio circensium futurorum. (10) Circus a circuitu dicitur, circenses quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem rudem, quae necdum spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et flumina locis uirentibus agerentur. nec uacat quod XXIIII missibus condicio huius certaminis expeditur, profecto ut diei noctisque horae tali numero clauderentur. nec illud putetur irritum quod metarum circuitus ouorum ereptionibus exprimatur, quando actus ipse multis superstitionibus grauidus oui exemplo geniturum se aliqua profiteretur. et ideo datur intellegi uolitantes atque inconstantissimos inde mores nasci, quos auium matribus aptauerunt. (11) Cetera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia uideantur ad causas singulas pertinere. hoc tamen dicimus omnimodis stupendum, quod illic supra cetera spectacula feruor animorum inconsulta grauitate rapiatur. transit prasinus, pars populi maeret: praecedit uenetus et ocius turba ciuitatis affligitur. nihil proficientes feruenter insultant: nihil patientes grauiter uulnerantur et ad inanes contentiones sic disceditur, tamquam de statu periclitantis patriae laboretur. (12) Quod merito creditur dicatum numerosae superstitioni, ubi ab honestis moribus sic constat excedi. haec nos fouemus necessitate imminentium populorum, quibus uotum est ad talia conuenire, dum cogitationes serias delectantur abicere. (13) Paucos enim ratio capit, raros probabilis oblectat intentio: ad illud potius turba ducitur, quod ad remissionem curarum constat inuentum. nam quicquid aestimat uoluptuosum, hoe et ad beatitudinem temporum iudicat applicandum. quapropter largiamur expensas, non semper ex iudicio demus. expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere. [3,52] LII. CONSULARI V. I. THEODERICUS REX. (1) Sicut inuidiosa nimis interpellantium suggestione comperimus, inter Leontium atque Paschasium spectabiles uiros finalis orta contentio est, ita ut terminos casarum suarum non legibus, sed uiribus crederent uindicandos. unde miramur tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus aut iugis montium aut fluminum ripis aut arcaturis constructis aliisque signis euidentibus constat esse definitum. (2) Quid isti facerent, si in Aegyptiacis partibus possiderent, ubi Nili fluminis superueniente diluuio indicia finium uastissimus gurges abradit et indiscreta terrae facies redditur, ubi omnia limus tegere comprobatur? quapropter nec tunc ad arma concurrere debuissent, si excitata lis nulla satisfactione superata discederet. hoc enim per geometricas formas et gromaticam disciplinam ita diligenter agnoscitur, quemadmodum litteris omnia sermo conclusus est. (3) Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis acutissimum atque sollicitum, Chaldaei primum inuenisse memorantur, qui rationem ipsius disciplinae generaliter colligentes et in astronomicis rebus et in musicis et in mechanicis et in architectis et in medicinam et ad artem logisticam, uel quicquid potest formis generalibus contineri, aptam esse docuerunt, ut sine ea nihil horum possit ad agnitionem uerissimam peruenire. (4) Hanc post Aegyptii, non dissimiliter animi calore feruentes, propter augmenta Nilotica, quae singulis annis uotiua inundatione patiuntur, ad dimensionem terrae et recuperandas formas finium transtulerunt, ut fieret arte distinctum, quod litigiosae confusioni uidebatur obnoxium. (5) Quapropter agrimensorem peritissimum, cui ab arte nomen est, uestra nihilominus adhibeat magnitudo, ut iam omnia, quae manifesta ratione distincta sunt, per euidentia debeat documenta monstrare. nam si hoc egit illa disciplina mirabilis, ut indeterminatos agros ratione certa distingueret, quanto magis iste monstrare debet omnia, quae iam probantur suis finibus terminata? (6) Augusti siquidem temporibus orbis Romanus agris diuisus censuque descriptus est, ut possessio sua nulli haberetur incerta, quam pro tributorum susceperat quantitate soluenda. (7) Hoc auctor Heron metricus redegit ad dogma conscriptum, quatenus studiosus legendo possit agnoscere, quod deberet oculis absolute monstrare. uideant artis huius periti, quid de ipsis publica sentit auctoritas. nam disciplinae illae toto orbe celebratae non habent hunc honorem. arithmeticam indicas, auditoriis uacat. geometria, cum tantum de caelestibus disputat, tantum studiosis exponitur. astronomia et musica discuntur ad scientiam solam. (8) Agrimensori uero finium lis orta committitur, ut contentionum proteruitas abscidatur. iudex est utique artis suae, forum ipsius agri deserti sunt: fanaticum credis, quem tortuosis semitibus ambulare conspexeris. indicia siquidem rerum inter siluas asperas et dumeta perquirit, non ambulat iure communi, uia illi est lectio sua, ostendit quod dicit, probat quod didicit, gressibus suis concertantium iura discernit et more uastissimi fluminis aliis spatia tollit, aliis rura concedit. (9) Quapropter auctoritate nostra suffulti talem eligite, post quem partes erubescant impudenti fronte litigare, quatenus possessorum iura confusa esse non debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam. [3,53] LIII. APRONIANO ILLUSTRI VIRO COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (1) Magnitudinis uestrae relatione comperimus aquilegum Romam uenisse de partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper excolitur, qui aridis locis aquas dare possit imatiles, ut beneficio suo habitari faciat loca nimia sterilitate siccata. (2) Hoc nobis gratum fuisse cognoscere, quatenus industria illa maiorum libris exposita nostris temporibus uenerit approbanda. Signis quippe uirentium herbarum ac proceritate arborum uicinitatem colligit decenter undarum. terris enim, quibus dulcis umor non longe subest, ubertas quorundam germinum semper arridet, ut est iuncus aquatilis, canna leuis, ualidus rubus, salix laeta, populus uirens et reliqua arborum genera, quae tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant. (3) Sunt et alia huius artis indicia: cum nocte adueniente lana sicca in terram ponitur iam prouisam et rudi caccabo tecta relinquitur, tunc, si aquae proximitas arriserit, mane umida reperitur. Sole autem declarato intuentur etiam magistri loca solliciti et ubi supra terram uolitare spissitudinem minutissimarum conspexerint omnino muscarum, tunc promittunt laetificale quod quaeritur inueniri. Addunt etiam in columnae speciem conspici quendam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit altitudine porrectus ad summum, tantum in imum latices latere cognoscunt, ut hoc sit mirabile, quod per haec aliaque signa diuersa mensura definita praedicitur, quanta profunditate quaesita monstretur. Praedicunt etiam sapores aquarum, ut nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonora contemni. (4) Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille, apud Latinos Marcellus: qui son solum de subterraneis fluentis, sed de ipso quoque ore fontium sollicite tractauerunt. Dicunt enim aquas, quae ad orientem austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse et pro sua leuitate saluberrimas inueniri, in septentrionem uero atque occidentem quaecumque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae grauitatis incommodas. (5) Atque ideo, si memorato illi uiderit sapientia uestra et lectione codicum et usu rerum quae sunt praedicta constare, conpetentibus annonis de publico deputatis peregrinationem eius inopiamque releuabis: accepturus mercedes, ubi artis suae dona praestiterit. (6) Nam quamuis Romana ciuitas aquis abundet irriguis sitque fontibus gaudens et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima suburbana quae hanc uideantur desiderare peritiam, et merito continetur, qui uel pro parte necessarius esse cognoscitur. huic tamen mechanicus omnino iungendus est, ut undas, quas iste repperit, ille leuet et arte subire faciat, quod ascendere non praeualet per naturam. habeatur ergo et iste inter reliquarum artium magistros, ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuit Romana ciuitas continere.