[2,1,0] LIBER SECUNDUS. EPISTOLA PRIMA. PIISSIMO ANASTASIO IMPERATORI THEODORICUS REX. [2,1,1] Renuntiat Felicem Gallum pro meritis hoc anno consulem fuisse creatum. [2,1,2] <1> Ammonet nos consuetudo sollemnis dare fastis nomen, ornatum proprium Romae, terrenam curiae claritatem, ut per annorum numerum decurrat gratia dignitatum et beneficiis principum sacretur memoria saeculorum. Felix a consule sumat annus auspicium portamque dierum tali nomine dicatum tempus introeat faueatque reliquae parti fortuna principii. <2> Quid enim uobis credi possit optatius quam ut alumnos proprios ad ubera sua Roma recolligat et in uenerandi nominis coetu senatum numeret Gallicanum? agnoscit curia Transalpini sanguinis decus, quae non semel coronam suam nobilitatis eius flore uestiuit. nouit inter reliquos fasces uiros inde sumere consulares. qui longo stemmate ducto per trabeas lege temporum originarius est honorum. nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui primis auspiciis hinc prodidit meritum, quod ad patriam uisus est festinare uirtutum. bonum iudicium est secuta prosperitas: creuit cum libertate prouectibus: nec passi sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem rei publicae meruit peruenire. <3> Dignus plane largitatibus nostris, qui in ipso pueritiae flore maturis moribus lubricam frenauit aetatem et, quod rarum continentiae bonum est, patre priuatus grauitatis factus est filius: cupiditatem inimicam sapientiae subiugauit, uitiorum blanda contempsit, superbiae uana calcauit. ita superatis excessibus ante dare uisus est de moribus consulatum. <4> Nos autem, qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat, curules infulas praestitimus candidato, ut uirtutum desideria possimus prouocare per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius habet. atque ideo uos, qui utriusque rei publicae bonis indiscreta potestis gratia delectari, iungite fauorem, adunate sententiam: amborum iudicio dignus est eligi, qui tantis fascibus meretur augeri. [2,2,0] EPISTOLA II. FELICI V. I. CONSULI ORDINARIO THEODERICUS REX. [2,2,1] {---} [2,2,2] <1> Amamus beneficia nostra geminare nec semel praestat largitas collata fastidium, magisque nos prouocant ad frequens praemium qui initia nostrae gratiae suscipere meruerunt. nouis enim iudicium impenditur, fauor autem placitis exhibetur. decorum est namque principis arbitria non haerere, quia commendantur priora posterioribus donis et firmatur omnis indubitata de repetitione sententia. pridem tibi honorum tribuimus gradum, nunc fastigium concedimus dignitatum: ut et anteriora merito contulisse uideamur et in sequentibus constantiam tenere nostra benignitas aestimetur. <2> Non enim relinqui inglorios patimur, qui generis claritate praedicantur. currat quin immo honorum gratia per parentes, sub imperio boni principis omnium fortuna proficiat. nam quis desperet augmentum, ubi est in amore donum et praestare propositum? huius experimenta clementiae te retines approbasse, cum soli genitalis fortuna derelicta uelut quodam postliminio in antiquam patriam commeasses. excepit te noster affectus, impleuit beneficiis macus fecitque esse uotum, quod nostrum expetisses imperium. sic enim decebat crescere, qui meliora uisus est elegisse. mutatur enim fortuna cum dominis: et in laude regnantis proficit, quod subiectus adquirit. <3> At tu parem te huic indulgentiae praestitisti. illustri enim honore ditatus tanta te maturitate tractabas, ut annos leues patereris esse sub pondere, quem non potuit in prima aetate uincere fortissima uis naturae. paterna enim substantia locupletatus, quae semper nouos extollit heredes, conseruasti diuitias, cum ad eas praeter laboris studia peruenisses. solet enim facile labi, quod sine difficultatibus potuit inueniri. <4> Auxisti patrimonium uiuacitatis instantia. nam quod signum magis bonae dispensationis quaeratur, ubi testis est consulatus? in tanta facultate meruisti, ad quod uix euersis patrimoniis peruenitur. priuata parcitas liberalitates publicas enutriuit. transisti gloriam patris dispositione laudabili: et quod ille assumere non ualuit, de eius opibus effecisti. celsos currus nisi confidentia magna non appetit, dum generosi est animi optare quod summum est. <5> Audentes facit homines fiducia sui, quia se non patitur occulere, quem praecipit natura prodire. rediit per te Transalpinae familiae consulatus et arentes laurus uiridi germine renouasti. sacram urbem tuis uotis aspice candidatam. tende igitur ad laudum celsa uestigium, ut priores tuos, quos honore reparas, uirtute transcendas. sume itaque per indictionem quartam consulatus insignia dignumque te tantorum desideriis praesenti comproba largitate. <6> Hic profecto locus est, ubi praeconium meretur effusio, et uirtutis genus est propriam substantiam non amare, ubi tantum opinionis adquiritur, quantum facultatibus abrogatur. respice te supra omnium umeros atque ora uolitare talemque te praebe, ut dignus genere, dignus urbe, dignus nostro iudicio, dignus trabeis aestimeris. [2,3,0] III. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. [2,3,1] {---} [2,3,2] <1> Gaudete, patres conscripti, redisse uobis stipendia dignitatum: gaudete prouincias longa aetate desuetas uiros uobis pendere consulares et de tali auspicio maiora promittite. solent initia portendere meliora, dum a paruis inchoant, quae in sequentibus magna se ammiratione sublimant. <2> Iacebat nobilis origo sub Gallicano iustitio et honoribus suis priuata peregrinabatur in patria. tandem pressos diuina leuauerunt: Romam recepere cum gloria et auorum antiquas laurus ab honorata curiae silua legerunt. nam quis possit negare generi munus, cuius habetis uelut in arce depositum? in ore quippe rumoris est quondam Felicis adhuc uiuere consulatum: quia bona norunt durare post hominem et quod gloriose geritur, fine temporis non tenetur. <3> Cuius ut antiquam prosapiem, satiati ueterum copia, transeamus, est adhuc in oculis omnium candidati nobilissimus pater, qui prudentiae facibus ita praeluxit in curia, ut haberetur merito clarus inter tot lumina dignitatum. litterarum quippe studiis dedicatus perpetuam doctissimis disciplinis mancipauit aetatem. non primis, ut aiunt, labris eloquentiam consecutus toto Aonii se fonte satiauit. <4> Vehemens disputator in libris, amoenus declamator in fabulis, uerborem nouellus sator aequiperauerat prorsus meritis quos lectitarat auctoros. commendauit etiam studiorum bona per benignitatis insignia: sciens imperitiam magis inflari aura superbiae, quae leuibus flabris exponitur, quia uirtutum radicibus non tenetur. fuit quidam nostrorum temporum Cato, qui abstinendo uitiis alios formaret exemplis. rerum quoque naturalium causas subtilissime perscrutatus Cecropii dogmatis Attico se melle saginauit. digna plane scientia, in qua mens honestissima conquiescat, quae animo semper aliquid salutare complectitur: cui accidere nulla possunt ingrata, dum sibi commendat omnia mundanarum rerum sola, cui labilis fortuna non imperat. cetera de illo meminisse uos sufficit, quando bona explicare tanti uiri non uacat occupatis. <5> Nunc ad candidatum ora conuertite, ut paternarum laudum in hunc recognoscatis esse uestigium, nec tantum pater imaginem dedisse corporis quam signa iudicetur transfudisse uirtutis. uixit enim inter uos, ut scitis, non consuetudine peregrina, sed grauitate Romana. ab ipsis quippe primordiis honoribus aggregatus pueritiam suam, quod est certissimae probitatis indicium, gloriosissimis uiris aemula semper grauitate sociauit, ut post domesticae uirtutis exempla sumeret de publica auctoritate constantiam. et quamquam omnium gratiam indiscreta fuerit electione sectatus quia de magnis raro eligi potest, tamen patricii Paulini se ornauit affectu, ut hinc daret mirabilis conscientiae signum, quod ad uirum uisus est festinare praecipuum. <6> Praestat enim decus amicitia desiderata potiorum, quam societas bonorum morum callet infundere, dum affectione concordi parem sibi studet esse quem diligit. huic igitur, patres conscripti, auitis bonis cum suis meritis relucenti uestrae gratiae praestate fulgorem. non impar ad curialium insignia uenit, qui de speciosa stirpe descendit. <7> Legit enim frequenter Roma fasces de moenibus Gallicanis, ne aut in damno suo praecipua contemneret aut probata uirtus inhonora cessaret. impleatur ergo nobilis curia prouincialibus bonis, cuius est proprium quodcumque uidetur esse praecipuum. ipse quoque annus temporum pater quadrifaria se diuersitate componit, nec desiderium caperet, si nouitatis gratiam non haberet. fauete ergo, patres conscripti, augmento uestro, nostro iudicio. nam si candidatus ornabitur, iam uobis proficit quod meretur. [2,4,0] EPISTOLA IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. [2,4,1] Confert siliquatici uel monopolii, quos antea exercebat Antiochus, titulos, cum Saionis adminiculis. [2,4,2] <1> Delectamur uetustatis inuento et sequi regulas constitutas libenter amplectimur, quia locus subreptionibus non relinquitur, quotiens rationabiliter constituta seruantur. et ideo supplicationum tuarum tenore comperto praesenti auctoritate definimus, ut quicquid ad Antiochum, siliquatici uel monopolii titulos exercentem, nostra iussione pertinuit, ad te ratione simili transferatur, contra omnium calumniantium insidias salua aequitate praesenti auctoritate munitus: habiturus etiam amminicula saionis, quae pro uindicandis titulis antefatis nostra tibi sollemniter deputauit auctoritas, ita tamen ut priuatis minime negotiis misceatur defensio tua. nam quod ad auxilium dedimus, contrarium nullo modo iustitiae sentiatur, quia rationabiliter aliena culpa te respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse. [2,5,0] EPISTOLA V. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [2,5,1] Praecipit ut triginta militibus in Augustanis clusuris constitutis, annonas easdem quae aliis tribuuntur praestet. [2,5,2] <1> Cum nostra humanitas locum munificentiae uideatur exquirere et interdum personis minus necessariis amore clementiae sua desideria largiatur, quanto magis in utilitate rei publicae delectatur expendere, ubi quicquid tribuitur, donantis utilitas duplicatur! quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti auctoritate praecipimus sexaginta militibus in Augustanis clusuris iugiter constitutis annonas, sicut aliis quoque decretae sunt, sine aliqua dubitatione praestare, ut utilitas rei publicae grato animo compleatur, quae emolumentorum commoditatibus adiuuatur. <2> Decet enim cogitare de militis transactione, qui pro generali quiete finalibus locis noscitur insudare et quasi a quadam porta prouinciae gentiles introitus probatur excludere. in procinctu semper erit, qui barbaros prohibere contendit, quia solus metus cohibet, quos fides promissa non retinet. [2,6,0] EPISTOLA VI. AGAPITO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODORICUS REX. [2,6,1] Legatus eligitur in Orientem mittendus. [2,6,2] <1> Deliberationis nostrae consilium uirorum prudentium requirit obsequium, ut utilitatis publicae ratio sapientum ministerio compleatur. et ideo illustris magnitudo tua deo auxiliante cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse transmittere: cui te idoneum iudicantes iussis praesentibus euocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus et nostris iussionibus per te procuretur effectus. <2> Sed licet omnis legatio uirum sapientem requirat, cui prouinciarum utilitas totiusque regni status committitur uindicandus, nunc tamen necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare et in conuentu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. magna ars est contra artifices loqui et apud illos aliquid agere, qui se putant omnia praeuidere. lactare igitur tanto iudicio, quando ante suscipis electionis donum, quam tuum probare potuisses ingenium. [2,7,0] EPISTOLA VII. SUNAE VIRO COMITI THEODORICUS REX. [2,7,1] Praecipit ut in fabricam murorum colligat quadratos marmorum passim dirutos et neglectos. [2,7,2] <1> Sine usu iacere non decet, quod potest ad decorem crescere ciuitatis, quia non est sapientiae profutura contemnere. et ideo illustris sublimitas tua marmorum quadratos, qui passim diruti negleguntur, quibus hoc opus uidetur iniunctum in fabricam murorum faciat deputari, ut redeat in decorem publicum prisca constructio et ornent aliquid saxa iacentia post ruinas: ita tamen, ut metalla ipsa de locis publicis corruisse apud te manifesta ratione doceatur, quia sicut nolumus ornatum urbis cuiusquam praesumptione temerari, ita priuatis compendiis calurnniam detestamur inferri. [2,8,0] EPISTOLA VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODORICUS REX. [2,8,1] Mille quingenti solidi per Montanarium mittuntur, ut illos provincialibus dispendium per exercitum passis distribuat. [2,8,2] <1> Quis melius ad aequitatis iura deligitur quam qui sacerdotio decoratur, qui amore iustitiae personaliter nesciat iudicare et diligens cunctos in commune locum non relinquat inuidiae? proinde aptam considerantes uestris meritis actionem significamus nos per Montanarium sanctitati uestrae mille quingentos solidos destinasse, quos prouincialibus, prout quemque praesenti anno exercitu nostro transeunte dispendium pertulisse cognoueris, habita laesionis aestimatione distribuas, ut nullus a nostra munificentia reddatur alienus, quem sua damna grauauerunt. nolumus enim sub confusione largiri, quod decet sub ratione distribui: ne quod nos necessarie transmisisse constat afflictis, superfluo tribuatur illaesis. [2,9,0] EPISTOLA IX. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [2,9,1] Decernit ut Sabinus auriga supra solidum menstruum, alterum, ne mendicare cogatur, accipiat. [2,9,2] <1> Inclinari precibus nostra nouit humanitas nec pro affectu pietatis fines potest iustitiae custodire. benigni quippe principis est ad clementiae commodum transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes uirtutes honorabiliter cedere non recusant. <2> Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamuis histrio honesta nos supplicatione permouit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingrauari. et ideo praesenti iussione decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. gaudemus enim, quotiens expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conuersatione largimur. [2,10,0] EPISTOLA X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. [2,10,1] {---} [2,10,2] <1> Propositum regale est grauatis per iniuriam subuenire, ut coercitio praui iustitiam faciat plus amari. nec dissimulari potest salua communione qua uiuitur, ut sollicitatores publicos habeat genialis tori reuerenda societas et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur. <2> Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti, quae ab uniuersis temptatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo iuste potius merentur extingui, praesenti iussione decernimus, ut a tempore, quo iugalem copulam animo uitiata dereliquit, omni contractu, qui leuitatis errore firmus esse non potest, legum ratione cassato, quicquid a retentatoribus constiterit possideri, sine ulla facies dilatione restitui, nec scelerati ad irrisionem iustitiae fraudum suarum ualeant compendia uindicare. nimis enim absurdum est ut, quos poena meruit consumere, etiam lucra sibi ualeant uindicare.