VARIARUM LIBRI DUODECIM - LIBER PRIMUS. I. ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX. <1> Oportet nos, clementissime imperator, pacem quaerere, qui causas iracundiae cognoscimur non habere: quando ille moribus iam tenetur obnoxius, qui ad iusta deprehenditur imparatus. omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua et populi proficiunt et utilitas gentium custoditur. haec est enim bonarum artium decora mater, haec mortalium genus reparabili successione multiplicans facultates protendit, mores excolit: et tantarum rerum ignarus agnoscitur qui eam minime quaesisse sentitur. <2> Et ideo, piissime principum, potentiae uestrae conuenit et honori, ut concordiam uestram quaerere debeamus, cuius adhuc amore proficimus. uos enim estis regnorum omnium pulcherrimum decus, uos totius orbis salutare praesidium, quos ceteri dominantes iure suspiciunt, quia in uobis singulare aliquid inesse cognoscunt, nos maxime, qui diuino auxilio in re publica uestra didicimus, quemadmodum Romanis aequabiliter imperare possimus. <3> Regnum nostrum imitatio uestra est, forma boni propositi, unici exemplar imperii: qui quantum uos sequimur, tantum gentes alias anteimus. hortamini me frequenter, ut diligam senatum, leges principum gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra componam. quomodo potestis ab Augusta pace diuidere, quem non optatis a uestris moribus discrepare? additur etiam ueneranda Romanae urbis affectio, a qua segregari nequeunt quae se nominis unitate iunxerunt. <4> Proinde illum et illum legationis officio ad serenissimam pietatem uestram credidimus destinandos, ut sinceritas pacis, quae causis emergentibus cognoscitur fuisse uitiata, detersis contentionibus in sua deinceps firmitate restituta permaneat: quia pati uos non credimus inter utrasque res publicas, quarum semper unum corpus sub antiquis principibus fuisse declaratur, aliquid discordiae permanere. <5> Quas non solum oportet inter se otiosa dilectione coniungi, uerum etiam decet mutuis uiribus adiuuari. Romani regni unum uelle, una semper opinio sit. quicquid et nos possumus, uestris praeconiis applicetur. <6> Quapropter salutationis honorificentiam praeferentes prona mente deposcimus, ne suspendatis mansuetudinis uestrae gloriosissimam caritatem, quam ego sperare debui, etiamsi aliis non uideretur posse concedi. cetera uero per praesentium latores pietati uestrae uerbo suggerenda commisimus, ut nec epistularis sermo redderetur extensior nec aliquid pro utilitatibus nostris praetermisisse uideremur. II. THEONI V. S. THEODERICUS REX. <1> Comitis Stephani insinuatione comperimus sacrae uestis operam, quam nos uoluimus necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui usum subtrahendo sollemnem abominandam potius inferre cognosceris tarditatem. credimus enim aliquem prouenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint aut lanae non hauserint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem. <2> Quapropter si perscrutator Hydrontini maris intusa conchylia sollemniter condidisset apto tempore, aceruus ille Neptunius, generator florentis semper purpurae, ornator solii, aquarum copia resolutus imbrem aulicum flammeo liquore laxauerat. color nimio lepore uernans, obscuritas rubens, nigredo sanguinea regnantem discernit, dominum conspicuum facit et praestat humano generi, ne de aspectu principis possit errari. <3> Mirum est substantiam illam morte confectam cruorem de se post spatia tam longi temporis exudare quod solet uiuis corporibus uulnere sauciatis effluere. nam cum sex paene mensibus marinae deliciae a uitali fuerint uigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse grauissimae, scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. haec cum infecta semel substantia perseuerat, nescit ante subtrahi quam uestis possit absumi. <4> Quod si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una uindemia est, culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. in illis autem rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator intinxerit, habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere dicuntur immunda. <5> Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa uidetur esse sollemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit reatus neglegentiae in tali ueste peccare. quid enim agunt tot artifices, tot nautarum cateruae, tot familiae rusticorum? tu quoque comitiua subuectus tantis iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut, cum regale opus crederis agere, in multis uidearis tibi ciuibus imperare. <6> Hoc ergo remissio tua neglegit, quod te et in prouincia subuexerat et ad conspectum principis honorabilem uenire faciebat. quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem, imminente tibi harum portitore, cum blatta, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuesti, uenire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum. <7> Verum talis tantaque res quam facili legitur inuenta compendio! cum fame canis auida in Tyrio litore proiecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter umorem sanguineum defluentia ore eius mirabili colore tinxerunt. et ut est hominibus occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes fecerunt principibus decus nobile dare rem, quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto uestiarium, non antiqua custodiens, sed iugiter nouella transmittens. uide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere. III. CASSIODORO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Quamuis proprio fruatur honore quod est natura laudabile, nec desint probatae conscientiae fasces, cum generat animo dignitates—omnia siquidem bona suis sunt iuncta cum fructibus, nec credi potest uirtus quae sequestratur a praemio—tamen iudicii nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis prouehitur, praecipuis plenus meritis aestimatur. <2> Nam si aequabilis credendus est quem iustus elegerit, si temperantia praeditus quem moderatus asciuit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere uirtutum. quid enim maius quaeritur quam ibi inuenisse laudum testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? regnantis quippe sententia iudicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini potestate munitus. <3> Repetantur certe quae te nostris sensibus infuderunt, ut laboris tui fructum capias, cum nostris animis singula suauiter inhaesisse cognoscas. in ipso quippe imperii nostri deuotus exordio, cum adhuc fluctuantibus rebus prouinciarum corda uagarentur et neglegi rudem dominum nouitas ipsa pateretur, Siculorum suspicacium mentes ab obstinatione praecipiti deuiasti, culpam remouens illis, nobis necessitatem subtrahens ultionis. <4> Egit salubris persuasio, quod uehemens poterat emendare districtio. lucratus es damna prouinciae, quae meruit sub deuotione nescire: ubi sub praecinctu Martio ciuilia iura custodiens publica priuataque commoda inauarus arbiter aestimabas et proprio censu neglecto sine inuidia lucri morum diuitias retulisti, excludens uel querelis aditum uel derogationibus locum: et unde uix solet reportari patientiae silentium, uoces tibi militauere laudantium. nouimus enim testante Tullio, Siculorum natura quam sit facilis ad querelas, ut solita consuetudine possint iudices etiam de suspicionibus accusare. <5> Sed non eo praeconiorum fine contenti Bruttiorum et Lucaniae tibi dedimus mores regendos, ne bonum, quod peregrina prouincia meruisset, genitalis soli fortune nesciret. at tu consuetudinem deuotionis impendens eo nos obligasti munere, quo tibi nos putamus omnia reddidisse: inde amplificando debitum, unde credi poterat absolutum. egisti per cuncta iudicem totius erroris expertem, nec inuidia quempiam deprimens nec gratia blandiente sublimans. quod cum ubique sit arduum, tum fit in patria gloriosum: ubi necesse est aut gratiam parentela prouocet aut odium longae contentiones exasperent. <6> Oblectat igitur nos actus praefecturae recolere, totius Italiae notissimum bonum, ubi cuncta prouida ordinatione disponens ostendisti, quam leue sit stipendia sub iudicis integritate dependere. nullus grauanter obtulit quod sub aequitate persoluit, quia quicquid ex ordine tribuitur, dispendium non putatur. <7> Fruere nunc bonis tuis et utilitatem propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe duplicatam. haec est enim uitae gloriosa commoditas dominos esse testes, ciues habere laudantes. <8> His igitur tot amplissimis laudibus incitati patriciatus tibi apicem iusta remuneratione conferimus, ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio meritorum. macte, summe uir, felicitate laudabili, qui ad hanc uocem dominantis animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse quod cedimus. sint haec diuina perpetua, ut, cum haec pro remuneratione tribuimus, meliora iterum tuis meritis exigamur. IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Optamus quidem, patres conscripti, coronam uestram diuersorum fascium flore depingi: optamus, ut Libertatis genius gratam uideat turbam senatus. conuentus siquidem talium est dignitas imperantum, et quicquid in uobis festiua gratulatione respicitur, nostris uere laudibus applicatur. <2> Illud tamen maxime desideranter appetimus, ut collegium uestrum ornent lumina dignitatum, quando decenter augmenta patriae reddunt, qui aulica potestate creuerunt. hos uiros nostra perscrutatur intentio: his morum thesauris gaudemus inuentis, in quibus uelut figuratis honorum uultibus clementia nostrae serenitatis exprimitur. <3> Hinc est quod Cassiodoro illustri et magnifico uiro praecipua in re publica claritate notissimo, patriciatus dedimus pro remuneratione suggestum: ut honore magni nominis declararentur merita seruientis. qui non fragili felicitate prouectus fortunae ludo ad apicem fascium repentinis successionibus euolauit, sed, ut crescere uirtutes solent, ad praeconii fastigium conscendit gradibus dignitatum. <4> Primus enim, ut scitis, amministrationis introitus comitiuae priuatarum mole fundatus est, ubi non tirociniorum infirmitate titubans nouitatis uitio uel innocenter errauit, sed abstinentiae firmato uestigio imitando uixit exemplo. qui mox deinde sacrarum largitionum honore suscepto creuit conuersationis laude, quantum profecerat dignitate. <5> Quid prouinciis redditam disciplinam, quid diuerso generi hominum monimenta iustitiae infusa referamus? uixit tanta continentia, ut aequitatem et institueret monitis et doceret exemplis. facilis enim recti persuasor est innocens iudex, sub cuius praedicabili conuersatione pudet mores probabiles non habere. quis enim uereatur scelus, cuius in suggestu gremii complicem uidet? in cassum personam fictae seueritatis inducit, cum auarus pecuniae ambitum dissuadet, cum legibus parendum censet iniustus. non habet distributionis genium, cui auctoritatem libera conscientia non ministrat, quoniam excessus tunc sunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere. <6> His itaque sub praecedenti roge gymnasiis exercitatus emeritis laudibus ad palatia nostra peruenit. meministis enim, et adhuc uobis recentium rerum memoria ministratur, qua moderatione praetoriano culmini locatus incederit et euectus in celsum inde magis despexerit uitia prosperorum. <7> Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus fauore fortunae in cothurnum se magnae potestatis erexit, sed aequitate cuncta moderatus gratiam nostram in se non reddidit odiosam. maiora sibi fecit optari, dum intra modestiae terminos magna cohibuit. hinc est enim probatae conscientiae gratissimus fructus, ut, quamuis summa potuerit adipisci, iudicetur tamen ab omnibus plus mereri. iunxit bene cum uniuersorum gaudiis nostra compendia, aerario munificus et iuste soluentibus gratiosus. <8> Sensit tunc res publica ex illo coetu Romuleo innocentiae uirum, qui licet se moderando gloriosum fecerit, hoc tamen maius contulit, quod bonae actionis exemplum sequentibus dereliquit. pudet enim eum peccare, qui laudatis uidetur potuisse succedere. fuit itaque, ut scitis, militibus uerendus, prouincialibus mitis, dandi auidus, accipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator aequitatis. quod non fuit illi custodire difficile, qui se a rebus alienis decreuerat abstinere. est enim inuicti animi signum famae diligere commodum et lucra potius odisse causarum. <9> Verum haec in illo iure mirentur, qui patris atque aui mores nobilissimos nesciuerunt. Cassiodoros siquidem praecedentes fama concelebrat. quod uocabulum etsi per alios uideatur currere, proprium tamen eius constat esse familiae. antique proles, laudata prosapies, cum togatis clari, inter uiros fortes eximii, quando et ualitudine membrorum et corporis proceritate floruerunt. <10> Pater enim candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii laudabiliter dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis; dum ad imperiale secretum tales constet eligi, in quibus reprehensionis uitium nequeat inueniri. <11> Sed ut se pares animi solent semper eligere, patricio Aetio pro iuuanda re publica magna fuit caritate sociatus: quem tunc rerum dominus propter sapientiam sui et gloriosos in re publica labores in omni consilii parte sequebatur. ad Attilam igitur armorum potentem cum supra dicti filio Carpilione legationis est officio non irrite destinatus. uidit intrepidus quem timebat imperium; facies illas terribiles et minaces fretus ueritate despexit nec dubitauit eius altercationibus obuiare, qui furore nescio quo raptatus mundi dominatum uidebatur expetere. <12> Inuenit regem superbum, sed reliquit placatum et calumniosas eius allegationes tanta ueritate destruxit, ut uoluisset gratiam quaerere, cui expediebat pacem cum regno ditissimo non habere. erigebat constantia sua partes timentes, nec inbelles sunt crediti, qui legatis talibus uidebantur armari. pacem retulit desperatam. cuius legatio quid profecerit, datur intellegi, quae tantum est gratanter excepta, quantum et uidebatur optata. <13> Mox honorem illustratus, mox redituum dona aequus arbiter offerebat. sed ille potius natiua moderatione ditissimus dignitatem suscipiens otiosam in remunerationis locum expetiit amoenissima Bruttiorum. negare illi non potuit optatam quietem, qui eum reddiderat ab inmani hoste securum: tristis ab obsequio suo reliquit, quem sibi necessarium fuisse cognouit. <14> Auus enim Cassiodorus inlustratus honore praecinctus, qui eius generi non poterat abnegari, a VVandalorum incursione Bruttios Siciliamque armorum defensione liberauit, ut merito primatum in illis prouinciis haberet, quas a tam saeuo et repentino hoste defendit. debuit itaque uirtutibus eius res publica, quod illas prouincias tam uicinas Gensiricus non inuasit, quem postea truculentum Roma sustinuit. <15> Hi autem et in partibus Orientis parentum laude uiguerunt. Heliodorus enim, qui in illa re publica nobis uidentibus praefecturam bis nouenis annis gessit eximie, eorum consanguinitati probabatur adiungi. genus in utroque orbe praeclarum, quod gemino senatui decenter aptatum tamquam duobus luminibus oculatum purissima claritate radiauit. quo enim se quaeuis nobilitas ultra distendit quam haec, quae in utroque orbe clara esse promeruit? <16> Vixit et ipse in prouincia honore iudicis et securitate priuati: cunctis illis nobilitate potior omnium ad se animos adtrahebat, ut qui libertatis iure non poterant subdi, uiderentur magis continuis beneficiis suauiter obligari. <17> Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate gloriatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes uinceret et donando saepius inuidiam non haberet. hinc est, quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus et, bono instituto melior, quod a parentibus accepit hereditaria largitate custodit. <18> Quae ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intellegat et parentum suorum apud nos laudes posse reparare qui uiuere praeclaris elegerit institutis. et ideo, patres conscripti, quia uobis est commodus honor bonorum et iudicium nostrum uester comitatur assensus, prospero auspicio suscipiator eius prouectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum. est enim potius uicissitudo quam praemium, ut qui uos probabili actione coluerunt, reciproco fauore gratulentur. V. FLORIANO V. S. THEODERICUS REX. <1> In inmensuns trahi non decet finita litigia. quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis adquiescant? unus enim inter procellas humanas portus instructes est, quem si homines feruida uoluntate praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt. <2> Et ideo spectabilitati tuae praesentibus effamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus supplicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controuersia statutis legitimis est decisa nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta seruentur. <3> Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita irrationabilibus querelis non praebamus assensum. cogi enim debet, ut sit quietus, qui suo uitio renuit esse pacificus. nam et medendi peritus inuitum frequenter saluat aegrotum, dum uoluntas recta in grauibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice grauare posse sentitur. VI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX. <1> Decet principem cura quae ad rem publicam spectat augendam, et uere dignum est regem aedificiis palatia decorare. absit enim ut ornatui cedamus ueterum, qui inpares non sumus beatitudine saeculorum. <2> Quapropter in Rauennati urbe basilicae Herculis amplum opus aggressi, cuius nomini antiquitas congrue tribuit, quicquid in aula praedicabili ammiratione fundauit, magnitudini tuae studiosissime delegamus, ut secundum breuem subter annexum de urbe nobis marmorarios peritissimos destinetis, qui eximie diuisa coniungant, ut uenis colludentibus illigata naturalem faciem laudabiliter mentiantur. de arte ueniat quod uincat naturam: discolorea crusta marmorum gratissima picturarum uarietate texantur, quia illud est semper in pretium, quod ad decorem fuerit exquisitum. <4> His sumptus subuectionesque praestabis: ne quemquam nostrum grauet imperium, quod ad utilitatem uolumus respicere singulorum. VII. FELICI V. C. THEODERICUS REX. <1> Venantii tutoris Plutiani aditione cognouimus in ea te, qua non decuerat, actione uersatum, ut eum, quem sumptu proprio iuuare debuisses, dispendio proprietatis affligeres. affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa testari. quale ergo uidetur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis? <2> Atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio prodiga uoluntate lasciuo te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas, ne nos huius modi factum cogas legibus uindicare, qui nunc uidemur omnia mansuetudine temperasse. perire enim pupillo non patimur quod parentibus sub nostra laude dederamus. grauissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali. <3> Reliqua uero, quae pro iugalis tuae assereris portione contempto iustitiae tramito diuisisse—si tamen appellanda diuisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio ñ, ad nostrum comitatum festinus occurre, ut inter uos ea quae iustitiae conueniunt ordinemus. iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant. VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. <1> Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi nouimus defuisse. sic enim aequitatis libra seruabitur, si auxilium largiamur imparibus et metum nostri pro paruulis insolentibus opponamus. fortuna minor principem quaerit, quia in uituperationem nostram corruunt quibus se publica uota subducunt. <2> Venantii itaque tutoris Plutiani lacrimabili suggestione comperimus Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona paruuli hostili furore lacerasse. quod nos pro rerum suarum acerbitate commouit, ut largitas nostra, quam uelut titulum uolumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus uideatur illicitis. et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoueri dispendia tarditatis, ideoque deuotio tua, nostra iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. <3> Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentatoris obiciat, legali sponsione praecedente, ad nostrum deproperet uenire comitatum: ut allegationibus cognitis pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis. VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. <1> Tuta est condicio subiectorum, ubi uiuitur sub aequitate regnantium: nec dubio decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis uestigiis perquiratur. <2> Atque ideo, quod beatitudini uestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae ciuitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a uobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditor, etiam tacitus ab excessibus excusatur. manifesta proinde crimina in talibus uix capiunt fidem: quicquid autem ex inuidia dicitur, ueritas non putatur. <3> Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis uestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem ecclesiasticam custodire. X. BOETHIO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Licet uniuersis populis generalis sit impendenda iustitia, quae sic nominis sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles, confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. otioso enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem quodam debito redditur fideliter obsequenti. <2> Domestici partis equitum et peditum, qui nostrae aulae uidentur iugiter excubare, quod ex magnis fieri doloribus solet, adunata nobis supplicatione conquesti sunt ab illo arcario praefectorum pro emolumentis sollemnibus nec integri ponderis solidos percipere et in numero grauia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia uestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio ueritatis eiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere. <3> Haec enim quae appellatur arithmetica inter ambigua mundi certissima ratione consistit, quam cum caelestibus aequaliter nouimus: euidens ordo, pulchra dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet et terrena custodit. quid est enim quod aut mensuram non habeat aut pondus excedat? omnia complectitur, cuncta moderatur et uniuersa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo ipsius esse noscuntur. <4> Iuuat inspicere, quemadmodum denarius numerus more caeli et in se reuoluitur et numquam deficiens inuenitur. crescit noua condicione per se redeundo addita sibi semper ipsa calculatio et, cum denarius non uideatur excedi, ex modicis praeualet maiora complecti. hoc saepe repetitum inflexis manualibus digitis et erectis redditur semper extensum, et quanto ad principium suum supputatio reducitur, tanto amplius indubitanter augetur. quantitate numerabili harena maris, guttae pluuiarum, stellae lucidae concluduntur. auctori quippe suo omnis creatura sub numero est et quicquid ad existentiam peruenit, a tali non potest condicione dimoueri. <5> Et quoniam delectat nos secretiora huius disciplinae cum scientibus loqui, pecuniae ipsae quamuis usu celeberrimo uiles esse uideantur, animaduertendum est quanta tamen a ueteribus ratione collectae sunt. sex milia denariorum solidum esse uoluerunt, scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol aureus, conuenienter includeret. senarium uero, quem non inmerito perfectum antiquitas docta definit, unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione signauit, quam duodecies similitudine mensium computatam in librae plenitudinem ad anni curricula collegerunt. <6> O inuenta prudentium! o prouisa rnaiorum! exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret et tot arcana naturae figuraliter contineret. merito ergo dicitur libra, quae tanta rerum est consideratione trutinata. talia igitur secreta uiolare, sic certissima uelle confundere, nonne ueritatis ipsius uidetur crudelis ac foeda laceratio? exerceantur negotiationes in mercibus: emantur late, quae uendantur angustius: constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur. <7> Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur: sed a quo actus fidelis exigitur, compensatio imminuta praestetur. da certe solidum et aufer inde, si praeuales: trade libram, at aliquid, si potes, imminue. contra ista nominibus ipsis constat esse prouisum: aut integra tribuis aut non ipsa quae dicuntur exsoluis. non potestis omnimodo, non potestis nomina integritatum dare et scelestas imminutiones efficere. prouidete itaque, ut et arbiter arcae habeat iustas consuetudines suas, et quod bene meritis impendimus, incorrupto munere consequantur. XI. SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX. <1> Decet te honorem, quem geris nomine, moribus exhibere, ut per prouinciam, cui praesides, nulla fieri uiolenta patiaris, sed totum cogatur ad iustum, unde nostrum floret imperium. <2> Quapropter Moniarii supplicatione commoti praesentibus te affamur oraculis, ut, si re uera mancipia eius Breones irrationabiliter cognoueris abstulisse, qui militaribus officiis assueti ciuilitatem premere dicuntur armati et ob hoc iustitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus difficile est morum custodire mensuram. <3> Quapropter omni proteruia remota, quae de praesumptione potest uirtutis assumi, postulata facies sine intermissione restitui: ne per dilationis incommoda eorum uideatur supplex odisse uictoriam. XII. EUGENITI V. I. MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. <1> Pompa meritorum est regale iudicium, quia nescimus ista nisi dignis impendere. et quamquam potestati nostrae deo fauente subiaceat omne quod uolumus, uoluntatem tamen nostram de ratione metimur, ut illud magis aestimemur elegisse, quod cunctos dignum est approbare. <2> Hinc est quod te litterati dogmatis studia laudabiliter exsequentem pridem ad quaesturae culmen elegimus, ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum. quid enim aduocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad suas molestias trahit, ut laboribus subueniat alienis? in hoc campo exercitatus cursu meritorum ad palmam nostri iudicii peruenisti. <3> Nec tamen benignitas nostra una remuneratione contenta honorem geminat, augmenta procurat et eo studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat. sume igitur magisteriae infulas dignitatis, usurus omnibus priuilegiis quae tuos habuisse constiterit decessores. atque ideo tanto iudicio laetare suscepto, qui pro labore honoris tui honorem alterum accipere meruisti. quid enim de priore senserimus praemio, secundae dignitatis declaramus augmento. nati sunt fasces ex fascibus et naturam retinentes fetus arborei pullulauerunt iterum decenter abscisi. <4> Verum te haec remuneratio satietate non expleat nec det laboribus tuis ferias nostri laus inuenta iudicii. desiderabilior quin immo sit honestas, cum peruenit ad praemium, et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum eorum intellegis inuenisse. honores ergo quos sumis ex chartis, redde de meritis. nosti bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii penetralibus uenis. meministi, quotiens apud nos laudati sint innocentes, quotiens bonis actibus reddidimus uicem. ore tuo iudicia nostra loquebamur: exemplis talibus incitare. esto innocentiae templum, temperantiae sacrum, ara iustitiae. absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum. pio principi sub quodam sacerdotio seruiatur. XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Dignitas, patres conscripti, dum ad incognitum uenit, donum est, cum ad expertum, compensatio meritorum. quorum alter debitor iudicii, alter obnoxius est fauori. hos enim aestimatione subuehimus, alios gratia promouemus et ad omnes indulgentiae uias nostra se relaxat humanitas. sed amoris uestri intuitu commonemur, quotiens in coetum uestrum ducitur, qui de gloriosis uirtutibus aestimatur. quicquid enim humani generis floris est, habere curiam decet: quae sicut arx decus urbium, ita illa ornamentum est ordinum ceterorum. <2> Atque ideo Eugenitem illustrem uirum litterati dogmatis opinione fulgentem magisterii honore subueximus, ut gereret nomine quam possidebat meritis dignitatem. quis enim tot eius officiosos labores ignoret, quos non uilitate mentis exercuit, sed patrocinii honore seruauit? dedimus itaque personam tantis honoribus parem, ut alterutro decore fulgentes mutua se gratia qualitatis ornarent. hic est, qui pridem nostro lateri iuridicus quaestor adhaesit, quem liuoris nebula nulla fuscauit, nec maliuolentiae studio nocendi artes fellitis sensibus exquisiuit: sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit et ad pietatem iussionum innocentiam suam praebuit. animus enim dolosus non arbitrium sequitur imperantis, sed suas potius explicat uoluntates. <3> Habetis certe euidens nostrum in hac parte iudicium, ut post illius apicis culmen ad alteram conscenderet dignitatem. nec passi sumus otiosum, quem merita non sinebant esse priuatum: sereni solis consuetudinibus aestimandus, qui licet susceptum diem peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. hunc ergo, patres conscripti, tot meritis absolute relucentem fauor uester excipiat. debetis enim bene gerentibus, ut eos laudis uestrae comitetur assensus. nam si equorum cursus hominum clamoribus incitatur et insonantium manibus agitur, ut a mutis animalibus uelocitas appetatur, quantum inde homines stimulari posse credimus, quos ad laudis auiditatem natos singulariter inuenimus! XIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Libentes omnimodis praebemus assensum, quotiens uox est iusta poscentium, quia nec decet esse difficile beneficium, quod non patitur largitate detrimentum. <2> Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cataliensibus inferebatur genere tertiarum, faciat annis singulis in tributaria summa persolui, nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. quid enim interest, quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur exsoluat? ita et illis suspectum tertiarum nomen auferimus et a nostra mansuetudine importunitates competentium summouemus. XV. FESTO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Gratum nobis est, quotiens de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et infirmorum auxilium et absentium credaris esse tuitio. nam ideo senatus prior esse meruisti, ut sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares. unde fit, ut bona uobis crescat opinio gloriosae actionis exemplo. nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bene conscientia iudicatur. <2> Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam discedentis, qui regnum petens alterius nostris est utilitatibus seruiturus, saluis legibus tua tuitione ualletur, ne uiolentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. peruiae sunt enim semper iniuriis facultates absentium et quodam mode uidetur occasio in delictum trahere, quae non potest animum peruadentis de resultatione terrere. <3> Ideoque celsitudo uestra, quam uotum est habere uicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos et, quod potestatibus rarum est, proficiat cunctis, quad uniuersis celsior inueniris. XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX. <1> Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus. regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit, et adquirit nobiles thesauros famae neglecta uilitate pecuniae. hinc est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti opem fessis, manum porrigimus oneratis, ut pietatis nostrae remedio surgant qui fortunae suae acerbitate corruerant. <2> Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata, postulantes, ne cogantur ad integram praestationem, quibus commerciorum sunt commoda deminuta. quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse iudicamus, ut, quorum non possumus accusare desidiam, releuandam aestimemus esse fortunam. inde enim constitutas pensiones inferri uolumus, unde constat subiectos commoda consecutos. <3> Et ideo hanc causam sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut, quantum eos minus uendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inseratur, ne aliqua neglegentia reddaris obnoxius, qui semper nobis prouida intentione placuisti, quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia. XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. <1> Publicae utilitatis ratione commoniti, quae nos cura semper libenter onerauit, castrum iuxta uos positum praecipimus communiri, quia res proeliorum bene disponitur, quotiens in pace tractatur. munitio quippe tunc efficitur praeualida, si diutina fuerit excogitatione roborata. omnia subita probantur incauta et male constructio loci tunc quaeritur, quando iam pericula formidantur. <2> Adde quod animus ipse in audaciam non potest esse pronus, qui diuersa cura fuerit sollicitus. hanc merito expeditionem nominauere maiores, quia mens deuota proeliis non debet aliis cogitationibus occupari. quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur, nec moram fas est incurrere iussionem, quae deuotos maxime noscitur adiuuare. <3> Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos uobis in praedicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro uicissitudinem rerum, ut, sicut nos uestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare uos pulcherrimis fabricis sentianius. tunc enim accidit, ut et sumptus competentes uestris iam penatibus congregare uelitis et habitatio uobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio. <4> Quale est, rogo, in laribus propriis esse, cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? ille imbribus pateat, uos tecta defendant: illum inedia consumat, uos copia prouisa reficiat. sic uobis tutissime constitutis hostis uester ante euentum certaminis fata patiebitur perditoris. constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum uirum, qui se per multa non distrahit. nam quis eum habuisse prudentiam putet, si tunc coeperit fabricis operam dare aut penum condere, cum oporteat bella tractare? XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. <1> Oportet uos colere et obseruare iustitiam, qui aequitatem populi dicere suscepistis, quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat exemplum prauum qui electus ad laudabile cognoscitur institutum. et ideo ad interrogationem uestram curauimus praebere responsum, ne per dubitationem possitis errare, nisi, quod absit, uelitis excedere. <2> Si Romani praedium, ex quo deo propitio Sonti fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit imperium, sine delegatoris cuiusquam pittacio praesumptor barbarus occupauit, eum priori domino summota dilatione restituat. quod si ante designatum tempus rem uidetur ingressus, quoniam praescriptio probatur obuiare tricennii, petitionem iubemus quiescere pulsatoris. <3> Illa enim reduci in medium uolumus, quae, nostris temporibus praesumpta, damnamus, quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur. <4> De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quamquam omnium communi lege damnatur solumque sit parricidium quod totius tragoediam reatus exsuperet, tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, ut huius modi portenta prouinciae finibus abigantur. nam quibus fuit exosa societas parentum, ciuium non merentur habere consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur. XVIIII. SATURNINO ET VMBISVO VV. SS. THEODERICUS REX. <1> Fisci uolumus legale custodire compendium, quia nostra clementia rebus propriis uidetur esse contenta, et sicut nullum grauare cupimus, ita nobis debita perdere non debemus. indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus, dum perniciosa res est in imperante tenuitas. modus ubique laudandus est. nam cur aut uituperabilis neglegentia in propriis defluat aut aliena cupiditas turpis abradat? <2> Et ideo praesenti uobis iussione praecipimus, ut Adrianae ciuitatis curialium insinuatione suscepta, quicumque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem redhibitionis artetis, ne tenuis de proprio cogatur exsoluere, quod constat idoneos indebite detinere: hac scilicet ratione seruata, ut si quis contumaciae uitio maluerit nostra iussa tardare, cum multa reddat quod debuit etiam non compulsus offerre, quatenus proteruo spiritu indecenter erecta inpunita iustis saeculis non relinquatur audacia. XX. ALBINO ET AVIENO VV. II. ATQUE PATRICIIS THEODERICUS REX. <1> Licet inter gloriosas rei publicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus pars minima uideatur principem de spectaculis loqui, tamen pro amore rei publicae Romanae non pigebit has quoque cogitationes intrare, quia undecumque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus, praesertim cum beatitudo sit temporum laetitia populorum. illud enim propitiante deo labores nostros asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit. <2> Partis itaque prasini insinuata petitione comperimus—quoniam hoc introductum est, ut populi de colore uocitentur—seditiones turbulentas a quibusdam scelestissimis incitari et causam laetitiae publicae ad furoris certamina prorupisse. quod utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si pacem non meruerit possidere communem. et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere. non enim inania uerborum popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus. <3> Quapropter illustris magnitudo uestra praesenti iussione commonita patrocinium partis prasini, quod gloriosae recordationis pater uester impendit, dignanter assumat. putari enim non debet iniuria populos regere ac gubernare Romanos. nam si honorum omnium causa pensetur, pro illorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos accipere meruerunt. <4> Conuocatis ergo spectatoribus, de Helladio et Thorodon qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, populi confusione sublata constituatur a uobis prasini pantomimus, quatenus sumptum, quem pro spectaculo ciuitatis impendimus, electis contulisse uideamur. <5> Hanc partem musicae disciplinae mutam nominauere maiores, scilicet quae ore clauso manibus loquitur et quibusdam gesticulationibus facit intellegi, quod uix narrante lingua aut scripturae textu possit agnosci. XXI. MAXIMIANO V. I. ET ANDREAE V. S. THEODERICUS REX. <1> Prouocandi sumus affectuosis ciuium studiis ad augmenta ciuitatis, quia nemo potest diligere quod habitatores intellegit non amare. unicuique patria sua carior est, dum supra omnia saluum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur. quapropter uotis paribus inuitemur ad dona, quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus. et ideo nulli graue sit Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari, quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se peruenire cognoscit. <2> Quocirca praesenti decernimus iussione Romanae ciuitatis fabricas uos debere discutere, si labor operis concordat expensis: uel, si apud aliquem constet residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam. quibus rationibus euidenter expressis ad nos instructionem fidelissimam destinate, ut iudicio nostro respondere uideamini qui estis ad indaginem ueritatis electi. nullum enim de largitate nostra fraudari uelle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse iudicamus. <3> Aues ipsae per aera uagantes proprios nidos amant: erratiles ferae ad cubilia dumosa festinant: uoluptuosi pisces campos liquidos transeuntes cauernas suas studiosa indagatione perquirunt cunctaque animalia ubi se norunt refugere, longissima cupiunt aetate constare. quid iam de Roma debemus dicere, quam fas est ipsis liberis plus amare? XXII. MARCELLO V. S. ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. <1> Solida laus est regiae largitatis, quotiens conueniunt indulta iudiciis, nec sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen, quia ubi aptantur officia meritis, nil debetur incertis. non enim de rudibus sententiam ferimus, sed de probatissimis iudicamus. <2> Polisti siquidem forensi cote multifarie praedicatus ingenium: nutristi facundiam exercitatione causarum: expertus es, quam suaues fides afferat fructus, ut ipsa etiam conciliet corda regnantum. haec in te speculator uirtutum noster sensus inspexit: his apud nos suffragiis placere meruisti, ut dignus existeres ad publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate priuatas. <3> Sume igitur fisci nostri tuenda negotia, in utendis officii tui priuilegiis decessorum exempla secuturus. ita ergo per medium iustitiae tramitem moderatus incede, ut nec calumnia innocentes graues nec iustis petitionibus retentatores exoneres. illa enim lucra uera iudicamus, quae integritate suffragante percipimus. non ergo quotiens superes, sed quemadmodum uincas, inquirimus. <4> Aequitatem nobis placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, sed potius de iure uictorias, quando laudabilius a parte fisci perditur, cum iustitia non habetur. nam si dominus uincat, oppressionis inuidia est: aequitas uero creditur, si supplicem superare contingat. non ergo paruo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra proficit, cum se commoditas iniusta subducit. quapropter sit interdum mala causa fisci, ut bonus princeps esse uideatur. maiori quippe compendio perdimus, quam si nobis indebite uictoria suffragetur. XXIII. CAELIANO ET AGAPITO VV. II. PATRICIIS THEODERICUS REX. <1> Decet regalis apicis curam generalitatis custodire concordiam, quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. quid est enim, quod nos melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus totaque res publica morum nostrorum honestate uestita? <2> Hinc est quod praesenti iussione decernimus, ut magnifici et patricii uiri Festus atque Symmachus contra illustrem et patricium Paulinum in iudicio uestro, quas se habere dicunt, exerant actiones. quibus pro legum ratione susceptis et, si iuris ordo patitur, definitis tunc patricius Paulinus, quicquid aduersum supra memoratos magnificos uiros se habere causatur, pari sorte depromat. nec tardari uolumus in eius quoque parte sententiam, dum uelimus omnia inter eos esse decisa nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur affectui. <3> Videte ergo tanti iudicii arbitros uos electos: uidete expectationem nostram aequabilem flagitare iustitiam: relaturi gratiae uberrimum fructum si praesens disceptatio quos dignos credidit, non impares probet. esse debet enim de talibus uiris cura praecipua, qui dare possunt minoribus euidenter exempla. nam qui inter summos uiros litem neglegit abolendam, hoc imitari reliquos sine dubitatione permittit. XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. <1> Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosae stirpi est gaudium comprobari: laborem quippe non refugit, qui uirtutis gloriam concupiscit. et ideo, iuuante deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercitum ad Gallias constituimus destinare, ut simul et uos prouectus occasionem habere possitis et nos quae praestitimus, meritis contulisse uideamur. latet enim sub otio laudabilis fortitudo et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tota meritorum. <2> Atque ideo per Nandum saionem nostrum ammonendum curauimus, ut ad expeditionem in dei nomine more solito armis equis rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi octauo die kalendarum Iuliarum proxime ueniente modis omnibus deo fauente moueatis, quatenus et parentum uestrorum in uobis ostendatis inesse uirtutem et nostram peragatis feliciter iussionem. <3> Producite iuuenes uestros in Martiam disciplinam: sub uobis uideant, quod posteris referre contendant. nam quod in iuuentute non discitur, in matura aetate nescitur. accipitres ipsi, quorum uictus semper ex praeda est, fetus suos nouitate marcentes nidis proturbant, ne molle otium consuescant: alis uerberant immorantes, cogunt pullos teneros ad uolatum, ut tales debeant existere, de quibus possit pietas materna praesumere. uos autem, quos et natura erigit at amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales uos patres uestros constat habuisse. XXV. SABINIANO V. S. THEODERICUS REX. <1> Nil prodest initia rei solidare, si ualebit praesumptio ordinata destruere: illa sunt enim robusta, illa diuturna quae prudentia incipit et cura custodit. atque ideo maior in conseruandis rebus quam in inueniendis adhibenda cautela est, quia de initiis praedicatio debetur inuento, de custoditis adquiritur laudata perfectio. <2> Dudum siquidem propter Romanae moenia ciuitatis, ubi studium nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Licini deputatis reditibus reparari iussio nostra constituit, ut milia tegularum annua illatione praestaret: simul etiam portubus iunctis, qui ad illa loca antiquitus pertinebant, qui nunc diuersorum usurpatione suggeruntur inuasi. <3> Cuncta ergo ad statutam praestationem facies sine dilatione reuocari: quia licet nostra iussa pro sua reuerentia in nullo uiolanda sunt, ea tamen custodiri uolumus maxime, quae urbis faciem uidentur ornare. quis enim dubitet fabricarum miracula hac prouisione seruata et pendenti saxo tornatas camaras tegularum tegmine custoditas? ut antiqui principes nobis merito debeant laudes suas, quorum fabricis dedimus longissimam iuuentutem, ut pristina nouitate transluceant, quae iam fuerant ueternosa senectute fuscata. XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia conuenit nostra saepius largitate praestari. sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum inmodica non debent praesumptione transcendere. <2> Unde quia religiosi studii reuerentia commonemur, ut quae dudum ecclesiae uiri uenerabilis Unscilae antistitis praestitimus, ualere in perpetuum censeamus, nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindicticiorum onera titulorum praefata ecclesia in ea summa non sentiat, qua usque a magnifici uiri patricii Cassiodori, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta. <3> Ea uero quae a tempore beneficii ad ecclesiam nostram ab aliquibus est translata professio, commune cum uniuersis possessoribus onus solutionis agnoscat et illius subiaceat functioni, cuius nacta est iura dominii. alioquin grata nobis augmenta eius esse non possunt, qui fisci damno proficit. sufficiat possessori compendium pensionis: tributa sunt purpurae, non lacernae, lucrum cum inuidia periculum est: quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare! XXVII. SPECIOSO THEODERICUS REX. <1> Si exterarum gentium mores sub lege moderamur, si iuri Romano seruit quicquid sociatur Italiae, quanto magis decet ipsam ciuilitatis sedem legum reuerentiam plus habere, ut per moderationis exemplum luceat gratia dignitatum? ubi enim quaeratur modestus animus, si foedent uiolenta patricios? <2> Populi nobis itaque partis prasini petitione suggeritur, dum ad nostrum disponerent uenire comitatum remedia consueta poscentes, se truculentas insidias a patricio Theodoro et Inportuno uiro illustri consule pertulisse, ita ut unus eorum defleatur extinctus. <3> Quod nos, si ita est, pro facti sui acerbitate commouit, ut innoxiam plebem furor persequeretur armatus, quam fouere ciuicus debuisset affectus. sed quia condicio minorum regnantis aequabiliter implorat auxilium, supra memoratos illustres uiros ammoneri praesenti iussione censemus, ut ad Caeliani atque Agapiti illustrium uirorum adaeque iudicium instructas destinare non differant te instante personas, quatenus legibus examinata cognitio eorum sententia terminetur. <4> Sed ne forsitan magnificos uiros loquacitas popularis offenderit, praesumptionis huius habenda discretio est. teneatur ad culpam quisquis transeunti reuerentissimo senatori iniuriam proteruus inflixit, si male optauit, cum bene loqui debuit. <5> Mores autem graues in spectaculis quis requirat? ad circum nesciunt conuenire Catones. quicquid illic a gaudenti populo dicitur, iniuria non putatur. locus est qui defendit excessum. quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque principes ornare monstratur. respondeant nobis certe qui talibus studiis occupantur: si tranquillos optant aduersarios suos, certe uolunt eos esse uictores, quando ad iniurias tunc prosiliunt, cum se superatos turpiter erubescunt. unde ergo irasci uolunt, quod sine dubiu se optasse cognoscunt? XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. <1> Digna est constructio ciuitatis, in qua se commendet cura regalis, quia laus est temporum reparatio urbium uetustarum: in quibus et ornatus pacis adquiritur et bellorum necessitas praecauetur. <2> Ideoque praesenti iussione profutura sancimus, ut, si quis cuiuslibet generis saxa in agris suis iacentia muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat, quod tunc magis uerius possidebit, cum hoc utilitati suae ciuitatis indulserit. <3> Quid est enim gratius quam uidere crescere publicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? et licet praestentur uilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura: datur enim plerumque, quod maiori utilitate recipitur. et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur. XXVIIII. UNIVERSIS LUCRISTANIS SUPER SONTIUM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. <1> Non dubium est ad utilitatem rei publicae cursus custodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus. et ideo uelut necessariae rei maior adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie non tabescant, ne ieiuna tenuitas laboribus praeuenta succumbat et incipiat iter effici morosum, quod ad celeritatem constat inuentum. <2> Quapropter deuotio uestra praesenti iussione commonita terrarum spatia, quae ueredis antea licuerunt, mutationibus suis a possessore uindicata restituat, ut nec illi paruo spatio infligantur damna et istis recuperata sufficiant. XXX. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Animum nostrum, patres conscripti, rei publicae curis calentem et diuersarum gentium consilia perscrutantem pulsauit saepius querela populorum, orta quidem ex causis leuibus, sed graues eructauit excessus. deplorat enim pro spectaculorum uoluptate ad discriminis se ultima peruenisse, ut legum ratione calcata desperate persequeretur innoxios seruilis furor armatus, et quod illis humanitas nostra laetitiae causa praestitit, in tristitiam audacia plectenda conuertit. quod nos elementiae nostrae solita prouisione comprimimus, ne paulatim sinendo grauiorem uindicare cogamur offensam. benigni quippe principis est non tam delicta uelle punire quam tollere, ne aut acriter uindicando aestimetur nimius aut leniter agendo putetur improuidus. <2> Atque ideo praesenti definitione sancimus, ut, si cuiuspiam senatoris famulus in ingenui caede fuerit fortasse uersatus, eum tradat legibus impetitum, ut facti qualitate discussa proferatur iure ualitura sententia. si uero tanti facinoris reum mala fide dominus iudiciis praesentare distulerit, nouerit se decem librarum auri dispendio uulnerandum et nostrae ingratitudinis, quod multo grauius est, pericula subiturum. <3> Sed ut honestatum omnium par libra componeret et ciuilitatis gratia reductis moribus conueniret, ad populum quoque praecepta nostra direximus, quae uobis reserari libenter amplectimur, ut alterutra iussione pensata resarciatur ciuibus scissa concordia. proinde nullos ab spectaculorum gaudio remouemus, sed seditionis semina radicitus amputamus. <4> Intersit igitur inter splendorem uestrum moresque mediocres: refugite tales familiares, qui sint iniuriarum ministri, qui amori uestro nitantur ascribere quod delinquunt et dum leuitates suas exerere cupiunt, uestram reuerentiam implicare contendunt. uos enim, quos semper grauitas decet, nolite truculenter insequi inania uerba populorum. si quod est forte, quod poenam mereatur, admissum, in praefecti urbis notitiam deferatur, ut culpa legibus, non per praesumptam coerceatur iniuriam. quid enim discrepat a peccante, qui se per excessum nititur uindicare? impaenitenda est ultio de ciue, quae legibus uenit: et excellenter uidetur de pulsato triumphasse, qui uictor pronuntiatur a iudice. <5> Inter ipsos quoque aduersarios, ut scitis, non erant prius armata certamina, sed pugnis se quamlibet feruida lacessebat intentio, unde et pugna nomen accepit. postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit nominari. consilium atrox, crudele praesidium, ferina concertatio. nam et si datum est prius illi inermem facile uincere, tamen crimini applicandum est, quod inde posteritas potuit interire. non permittatis ergo a famulis uestris in ciuibus fieri quod adhuc debet et in hostibus accusari. XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. <1> Spectacula uoluptatum laetitiam uolumus esse populorum, nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inuentum. ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conuentus uester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus. mores peregrinos abicite: Romana sit uox plebis, quam delectet audiri. conuicia nec gaudium pariunt nec de laetitia procreantur. hoc fuit certe, quod culpabatis in exteros: nolite modo uitia turbulenta contrahere, quae uidetis alios abiecisse. <2> Atque ideo edictali programmate definimus, ut, si atroces iniurias in quempiam senatorum uox iniusta praesumpserit, nouerit se a praefecto urbis legibus audiendum, ut pro facti qualitate discussa excipiat promulgatam iure sententiam. <3> Verum ut omne semen discordiae funditus amputetur, praefinitis locis pantomimos artes suas exercere praecipimus: quod uos poterit instruere ad praefectum urbis data praeceptio. tantum est, ut animis compositis peragatis laetitiam ciuitatis. nihil est enim, quod studiosius seruare uos cupimus quam uestrorum ueterum disciplinam, ut, quod ab antiquis laudabile semper habuistis, sub nobis potius augeatis. <4> Soletis enim aera ipsa mellifluis implere clamoribus et uno sono dicere, quod ipsas quoque beluas delectet audire: profertis uoces organo dulciores et ita sub quadam harmonia citharae concauum theatrum per uos resonat, ut tonos possit quilibet credere quam clamores. numquid inter ista rixae decent aut inflammata contentio? abicite furores laeti, iram gaudentes excludite. tales enim animi aliorum temperari possunt, cum uestri fauores suauiter audiuntur. XXXII. AGAPITO V. I. P. V. THEODERICUS REX. <1> Eximiae urbis praesulem pacis conuenit esse custodem. nam a quo melius moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? illa enim mater omnium dignitatum uiros sibi gaudet praesidere uirtutum. et ideo honori tuo debes animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis meritis inuenisse credaris. circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. sit insultandi consuetudo moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia nec desit moribus disciplina. <2> Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus et plebem decreuimus ammoneri, hoc tuam quoque magnitudinem obseruare censemus, ut, si a quoquam irrogata fuerit iniuria senatori, confestim loquax temeritas legum seueritate plectatur. si uero senator ciuilitatis immemor quemquam ingenuum nefaria fecerit caede uexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostrae multam perculsus excipiat. <3> Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque diuidere, ut in patria debeant esse concordes, nec ad hoc sibi uoluptatum exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira feruescat. uerum, ne posthac ulla possit iterum furiosa contentio prouenire, Helladius de medio, uoluptatem populi praestaturus, introeat, habiturus aequalitatem menstrui cum ceteris partium pantomimis. <4> Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, praesenti iussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. si uero eorum lubrica uoluntas in unius coloris migrauerit fauorem, studia sua populus tam in circo quam theatro habeat pro parte quam diligit, ut is qui praesumpserit, uetitam ipse iudicetur quaesisse discordiam. XXXIII. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX. <1> Nescit serenitatis nostrae prolatum semel titubare iudicium: nec quod prouida dispositione constituit, cuiusquam occasionis surreptione mutauit. dudum siquidem ad Albinum atque Auienum patricios uiros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis conueniret: quod nobis factum sua relatione reserarunt. <2> Et ideo nunc praesenti auctoritate decernimus, ut, quem a supra memoratis magnificis uiris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis prasini sine imminutione tribuatis, ut, quod nostra prouisio confusionis tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis. XXXIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Copia frumentorum prouinciae debet primum prodesse cui nascitur, quia iustius est, ut incolis propria fecunditas seruiat quam peregrinis commerciis studiosae cupiditatis exhauriat. alienis siquidem partibus illud debet impendi quod superest et tunc de exteris cogitandum, dum se ratio propriae necessitatis expleuerit. <2> Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula qui curam uidentur habere litorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas naues frumentis oneret ad aliena litora transituras, quam expensae publicae ad optatam possint copiam peruenire. XXXV. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Cum siccitas praesentis anni, quae localiter certis solet desaeuire temporibus, terrenis uisceribus nimio calore duratis abortiuos messium fetus non tam edidit quam inperfecta ubertate proiecit, maiori nunc studio quaerenda sunt quae etiam in abundantia expeti consuerunt. <2> Et ideo frumenta publica, quae de Calabro atque Apulo litoribus per cancellarium uestrum aestatis tempore consuerant destinari, nec autumno uenisse modis omnibus permouemur, cum solis reflexus australia signa discurrens, naturae ordine modificatus, tumultuosas procellas aeris permixtione resuscitat: quod ab ipsis quoque mensibus datur intellegi, quando ex numero imbrium futurorum competenter nomina susceperunt. quae ergo talis mora, ut in tantis tranquillitatibus uelocia necdum fuerint destinata nauigia, cum stellarum non mergentium lucidus situs tendi carbasa festinanter inuitet et aeris sereni fides properantium nequeat uota terrere? <3> Aut forte incumbente austro remigiisque iuuantibus meatus nauium echinais morsus inter undas liquidas alligauit: aut Indici maris conchae simili potentia labiis suis nauium dorsa fixerunt: quarum quietus tactus plus dicitur retinere quam exagitata possunt elementa compellere. stat pigra ratis tumentibus alata uelis et cursum non habet, cui uentus arridet: sine anchoris figitur, sine rudentibus alligatur et tam parua animalia plus resistunt quam tot auxilia prosperitatis impellunt. ita cum subiecta unda praecipitet cursum, supra maris tergum nauigium stare constat infixum miroque modo natantia inconcusse retinentur, dum innumeris motibus unda rapiatur. <4> Sed ut dicamus aliam piscis naturam, forte nautae praedictarum nauium tactu torpedinis segnissime torpuerunt: a qua tantum infigentum dexterae praegrauantur, ut per hastam, qua fuerit uulnerata, ita manum percutientis inficiat, quatenus uiuae substantiae pars sine sensu aliquo immobilis obstupescat. credo talia incurrerunt, qui se mouere non possunt. sed echinais illis impedimentosa uenalitas est, concharum morsus insatiata cupiditas, torpedo fraudulenta simulatio. ipsi enim studio prauo faciunt moras, ut occasiones incurrere uideantur aduersas. quod magnitudo tua, cui specialiter conuenit cogitare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi, ne inopia non tam ab sterilitate temporis quam a neglegentia matre nata esse uideatur. XXXVI. FERRIOLO V. S. THEODERICUS REX. <1> Utilitas personarum bonorum debet successione renouari, ne defectu seruientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. et ideo locum te iubemus quondam Benedicti in Pedonensi ciuitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia uigilanti ordinatione procurans nostrae gratiae merearis augmenta. debes enim aduertere, quia uicissitudinem reddere studeamus uiuis, qui mortuorum fidem non possumus obliuisci. <2> Illud etiam pietatis nostrae consuetudine commonemur, ut, quoniam deuotorum nobis memoria probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur deuotione paruisse, ciuili facias tuitione uallari, quatenus defensionis praesentis commodo subleuati securitatem sibi gaudeant paterna seruitia contulisse. prosit ergo generi, quod potuit unius deuotione praestari, quia maiora nos decet tribuere, quam uidemur a seruientibus accepisse. hic aequalitas aequitas non est, sed pars nostra iustissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata. XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS REX. <1> Quamuis homicidii facinus primus detestetur auditus et cruentam manum oculi refugiant iudicantum, quia procliuior ad misericordiam uia bonis semper mentibus patet, tamen iustitiae consideratione librandum est, qua cuique fiat iniuria necessarium scelus: qui noua infelicitate fortunae tunc erit detestatio cunctorum, si se seruet innoxium. quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui matrimonii nisus est iura uiolare? <2> Feris insitum est copulam suam extrema concertatione defendere, dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali lege damnatur. uidemus tauros feminas suas cornuali concertatione defendere, arietes pro suis ouibus capitaliter insaeuire, equos adiunctas sibi feminas colaphis ac morsibus uindicare. ita pro copulatis is sibi animas ponunt qui uerecundia non mouentur. <3> Homo autem quemadmodum patiatur adulterium inultum relinquere, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse? et ideo si oblatae petitionis minime ueritate fraudaris et genialis tori maculam deprehensi adulteri sanguine diluisti nec sub praetexta cruentae mentis causam pudoris intendis, ab exilio, quod tibi constat inflictum, te praecipimus alienum, quoniam pro amore pudicitiae porrigere ferrum maritis non est leges calcare, sed condere. <4> Ita tamen, ut, si legitimus extiterit accusator, de facti tui qualitate te noueris audiendum, ut, si innoxios peremisti, crimen publica districtione resecetur, si male initos complexus adulterorum morte diuisisti, aestimetur potius uindicta quam culpa. <5> Si quis tibi autem calumniantium damna generauit et Agnello fideiussori tuo, ut asseris, a uicario uel eius officio extortam constiterit fuisse pecuniam, nostra iussione conuentus secundum leges ablata restituat. nolumus enim in cuiusquam praedam cadere, quos nostra uisa est sententia liberare. pari modo contra inciuilium impetus Candacis tibi tuitionem sub aequabili defensione praestamus, ut nec legibus te subtrahat nec iterum contra iura publica laborare permittat. XXXVIII. BOIONI V. S. THEODERICUS REX. <1> Non est beneficium quod praestatur inuitis: nec cuiquam utile uidetur, quod aduersa uoluntate conceditur. unde spectabilitas tua VViliarit adulescentis nepotis tui cognoscat nos querelis grauibus expetitos, quod res patris eius non meliorandi causa, sed deteriorandi uoto detineas. quapropter quicquid ex iure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria uoluntate disponat, quia et nobis congrua uidetur esse persona, qui assumpta domini libertate proficiat. <2> Pullos suos audaces aquilae tamdiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus uolatus, nouellos ungues in praedam teneram consuescunt: nec indigent alieno labore uiuere, quos captio potest propria satiare. sic iuuenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad uitam suam disponendam dicantur infirmi et putentur domum suam non regere, qui creduntur bella posse tractare. Gothis aetatem legitimam uirtus facit et qui ualet hostem confodere, ab omni se iam debet uitio uindicare. XXXVIIII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Rationabiles petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione uoluamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inuiolata custodiat? spectabilis itaque Philagrius in Syracusana ciuitate consistens, palatii nostri longa obseruatione dilatus, reuerti se ad lares proprios supplicauit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit ciuitatem. <2> Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe constituat: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc secunda iterum decernamus iussione. ita enim et illis ingenii prouectus adquiritur et nostrae utilitatis ratio custoditur: quibus mora potest esse proficus, dum interdum expedit patriam neglegere, ut sapientiam quis possit adquirere. Ulixes Ithacus in laribus propriis forte latuisset, cuius sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas ciuitates et populos circumiuit, dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conuersationibus probantur eruditi. nature siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur. XL. OSUIN V. I. COMITI THEODERICUS REX. <1> Ordinatio nostra per moram non debet impediri, ne, quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis uitium incurrat obstaculum. et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas, ut, cum tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficient. ars enim bellandi, si non praeluditur, cum fuerit necessaria, non habetur. proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra iussione arma necessaria procurabit, quia fida rei publicae salus est defensor armatus. discat miles in otio, quod perficere possit in bello. animos subito ad arma non erigunt nisi qui se ad ipsa idoneos praemissa exercitatione confidunt. gestiunt uituli certamina, quae impleant aetate robusta: catuli in nouellis uenationibus ludunt. focos ipsos comprehendere uirgultis teneris inchoamus: ceterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fouere contendis. sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc, quod tendis, idonei nequeunt reperiri. primordia cuncta pauida sunt et aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis nouitas abrogatur. XLI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX. <1> Praecipua uestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia et admittendos reuerendo coetui examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum numero uolumus augeri ciuium, sed ornari maxime luce meritorum. recipiat alius ordo forte mediocres: senatus respuit eximie non probatos. quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus quam de uena nobilium, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, uilitatem? atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio. illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo dictauit. hoc enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii, quando gloria maior est dignitatis spectare sententiam procerum post regale iudicium. ornatus enim ipsorum est, si, quae solent illi deligere, nos iubemus et si, quod ab illis cottidie petitur, nos magnopere postulemur. XLII. ARTEMIDORO V. I. P. U. THEODERICUS REX. <1> Remunaratio meritorum iustum dominantis prodit imperium, apud quem perire nescit, quod quempiam laborasse contigerit. nam si inopinata tribuimus, quemadmodum negare possumus quae debemus? in tutum apud nos reponit omnis deuotio quod meretur et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse cognoscit. <2> Olim quidem a nobis quod esset dignitate pretiosius habere meruisti, ut regio lateri dignus adhaereres. differri te pertulit noster affectus: apud amantem prouectus tui causam tardius impetrasti, ut post sacrae amicitiae genium ad honores ornatior peruenires. cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in te congeniata sederunt, patria, genus, instituta praeclara. quorum si unum nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli fortuna resplendes quam gloria stemmatis et uirtutis ornaris. <3> Hinc est quod nunc te per indictionem feliciter tertiam ad praefecturae urbanae culmen erigimus, tribuentes tibi in ea ciuitate fasces, ubi perpetui sunt honores. quod nos, qui munera nostra uerecundius aestimamus, certe fatebimur, multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis, quem reuerendum humano generi esse cognoscis. <4> Numquid hoc est palatia regere et domos proprias ordinare? plerumque honor ex commendatis adquiritur nec tale est cellam uinariam tuendam suscipere, quale pretiosa diademata custodire. illa, quae potiora credimus, ad conseruandum melioribus damus et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus applicamus. Roma si habet parem, aestima nos et aliis similia credidisse: si uero singulare bonum est, iudicem te praecipuae rei facimus, quam augere semper optamus. XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Scitis, patres conscripti, uestrum esse genium culmina dignitatum: scitis uobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. quicquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. quid enim de uobis aestimemus, agnoscitis, quando uiris longo labore compertis hoc certe in praemium damus, ut uestri corporis mereantur esse participes. <2> Hic est enim uir, qui genitalis soli relicta dulcedine nobis maluit inhaerere, et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam. superans gratiae magnitudine uim naturae, qui principe Zenone non tam beniuolo quam affine gaudebat. et quid illa re publica gratia non potuit obtinere parentis, quae sic facillime fauet extraneis? sed haec omnia nimius despexit affectus, ut nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere uideamur in unius gratia tot desiderabilia fuisse contempta. <3> Qui super hanc eximiam fidem solacia nobis suae confabulationis adiecit, ut asperas non numquam rei publicae curas, quas emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suauitate deliniret. blandus alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens. qui tanta se animi puritate clarificauit, ut cum apud nos mereretur aulicas dignitates, spectaculorum ordinationem laetissimam sibi militiam uindicaret, quatenus sub specie uoluptatis libere uideretur uelle seruire, a laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians. <4> Regalem quin etiam mensam conuiua geniatus ornauit, ibi se nobis studens iungere, ubi nos certum est posse gaudere. sed quid ultra de eius moribus est dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit, quod amorem nostrum iugiter habere promeruit? non est maius meritum quam gratiam inuenisse regnantum: nam quibus fas est de cunctis optimos quaerere, uidentur semper meritos elegisse. <5> Atque ideo labores eius remuneratione pensantes Artemidoro illustri uiro urbanae praefecturae fasces indulsimus. huic ergo, patres conscripti, tot ac talibus meritis praelucenti fauete linguis, fauete collegiis. erit quoque uestrae beniuolentiae laus, ut, cum dignis caritatem impenditis, ad exemplum ceteros incitetis. XLIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Caritatem uestri praecipuam nos habere ex ipsa cura potestis agnoscere, pro quibus ita uidemur esse solliciti, ut nihil ammonitionis patiamur omitti. cautela siquidem prodit affectum et quae studiosius diligimus, maiori gratia custodimus. <2> Hinc est quod uiro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos, ut, quia quorundam illicitis seditionibus ciuilitas turbabatur, haberent et innoxii purissimum testem et errantes iustissimum paterentur ultorem. quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere. <3> Quocirca talia nos praefato uiro delegasse noueritis, ut, si quispiam inciuilis extiterit, districtionem ilico nostrae iussionis incurrat. et quamquam praefecturae urbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegauimus, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas. <4> Audebit ergo seditiosos et a disciplina publica deuiantes nostra auctoritate percellere. quiescat concertantium feruor animorum. bona pacis, quae deo propitio nostro labore meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? numquam maiori damno periclitati sunt mores, quam cum grauitas Romana culpatur. reparet itaque honesta ciuitas moderationem suam. pudor est degenerasse prioribus, eo praesertim tempore, cum talem principem cognoscitis uos habere, qui praemia bene meritis, ultionem tribuat inquietis. XLV. BOETHIO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Spernenda non sunt quae a uicinis regibus praesumptionis gratia postulantur, dum plerumque res paruae plus praeualent praestare quam magnae possunt optinere diuitiae. frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suauitatis imponunt. sit ergo pro re publica et cum ludere uidemur. nam ideo uoluptuosa quaerimus, ut per ipsa seria compleamus. <2> Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulauit, ut horologium, quod aquis sub modulo fluentibus temperatur et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis cottidianum, illis uideatur esse miraculum. merito siquidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. <3> Hoc te multa eruditione saginatum ita nosse didicimus, ut artes, quas exercent uulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaueris. sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti, sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. didicisti enim, qua profunditate cum suis partibus speculatiua cogitetur, qua ratione actiua cum sua diuisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quicquid Cecropidae mundo fecerant singulare. <4> Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemaeus astronomus leguntur Itali: Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausonii: Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali uoce disceptant: mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. et quascumque disciplinas uel artes facunda Graecia per singulos uiros edidit, te uno auctore patrio sermone Roma suscepit. quos tanta uerborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque didicissent. <5> Tu artem praedictam ex disciplinis nobilibus notam per quadrifarias mathesis ianuas introisti. tu illam in naturae penetralibus considentem, auctorum libris inuitantibus, cordis lumine cognouisti, cui ardua nosse usus, miracula monstrare propositum est. molitur ostendere, quod obstupescant homines euenisse miroque modo naturis conuersis facti detrahit fidem, cum ostentet et oculis uisionem. facit aquas ex imo surgentes praecipites cadere, ignem ponderibus currere, organa extraneis uocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos complet, ut minuta possint arte cantare. <6> Videmus per eam defensiones iam nutantium ciuitatum subito tali firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus uiribus inuenitur. madentes fabricae in aqua marina siccantur: dura cum fuerint, ingeniosa dispositione soluuntur. metalla mugiunt, Diomedes in aere grauius bucinat, aeneus anguis insibilat, aues simulatae fritinniunt et quae uocem propriam nesciunt habere, dulcedinem probantur emittere cantilenae. <7> Parua de illa referimus, cui caelum imitari fas est. haec fecit secundum solem in Archimedis sphaera decurrere: haec alterum zodiacum circulum humano consilio fabricauit: haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstrauit paruamque machinam grauidam mundo, caelum gestabile, compendium rerum, speculum naturae ad speciem aetheris indeprehensibili mobilitate uolutauit. sic astra, quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis prodire non cernimus: stans quidam in illis transitus est et quae uelociter currere uera ratione cognoscis, se mouere non respicis. <8> Quale est hoc homini etiam facere, quod uel intellexisse potest esse mirabile? quare cum uos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis publicis expensis sine uestro dispendio destinate. primum sit, ubi stilus diei index per umbram exiguam horas consueuit ostendere. radius itaque immobilis et paruus, peragens quod tam miranda solis magnitudo discurrit, et fugam solis aequiperat, quod motum semper ignorat. <9> Inuiderent talibus, si astra sentirent, et meatum suum fortasse deflecterent, ne tali ludibrio subiacerent. ubi est illud horarum de lumine uenientium singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? ubi praedicabilis indefecta rotatio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? o artis inaestimabilis uirtus, quae dum se dicit ludere, naturae praeualet secreta uulgare! <10> Secundum sit, ubi praeter solis radios hora dinoscitur, noctes in partes diuidens: quod ut nihil deberet astris, rationem caeli ad aquarum potius fluenta conuertit, quarum motibus ostendit, quod caelo uoluitur et audaci praesumptione concepta ars elementia confert, quod originis condicio denegauit. uniuersae disciplinae, cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum possint, nosse perquirunt: mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari et, si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur uelle superare. haec enim fecisse dinoscitur Daedalum uolare: haec ferreum Cupidinem in Dianae templo sine aliqua illigatione pendere: haec hodie facit muta cantare, insensata uiuere, immobilia moueri. <11> Mechanicus, si fas est dicere, paene socius est naturae, occulta reserans, manifesta conuertens, miraculis ludens, ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, ueritas aestimetur. haec quia te studiosius legisse cognouimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis, ut te notum in illa mundi parte facias, ubi aliter peruenire non poteras. <12> Agnoscant per te exterae gentes tales nos habere nobiles, quales leguntur auctores. quotiens non sunt credituri quae uiderint? quotiens hanc ueritatem lusoria somnia putabunt? et quando fuerint ab stupore conuersi, non audebunt se aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse. XLVI. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX. <1> Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis expetita: quando non est abiectum, quod potest explere desiderium. nam per quaslibet pretiosas res ad illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur. quapropter salutantes gratia consueta per harum portitores illum et illum oblectamenta prudentiae uestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo humana sollertia uidetur colligi, quod totius caeli noscitur spatia peruagari: aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur et aquis guttantibus horarum spatia terminantur. <2> Habetote in uestra patria, quod aliquando uidistis in ciuitate Romana. dignum est, ut bonis nostris uestra gratia perfruatur, quae nobis etiam affinitate coniungitur. discat sub uobis Burgundia res subtilissimas inspicere et antiquorum inuenta laudare: per uos propositum gentile deponit et dum prudentiam regis sui respicit, iure facta sapientium concupiscit. distinguat spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat. <3> Ordo uitae confusus agitur, si talis discretio sub ueritate nescitur. beluarum quippe ritus est ex uentris esurie horas sentire et non habere certum, quod constat humanis usibus contributum.