[1,11,0] EPISTOLA XI. SERVATO DUCI RHETIARUM THEODORICUS REX. [1,11,1] Imperat ut mancipia a Breonibus militibus ablata, Maniario curet sine mora ulla restitui. [1,11,2] Decet te honorem quem geris nomine, moribus exhibere; ut per prouinciam cui praesides nullam fieri uiolentiam patiaris; sed totum cogatur ad iustum, unde nostrum floret imperium. Quapropter Maniarii supplicatione commoti, praesentibus te affamur oraculis; ut si reuera mancipia eius Breones irrationabiliter cognoueris abstulisse, qui militaribus officiis assueti, ciuilitatem premere dicuntur armati; et ob hoc iustitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus, difficile est morum custodire mensuram. Quapropter omni proteruia remota, quae de praesumptione potest uirtutis assumi, postulata facies sine intermissione restitui: ne per dilationis incommoda, eorum uideatur supplex odisse uictoriam. [1,12,0] EPISTOLA XII. EUGENITI VIRO ILLUSTRI MAGISTRO OFFICIORUM THEODORICUS REX. [1,12,1] Confert illi post administratam laudabiliter quaesturam, magisteriam dignitatem, et hortatur eum ad meliora promerenda. [1,12,2] Pompa meritorum est regale iudicium, quia nescimus ista, nisi dignis impendere. Et quanquam potestati nostrae, Deo fauente, subiaceat omne quod uolumus, uoluntatem tamen nostram de ratione metimur; ut illud magis aestimemur elegisse, quod cunctos dignum est approbare. Hinc est quod te litterati dogmatis studia laudabiliter exsequentem, pridem ad quaesturae culmen elegimus, ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum. Quid enim aduocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad suas molestias trahit, ut laboribus subueniat alienis? In hoc campo exercitatus cursu meritorum, ad palmam nostri iudicii peruenisti. Nec tamen benignitas nostra una remuneratione contenta, honorem geminat, augmenta procurat; et eo studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat. Sume igitur magisteriae infulas dignitatis, usurus omnibus priuilegiis quae tuos habuisse constiterit decessores. Atque ideo tanto iudicio laetare suscepto, qui pro labore honoris tui, honorem alterum accipere meruisti. Quid enim de priore senserimus praemio, secundae dignitatis declaramus augmento. Nati sunt fasces ex fascibus, et naturam retinentes fetus arborei pullulauerunt iterum decenter abscisi. Verum te haec remuneratio satietate non expleat, nec det laboribus tuis ferias nostri laus inuenta iudicii. Desiderabilior quinimo sit honestas, cum peruenit ad praemium; et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum eorum intelligis inuenisse. Honores ergo quos sumis ex chartis, redde de meritis. Nosti enim bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii penetralibus uenis. Meministi, quoties apud nos laudati sint innocentes, quoties bonis actibus reddidimus uicem. Ore tuo iudicia nostra loquebamur: exemplis talibus incitare. Esto innocentiae templum, temperantiae sacrarium, ara iustitiae. Absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum. Pio principi sub quodam sacerdotio seruiatur. [1,13,0] EPISTOLA XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. [1,13,1] Significat se ad magisterii munus Eugenitem subuexisse, qui maximis laudibus exornatur, quod quaestoris officium bene exercuerit. [1,13,2] Dignitas, Patres Conscripti, dum ad incognitum uenit, donum est; cum ad expertum, compensatio meritorum; quorum alter debitor iudicii, alter obnoxius est fauori. Hos enim aestimatione subuehimus, alios gratia promouemus, et ad omnes indulgentiae uias nostra se relaxat humanitas. Sed amoris uestri intuitu commonemur, quoties in uestrum coetum ducitur, qui de gloriosis uirtutibus aestimatur. Quidquid enim humani generis floris est, habere curiam decet, quae sicut arx decus est urbium, ita illa ornamentum est ordinum caeterorum. Atque ideo Eugenitem illustrem uirum litterati dogmatis opinione fulgentem, magisterii honore subueximus; ut gereret nomine quam possidebat meritis dignitatem. Quis enim tot eius officiosos labores ignoret, quos non uilitate mentis exercuit, sed patrocinii honore seruauit? Dedimus itaque personam tantis honoribus parem, ut alterutro decore fulgentes, mutua se gratia qualitatis ornarent. Hic est, qui nostro pridem lateri ueridicus quaestor adhaesit, quem liuoris nebula nulla fuscauit, nec maleuolentiae studio nocendi artes fellitis sensibus exquisiuit; sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit, et ad pietatem iussionum innocentiam suam praebuit. Animus enim dolosus non arbitrium sequitur imperantis, sed suas potius explicat uoluntates. Habetis certe euidens nostrum in hac parte iudicium; ut post illius apicis culmen, ad alteram conscenderet dignitatem; nec passi sumus otiosum, quem merita non sinebant esse priuatum: sereni solis consuetudinibus aestimandus, qui licet susceptum diem peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. Hunc ergo, P. C., tot meritis absolute relucentem fauor uester excipiat. Debetis enim bene gerentibus, ut eos laudis uestrae comitetur assensus. Nam si equorum cursus hominum clamoribus incitatur, et insonantium manibus agitur, ut a mutis animalibus uelocitas appetatur, quantum inde homines stimulari posse credimus, quos ad laudis auiditatem natos singulariter inuenimus! [1,14,0] EPISTOLA XIV. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. [1,14,1] Praecipit ut genus Tertiarum quod Cathaliensibus imperabatur, annis singulis persoluatur. [1,14,2] Libentes omnibus modis praebemus assensum, quoties uox est iusta poscentium: quia nec decet esse difficile beneficium, quod largitate non patitur detrimentum. Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cathaliensibus inferebatur, genus tertiarum faciat annis singulis in tributaria summa persolui ; nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. Quid enim interest quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur, exsoluat? Ita et illis suspectum Tertiarum nomen auferimus, et a nostra mansuetudine importunitates competentium submouemus. [1,15,0] EPISTOLA XV. FESTO VIRO ILLUSTRI ATQUE PATRICIO THEODORICUS REX. [1,15,1] Illi commendat tuitionem domus patricii Agnelli ad Africam descendentis. [1,15,2] Gratum nobis est, quoties de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et infirmorum auxilium, et absentium credaris esse tuitio. Nam ideo et senator prior esse meruisti, ut te sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares. Unde fit ut bona nobis de te crescat opinio, gloriosae actionis exemplo. Nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bona conscientia iudicatur. Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam descendentis, qui regnum petens alterius, nostris est utilitatibus seruiturus, saluis legibus tua tuitione ualletur: ne uiolentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. Peruiae sunt enim semper iniuriis facultates absentium; et quodammodo uidetur occasio homines in delictum trahere, quae non potest animum peruadentis de resultatione terrere. Ideoque celsitudo uestra, quam uotum pium est habere uicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos; et, quod potestatibus rarum est, proficias cunctis, qui uniuersis celsior inueniris. [1,16,0] EPISTOLA XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODORICUS REX. [1,16,1] Iubet discutiat causam Apulorum conductorum frumenti, qui conquesti fuerant frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata; et imperat (si ita res se habet) ut de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahat. [1,16,2] Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus. Regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit; et acquirit nobiles thesauros famae, neglecta uilitate pecuniae. Hinc est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti, opem fessis, manum porrigimus oneratis; ut pietatis nostrae remedio surgant, qui fortunae suae acerbitate corruerant. Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt, frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata: postulantes ne cogantur ad integram praestationem, quibus commerciorum sunt commoda diminuta. Quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse iudicamus, ut quorum non possumus accusare desidiam, releuandam potius aestimemus fortunam. Inde enim constitutas pensiones inferri uolumus, unde constat subiectos commoda consecutos. Et ideo hanc causam sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut quantum eos minus uendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inferatur, ne aliqua negligentia reddaris obnoxius, qui semper nobis prouida intentione placuisti. Quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia. [1,17,0] EPISTOLA XVII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS DERTONAE CONSISTENTIBUS THEODORICUS REX. [1,17,1] Praecipit castrum circa eos positum, dum pace fruuntur, communiant, ac domos sibi in eo construant. [1,17,2] Publicae utilitatis ratione commoniti (quae nos cura semper libenter onerauit), castrum iuxta uos positum praecipimus communiri: quia res praeliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur. Munitio quippe tunc efficitur praeualida, si diutina fuerit excogitatione roborata. Omnia subita probantur incauta, et male constructio loci tunc quaeritur, quando iam pericula formidantur. Adde quod animus ipse non potest esse in audaciam pronus, qui diuersa fuerit cura sollicitus. Hanc merito expeditionem nominauere maiores, quia mens deuota praeliis non debet aliis cogitationibus occupari. Quapropter amplectenda res est, quae generalitatis consideratione praecipitur: nec moram fas est incurrere iussionem, quae deuotos maxime noscitur adiuuare. Et ideo praesenti auctoritate decernimus, ut domos uobis in praedicto castello alacriter construatis, reddentes animo nostro uicissitudinem rerum; ut sicut nos uestris utilitatibus profutura censemus, ita tempora nostra ornare uos pulcherrimis fabricis sentiamus. Tunc enim accidit ut et sumptus competentes nostris iam penatibus congregare uelitis, et habitatio uobis non sit ingrata, quam propria potest commendare constructio. Quale est, rogo, in laribus propriis esse, cum durissimas mansiones hostis cogitur sustinere? Ille imbribus pateat, uos tecta defendant; illum inedia consumat, uos copia prouisa reficiat. Sic uobis tutissime constitutis hostis uester ante euentum certaminis fata patietur perditoris. Constat enim tempore necessitatis illum probari fortissimum uirum, qui se per multa non distrahit. Nam quis eum prouidentiam habuisse putet, si tunc coeperit fabricis operam dare, aut penum condere, cum oporteat bella tractare? [1,18,0] EPISTOLA XVIII. DOMITIANO ET UVILIAE THEODORICUS REX. [1,18,1] Illis respondet quod debeant restitui praedia a praesumptoribus occupata, nisi aut contractus, aut praescriptio triginta annorum obuiet; et quod fratris percussor sit in exsilium deportandus. [1,18,2] Oportet uos colere et obseruare iustitiam, qui aequitatem populis dicere suscepistis: quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat exemplum prauum, qui electus ad laudabile cognoscitur institutum. Et ideo ad interrogationem uestram curauimus praebere responsum: ne per dubitationem possitis errare, nisi (quod absit) uelitis excedere. Si Romanum praedium (ex quo, Deo propitio fontium fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit imperium) sine delegatoris cuiusquam pyctacio, praesumptor barbarus occupauit, eum priori domino submota dilatione restituat. Quod si ante designatum tempus rem uidetur ingressus, quoniam praescriptio probatur obuiare tricennii, petitionem iubemus quiescere pulsatoris. Illa enim reduci in medium nolumus, quae nostris temporibus praesumpta damnamus: quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur. De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quanquam omnium communi lege damnetur, solumque sit parricidium, quod totius tragoediam reatus exsuperet: tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, ut huiusmodi portenta prouinciae finibus abigantur . Nam quibus fuit exosa societas parentum, ciuium non merentur habere consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur. [1,19,0] EPISTOLA XIX. SATURNINO ET VERBUSIO VIRIS ILLUSTRIBUS SENATORIBUS THEODORICUS REX. [1,19,1] Praecipit ut quicunque Gothorum fiscum detrectauerit implere, eum ad redhibitionis aequitatem compellant. [1,19,2] Fisci uolumus legale custodire compendium: quia nostra clementia rebus propriis uidetur esse contenta. Et sicut nullum grauare cupimus, ita debita nobis perdere non debemus. Indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus: dum perniciosa res est in imperante tenuitas. Modus ubique laudandus est. Nam cur aut uituperabilis negligentia in propriis defluat, aut aliena cupiditas turpis abradat? Et ideo uobis praesenti iussione praecipimus, ut Adrianae ciuitatis curialium insinuatione suscepta, quicunque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem redhibitionis arctetis: ne tenuis de proprio cogatur exsoluere, quod constat idoneos indebite detinere. Hac scilicet ratione seruata, ut si quis contumaciae uitio maluerit nostra iussa tardare, cum mulcta reddat, quae debuit etiam non compulsus offerre; quatenus proteruo spiritu indecenter erecta, impunita iustis saeculis non relinquatur audacia.