[1,0] VARIAE. LIBER PRIMUS. [1,1] EPISTOLA PRIMA. ANASTASIO IMPERATORI THEODORICUS REX. Rogat pacem certis de causis intermissam; laudat imperatorem, et ad illum mittit legatos, qui contentiones dirimant, et concordiam suae deinceps firmitati restituant. Oportet nos, clementissime imperator, pacem quaerere, qui causas iracundiae cognoscimur non habere: quando ille moribus obnoxius iam tenetur, qui ad iusta deprehenditur imparatus. Omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua et populi proficiunt, et utilitas gentium custoditur. Haec est enim bonarum artium decora mater; haec mortalium genus reparabili successione multiplicans, facultates protendit, mores excolit, et tantarum rerum ignarus agnoscitur, qui eam minime quaesiisse sentitur. Et ideo, piissime principum, potentiae uestrae conuenit et honori, ut concordiam uestram quaerere debeamus, cuius adhuc amore proficimus. Vos enim estis regnorum omnium pulcherrimum decus, uos totius orbis salutare praesidium, quod caeteri dominantes iure suscipiunt, quia in uobis singulare aliquid inesse cognoscunt; et nos maxime, qui diuino auxilio in republica uestra didicimus, quemadmodum Romanis aequabiliter imperare possimus. Regnum nostrum imitatio uestra est, forma boni propositi, unici exemplar imperii; qui quantum uos sequimur, tantum gentes alias anteimus. Hortamini me frequenter, ut diligam senatum, leges principum gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra componam. Quomodo potestis ab augusta pace diuidere, quem non optatis a uestris moribus discrepare? Additur etiam ueneranda Romanae urbis affectio, a qua segregari nequeunt, qui se nominis unitate iunxerunt. Proinde illum et illum legationis officio ad serenissimam pietatem uestram credidimus destinandos; ut sinceritas pacis, quae causis emergentibus cognoscitur fuisse uitiata, detersis contentionibus, in sua deinceps firmitate restituta permaneat: quia pati uos non credimus inter utrasque respublicas, quarum semper unum corpus sub antiquis principibus fuisse declaratur, aliquid discordiae permanere; quas non solum oportet inter se otiosa dilectione coniungi, uerum etiam decet mutuis uiribus adiuuari. Romani regni unum uelle, una semper opinio sit. Quidquid et nos possumus, uestris praeconiis applicetur. Quapropter salutationis honorificentiam praeferentes, prona mente deposcimus, ne suspendatis a nobis mansuetudinis uestrae gloriosissimam charitatem, quam ego sperare debui, etiamsi aliis non uideretur posse concedi. Caetera uero per latores praesentium pietati uestrae uerbo suggerenda commisimus, ut nec epistolaris sermo redderetur extensior, nec aliquid pro utilitatibus nostris praetermisisse uideremur. [1,2] EPISTOLA II. THEONIO VIRO SUBLIMI THEODORICUS REX. Redarguit illum negligentiae circa purpuram, quam singulis annis ad aulam regiam mittere solebat, et originem ac modum conficiendae purpurae describit. Comitis Stephani insinuatione comperimus, sacrae uestis operam, quam nos uoluimus necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui cursum subtrahendo solemnem, abominandam potius inferre cognosceris tarditatem. Credimus enim aliquem prouenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint; aut lanae non hauserint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem . Quapropter si perscrutator Hydruntini maris infusa conchylia solemniter condidisset apto tempore, aceruus ille Neptunius, generator florentis semper purpurae , ornator solii, aquarum copia resolutus imbrem aulicum flammeo liquore laxaret. Color nimio lepore uernans, obscuritas rubens, nigredo sanguinea regnantem discernit, dominum conspicuum facit; et praestat humano generi ne de aspectu principis possit errari. Mirum est substantiam illam morte confectam, cruorem de se post spatia tam longi temporis exsudare, qui solet uiuis corporibus uulnere sauciatis uix effluere. Nam cum sex pene mensibus marinae deliciae a uitali fuerint uigore separatae, sagacibus naribus nesciunt esse grauissimae; scilicet ne sanguis ille nobilis aliquid spiraret horroris. Hic cum infecta semel substantia perseuerat, et nescit ante subtrahi, quam uestis possit absumi. Quod si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una uindemia est, culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. In illis autem rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator intinxerit, habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere dicuntur immunda. Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa uideatur esse solemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit reatus negligentiae in tali ueste peccare. Quid enim agunt tot artifices, tot nautarum cateruae, tot familiae rusticorum? Tu quoque comitiua subuectus tantis iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut cum regale opus crederis agere, in multis uidearis tanquam tuis ciuibus imperare. Hoc ergo remissio tua negligit, quod te et in prouincia subuexerat, et ad conspectum principis honorabilem uenire faciebat? Quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem imminente tibi harum portitore, cum blatta , quam nostro cubiculo dare annis singulis consueuisti, uenire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum. Verum talis tantaque res, quam facili legitur inuenta compendio? Cum fame canis auida in Tyrio littore proiecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter humorem sanguineum defluentia, ora eius mirabili colore tinxerunt. Et ut est mos hominibus, occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes, fecerunt principibus decus nobile de re quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto uestiarium, non antiqua custodiens, sed iugiter nouella transmittens. Vide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere.