[0] CYPRIEN (?), LIBER DE DISCIPLINA ET BONO PUDICITIAE. [1] I. Aliquas officiorum meorum partes non aestimo praeterisse, dum semper enitor, uel maxime quotidianis Euangeliorum tractatibus, aliquando uobis fidei et scientiae per Dominum incrementa praestare. Quid enim aliud in Ecclesia Domini utilius geri, quid accommodatius officio episcopi potest inueniri, quam ut doctrina diuinorum, per ipsum insinuata collataque, uerborum, possint credentes ad repromissum regnum peruenire coelorum? Hoc certe mei et operis et muneris, quotidianum uotiuum negotium, absens licet, obtinere connitor; et per litteras praesentiam meam uobis reddere conor. Dum uos solito more allocutionibus missis in fide interpello, ideo conuenio, in Euangelicae radicis firmitate solidati, aduersus omnia diaboli praelia stetis semper armati. Absentem me non credam, si fuero securus. Verumtamen omnia quae utiliter proferuntur, et aeternae uitae statum tractantibus uel definiunt, uel promittunt; ita demum fructuosa sunt, si ad emolumentum operis, diuinae indulgentiae uiribus, adiuuentur. Non solum proferimus uerba quae de Scripturarum sacris fontibus ueniunt, sed cum ipsis uerbis, preces ad Dominum et uota sociamus, ut tam nobis quam uobis, et sacramentorum suorum thesauros aperiat, et uires ad implenda quae cognoscimus, tribuat. Periculum enim maius est uoluntatem Domini cognouisse, et in Dei uoluntatis opere cessasse. [2] II. Quamuis ergo ad multa uos negotia et ad diuinae monitionis praecepta, semper ut scitis exhorter (quid enim mihi aliud uotiuum aut maius potest esse, quam ut per omnia perfecti stetis in Domino), tamen ut praecipue pudicitiae claustra teneatis (quod et facitis) admoneo: scientes templum esse uos Domini, membra Christi, habitationem Spiritus sancti, electos ad spem, consecratos ad fidem, destinatos ad salutem; filios Dei, fratres Christi, consortes Spiritus Sancti, nihil iam carni debentes, quasi renatos ex aqua et pudicitia, praeter uoluntatem (Job I, 13) quam uelle debemus ut nostra sit: praestetur etiam propter redemptionem, ut corrumpi non possit, quae a Christo consecrata sit. Nam si Apostolus Ecclesiam sponsam Christi (II Cor. XI) pronuntiat, oro uos, quanta pudicitia exigitur, ubi Ecclesia inter matrimonia sponsa uirgo praestetur? Et ego quidem, nisi quod breuiter uos admonere proposui, latissimas satis puto, et locupletes pudicitiae laudes proferre potui: sed superuacuum duxi laudare eam diutius apud colentes. Vos enim illam ornatis dum geritis, et plures eius laudes exercendo profertis; facti eius ornamentum, dum et illa uestrum est, mutuo decore inuicem foenerando. Illa uobis disciplinam bonorum suggerit morum, uos illi ministerium praestatis operum sanctorum. Nam et illa quantum et quid possit per uos apparuit, et quid uos uelitis, ipsa demonstrauit et docuit; copulatis in unum, duobus bonis mandatorum et rerum, ne quid mutilum uideretur, si aut praecepta ministeriis, praeceptis ministeria defuissent. [3] III. Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, uinculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput. Pudicitia sollicita non est cui placeat nisi sibi: pudicitia semper uerecunda, dum innocentiae mater est: Pudicitia semper ornatur solo pudore, bene sibi tunc conscia de pulchritudine, si improbis displicet; pudicitia nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. Haec nos commendat Domino, connectit Christo: haec expugnat omnia de membris illicita desideriorum praelia, pacem nostris corporibus inducit: beata ipsa, et beatos efficiens apud quoscumque habitare dignatur; quam numquam accusare possunt, nec qui eam non habent: uenerabilis etiam hostibus suis, dum illam multo magis mirantur, qui eam expugnare non possunt. Sed ut matura et in uiris probata semper, et a feminis appetenda; sic inimica eius impudicitia semper est detestanda: obscoenum ludibrium reddens ministris suis, nec corporibus parcens nec animis. Debellatis enim propriis moribus, totum hominem suum sub triumphum libidinis mittit; blanda prius, ut plus noceat dum placet; exhauriens rem cum pudore; hostis continentiae, frequenter perueniens ad sanguinem cupiditatum infesta rabies, incendium conscientiae bonae, mater impoenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis affectibus suos inserens filios, in aliena testamenta sobolem ignoti et corrupti generis inducens. Quae plerumque extra sexum ardens, dum se non continet intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in uirorum quoque corporibus non uoluptatem nouam quaerat, sed extraordinaria et portentosa contra ipsam naturam ex uiris per uiros monstra conquirat. [4] IV. Sed enim pudicitia locum primum in uirginibus tenet, secundum in continentibus, tertium in matrimoniis. Verum in omnibus gloriosa est cum gradibus suis. Nam et matrimoniorum fidem tenere laus est, inter tot corporis bella; et matrimonio de continentia modum statuisse, maioris uirtutis est, dum etiam licita reiiciuntur. Certe ex utero sanctitatem custodisse, et infantem se usque in senectutem in sua aetate tota tenuisse admirandae utique potentiae est: nisi quod blandas corporis leges non nosse, magis felicitatis est, notas iam uicisse uirtutis est; sic tamen ut et uirtus ista de dono Dei ueniat, licet se in membris hominibus ostendat. [5] V. Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. Quare antiqua dico? Quia cum ipsis hominibus instituta sunt. Nam et ideo uir suus feminae est, ut praeter eumdem alterum nesciat, et ideo uiro reddita est mulier, ut subiecto quod fuerat ei proprium, nihil requirat alienum. Sic et duo, inquit, erunt in carne una (Matth. XIX, 6) , ut in unum redeat quod unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem praestet alterius. Inde et Apostolus: Caput mulieris pronuntiauit uirum (I Cor. XI, 3) , ut coniunctione duorum pudicitiam probaret. Nam ut alterius caput membris aptum non potest esse, ita et alieno capiti membra non sua: caput enim suis conuenit membris, et membra capiti suo; utraque naturali fibula in concordia mutua cohaerent, ne qua oriente discordia de diuisione membrorum pactum diuini foederis rumperetur. Addit tamen et dicit: Quoniam qui uxorem suam diligit, seipsum diligit (Ephes. V, 23, 29) . Nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Charitatis cum pudicitia ex hoc magna praescriptio, si uxores diligendae sunt a uiris suis sicut et Christus dilexit Ecclesiam; et ita uxores maritos debent diligere, ut Ecclesia diligit Christum. [6] VI. Hanc sententiam Christus quando uxorem dimitti non nisi ob adulterium dixit (Matth. V, 32) : interrogatus, tantum honorem pudicitiae dedit. Hinc nata est illa sententia: Adulteras non sinetis uiuere (Leuit. XX, 10) . Hinc Apostolus dicit: Haec est uoluntas Dei, ut abstineatis uos a fornicatione (I Thessal. IV, 3) . Hinc et illud dicit: Membra Christi, membris meretricis non esse iungenda (I Cor. VI, 9, 15). Hinc traditur Satanae in interitum carnis qui, proculcato iure pudicitiae, uitia carnis exercet. Hinc merito regnum coelorum non tenent adulteri; hinc est omne peccatum extra corpus esse, solum adulterum peccare in suum corpus: hinc caeterae praeceptoris auctoritates, quas nunc recolere omnes non est necesse, apud uos praesertim qui illas nostis frequenter et facitis; quae licet descripta non sint, queruli tamen de his non potestis esse. Adulter enim non habet excusationem, aut habere potuit, quia ducere licebat uxorem. [7] VII. Sed sicut matronis iura praescripta sunt, quae ita sunt nexae, ut diuelli inde non possint, uirginitas uero et continentia extra ius omne sunt: nihil ad uirginitatem de matrimoniorum legibus pertinet, altitudine sua transcendit omnes. Si ulla praua hominum ausa leges supergredi conantur, uirginitas aequat se Angelis: si uero exquiramus, etiam excedit; dum in carne luctata uictoriam etiam contra naturam refert, quam non habent Angeli. Virginitas quid aliud est quam futurae uitae gloriosa meditatio? Virginitas neutri sexus est: uirginitas est perseuerans infantia: uirginitas est uoluptatum triumphus: uirginitas filios non habet, sed quod plus est, filiorum contemptum habet, non habet foecunditatem, sed non habet orbitatem: felix quod est extra partus dolorem, felicior autem quod est extra funerum filiorum calamitatem. Virginitas quid est aliud quam soluta libertas? Maritum non habet dominum. Virginitas affectationibus omnibus soluta est: non matrimoniis est dicata, non saeculo, non liberis. Persecutionem non potest timere, dum illam de securitate potest prouocare. [8] VIII. Sed quia pudicitiae nobis breuiter sunt exposita praecepta, iam pudicitiae ponamus exemplum, Plus enim proficitur, cum in rem praesentem uenitur: nec de uirtute dubitabitur, quando quod praecipitur exemplis etiam signatur. Exemplum pudicitiae a Joseph coepit (Gen. XXXIX, 7) . Adolescens Hebraeus generosus de patre, generosior de innocentia, ob inuidiam reuelationum distractus a fratribus Ismaelitis, in domum deuenerat hominis Aegyptii; obsequio et innocentia et tota seruitutis fide facilem et beneuolum in se animum sui prouocauerat domini, cuius faciem tam sermo liberalis, quam aetas omnibus commendauerat. Sed ista generositas ab uxore domini aliter quam decebat accepta est: in domus parte secreta, et sine arbitris, alta et facinoribus accommoda; putauit se pudicitiam adolescentis incontinens mulieris impudicitia, nunc promissis, nunc minis posse superare. Et cum retentus est uestibus, eo quod moliretur fugam, propter tanti facinoris audaciam ipsas uestes relinquens, et corporis nudi sinceritatem habiturus innocentiae testem; ad crimen impudicitiae suae imprudens mulier adiicere non dubitauit calumniam: et caeteris et marito, squalida et feruens, spreto desiderio suo, conquesta est dolore simulato, quod Hebraeus adolescens uim sibi molitus fuisset inferre, quam ipsa conata fuerat irrogare. Maritalis ardor rerum inscius, et uxoris accusatione grauiter inflammatus incenditur. Pudicus uero iuuenis, quia delicto conscientiam non miscuit, in imum carceris truditur. Sed sola non est in carcere pudicitia: nam est cum Joseph Deus, et nocentes dantur in manu eius, quia innocens fuerat. Somniorum praeterea obscura dissoluit, quia spiritus in tentatione uigilabat, et per dominum liberatur a uinculis. Qui in domo minor cum periculo fuerat, regiae domus sine periculo dominus effectus est: generositati suae redditus, fructum pudicitiae et innocentiae, Deo iudice, a quo meruerat, accepit. [9] IX. Sed non minus, ex parte diuersa, aliud nobis pudicitiae simile de continentia feminarum exoritur exemplum. Fuit, ut legimus, Susanna (Dan. XIII) filia Helciae, uxor Joachim pulcherrima, pulchrior moribus. Hanc nullum ad decorem commendabat species; simplex enim erat. Excoluerat pudicitia, et cum pudicitia sola natura. Hanc e senioribus duo coeperant deperire, nihil memores nec diuini timoris, sed nec suae annis iam marcescentis aetatis; ita illos in flagrantia transactae iuuentutis incendia, rediuiuae libidinis flamma reuocabat: pudicitiae latrones amorem profitentur, sed oderant. Resistenti minantur calumnias, adulterii se dicunt accusatores uoto adulteri. Inter quos libidinis scopulos auxilium de Domino petebat, quia uiribus corporis repugnare non ualebat. Et exaudiuit de coelo clamantem ad se pudicitiam Dominus; et cum iniquitate oppressa duceretur ad poenam, uidit inimicorum liberata uindictam. Bis uictrix, et in periculo suo tam funeste toties consepta, et libidinem euasit, et mortem. Infinitum erit si exempla prosequar plura: his duobus contentus sum, praesertim cum omnibus sit uiribus per istos pudicitia defensa. [10] X. Non illos emollire potuit in uita generosi sanguinis memoria, quae in quosdam licentia lasciuiae est ministra: non decor corporis, et apte positorum figura membrorum, quae suggerit plerumque ut, quasi flos quidam, properans uelociter transiturae aetatis, porrecta uoluptatis occasione pascatur: non anni primi uirentis, sed maioris aetatis; cum rudis adhuc sanguis aestuans, naturae flammas accendat, et in medullis uersata caeca incendia ad remedium, uerum etiam per periculum pudoris itura: non ulla latebrarum et sine ullo conscio, quae tuta quibusdam putatur, occasio; quae maxima uis est admittendi sceleris, cum deliberationibus occurrit impunitas. Non posita necessitas de auctoritate iubentium, et in temeritate participum atque sociorum; quo genere franguntur etiam saepe recta consilia. Non praemia ipsa et bonitas, non accusationes, non minae, non poenae, non mortes; nihil tam saeuum, tam durum, tam triste, quam cecidisse de alto pudicitiae gradu. Digni tanto iudicis diuini praemio, quorum alter regio pene throno illustraretur, altera concordia mariti dotata inimicorum mortibus redimeretur. Haec sunt et his similia semper nobis ante oculos exempla ponenda, his paria diebus noctibusque meditanda. [11] XI. Nihil animum fidelem sic delectat, quam integra immaculati pudoris conscientia. Voluptatem uicisse, uoluptas est maxima: nec ulla maior est uictoria, quam ea quae de cupiditatibus refertur. Qui hostem uicit, fortior fuit, sed altero; qui libidinem repressit, seipso fortior fuit: qui inimicum prostrauit, externum hostem percussit; qui cupiditatem depressit, hostem domesticum superauit. Malum omne facilius uincitur quam uoluptas: quia illud quicquid est, horridum est; hoc blandum est. Nihil tam difficile opprimitur, quam quod per illud armatur. Qui cupiditates tollit, et metus sustulit; nam ex cupiditatibus metus ueniunt. Qui cupiditates uincit, de peccato triumphat: qui cupiditates uincit, malum generis humani sub pedibus suis iacere ostendit: qui cupiditates uicit, pacem sibi perpetuam dedit: qui cupiditates uicit, libertatem sibi, quod etiam est ingenuis difficillimum, reddit. Meditanda ergo nobis, fratres, ut res docent, semper pudicitia: quo facilior sit, nullis artibus constat. Quae enim illa consummata uoluntas, quae nisi impediretur, longe est, sed nostra est: ita non est acquirenda, sed fouenda quae nostra est. [12] XII. Quid enim est aliud pudicitia, quam mens honesta ad custodiam corporis data; ut sexibus redditus pudor, seueritate signatus, fidem honoris de incorrupta sobole seruaret? Pudicitiae autem, fratres, competunt et cogniti sunt in primis diuinus pudor, et praeceptorum sancta meditatio, et animus propensus ad fidem, et mens attonita ad sacram religionem: deinde uidere, ne quid in se ultra modum sculptum, ultra honestatem productum, ne quid proditum, ne quid arte fucatum, ne quid ad irritandos, aut redintegrandos dolos lenocinatum. Non est pudica quae affectat animum alterius mouere, etiam salua corporis castitate. Longe absint quibus pulchritudo non ornatur, sed prostituitur. Nam sollicitudo de pulchritudine, et malae mentis iudicium et deformitatis est. Sit natura corporis libera, nec diuinis operibus inferatur uis. Semper est misera, quae sibi non placet qualis est. Quid capillorum mutatur color? quid oculorum extremitates suffuscantur? Quid facies artibus in diuersam formam conuertitur? quid postremo speculum consulitur, nisi quia ne ipsa sit timetur? Cultus etiam mulieris pudicae pudicus sit: adulterium fidelis nec in coloribus nouerit. Vestibus aurum intexere, quasi pretio est uestes corrumpere. Quid inter fila staminum delicata, rigida faciunt metalla? nisi ut fluentes humeros premant, et luxuriam infeliciter animi iactantis ostendant? Quid cum ceruices peregrinis lapidibus urgentur et absconduntur, quorum pretia etiam sine artibus Kalendarium cuiusuis excedunt? Non ornatur mulier, sed uitia mulieris ostenduntur. Quid cum digiti tali auro onerati, nec intrare possunt, nec egredi; utrum usus exposcitur, an patrimoniorum inanis pompa monstratur? Mirum negotium, mulieres ad omnia delicatae, ad uitiorum sarcinas fortiores sunt uiris. [13] XIII. Sed ut repetam quae coeperam, colenda semper pudicitia uiris et foeminis, omni custodia seruanda est intra limites suos. Cito natura corporis periclitatur in corpore, dum rapit illam secum caro, quae semper in lapsu est. Sub praetextu quippe naturae quae homines semper urget ad affectus, quibus ruinae collapsi generis resarciuntur; blandimento uoluptatis fallens, non ducit ad continentiam legitimae coniunctionis sobolem, sed iactat in crimen. Ergo contra has carnis insidias, quibus se diabolus et socium ingerit et ducem facit, obluctandum est omni genere uirtutis. Assumatur secundum Apostolum Christi opera, et a consortio carnis quantum potest animus colligatur: separetur consensus a corpore, uitia semper castigentur ut odiantur: ante oculos obseruetur deformis iste atque deiectus peccati pudor. Poenitentia ipsa cum luctibus suis commissorum criminum inhonesta contestatio est. Nihil consideretur curiose in alienis uultibus? Sermo et breuis sit, et sobrius risus, signum est enim animi facilis et remissi, nam contactus recedat etiam honestus. Nihil corpori liceat, ubi uitandum est corporis uitium. Cogitetur quam honestum sit uicisse dedecus, quam inhonestum uictum esse dedecore. [14] XIV. Dicendum etiam quod adulterium uoluptas non est, sed mutua contumelia, nec delectare potest, quod et animam interficiat et pudorem. Coerceat animus stimulos carnis, refraenet impetum corporis. Accepit enim hanc potestatem, ut illi ad imperium eius membra seruirent, et quasi legitimus ac perfectus auriga, ultra concessas corporis metas extollentes se carnis impetus, coelestium praeceptorum habenis reflectat; ne ultra terminos suos currus iste corporis raptus, in periculum suum secum et ipsum rapiat aurigam. Sed inter haec, immo et ante haec, contra turbas et uitia omnia de diuinis castris auxilium petendum est: solus enim potens est Deus qui homines dignatus est facere, et plena hominibus auxilia praestare. Ego pauca dictaui, quoniam non est propositum uolumen scribere, sed allocutionem transmittere. Vos Scripturas aspicite, exempla uobis de ipsis praeceptis huius rei maiora conquirite. Fratres charrissimi, bene ualete.