[0] DE ZELO ET LIVORE. [1] I. ZELARE quod bonum uideas et inuidere melioribus leue apud quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi; dumque existimatur leue esse et modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile uitatur, et fit caeca et occulta pernicies: quae, dum minus perspicitur ut caueri a prouidentibus possit, improuidas mentes latenter affligit. Porro autem Dominus prudentes esse nos iussit, et cauta sollicitudine uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper et semper insidians, ubi in pectus obrepserit, de scintillis conflet incendia, de paruis maxima exaggeret, et, dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis, ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur. Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus uiribus elaborandum ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et uulnerari possumus, dirigenti sollicita et plena uigilantia repugnemus, secundum quod Petrus apostolus in Epistola sua praemonet et docet dicens: Sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit, aliquem deuorare quaerens (I Pet. V, 8). [2] II. Circuit ille nos singulos, et tamquam hostis clausos obsidens, muros explorat, et tentat an sit pars aliqua murorum minus stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem. Aures per canora musica tentat, ut soni dulcioris auditu soluat et molliat christianum uigorem. Linguam conuicio prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat; ut fraudatorem faciat, lucra opponit iniusta; ut animam pecunia capiat, ingerit perniciosa compendia; honores terrenos promittit, ut coelestes adimat; ostentat falsa, ut uera subripiat: et cum latenter non potest fallere, exerte atque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos Dei seruos inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione uiolentus. [3] III. Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad impugnandum semper paratus inimicus. Et, quoniam frequentiora sunt tela eius quae latenter obrepunt, magisque occulta et clandestina iaculatio quo minus perspicitur, hoc et grauius et crebrius in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intelligenda et depellenda uigilemus ex quibus est zeli et liuoris malum. Quod si quis penitus inspiciat, inueniet nihil magis Christiano cauendum, nihil cautius prouidendum quam ne quis inuidia et liuore capiatur; ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius ipse perimatur. Quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput eius atque originem recurramus. Videamus unde zelus, et quando et quomodo coeperit. Facilius enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem mali et origo et magnitudo noscatur. [4] IV. Hinc diabolus inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. Ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et charus, postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alterum deiiciens instinctu zeli quam ipse zelo ante deiectus, captiuus antequam capiens, perditus antequam perdens, dum, stimulante liuore, homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. Quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit! Exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est: Inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Imitantur ergo illum qui sunt ex parte eius. [5] V. Hinc denique nouae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt (Gen. IV) , dum Abel iustum Cain zelat iniustus, dum bonum malus inuidia et liuore persequitur. Tantum ualuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec charitas fratris, nec sceleris immanitas, nec timor Dei, nec poena delicti cogitaretur. Iniuste oppressus est qui iustitiam primus ostenderat, odia perpessus est qui odisse non nouerat, occisus est impie qui moriens non repugnabat. Et quod Esau fratri suo Jacob inimicus exstitit, zelus fuit (Gen. XXVII). Nam, quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus liuoris exarsit. Et quod Joseph fratres sui uendiderunt, causa uendendi de aemulatione descendit (Gen. XXXVII). Postquam id quod sibi in uisionibus prosperum fuerat ostensum, simpliciter ut fratribus frater exposuit, in inuidiam maliuolus animus erupit. Saul quoque rex ut Dauid odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, mitem, lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam zeli stimulus prouocauit (I Reg. XVIII) ? Quia, Goliath interfecto, et ope ac dignatione diuina tanto hoste deleto, populus admirans in laudes Dauid praedicationis suffragio prosiliit (III Reg. XVII), Saul simultatis atque insectationis furias de liuore concepit. Et ne longum faciam singulos recensendo, pereuntis semel populi attendamus interitum. Judaei nonne inde perferunt dum Christo malunt inuidere quam credere? Obtrectantes magnalibus quae ille faciebat, zelo excaecante decepti sunt, nec ad diuina noscenda cordis oculos aperire potuerunt. [6] VI. Quae nos considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem uigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. Aliorum mors proficiat ad nostram salutem, imprudentium poena prouidentibus conferat sanitatem. Non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri aut breuibus terminis et angusto fine concludi. Late patet zeli multiplex et foecunda pernicies. Radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. Inde odium surgit, animositas inde procedit. Auaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus, uidens alterum ditiorem. Ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus altiorem. Zelo excaecante sensus nostros atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, iudicii dies non prouidetur. Inflat superbia, exacerbat saeuitia, perfidia praeuaricatur, impatientia concutit, furit discordia, ira feruescit; nec se iam potest cohibere uel regere qui factus est potestatis alienae. Hinc Dominicae pacis uinculum rumpitur, hinc charitas fraterna uiolatur, hinc adulteratur ueritas, unitas scinditur, ad haereses atque ad schismata prosilitur, dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis inuidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferre praepositum. Hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione peruersus, animositate et liuore non hominis, sed honoris inimicus. [7] VII. Qualis uero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in altero uel uirtutem eius uel felicitatem, id est odisse in eo uel merita propria uel beneficia diuina, in malum proprium bona aliena conuertere, illustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, et uelut quosdam pectori suo admouere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta maliuolentiae ungulis pulsent! Non cibus talibus laetus, non potus potest esse iucundus. Suspiratur semper et ingemiscitur et doletur; dumque ab inuidis numquam liuor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur. Mala caetera habent terminum, et quodcumque delinquitur, delicti consummatione finitur. In adultero cessat facinus perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso, et praedoni rapacitatem statuit praeda possessa, et falsario modum ponit impleta fallacia. Zelus terminum non habet, permanens iugiter malum et sine fine peccatum; quantoque ille cui inuidetur successu meliore profecerit, tanto inuidus in maius incendium liuoris ignibus inardescit. [8] VIII. Hinc uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, uerba rabida, effraenata conuicia, manus ad caedis uiolentiam prompta, etiamsi a gladio interim uacua, odio tamen furiatae mentis armata. Et idcirco Spiritus sanctus dicit in Psalmis: Noli zelare bene ambulantem in uia sua. Et iterum: Obseruabit peccator iustum, et stridebit ad eum dentibus suis. Deus autem irridebit eum, quoniam prouidet quia ueniet dies eius (Psal. XXXVI, 7, 12, 13). Hos beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: Venenum aspidum sub labiis eorum, et os eorum maledictione et amaritudine plenum est. Veloces ad effundendum sanguinem pedes eorum. contritio et calamitas in uiis eorum qui uiam pacis non agnouerunt, nec est timor Dei ante oculos eorum (Rom. III, 13 18). [9] IX. Multo malum leuius et periculum minus est cum membra gladio uulnerantur. Facilis cura est ubi plaga perspicua est, et cito ad sanitatem medela subueniente perducitur quod uidetur. Zeli uulnera abstrusa sunt et occulta; nec remedium curae medentis admittunt quae se intra conscientiae latebras caeco dolore clauserunt. Quicumque es inuidus et malignus, uideris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus. Nullius magis quam tuae salutis inimicus es. Quisquis ille est quem zelo persequeris, subterfugere et uitare te poterit; tu te non potes fugere : ubicumque fueris, aduersarius tuus tecum est, hostis semper in pectore tuo est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum nexu ligatus et uinctus es, zelo dominante captiuus es, nec solatia tibi ulla subueniunt. Perseuerans malum est hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem. Calamitas sine remedio est odisse felicem. [10] X. Et idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus, ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret, cum eum discipuli interrogarent quis inter illos maior esset: Qui fuerit, inquit, minimus in omnibus uobis, hic erit magnus (Luc. IX, 48). Amputauit omnem aemulationem responso suo, omnem causam et materiam mordacis inuidiae eruit et abscidit. Discipulo Christi zelare non licet, non licet inuidere. Exaltationis apud nos non potest esse contentio: de humilitate ad summa crescimus, didicimus unde placeamus. Denique et apostolus Paulus instruens et monens ut qui, illuminati Christi lumine tenebras nocturnae conuersationis euasimus, in factis atque in operibus luminis ambulemus, scribit et dicit: Nox transiuit, dies autem appropinquauit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis. Tamquam in die decenter ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in concupiscentiis et impudicitiis, non in certaminibus et zelo (Rom. XIII, 12, 13). Si recesserunt de pectore tuo tenebrae, si nox inde discussa est, si caligo detersa est, si illuminauit sensus tuos splendor diei, si homo lucis esse coepisti, quae sunt Christi gere, quia lux et dies Christus est. [11] XI. Quid in zeli tenebras ruis? quid te nubilo liuoris inuoluis? quid inuidiae caecitate omne pacis et charitatis lumen extinguis? quid ad diabolum cui renuntiaueras redis? quid Cain similis existis? Homicidii namque facinore constringi eum qui zelauerit et edio habuerit fratrem suum, declarat Joannes apostolus in Epistola sua dicens: Qui fratrem suum odit, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet in se uitam manentem (I Joan. III, 15). Et iterum: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc, et in tenebris ambulat, et non scit quo eat ; quoniam tenebrae excaecauerunt oculus eius (Ibid. II, 9-11). Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris ambulat, et non scit quo eat. It enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: Ego sum lumen mundi. Qui me secutus fuerit non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae (Joan. VIII, 12). [12] Sequitur autem Christum qui praeceptis eius insistit, qui per magisterii eius uiam graditur, qui uestigia eius atque itinera sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur, secundum quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus passus est pro nobis, relinquens uobis exemplum ut sequamini uestigia eius (I Pet. II, 21). Meminisse debemus quo uocabulo plebem suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet. Oues nominat, ut innocentia christiana ouibus aequetur (Joan. X, 2; Matth. X, 16) ; agnos uocat, ut agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur. Quid sub uestitu ouium lupus latitat? quid gregem Christi qui se christianum mentitur infamat? Christi nomen induere et non per Christi uiam pergere, quid aliud quam praeuaricatio est diuini nominis, quam desertio itineris salutaris? quando ipse doceat et dicat eum ad uitam uenire qui mandata seruauerit, et eum esse sapientem qui uerba eius audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum in regno coelorum uocari qui fecerit et sic docuerit (Matth. V, 19) ; tunc praedicanti profuturum quod bene atque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus impleatur. Quid uero insinuauit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter salutaria monita et praecepta caelestia custodiendum magis seruandumque mandauit, quam ut eadem dilectione qua discipulos ipse dilexit, nos quoque inuicem diligamus (Joan. XIII, 34) ? Quomodo autem uel pacem Domini uel charitatem tenet qui, intercedente zelo, nec pacificus potest esse nec charus? [13] XIII. Ideo et apostolus Paulus, cum pacis et charitatis merita depromeret, cumque asseueraret firmiter et doceret nec fidem sibi, nec eleemosynas, nec passionem quoque ipsam confessoris et martyris profuturam, nisi charitatis foedera integra atque inuiolata seruasset, adiecit et dixit: Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non zelat (I Cor. XIII, 4) ; docens scilicet et ostendens eum posse charitatem tenere quisquis magnanimus fuerit et benignus et zeli ac liuoris alienus. Item alio loco, cum moneret ut homo iam sancto Spiritu plenus et natiuitate coelesti Dei filius factus non nisi spiritalia et diuina sectetur, ponit et dicit: Et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam infantibus in Christo. Lacte uos potaui , non cibo, nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis. Adhuc enim estis carnales. Ubi enim in uobis zelus et contentio et dissensiones sunt, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 1-3) ? [14] XIV. Obterenda sunt, fratres dilectissimi, uitia et peccata carnalia, et terreni corporis infesta labes spiritali uigore calcanda, ne, dum iterum ad ueteris hominis conuersationem reuoluimur, lethalibus laqueis implicemur, Apostolo hoc idem prouidenter et salubriter praemonente: Itaque, inquit, fratres, non secundum carnem uiuamus: si enim secundum carnem uixeritis, incipietis mori: si autem spiritu opera carnis mortificaueritis , uiuetis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 12-14). Si filii Dei sumus, si templa eius esse iam coepimus, si, accepto Spiritu sancto, sancte et spiritaliter uiuimus, si de terris oculos ad coelum sustulimus, si ad superna et diuina plenum Deo et Christo pectus ereximus, non nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut et Apostolus excitat et hortatur: Si consurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparetitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4). Qui ergo in Baptismo secundum hominis antiqui peccata carnalia et mortui et sepulti sumus, qui regeneratione coelesti Christo consurreximus, quae sunt Christi et cogitemus pariter et geramus, sicut idem Apostolus docet rursus et monet dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo. Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49). Imaginem autem coelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse iam coepimus, Christi similitudinem praebeamus. [15] XV. Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non eras, ut in te diuina natiuitas luceat, ut ad Patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore et laude uiuendi Deus in homine clarescat, ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant uicem mutuam pollicente: Eos, inquit, qui clarificant me clarificabo; et qui spernit me spernetur (I Reg. II, 30). Ad quam clarificationem formans nos ac praeparans Dominus et Filius Dei similitudinem Dei Patris insinuans in Euangelio suo dicit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tibi, et odio habebis inimicum tibi. Ego autem dico uobis: Diligite inimicos uestros, et orate pro his qui uos persequuntur, ut sitis filii Patris uestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos (Leuit. XIX; Matth. V, 43-45). Si hominibus laetum est et gloriosum filios habere consimiles, et tunc magis generasse delectat si ad patrem lineamentis paribus soboles subsiciua respondeat, quanto maior in Deo Patre laetitia est cum quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus eius et laudibus diuina generositas praedicetur? Quae iustitiae palma est, quae corona, esse se talem de quo Deus non dicat: Filios generaui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me (Isa. I, 2). Collaudet te potius Christus et inuitet ad praemium dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. [16] XVI. His meditationibus corroborandus est animus, fratres dilectissimi, eiusmodi exercitationibus contra omnia diaboli iacula firmandus. Sit in manibus diuina lectio, in sensibus Dominica cogitatio: oratio iugis omnino non cesset: salutaris operatio perseueret. Spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotiescumque inimicus accesserit, quoties adire tentauerit, et clausum aduersum se pectus inueniat et armatum. Non enim christiani hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur: habet et pax coronas suas, quibus de uaria et multiplici congressione uictores, prostrato et subacto aduersario, coronantur. Libidinem subegisse continentiae palma est. Contra iram, contra iniuriam repugnasse corona patientiae est. De auaritia triumphus est pecuniam spernere. Laus est fidei fiducia futurorum mundi aduersa tolerare. Et qui superbus in prosperis non est, gloriam de humilitate consequitur. Et qui ad pauperum fouendorum misericordiam pronus est, retributionem thesauri coelestis adipiscitur. Et qui zelare non nouit, quique, unanimis et mitis, fratres suos diligit, dilectionis et pacis praemio honoratur. In hoc uirtutum stadio quotidie currimus, ad has iustitiae palmas et coronas sine intermissione temporis peruenimus. [17] XVII. Ad quas ut peruenire tu etiam possis, qui fueras zelo et liuore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abiice , ad uiam uitae aeternae uestigiis salutaribus reformare. 261 Euelle de pectore tuo spinas et tribulos, ut te Dominicum semen fertili fruge locupletet, ut diuina et spiritalis seges in copiam foecundae messis exuberet. Venena fellis euome, discordiarum uirus exclude, purgetur mens quam serpentinus liuor infecerat, amaritudo omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur. Si de sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod apud merrham profecit in imagine, ad saporis dulcedinem tibi in ueritate proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medelam prosperandae ualitudinis laborabis. Unde uulneratus fueras, inde curare. Ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus iniustis obtrectationibus inuidebas. Bonos imitare, si sectari potes. Si autem eos sectari non potes, collaetare certe et congratulare melioribus. Fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio charitatis et fraternitatis uinculo cohaerentem. Dimittentur tibi debita quando et ipse dimiseris; accipientur sacrificia tua cum pacificus ad Deum ueneris: sensus atque actus tui diuinitus dirigentur quando ea quae diuina et iusta sunt cogitaueris, sicut scriptum est: Cor uiri cogitet iusta, ut a Domino dirigantur gressus eius (Prov. XVI, 9). [18] XVIII. Habes autem multa quae cogites. Paradisum cogita, quo Cain non ingreditur, qui zelo fratrem peremit (Gen., IV). Cogita coeleste regnum, ad quod non nisi concordes atque unanimes Dominus admittit. Cogita quod filii Dei hi soli possint uocari qui sint pacifici, qui natiuitate coelesti et lege diuina ad similitudinem Dei Patris et Christi respondeant adunati. Cogita sub oculis Dei nos stare, spectante ac iudicante ipso conuersationis ac uitae nostrae curricula decurrere, peruenire nos tunc demum posse ut eum uidere contingat, si ipsum nunc uidentem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratia eius et indulgentia praebeamus, si, placituri semper in regno, in hoc mundo ante placeamus.