[0] DE MORTALITATE. [1] Etsi apud plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima deuota, quae ad praesentis mortalitatis copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et tentationibus non uincitur, sed probatur, tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel imbecillitate animi, uel fidei paruitate, uel dulcedine saecularis uitae, uel sexus mollitie, uel, quod maius est, ueritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui diuinum atque inuictum robur exercere, dissimulanda res non fuit nec tacenda quo minus quantum nostra mediocritas sufficit, uigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignauia comprimatur, et qui homo Dei et Christi esse iam coepit, Deo et Christo dignus habeatur. [2] Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris diuinam iam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit in nobis, nulla turbatio, quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis hortatu instruens et docens et praeparans atque corroborans Ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum, bella et fumes et terrae motus et pestilentias per loca singula exsurgere praenuntiauit et cecinit. Et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus aduersa crebrescere ante praemonuit. Fiunt ecce quae dicta sunt; et quando fiunt quae ante praedicta sunt, sequentur et quaecumque promissa sunt, Domino ipso pollicente et dicente: Cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei. Regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo. Praemium uitae et gaudium salutis aeternae, et perpetua securitas, et possessio paradisi nuper amissa, mundo transeunte iam ueniunt; iam terrenis coelestia et magna paruis et caducis aeterna succedunt. Quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? Quis inter haec trepidus et moestus est, nisi cui spes et fides deest? Eius est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire. Eius est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare. [3] Scriptum est enim iustum fide uiuere. Si iustus es, et fide uiuis, si uere in Christum credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus quod ad Christum uoceris amplecteris, et quod diabolo careas gratularis. Simeon denique ille iustus, qui uere iustus fuit, qui fide plena Dei praecepta seruauit, dum ei diuinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum uidisset, et Christus infans in templum cum matre uenisset, agnouit in Spiritu natum esse iam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum; quo uiso, sciuit se cito esse moriturum. Laetus itaque de morte iam proxima, et de uicina accersitione securus, accepit in manus puerum, et benedicens Dominum exclamauit et dixit: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secuudum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum ; probans scilicet atque contestans tunc esse seruis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando, de istis mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis aeternae portum petimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem uenimus. Illa est enim uera pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas. [4] IV. Caeterum, quid aliud in mundo, quam pugna aduersus diabolum, quotidie geritur, quam aduersus iacula eius et tela conflictationibus assiduis dimicatur? Cum auaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est. Obsessa mens hominis et undique diaboli infestatatione uallata uix occurrit singulis, uix resistit. Si auaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere quod diuina lex prohibet, compelleris iurare quod non licet. [5] V. Tot persecutiones animus quotidie patitur tot periculis pectus urgetur; et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum, subueniente uelocius morte, properare, ipso instruente nos et dicente : Amen amen dico uobis quoniam uos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit; uos tristes eritis, sed tristitia uestra in laetitiam ueniet. Quis non tristitia carere optet? quis non ad laetitiam uenire festinet? Quando autem in laetitiam ueniat nostra tristitia Dominus denuo ipse declarat dicens: Iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. Cum ergo Christum uidere gaudere sit, nec possit esse gaudium nostrum nisi cum uiderimus Christum, quae caecitas animi quaeue dementia est amare pressuras et poenas et lacrymas mundi, et non festinare potius ad gaudium quod numquam possit auferri? [6] VI. Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit uera esse quae promittit Deus, qui uerax est, cuius sermo credentibus aeternus et firmus est. Si tibi uir grauis et laudabilis aliquid polliceretur, haberes utique pollicenti fidem, nec te falli aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus atque in actibus suis scires. Nunc Deus tecum loquitur; et tu mente incredula perfidus fluctuas! Deus tibi de hoc mundo recedenti immortafitatem atque aeternitatem pollicetur; et tu dubitas! Hoc est Deum omnino non nosse; hoc est Christum, credentiumdominum et magistrum, peccato incredulitatis offendere; hoc est in Ecclesia constitutum, fidem in domo fidei non habere. [7] Quantum prosit exire de saeculo Christus ipse salutis atque utilitatis nostrae magister ostendit; qui, cum discipuli eius contristarentur quod se iam diceret recessurum, locutus est ad eos dicens: Si me dilexissetis, gauderetis utique, quoniam uado ad Patrem, docens scilicet et ostendens, cum chari quos diligimus de saeculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum. Cuius rei memor beatus apostolus Paulus in Epistola sua ponit et dicit: Mihi uiuere Christus est, et mori lucrum ; lucrum maximum computans iam saeculi laqueis non teneri, iam nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris angentibus, et uenenatis diabolifaucibus liberatum, ad laetitiam salutis aeternae Christo uocante proficisci. [8] Atenim quosdam mouet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius ualitudo corripiat; quasi ad hoc crediderit Christianus, ut, immunis a contactu malorum, mundo et saeculo feliciter perfruatur, et non omnia hic aduersa perpessus, ad futuram laetitiam reseruetur. Mouet quosdam quod sit nobis cum caeteris mortalitas ista communis. Quid enim nobis in hoc mundo non commune cum caeteris quamdiu adhuc, secundum legem primae natiuitatis, manet caro ista communis? Quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate coniungimur, spiritu separamur. Itaque, donec corruptiuum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat immortalitatem, et Christus nos perducat ad Deum Patrem, quaecumque sunt carnis incommoda sunt nobis cum humano genere communia. Sic, cum foetu sterili terra ieiuna est, neminem fames separat. Sic, cum irruptione hostili ciuitas aliqua possessa est, omnes simul captiuitas uastat. Et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est. Et cum nauem scopulosa saxa constringunt, nauigantibus naufragium sine exceptione commune est. Et oculorum dolor, et impetus febrium, et omnium ualitudo membrorum cum caeteris communis est nohis quamdiu portatur in saeculo caro ista communis. [9] Quinimmo, si qua conditione, qua lege crediderit Christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam caeteris in saeculo laborandum, cui magis sit cum diaboli impugnatione luctandum. Docet et praemonet Scriptura diuina dicens: Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Et iterum: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines uero receptibiles in camino humiliationis. [10] X. Sic Iob post rerum damna, post pignorum funera, uulneribus quoque et uermibus grauiter afflictus, non uictus est, sed probatus; qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait: Nudus exiui de utero matris, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino uisum est, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Et cum eum uxor quoque compelleret ut, ui doloris impatiens, aliquid aduersus Deum querula et inuidiosa uoce loqueretur, respondit et dixit: Tamquam una ex ineptis mulieribus locuta es. Si bona excepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini (Iob II, 10). Itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: Animaduertisti puerum meum Iob? Non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querela, uerus Dei cultor. Et Tobias, post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia, caecitatem luminum passus, timens et benedicens in aduersis Deum, per ipsam corporis sui cladem creuit ad laudem; quem et ipsum uxor sua deprauare tentauit dicens: Ubi sunt iustitiae tuae ? Ecce quae pateris. At ille, circa timorem Dei stabilis et firmus, et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus, tentationi uxoris inualidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia maiore promeruit. Quem postmodum Raphael angelus collaudat et dicit: Opera Dei reuelare et confiteri honorificum est. Nam, quando orabas tu et Sara nurus tua, ego obtuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere prandium tuum, et abisti et condidisti mortuum, missus sum tentare te, et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. Ego enim sum Raphael unus ex septem Angelis sanctis qui assistimus et conuersamur ante claritatem Dei. [11] Hanc tolerantiam iusti semper habuerunt, hanc Apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt, non mussitare in aduersis, sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter accipere, cum Iudaeorum populus hinc semper offenderit quod aduersus Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur. Murmurandum non est in aduersis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit ; in Deuteronomio quoque moneat per Moysen Spiritus sanctus et dicat: Dominus Deus tuus uexabit te, et famem iniiciet tibi, et cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta eius, siue non. Et iterum: Tentat uos Dominus Deus uester, ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. [12] Sic Abraham Deo placuit, qui, ut placeret Deo, nec amittere filium timuit, nec gerere parricidium recusauit. Qui filium non potes lege et sorte mortalitatis amittere, quid faceres si filium iubereris occidere? Ad omnia paratum facere timor Dei et fides debet. Sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis assidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus charis funebris et tristis auulsio; non sint tibi scandala ista, sed praelia; nec debilitent aut frangant Christiani fidem, sed potius ostendant in colluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum. Nisi praecesserit pugna, non potest esse uictoria: cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur uincentibus et corona. Nauis gubernator in tempestate dinoscitur, in acie miles probatur. Delicata iactatio est cum periculum non est. Conflictatio in aduersis probatio est ueritatis. Arbor quae alta radice fundata est, uentis incumbentibus non mouetur; et nauis quae forti compage solida est, pulsatur fluctibus, nec foratur; et quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt, inanes paleae flatu portante rapiuntur. [13] Sic et apostolus Paulus, post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et grauia tormenta, non uexari sed emendari se dicit aduersis, ut, dum grauius affligitur, uerius probaretur: Datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogaui ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam uirtus in infirmitate perficitur. Quando ergo infirmitas et imbecillitas et uastitas aliqua grassatur, tunc uirtus nostra perficitur, tunc fides, si tentata perstiterit, coronatur, sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Hoc denique inter nos et caeteros interest, qui Deum nesciunt, quod illi in aduersis queruntur et murmurant, nos aduersa non auocant a uirtutis et fidei ueritate, sed corroborant in dolore. [14] Hoc quod nunc corporis uires solutus in fluxum uenter euiscerat, quod in faucium uulnera conceptus medullitus ignis exaestuat, quod assiduo uomitu intestina quatiuntur, quod oculi ui sanguinis inardescunt, quod quorumdam uel pedes uel aliquae membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur, quod per iacturas et damna corporum prorumpente languore uel debilitatur incessus, uel auditus, obstruitur, uel caecatur aspectus, ad documentum proficit fidei. Contra tot impetus uastitatis et mortis inconcussi animi uirtutibus congredi, quanta pectoris magnitudo est! quanta sublimitas inter ruinas generis humani stare erectum, nec cum eis quibus spes in Deum nulla est iacere prostratum! Gratulari magis oportet et temporis munus amplecti quod, dum nostram fidem fortiter promimus, et laboretolerato ad Christum per angustam Christi uiam pergimus, praemium uitae eius et fidei ipso iudicante capiamus. Mori plane timeat, sed qui, ex aqua et Spiritu non renatus, gehennae ignibus mancipatur. Mori timeat qui non Christi cruce et passione censetur: mori timeat qui ad secundam mortem de hac morte transibit: mori timeat quem, de saeculo recedentem, perennibus poenis aeterna flamma torquebit: mori timeat cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus eius et gemitus interim differatur. [15] Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est, multi ex nostris de saeculo liberantur. Mortalitas ista, ut Iudaeis et gentilibus et Christi hostibus pestis est, ita Dei seruis salutaris excessus est. Hoc quod, sine ullo discrimine generis humani, cum iniustis moriuntur et iusti, non est quod putetis bonis et malis interitum esse communem: ad refrigerium iusti uocantur, ad supplicium rapiuntur iniusti; datur uelocius tutela fidentibus, perfidis poena. Improuidi et ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad diuina beneficia, nec quid nobis conferatur agnoscimus. Excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua uirgines, uenientis antichristi minas et corruptelas et lupanaria non timentes, pueri periculum lubricae aetatis euadunt, ad continentiae atque innocentiae praemium feliciter perueniunt, tormenta iam non timet delicata matrona, metum persecutionis et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate lucrata. Pauore mortalitatis et temporis accenduntur tepidi, constringuntur remissi, excitantur ignaui, desertores compelluntur ut redeant, gentiles coguntur ut credant, uetus fidelium populus ad quietem uocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore fortiore colligitur, pugnaturus sine metu mortis cum praelium uenerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit. [16] Quid deinde illud, fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues, quae horribilis et feralis uidetur, explorat iustitiam singulorum, et mentes humani generis examinat, an infirmis seruiant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur seruorum languentium domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces uiolentiam suam comprimant, an rapaces auaritiae furentis insatiabilem semper ardorem uel metu mortis extinguant, an ceruicem flectant superbi, an audaciam leniant improbi, an pereuntibus charis, uel sic aliquid diuites indigentibus largiantur et donent sine haerede morituri! Ut nihil aliud mortalitas ista contulerit, hoc Christianis et Dei seruis plurimum praestitit, quod martyrium coepimus libenter appetere, dum mortem discimus non timere. Exercitia sunt nobis ista, non funera. Dant animo fortitudinis gloriam, contemptu mortis praeparant ad coronam. [17] Sed fortasse aliquis opponat et dicat: Hoc me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram, et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena uirtute deuoueram, martyrio meo priuor, dum morte praeuenior. Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium, nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere. Tunc deinde Deus scrutator renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor uidet te et laudat et comprobat, et qui perspicit apud te paratam fuisse uirtutem, reddet pro uirtute mercedem. Numquid Cain cum Deo munus offerret iam peremerat fratrem? Et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus ante damnauit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, apud quos confessio cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice coronatur. Aliud est martyrio animum deesse, aliud animo defuisse martyrium. Qualem te inuenit Dominus cum uocat, talem pariter et iudicat, quando ipse testetur et dicat: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis. Nec enim Deus sanguinem nostrum desiderat, sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Iacob occisi sunt, et tamen fidei ac iustitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum conuiuium congregatur quisquis fidelis et iustus et laudabilis inuenitur. [18] Meminisse debemus uoluntatem nos, non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie iussit orare. Quam praeposterum est, quamque peruersum, ut, cum ei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et accersit de hoc mundo Deus, non statim uoluntatis eius imperio pareamus. Obnitimur et reluctamur, et, peruicacium more seruorum, ad conspectum Domini cum tristitia et moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis uinculo, non obsequio uoluntatis; et uolumus ab eo praemiis coelestibus honorari ad quem uenimus inuiti! Quid ergo oramus et petimus ut adueniat regnum coelorum, si captiuitas terrena delectat? Quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus ut acceleret dies regni, si maiora desideria et uota potiora sunt seruire istic diabolo quam regnare cum Christo? [19] Denique, ut manifestius diuinae prouidentiae indicia clarescerent quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad ueram salutem, cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris, infirmitate defessus et de appropinquante iam morte sollicitus, commeatum sibi precaretur, adstitit deprecanti et iam pene morienti iuuenis honore et maiestate uenerabilis, statu celsus et clarus aspectu, et quem assistentem sibi uix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem uidere iam poterat de saeculo recessurus. Atque ille non sine quadam animi et uocis indignatione infremuit et dixit: «Pati timetis, exire non uultis, quid faciam uobis?» Increpantis uox est et monentis, qui de persecutione sollicitis, de accersitione securis non consentit ad praesens desiderium, sed consulit in futurum. Audiuit frater noster et collega moriturus quod caeteris diceret. Nam qui moriturus audiuit, ad hoc audiuit ut diceret. Audiuit non sibi ille, sed nobis. Nam quid sibi disceret iam recessurus? Didicit immo nobis remanentibus, ut, dum sacerdotem qui commeatum petebat increpitum esse comperimus, quid cunctis expediat agnosceremus. [20] Nobis quoque ipsis minimis et extremis quoties reuelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione praeceptum est ut contestarer assidue et publice praedicarem fratres nostros non esse lugendos accersitione Dominica de saeculo liberatos, cum sciamus non eos amitti sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent, desiderari eos debere, non plangi, nec accipiendas esse hic atras uestes, quando illi ibi indumenta alba iam sumpserint, occasionem dandam non esse gentilibus ut nos merito ac iure reprehendant quod quos uiuere apud Deum dicimus, ut extinctos et perditos lugeamus, et fidem quam sermone et uoce depromimus cordis et pectoris testimonio non probemus. Spei nostrae ac fidei praeuaricatores sumus; simulata, ficta, fucata uidentur esse quae dicimus. Nihil prodest uerbis praeferre uirtutem et factis destruere ueritatem. [21] Increpat denique apostolus Paulus et obiurgabat et culpat si qui contristentur in excessu suorum: Nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quia Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Iesu adducet cum illo. Eos contristari dicit in excessu suorum qui spem non habent. Qui autem spe uiuimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus, in Christo manentes, et per ipsum atque in ipso resurgentes, quid aut ipsi recedere istinc de saeculo nolumus, aut nostros recedentes quasi perditos plangimus ac dolemus, ipso Christo Domino et Deo nostro monente ac dicente: Ego sum resurrectio et uita. Qui credit in me, licet moriatur, uiuet; et omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. Si in Christum credimus, si fidem uerbis et promissis eius habemus, et non morimur in aeternum, ad Christum, cum quo et uicturi et regnaturi semper sumus, laeta securitate ueniamus. [22] Quod interim morimur, ad immortalitatem morte transgredimur; nec potest uita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. Non est exitus iste, sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus. Quis non ad meliora uenire festinet? quis non mutari et transformari ad Christi speciem et ad coelestis gloriae dignitatem uenire citius exoptet, Paulo apostolo praedicante et dicente: Nostra autem conuersatio, inquit, in coelis est, unde et Dominum exspectamus Iesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae. Tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur, quando, ut cum illo simus, et cum illo in aeternis sedibus uiuamus, atque in regnis coelestibus gaudeamus, Patrem pro nobis precatur dicens: Pater, quos mihi dedisti uolo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum, et uideant claritatem quam mihi dedisti priusquam mundus fieret. Venturus ad Christi sedem, ad regnorum coelestium claritatem, lugere non debet nec plangere, sed potius, secundum pollicitationem Domini, secundum fidem ueri, in profectione hac sua et translatione gaudere. [23] Sic denique inuenimus et Enoch translatum esse, qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur Scriptura diuina: Et placuit Enoch Deo, et non est inuentus postmodum, quia Deus illum transtulit. Hoc fuit placuisse in conspectu Dei, de hoc contagio saeculi meruisse transferi. Sed et per Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius istinc eximi et citius liberari, ne, dum in isto mundo diutius immorantur, mundi contactibus polluantur. Raptus est, inquit, ne malitia mutaret intellectum illius. Placita enim erat Deo anima eius. Propter hoc properauit ebducere eum de media iniquitate. Sic et in Psalmis ad Dominum properat spiritali fide Deo suo anima deuota dicens: Quam dilectissimae habitationes tuae, Deus uirtutum! Desiderat et properat anima mea ad atria Dei. [24] Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens atque decipiens illecebris terrenae uoluptatis inuitat. Porro, cum mundus oderit Christianum, quid amas eum qui te odit, et non magis sequeris Christum, qui te et redemit et diligit? Ioannes in Epistola sua clamat et loquitur, et ne, carnalia desideria sectantes, mundum diligamus hortatur: Nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi. Et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. Potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, uirtute robusta, parati ad omnem uoluntatem Dei simus, pauore mortis excluso, immortalitatem quae sequitur cogitemus. Hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut neque charorum lugeamus excessum, et cum accersitionis propriae dies uenerit, incunctanter et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus. [25] Quod cum semper faciendum fuerit Dei seruis, nunc fieri multo magis debet, corruente iam mundo et malorum infestantium turbidinibus obsesso; ut qui cernimus coepisse iam grauia et scimus imminere grauiora, lucrum maximum computemus si istinc uelocius recedamus. Si in habitaculo tuo parietes uetustate nutarent, tecta desuper tremerent, domus iam fatigata, iam lassa, aedificiis senectute labentibus, ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate migrares? Si nauigante te turbida et procellosa tempestas fluctibus uiolentius excitatis praenuntiaret futura naufragia, nonne portum uelociter peteres? Mundus ecce nutat et labitur, et ruinam sui non iam senectute rerum, sed fine testatur; et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis quod, exitu maturiore subtractus, ruinis et naufragiis et plagis imminentibus exuaris? [26] Considerandum est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum renuntiasse nos mundo, et tamquam hospites et peregrinos istic interim degere. Amplectamur diem qui assignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecucularibus exsolutos paradiso restituit et regno. Quis non peregre constitutus properaret in patriam regredi? quis non, ad suos nauigare festinans, uentum prosperum cupidius optaret, ut uelociter charos liceret amplecti? Patriam nostram paradisum computamus : parentes Patriarchas habere iam coepimus. Quid non properamus et currimus ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat, iam de sua incolumitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita. Ad horum conspectum et complexum uenire quanta et illis et nobis in commune laetitia est? Qualis illic coelestium regnorum uoluptas sine timore moriendi, et cum aeterni ate uiuendi quam summa et perpetua felicitas! Illic Apostolorum gloriosus chorus, illic Prophetarum exultantium numerus, illic Martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis uictoriam coronatus, triumphantes illic; Virgines, quae concupiscentiam carnis et corporis continentiae robore subegerunt; remunerati misericordes, qui alimentis et largitionibus pauperum iustitiae opera fecerunt, qui Dominica praecepta seruantes ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos, fratres dilectissimi, auida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum uenire contingat optemus. Hanc cogitationem nostram Deus uideat, hoc propositum mentis et fidei Dominus Christus aspiciat, daturus eis gloriae suae ampliora praemia quorum circa se fuerint desideria maiora.