[11] Constat autem semper fere mulierem maioris esse pietatis et misericordiae, quam uirum quod et Aristoteles ipse foemineo sexui proprium tribuit. Quamobrem arbitror dixisse Salomonem ubi non est mulier ingemiscit aeger, uel quod in inseruiendo et adsistendo ualetudinariis mirae est dexteritatis, et alacritatis, quod lac muliebre potissimum aegris debilibus etiam morti uicinis praesentaneum remedium est, quo ad uitam restituantur. Hinc, ut ferunt medici calor earumdem papillarum uirorum nimio senio confectorum pectori applicatus, calorem uitalem in illis excitat adauget, et conseruat, quod ne Dauida quidem latuit, qui Abisaac sunamitem puellam delegit in senio, illius calefactus amplexibus. Porro etiam hoc promptior est uiro mulier ad sacrum illud generandi officium (ut omnibus palam est) quod haec quidem decennis et infra uiri, potens est ille uero longe succedat. Praetereque nemini id obscurum est, solam fetificantium mulierem postquam praegnans est et ferre incipit uterum, nec ita diu etiam postquam partu est soluta ad recensitum iam opus rursum inclinatam, cuius uasculum (matricem uocant) adeo usque humano conceptu adficitur, ut aliquando mulier absque concubitu concepisse legatur. Sic enim Physicus ille de muliere quadam monumentis tradidit literarum, quae uirile semen in balneo emissum adhauserit. Accedit ad hoc aliud naturae stupendium miraculum, quod mulier praegnans si appetitus instigarit, impune uictitat carnibus incoctis, crudisque piscibus, neque raro carbonibus, luto, lapidibus, metalla quoque et uenena, caeteraque huiusmodi, multa sine noxa concoquit, et in corporis conuertit salutiferum nutrimentum. Quanta etiam praeter haec ipsa in mulieribus natura producere gaudeat miracula, nemo mirabitur, qui philosophorum medicorumque uolumina perlegerit, quorum exemplum, quod unicum duntaxat subiiciam, praesto est et ad manum. In menstruo qui sanguis praeterquam quod a quartanis, ab hydrophorbia, a morbo comitiali, ab elephantia, ab impressionibus melancolicis, ac mania, et multis id genus perniciosissimis aegritudinibus liberat, aliaque permulta, nec minus admiratu digna efficit, inter caetera miranda etiam incendia extinguit, tempestates sedat, fluctuum pericula arcet, noxia omnia pellit, maleficia soluit, ac cacodaemones fugat. De his uero quae reliqua sunt, plura ad praesens probare non est consilium. Illud tamen adhuc addam auctarii uice, in mulieribus esse iuxta philosophorum et medicorum comprobatas experientia traditiones, diuinum donum omnibus admirandum quo ipsaemet suis propriis dotibus in omni morborum genere sibi ex seipsis mederi possunt, nullo etiam exotico aut aliunde accersito adminiculo accedente. Sed quod omnia superat mirabilia, mirabilissimum illud ipsum est, quod sola sine uiro mulier humanam potuit producere naturam, quod uiro haud quaquam datum est. Quod equidem apud Turcas, seu Mahumetistas in confesso est, apud quos plures concepti creduntur, sine uirili semine, quos illi sua lingua nefesogli uocant, et narrantur insulae, ubi foeminae uentus afflatu concipiunt, quod tamen nos uerum esse non concedimus. Sola siquidem uirgo Maria, sola inquam haec sine uiro Christum concepit ac peperit filium ex sua propria substantia, et naturali foecunditate. Est enim beatissima uirgo Maria uera et naturalis Christi mater, ipseque Christus uerus et naturalis uirginis Mariae filius: dico autem naturalis, quia homo et iterum naturalis uirginis filius, quatenus ipsa uirgo non fuit corruptae naturae obnoxia. Quo circa neque etiam in dolore peperit, neque sub potestate uiri fuit, tanta fuit eius ex praeueniente benedictione foecunditas, ut ad concipiendum uirili non indigeret opera. Inter bruta autem animantia constat foeminea non nulla maris expertia foecunda esse ut uulturum foeminas ex historia memoriae proditum esse contra Faustum tradit Origenes, sed et aequas quasdam zephyro stanta concipere comperit antiquitas de quibus haec canuntur: "Ore omnes uersae in zephyrum stant rupibus altis Exceptantque leues auras, et saepe sine ullis Coniugiis uento grauidae". [12] Iam quid de sermone dicam diuino munere, quo uno beluis maxime praestamus, quem Trismegistus Mercurius eiusdem ac immortalitatem pretii existimat. Et Hesiodus optimum hominis thesaurum nominat. Nonne sermone mulier uiro facundior, magisque diserta et abundans? Nonne quotquot sumus homines, non nisi aut a matribus, aut a nutricibus primum loqui didicimus? sane natura ipsa rerum architectrix in hoc humano genere sagaciter prospiciens, hoc muliebre genus donauit, ut uix uspiam mulier milia reperiatur. Pulchrum profecto et laudabile eos uiros praecellere, quo caeteris animantibus homines potissimum praestant. [13] Sed a prophanis ad sacras literas ceu postliminia redeamus, atque ab ipsis usque religionis fontibus rem auspicemur. Scimus in primis haud dubie propter mulierem uiro Deum benedixisse, quam benedictionem uir utpote indignus habere non meruerat prius quam mulier esset creata. Cui consonat illud Salomonis prouerbium, Qui inuenerit mulierem bonam, inuenitbonum, et haurit benedictionem a domino, Et illud Ecclesiastici: Mulieris bonae beatus uir, numerus annorum illorum duplex. Et nullus homo potest in dignitate comparari illi, qui dignus fuerit habere mulierem bonam. Nam ut ait Ecclesiasticus: Mulier bona est gratia super omnem gratiam. Ideoque Salomon in prouerbiis uocat illam coronam uiri. Et Paulus gloriam uiri: definitur autem gloria, consummatio et petfectio rei quiescentis et delectantis in suo fine, quando uidelicet rei nil amplius addi potest ut crescat eius perfectio. Mulier itaque consummatio, perfectio, foelicitas, benedictio et gloria uiri existit, atque ut ait Augustinus: Prima humani generis in hac mortalitate societas. Idcirco illam omnis homo amet necesse est, quam qui non amauerit, qui odio habuerit, ab omnibus uirtutibus et gratiis alienus est, nedum humanitate, referenda forte istic essent cabalistica illa mysteria, quomodo Abraam benedictus a Deo per mulierem Sarah, decerpta a nomine mulieris litera H, et addita nomini uiri, et uocatus est Abraham, quomodo etiam benedictio Iacob illi sit, per mulierem, matrem uidelicet acquisita. Sunt huius generis plura in sacris literis, sed hoc loco non explicanda. [14] Benedictio itaque data est propter mulierem, lex autem propter uirum, lex inquam irae et maledictionis, uiro namque interdictus erat fructus ligni, mulieri non item, quae neque dum creata erat illam enim Deus ab initio liberam esse uoluit, uir itaque comedendo peccauit, non mulier, uir mortem dedit, non mulier. Et nos omnes peccauimus in Adam, non in Eua, ipsumque originale peccatum non a matre foemina, sed a patre masculo contrahimus. Ideoque uetus lex omne masculinum circumcidi iussit, foeminas autem incircumcisas manere, peccatum uidelicet originis. In eo sexu qui peccasset solummodo puniendum statuens. Neque praeterea increpauit Deus mulierem, quia comederat, sed quia mali occasionem dedisset uiro, atque id quidem imprudens, eo quod per diabolum tentaretur. Vir itaque excerta scientia peccauit, mulier errauit ignorans, et decepta. Nam et a diabolo primo tentata est, quippe quam cognouit creaturarum omnium excellentissimam. Et ut inquit Bernardus: Videns diabolus admirandam eius pulchritudinem, sciens eam talem qualem antea in diuino lumine cognouerat, quae super omnes angelos gauderet colloquia Dei, inuidiam iecit in solam mulierem, propter suam excellentiam. Quo circa Christus natus huic mundo humilimus, quo sua humilitate superbiam expiaret peccati, primi parentis, sexum assumpsit uirilem, ut humiliorem, non sexum foemineum, sublimiorem et nobiliorem. Praeterea quia condemnati fuimus propter peccatum uiri, non mulieris, uoluit Deus ut in quo sexu fuerat peccatum in eo fieret et peccati expiatio, et qui sexus ignorans deceptus erat, per eundem etiam fieret uindicta. Ideoque ad serpentem dictum est, quia mulier, uel quod uerius legitur quia semen mulieris caput eius conteret non uir neque semen uiri. Atque hinc est forte quare ordo sacerdootalis ab ecclesia commissus est uiro potius quam mulieri, quia sacerdos omnis Christum representat. Christus autem primum hominem peccatorem ipsum uidelicet Adamum. Ex hoc iam intelligitur Canon ille qui incipit haec imago dicens mulierem non esse factam ad imaginem Dei, scilicet ad corpoream Christi similitudinem. Noluit tamen Deus ipse inquam Christus filius esse uiri, sed mulieris, quam eo usque honorauit ut ex muliere sola carnem indueret. Propter mulierem namque Christus dictus est filius hominis, non propter uirum. Hoc est illud ingens miraculum, quod admodum Propheta stupescit, quia mulier circumdedit uirum quando uidelicet sexus deuoratur a uirgine, et Christum portat in corpore. Etiam resurgens Christus a morte, mulieribus primum apparuit, non uiris. Nec ignotum est post Christi obitum uiros a fide discessisse, mulieres autem nusquam constat a fide et religione Christiana defecisse. Porro nulla unquam fidei persecutio, nulla haeresis, nullus in fide error a mulieribus unquam emersit, secus constat de uiris. Christus traditus, uenundatus, emptus, accusatus, damnatus, passus, crucifixus, tandem morti traditus, non nisi per uiros. Imo etiam a Petro suo negatus, a caeteris discipulis relictus, a solis mulieribus ad crucem usque et sepulchrum comitatus. Atque etiam ipsa Pilati uxor, Aethnica plus conabatur saluare Iesum, quam quisquam uirorum etiam illorum qui crediderant. Accedit huc quod tota ferme theologorum scola asserit, acclesiam tunc non nisi apud solam mulierem puta uirginem Mariam mansisse, atque, ob id et merito religiosus ac sacer faeminei sexus appellatur. [15] Quod si etiam quispiam cum Aristotele dicat inter omnia animalia masculos esse fortiores, prudentiores et nobiliores, huic respondet excellentior doctor Paulus Apostolus dicens: Quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt ut ea quae sunt destrueret. Nam quis inter uiros in cunctis naturae gratiarum dotibus Adamo sublimior extitit? at mulier illum humiliauit. Quis Samsone fortior? mulier eius fortitudinem superauit. Quis castior Loth ? mulier illum ad incestum prouocauit, Quis Dauid religiosior? mulier eius sanctimoniam turbauit; quis sapientior Salomone, mulier eum decepit. Quis patientior Iob? quem diabolus fortunis omnibus exuit, familiam et filios occidit, ipsumque ulceribus, sanie, dolore toto corpore oppleuit? tamen a pristina animi simplicitate, patientiaque ad iracundiam prouocare non potuit, prouocauit autem mulier, in hoc diabolo superior confidentiorque, quem ad maledicendum irritauit. Quod si modo fas est uel Christum ipsum in hanc comparationem uocare, quo nihil potentius, nihil sapientius, cum sit aeterna Dei sapientia, atque potestas, nonne a Chananea illa muliercula sese superari passus est, dicente ipso: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Illa contra respondente: utique Domine, nam et catelli edunt de micisquae cadunt de mensa Dominorum suorum, cum que iam uidisset Christus, quia illam hoc argumento superare non posset, benedixiti illi dicens, Fiat tibi sicut uis. Quis Petro Apostolorum primo in fide feruentior? mulier illum non minimum ecclesiae pastorem ad negandum Christum seduxit, dicant quicquid uelint canonistae, ecclesiam suam non posse errare, Papa mulier illam egregia impostura delusit. [16] Caeterum dicet quis, haec magis in opprobrium mulierum uergere, quam ad laudem accedere. Cui mulieres ad hunc modum respondebunt. Si alterum nostrum necesse est aut boni alicuius, aut etiam uitae iacturam facere, malo ego te perdere quam me perditum iri, Idque exemplo Innocentii tertii, qui in quadam sua decretali epistola ad quendam Cardinalem a Romana se de legatum scriptum reliquit. Si te uel me confundi oporteat, potius te confundi eligam. Praeterea ciuilibus legibus etiam mulieribus indultum est, ut liceat sibi consule re damno alieno. Atque in ipsis sacris literis nonne saepe benedicitur, et extollitur iniquitas mulieris, plus quam uir benefaciens? Nonne laudatur Rachel, quae patrem suum idola quaerentem, pulchra adinuentione delusit? Nonne etiam Rebecca quia per fraudem obtinuit Iacob benedictionem patris, et postea cautius fecit declinare fratris iram, Raab meretrix decepit eos qui quaerebant exploratores Iosue, et reputatur ei ad iustitiam Egressa est Iahel in occursum Sisarae, dixitque ad eum intra ad me Domine mi, ac petenti aquam dedit illi bibere de utre lactis, et operuit illum iacentem, dormiente autem Sisara ingressa est abscondite, percussitque clauum in caput eius, et interfecit illum, qui se fidei eius crediderat seruandum, atque pro hac in signi proditione benedicta, inquit scriptura, inter mulieres Iahel benedicatur in tabernaculo suo. Legite historiam Iudich, et notate uerba eius ad Olofernem. Sume inquit uerba ancillae tuae quoniam si ea secutus fueris perfectum te faciet Dominus, ueniens nunciabo tibi omnia, ita ut adducam te per mediam Hierusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oues quarum est pastor, et non latrabit uel unus canis contra te, quoniam haec mihi dicta sunt per prouidentiam Dei, sopitumque blanditiis Olofernem percussit in ceruicem, et abscidit caput eius. Quod quaeso, iniquius consilium, quae crudeliores insidiae, quae captiosior proditio ex cogitari posset, et hanc idcirco benedicit, laudat et extollit scriptura, et longe melior reputata est iniquitas mulieris, quam uir benefaciens. Nonne bonum operatus est Cain offerens in sacrificium optimarum frugum primitias et eo ipso reprobatus esta Deo? Esau nonne benefecit dum pia obedientia uenatur decrepito parenti cibum, et interea defraudatur benedictione, et odio habitus est Deo? Oza, dum, zelo religionis inclinatam, et iam prope labantem arcam sustinet, morte subita percussus est; rex Saul dum Amalechitarum pinguiores hostias in sacrificium parat Domino, deiectus regno etiam spiritui nequam traditus est. Excusantur ob incestus patris filiae Loth, et non excusatur temulentus pater, et successio eius eiicitur ab Ecclesia Dei. Excusatur incestuosus Thamar, et dicitur iustior patriarcha Iuda, et fraudulento incestu meretur propagare lineam Saluatoris. Ite nunc uiti fortes et robusti, et uos praegnantia Pallade, ligata tot fasciis scolastica capita, et totidem exemplis contrariam illam probate sententiam, quod melior sit iniquitas uiri quam mulier benefaciens. Certe non poteritis illam tueri, ni recurratis ad allegorias, ubi tunc aequalis cum uiro mulieris erit authoritas. [17] Sed modo reuertamur praecellentiae tam foelicissimi sexus, omnibus hoc uel euidentissimum argumentum esse potest, quod dignissima omnium creaturarum, cuius nec unquam dignior fuit, nec futura est mulier fuerit ipsa inquam beatissima uirgo Maria, cui si quidem praeter originale peccatum concepta sit, ne Christus quidem quod ad eius humanitatem attinet maior erit. Est etenim Aristotelis ualidum hoc argumentum, Cuius generis optimum est nobilius, optimo, alterius generis hoc genus esse altero nobilius, in foemineo genere optima est uirgo Maria, in masculino non surrexit maior Ioanne Baptista, atque hunc quantum excellat uirgo diua, quae exaltata est super omnes choras angelorum, nemo catholicus ignorat. Similiter argumentari licebit, cuius generis pessimum peius est pessimo alterius, id genus esse ilia quoque inferius. Iam uero scimus quia uidosissima ac pessima creaturarum omnium uir est siue ille fuerit Iudas qui Christum tradidit, de quo ait Christus: bonum esset homini illi si natus non fuisset, siue illo peior futurus sit antichristus aliquis, in quo omnis potestas sathanae inhabitabit. Multos praeterea uiros aeternis cruciatibus damnatos prodit scriptura, cum nulla uspiam mulier damnata legatur. Accedit ad id testimonii etiam brutalis naturae quaedam praerogatiua, quippe auis omnium regina, atque nobilissima quae aquila est, semper foeminei, nunquam masculini sexus reperitur, Phoenicem etiam auem unicam Aegyptii non nisi semellam prodiderunt. E contrario autem regulus serpens quem basiliscum dicunt omnium uenenatorum pestilentissimus non nisi masculus est, quem insuper impossibile est nasci femellam. [18] Praeterea sexus huius excellentia, probitasque ac innocentia uel his argumentis satis abunde ostendi potest, quoniam malorum omnium ortus a uiris sit, a mulieribus minime. Primus quippe protoplastes Adam ille legem domini transgredi ausus, portas coeli obserauit et omnes nos peccato mortique reddidit obnoxios. Omnes enim peccauimus, et morimur in Adam, non in Eua. Huius perinde primogenitus inferorum portas reserauit. Ille primus inuidus, primus homicida, primus parricida, primus desperans de misericordia Dei, primus digamus Lamech, primus ebrius Noh, primus turpitudinem patris sui denudans ille filius Noe Chamus, primus tyrannus simul ac idololatra, Nemroth, primus adulter uir, primus incestuosus uir, uiri insuper primi cum daemonibus foedera inierunt, ac prophanas artes inuenerunt. Viri filii Iacob primi uendiderunt fratrem, Pharao Aegyptius necauit primus pueros, uiri primi contra naturam luxuriati sunt, testibus Sodoma, et Gomorra, quae ob uirorums celera perierunt, celebres olim urbes, uiros legimus ubique temeraria uoluptate digamos, multinubos, multicubos, adulteros, fornicatores. Sic plurium uxorum, concubinarumque uiri fuerunt Lamech, Abraham, Iacob, Esau, Ioseph, Moses, Sanson, Helcana, Saul, Dauid, Salomon, Assur, Roboam, Abia, Caleph, Assuerus, et innumeri alii, qui singuli plures uxores insuper et pellices et concubinas habuerunt. Nec illarum coniugio contenti ad explendam suam libidinem, etiam cum earum ancillis se commiscuerunt. Mulierem uero excepta una sola Betsabea nullam usquam reperimus, nisi uno solo uiro semper fuisse contentam, nec digamam insuper reperies ullam, si ex primo marito prolem susceperat. Sunt enim mulieres pudicita ac castitate uiris ipsis multo continentiores, quas quod infoecunde essent a uirorum concubitu saepe ab stintuisse legimus et alienam uero introduxisse uxorem sicut Sara, Rachel, Lia et aliae multae infoecundiores, quae ancillas suas introduxerunt, ut suscitarent uiris suis posteritatem. Sed quis obsecro uirorum, quantumcunque senex, frigidus, sterilis, ac rei uxoriae ineptus, tantae unquam aut pietatis, aut clementiae extitit in uxorem, ut aliquem suo loco substitueret, qui feracem uxoris uterum foecundo semine irroraret? quamuis huiusmodi leges Lycurgum, atque Solonem olim tulisse legamus, uidelicet si quis aetate prouectior, et nuptiis intempestiuior, aliterue in uenerem ignauior puellam despondisset ut liceret uxori ex adolescentibus et necessariis unum aliquem robote moribusque conspicuum deligere, qui cum illa dulciter colluderet et luctaretur, modo partus aeditus mariti adfereretur, nec idcirco alienum aut adulterinum dici quod nasceretur, leges quidem illas latas legimus, seruatas autem non legimus, non tam uirorum duritia, quam mulierum continentia illas recusante. Innumerae sunt adhuc praeclarissimae foeminae, quae cum insigni pudicitia etiam coniugali charitate uiros omnes longe uicerunt, cuiusmodi Abigail uxor Nabal, Arthemisia Mausolei, Argia Pollinicis Thebani coniux, Iulia Pompei, Portia Catonis, Cornelia Gracchi, Messalina Sulpitii, Alceste Admeti, Hypsicratea Mitridatis Pontici regis coniux, Dido quoque Carthaginis conditrix, Romanaque Lucretia, atque Sulpitia Lentuli. Sunt infinitae aliae quarum uirginitatis et pudicitiae fides ne morte quidem potuit immutari, quarum exempla sese offerunt, Athlanta, Calidonia, Camilla Volsca, Iphigenia graeca, Cassandra et Crise. Accedunt his Lacedemoniae, Spartiatae, Milesiae, atque Thebanae uirgines, et innumerae aliae quas nobis numerant Hebraeorum, Graecorum, Barbarorumque historiae quae uirginitatem pluris quam regna, quam denique uitam ipsam fecerunt. [19] Quod si etiam pietatis exempla requirantur, inter caetera sese offerunt, Claudia uestalis erga patrem, et plebeia illa iuuencula de qua supra locuti sumus in matrem. Sed obiiciet istis zoilus aliquis Samsonis, Iasonis, Deiphoebi, Agamemnonis exitialia coniugia ac huiusmodi tragoedias, quas si quis linceis oculis (ut aiunt) introspexerit, comperiet falso uxores accusari, quarum nulla unquam contigit uiro bono improba. Non enim nisi malis maritis, malae uxores sunt, quibus licet bonae aliquando eueniant, saepe eorundem uitio corrumpuntur. Putas ne si licuisset mulieribus leges condere, historias scribere, quantag tragoedias scribere potuissent de uirorum inaestimabili malitia, inter quos plurimi reperiuntur, homicidae, fures, raptores, falsarii, incendiarii, proditores, qui etiam tempore Iosue ac Dauid regis, tanta multitudine latrocinabantur, ut suorum agminum principes constituerent, sed et hodie adhuc infinitus est illorum numerus. Hinc omnes carceres uiris repleti, cruces undique omnes uirorum cadaueribus onuste. [20] At contra, mulieres omnium artium liberalium, omnisque uirtutis ac beneficii inuentrices extiterunt, quod et ipsa artium uirtutumque foeminina nomina praecipue ostendunt. Cui et illud notabile accedit, quod ipse quoque terrarum orbis, a foeminarum nominibus nuncupatur, uidelicet ab Asia nympha, ab Europa Agenoris filia, a Libia filia Epaphi, quae et Aphrica dicitur. Denique si per singula uirtutum genera iter sit mulier, ubilibet principem locum obtinebit. Mulier enim fuit, quae primo uirginitatem Deo deuouit ipsa uirgo Maria, quae ex hinc meruit esse mater Dei. Mulieres prophetae, semper diuiniore spiritu afflatae sunt quam uiri. Quod testibus Lactantio, Eusebio, et Augustino de Sybillis notum est. Sic Maria Mosi soror erat prophetes, et captiuo Hieremia uxor auunculi eius nomine Olda, peritura populo Israël supra uiri uices prophetes suscitatur. Scrutemur sacras scripturas, et uidebimus mulierum in fide caeterisque uirtutibus constantiam, supra uiros longe commendatam, ut in Iudith, Ruth, Hester, quae tanta gloria celebratae sunt, ut sacris quoque uoluminibus nomina indiderint. Abraham ille, quem licet ob fidei firmitatem scriptura iustum uocauerit, quoniam credidit Deo, subiicitur tamen uxori suae Sarae, et domini uoce praecipitur ei: Omnia quaecumque dicit tibi Sara, audi uocem eius. Sic Rebecca firmiter credens, pergit ad interrogandum Deum, et eius responsione condigna, audit oraculum: Duae gentes in utero tuo, et duo populi de uentre tuo diuidentur. et uidua Sareptana credidit Heliae, licet rem difficilem sibi diceret. Sic Zacharias ab angelo de incredulitate redargutus obmutuit. Et Elizabet uxor sua, uteto et uoce prophetat ac commendatur, quia fideliter credidit, quae deinceps commendat beatissimam uirginem Mariam, dicens: beata quae credidisti quae dicta sunt tibi et domino. Sic Anna prophetes, post Simeonis reuelationem confitebatur Deum, et loquebatur de eo omnibus uolentibus audire, qui exspectabant redemptionem Israël. Et erant Philippo quatuor filiae uirgines prophetantes. Quid dicam de Samaritana ille, cum qua Christus loquebatur ad puteum, et saturatus fide credentis, cibos respuit Apostolorum. Accedit ad haec fides Chananeae ac mulieris illius quae fluxum sanguinis patiebatur. Nonne etiam fides et confessio Marthae similis erat confessioni Petri? Et in Maria Magdalena quanta fuerit fidei constantia, ex Euangeliis nobis notum est. Ipsa namque dum sacerdotes et Iudaei Christum crucifigunt, plorat, ad crucem unguenta portat, quaerit in tumulo, Hortulanum interrogat, Deum recognoscit. Pergit ad Apostolos, resurrexisse nunciat. Illi dubitant, ista confidit. Quid rursus de Priscilla illa sanctissima foemina; quae Apollo uirum apostolicum, et in lege doctissimum Corinthiorum episcopum erudiuit. Nec turpe fuit Apostolo discere a muliere quae doceret in ecclesia. Adde insuper quae martyrii patientia et mortis contemptu, fidei suae constantiam testatae sunt, non esse uirorum numero pauciores. Neque hic silentio praetereunda est mater illa mirabilis, et bonorum memoria digna, quae in conspectu suo pereuntes crudeli martyrio septem filios non solum bono animo ferebat, sed fortiter hortabatur ad mortem, atque ipsa per omnia in Deo confidens, post filios pro patriis legibus consumpta est. Nonne etiam Theodelina Bauarorum regis filia Longobardos, ac Greisilla Henrici primi imperatoris soror, Ungaros et Clotildis Burgundiqnum regis filia, Francos: et Apostola quaedam infimae sortis foemina, Hiberos singulae innumeros populos ad Christi fidem conuerterunt? Denique hic religiosissimus sexus solus uel maxime is est, in quo in hunc diem usque fides catholica, et pietatis continuata opera refulgent.