[6,0] LIBER SEPTIMVS (SEXTVS). Interea ductor munitis agmine signis iam tutum carpebat iter, sociisque reductis successit paruae defessus moenibus urbis. hic populi satiata fames. post bella salutem hic licuit spectare uiris. hic ardor equorum pulsus aquis tristisque fames per pabula cessit. fouit equos olim sitiens per flumina miles, optatis gauisus aquis, casusque priores commemorans gelidis infundit corpora lymphis. percipiunt epulis paruas post tempora uires, laetificumque bibunt post tristia bella Lyaeum. nox terris nunc atra ruit, mundique labores distulit, obscuro confundens omnia caelo. hanc sequitur madidus curis solacia somnus dulcia rore ferens, tacitisque amplectitur alis. soluerat effuso nutantia lumina cornu noctis amica quies. tunc corda oblita malorum atque sui iacuere uirum, nimioque labore cetera defessis proflabant corpora membris. dux tamen insomnem turbato tempore noctem protrahit, innumeras uoluens sub pectore curas. concussus pietate pater, tot funera deflens, ingemuit lacrimasque dedit. Recinarius illic solamen ductoris erat sociusque laborum. 25 hic mala mista bonis partem semperque ferebat, non humili cum plebe iacens, grauitatis amicus et uirtute potens, animam qui ponere nunquam pro patria timuit. nouit ferus omnia Perses facta uiri, Ingenium, uires, consulta, labores, Martis opus clarum, pacemque fidemque benignam. nouit in infensis quae fecit et Africa Mauris. nouit et ipse pater secum tolerasse labores saepe uirum. sic creuit amor, sic grata uoluntas inter utrumque manet. patrem putat ille Iohannem, ille putat genitum proprium de sanguine natum. ergo inter sese tristis narrabat uterque peruigil, infausti referens pia funera campi. dux prior haec. 'uana est hominum uigilantia certe non uigilante deo. propriis non uiribus ullus uincere bella potest. solus qui conterit hostes, omnipotens, qui cuncta mouet uertitque ruitque. non tamen excelso nimium Romana propago inuisa est domino, tanta inter milia pressos quod uoluit saluare meos. reparare ruinam accelerare placet, pugnam temptare repente, dum uictor securus adest, uictumque fugacem esse putat. uicti quotiens uicere superbos Marte uiros ! datur et paucis uictoria maior. consule, care, magis nostris quid competat armis'. [6,50] tunc placidus grauitate sua Recinarius ora soluit, amica duci referens consulta iubenti. 'diuinum spectare pium est, o summe magister, auxilium. pugnas iterum temptare quid instas ? uirtus nota mouet magnaeque potentia dextrae. non tamen ambiguis caput obiectare periclis nunc opus est. hostes fecit fors saeua superbos audacesque iuuans. fugientum proelia semper frigent corda metu. mortis confracta pauore uirtus magna timet. belli sufferre tumultus paucorum est, post bella magis, quae caede recenti concussere uiros. sparsa est pars maxima nostra, sed manet incolumis. hanc, fortis, collige, ductor, et uires reparare iube, gentesque require alterna de parte ciens, quae nostra fideles foedera semper habent. has motis praecipe cannis et signis properare suis. exercitus omnis conueniens sic tutus erit, uenalia quippe inueniens quaecunque uolet. pecuaria secum multa trahunt gentes. uenient ad litora puppes et Cererem Bacchumque ferent. iam tempus apertum aequor habet, quassas reparabunt agmina uires, oblitaeque metus renouabunt proelia turmae '. consilium placuit : fidique magister amici optima dicta tenens celeres mandata ministros 75 ferre iubet cunctis. sonipes discurrit ubique ductoris praecepta ferens, gentesque suosque praecipitanter agunt. nullus per bella repulsus sic potuit renouare celer fera proelia ductor, quiuit ut egregius uigilanti corde Johannes, non illum fortuna prior Mauorte secundo inflatum euexit, nec tunc contraria fregit, immotum uirtute sua. iam roscida surgens Oceano gelidas Aurora remouerat umbras. ductor ut albentem uidit consurgere lucem, lauit aquis geminasque manus uultusque gerentes puluere concretos hesterno Marte capillos, orauitque ferens palmis haec uerba supinis. 'omnipotens genitor, uirtus et gloria rerum, certa salus mundique sator, qui foedere certo omnia disponens uertisque regisque mouendo ? tempora permutas, nec tu mutaris in illis. quattuor explicitum uoluens successibus annum, bis senisque diem claudens aequalibus horis, ordine cuncta nouas, nec tu renouaris ab ullo, idem auctor dominusque manens et conditor orbis. credo, summe pater, tua sit quod magna potestas, et fateor. miseras gentes sua pessima fallant numina quae credunt. permittis saepe probari ipse tuos, pietate tamen celer erigis idem. [6,100] appropia, fessisque tuis solacia praesta. erige Romanas acies, prosterne superbas Massylas, quae bella uolunt ; nostraeque ruinae festinus succurre, precor, et consule rector'. haec orans uultus lacrimis implebat inundans concussus pietate pater, Libyaeque periclum sollicitus pensans iterumque iterumque gemebat. hic pater omnipotens lacrimas et uerba dolentis suscipiens, Latias uoluit reualescere uires. adueniunt socii. Martis quos sparserat horror hostilisque metus. multos tunc esse magistro incolumes referunt, Vinci expectare sequentem. gaudia parua salus sociorum audita creauit solamenque mali. ductor tunc contrahit omnes aere ciens. rara trepidi cinxere corona. circumstant tristes, lacrimasque in pectora fundunt. quos bonus affatur miti cum uoce magister, exhortans releuansque uiros, et talibus infit. 'non lacrimis, iuuenes, animos confringere fortes est opus in bello. nunquam Romana iuuentus frangitur aduersis. nimium cur fletis, amici ? en socii ueniunt mediis ex hostibus omnes incolumes. alios aiunt superesse docentes. si uiuunt socii, nihil est quod quisque sub hoste amisisse putet. praedam quam forte doletis 125 nunc uobis rapuisse uiros, seruata manebit augeturque magis. tumidos quos cernitis hostes caede leui, discent grauiter, quid proelia possunt Romanusque uigor. tunc uestras tollere praedas Maurorumque simul solita uirtute iuuabit. soluite maerentes animos, expellite curas, indignosque metus uestris arcete, Latini, pectoribus. ueniet rebus uictoria nostris '. laetificans alios referebat talia ductor, ipse dolens uultus hilares simulabat amicis. spem dabat aspectu. curas nam corde premebat. inde petens Vinci Romanum contrahit agmen, disposuitque duces, numeros fortesque tribunos in proprios remeare locos, reparare fouendo quadrupedes fessos, pugnam sperare sequentem. corripit ipse uiam, gradiens per litoris oras, quo socios posset uictu reparare diurno. inde superna petit contemptis moenia ripis. urbs Laribus mediis surgit tutissima siluis et muris munita nouis, quos condidit ipse Iustinianus apex, orbis dominator Eoi occiduique potens, Romani gloria regni. huc socios ductor celeres occurrere iussit atque duces gentesque sibi, quas ipse fideles nouerat esse suis primo in certamine signis. [6,150] nuntius infelix Tyriam concusserat urbem, proelia dira ferens et saeui funera campi. obstupuere quidem ; sed spes fidissima rebus una fuit, saluum retulit quod fama magistrum. coniugis interea miserae peruenit ad aures haec eadem pinnata ducis. stupefacta relinquit corda calor, subitoque tremens oppalluit ore. mox miseranda cadit. caelum terramque tenebris eripuit cum luce dolor. tunc mortis imago clausa diu tenuit resolutis lumina neruis. accurrunt famulae, dominamque leuare cadentem nituntur celeres, refouent et pectora palmis. spiritus in gelidis tenuis recalescere membris uix potuit. manibus teneris erecta resedit, nec mouet obtutus, amens et saucia luctu immemor atque sui. mentem mox fessa recepit ceu dubiam. primo luctus sic orsa dolore est. 'cor dolet, et nullas effundunt lumina guttas. cur miserae nullas prorumpunt ora querelas ? luctibus in tantis animis dolor excidit ardens ? an dolor ipse magis lacrimas et uerba negauit ? mene peregrinam sors haec miserabilis urguens in Libyam duxit, pelago terraque secutam coniugis anna mei ? cur non per bella cucurri ? nunc pariter miseros caperet fors saeua sepulcri 175 clausa : duos raperet subitus telluris hiatus. dulcia consertis strinxissem pectora palmis, mersa essemque simul corpus complexa mariti. dulce mori miseris : iterum comes ire per umbras atque utinam fatis cupide licuisset amanti ! ah miserande, iaces externus clausus harena, quem gentes tremuere ferae. uirtutis adegit causa mori. quidnam populo fugiente redire solus et innumeras uoluisti pellere turmas, heu nimium confise tui ! quo uersa recurram ? quoue ruam ? auxilium cuius captiua rogabo ? tu miserae requies. tecum transire profundum non timui secura tui, cum feruidus Auster iactasset trepidas fluctu surgente carinas. te sine per duras potero remeare procellas, infelix coniux, tanto uiduata marito ? o mihi si medios rupissent prospera luctus fata, trahente die tantos nec ferre labores passa diu ! mors saeua foret, sed Sorte recenti manibus ore mei fruerer sociata Iohannis '. Sidoniam tantis implebat luctibus urbem cum lacrimis miseranda gemens. ululatibus augent ardua tecta sonos. cunctorum lumina salsos effundunt fontes, gemitus pia pectora rumpunt. at pater alternans Athanasius ordine curas, sollicitus rerum patriaeque suaeque salutis agmina cuncta mouet latis incedere campis et forti properare duci. ueneranda senectus euigilanter agit populos. reuerentia tanti pulsat amorque uiri. grauitas seniumque laborque [6,200] uerbaque blanda iuuant, tristes mulcentia mentes. ergo tot impensas genitor tunc ire iubebat et socios urguebat agens, fortique magistro consilium gratus senior mandabat amicus. nec non egregius dispensans omnia Petrus, ceu foret ille senex, magno mandata parenti ferre iubet celeres iterumque referre ministros. quam reuerende puer ! Libyen cum patre tueri, an patris pietas animum mouet ? hoc ego quidquid esse putem, dicam ueritus. mirabile signum est, has puer ut tenero discernas pectore curas. iam gentes rumore tuo pauitantque tremuntque, deficiuntque metu, palmis oculisque timorem audito parui signantes nomine Petri. at famuli pariter cura praestantius omni pro rebus magnoque laborant magistro, pellentes dubias exire in proelia turmas. hortanturque uiros, flectuntque mouentque docendo. hic prece nunc socios, asper nunc increpat ille. odit amare moras angusto in tempore ciues. 225 quippe dolor pietasque uirum magnique Iohannis pulsat amor mentes. placido modo pectore uultus uersat, et absentes animis auditque uidetque sollicitus, dominumque rogat pro nomine tanti proque salute ducis. pauitat secumque uolutat, atque animis tarn dura putans pia corda fatigat, quo pater ille modo, quo nunc Recinarius una. scilicet infando tristantur pectora casu. ardet adire uiam, dilectas cernere turmas, oscula uel plantis optans libanda magistri, cunctaque disponit cura bene cautus in omni. plaustra gemunt onerata uiis, altisque camelis feruet iter. ferrum resonantia concutit aera. omnia per latos conuectant horrea campos, armaque multa uiris more expendenda Latinis. iamque duces hinc inde ruunt fortesque tribuni, uietricesque ferunt aquilas, atque agmina densant. mittitur et sollers geminas componere partes Stephanides iuuenis discreta mente Johannes, namque inter sese duri iam semina belli saeuus Ifisdaias et fidus Cusina sumptis tunc habuere odiis. bellum iam corda futurum coeperat alterno succendere barbara motu, inuidia geminante iras. hunc ergo magister inter utrumque iubet placidam componere pacem [6,250] et sedare uiros ipsasque arcessere gentes subsidio rerum. nec duras flectere mentes aut animos alius posset placare feroces. hic poterat rabidas uerbis mansuescere tigres atque feros facili mulcens sermone leones serpentumque malum dictis arcere uenenum. distulit is lites alterna parte furentes, compressitque nefas et pactum gentibus auxit arte noua. quos saepe metus, quos ille labores inter utrumque tulit, tantas dum flecteret iras ! 260 pro patria libuit tot saeua pericula ferre. composuit gentes, pariterque ad proelia mouit. conuenit ergo fremens, uariis ornatus in armis, innumerasque acies Maurorum in proelia ductor Cusina fidus agit. commotis omnia cannis arua gemunt. solidant latos uestigia campos. ille duces proprios triginta fortior armat ; et quamuis numero milleni quemque sequantur, Romanis gaudet sese tamen esse magistrum militibus medium, quos princeps maximus orbis 270 ipse dedit pacis socios pugnaeque ministros. illis fretus erat, gentesque et bella domabat. uenit Ifisdaias centum cum milibus ardens, Arsuris et latos impleuit tarua campos ; sed numerus uirtute minor. tamen ornat in armis, 275 hostiles acies uisu terrente, per hostes proelia dum miscent densis asperrima telis. auxiliumque dedit rebus famulatus Iaudas, cum nato comites bis senis milibus armans. omnia castra simul praefectus Bezina ducit 280 conueniens, agrosque suis pecuaribus implet. ductor ut innumeris firmauit robora turmis, signa mouet, gentesque feras diffundit ut amnes, proelia dura petens. campis Mammensibus Austur rustica funereis sternebat corpora teils, Byzacii partem rapiens praedamque secundam. Antalas rursus proprium tum iunxerat agmen partibus aduersis, seseque in bella ferebat. nuntia pennatis uentos transuerberat alis, Syrtica castra petens, uenientis fama magistri. 290 cuncta per ora uolat. tumidos modo territat hostes aspera uerba canens, tantasque ad proelia gentes praesidio uenisse ducis, modo concitat iras, dum ferus imbelles Antalas esse cateruas Maurorum, signis qui se iunxere Latinis, arte refert solita. Carcasan obuius ire tunc uoluit feruens. reuocat Guenfeius hostis consiliis uerbisque docens. haec insuper addit. 'uincere si quaeris Romanos, maxime rector, accipe dicta libens, quae sint peragenda, salutis. [6,300] non opus est istis committere proelia terris. fortis adhuc miles nullis concussus et asper exitiis per bella furit. nec Marte furentes ferre quibus populis poteris nec stare Latinis ante famem. sed castra moue, retroque fugaces finge uias. sequitur nostras exercitus ingens quippe fugas. quaecunque uirent, attriuimus arua. ast illi nihil inuenient : aut spargitur hostis aut fame deficiet. fera tunc si proelia temptes, uictor eris, uictosque fames ferrumque necabit '. 310 consilium infelix placuit, fossasque leuauit. insequitur fortis fugientia castra magister, ingeminans iter omne suum. iam proximus hosti proelia temptabat iunctis committere signis. sed quia ductori necdum concesserat horam, distulit arma deus melioribus apta triumphis. namque per extensos pergebant agmina campos, puluis et aduersi apparebat certius hostis haud procul esse uiris. uirtus crescebat acerbis mentibus, et pugnam iam iam temptare parabant, 320 cum subito calefacta dies, nam Phoebus anhelis altior ibat equis, medio libratus in axe, uindicat umbra duas breuior quo tempore plantas. Africus igniuomus terrasque exurere flabris incipit, et populi uires furiasque resoluit. flamine cuncta rigent igniti corpora uenti. aret lingua uiris, facies rubet, altus anhelat pectora pulmo ciens, mittitque e naribus ignem. aspera subtracta feruescunt ora saliua, et furit exustus siccis in faucibus ardor. 330 omnis ab internis humor fluit anxius extis, perfunditque cutem, quem mox exiccat iniquus aeris ipse calor, tepidumque a corpore sumit. uidit ut hoc ductor, dilato Marte Iohannes castra super dulces posuit sitientia fontes. confluit ad gelidas ardens exercitus undas, incumbuntque siti. quo more canalibus horti innumerae densantur apes, cum sole sub alto iam sese e pastu referunt, riuoque fluenti mellificum bibit agmen aquas, sic igne perustum 340 per ripas ruit omne genus. non frena retardant cornipedes domitos ; non quae super ora camelos uincula rara tenent. mistum genus omne bibebat undiuagos latices. ardent sitiuntque bibentes. hic genibus fixis, manibus bibit ille cauatis, pronus aquas alius lambit de flumine lingua. ille cadum potans, pateram tenet alter et urnam. flumina iam minuunt. ipsas impressat harenas belliger ore, super foedant quas saepe mouendo quadrupedes, mistasque fimo nec respuit undas [6,350] turba siti feruens. miseros sic flatus agebat. Syrtica castra tamen, nimio turbata pauore, saeua sub alternis urebat flamma periclis. namque super uento grauior timor ipse fatigans ingeminansque sitim gentes pellebat amaras ire procul, retinet sed uictos Africus igne impediens populos. captiuos comprimit Afros horrida mors, miseros praedo urguet, flamma retardat, lancea terga ferit miserorum, pectora turbat Africus igne calens. campis prostrata cadebat turba gemens. moritur uariis per deuia fatis. hic uenti flammis, hic saeui uulnere ferri, hic ab utroque cadit. gladiis nam corpora fundunt, halitus in summo tenuis quibus ore remansit. iam grauior flatus ueniens Maurusia turbat corpora, morte premens. misti per prata cadebant fessi quadrupedes. uitam sors saeua negabat. sed tamen infensas urguens timor ire cateruas per deserta iubet. nec iam sua castra locare permittit terror, sed longas pellit ad oras Massylas gentes. bis quinos Africus ignes auxerat igniuagis exurens cuncta procellis. tot fugiens hostes acies inimica diebus se procul a fessis posuit terrore Latinis. ductoris iussu hostes explorare tribunus 375 Caecilides, numero pariter comitante feroci uictorum, egreditur, quibus hic uirtute placebat. forma uiri magno fuerat iam nota magistro, non minor Herculeis prosternens uiribus hostes. hic leuitate celer, nimia uirtute tremendus, consilio maturus erat. Maurusia quamquam obsidione uias gens aspera clauserat omnes, ille tamen melior cautis percusserat armis saepe feras gentes. tremuit prostratus Ilaguas Marte uirum, tremuit Frexes et Naffur anhelus. Vandalicae gentis timuit tunc ille tyrannus. diligit hunc fortem nimium pater ipse magister. ipse laborantem propriis prospexit in armis saepe uirum. captos suscepit Marte rebelies illius e manibus. nouit Romana iuuentus fortia facta uiri, tantis gauisa tropaeis. ergo missus abit. Vinci populator iniquus arua tenens uicina mari, securus et errans omnia submissis urebat praedia flammis. ceperat ille suas noctis per opaca latebras, sollicitaeque celer successit moenibus urbis hostes per medios. tanta est fiducia ferri. non ignota cano. timuit non ille periclum pro patria superare sua. sic iussa magistri perficere et tantos potuit sufferre labores. [6,400] ingreditur portas, hostis secreta requirit, circuit hostiles digressus in ordine fossas, cognoscitque locos per amica silentia lustrans. hinc redit ad socios. magnum petit inde magistrum. iamque per innumeras euaserat ipse cateruas praedonum impauidus. postquam tentoria longe Marmaridum uidit, saeuaeque pericula gentis non superesse suis, et passim comperit hostes deuastare locos, animus consurgit in iram, et sociis sic orsus ait. 'si dicta feremus 410 sola duci, non plena fides est. nam loca tantum, quae teneant fossae, cuncti nos scire fatemur. consilium gentis summo perferre magistro utilitas haec rebus erit perfecta Latinis. tempus adest, socii, rarus iam rapiamus ab hoste, dum locus est, qui cuncta duci manifesta resoluant Carcasan arcana sui '. nec plura locuto obuius ecce uenit Varinnus, belliger ille terribilis quondam nostris stipante caterua. hic pinnatus erat. non quem placauerat ante 420 ensipotens Solumuth. generis tamen asper uterque sanguine proximior sese per bella ferebat. hunc ubi prospiciens contra Liberatus euntem uidit et erectis temptantem proelia dextris, irruit ipse prior, turmasque inuadit equestres. inde ferum Veuman ualido per pectora pilo transadigit, Marzinque neci nigrumque Lamaldan et Zeias dedit ense graui, fortemque Tifilan et Burcanta Nathunque ferit Sarzunque Tilinque ensiferumque Nican, comites quis mittit ad umbras 430 terribilem Asan et uibrantem missile Dextrum. audacem Petrus Tafaran confixerat hasta, quem petit infensis luctantem Iammada telis. hunc tamen exceptum Petrus mucrone peremit, uerticis alta rotans truncatis tempora uenis. Stephanus Altisan, Tarah ferit ense Iugurtham, Muriferum Priscus Ielidassenque Carosus, Siluutis Zembrum, Grorgius conficit Auspur, uulnere perfodiens contortae cuspidis inguen. uicta phalanx uersum dederat Maurusia dorsum. 440 uictorum sequitur pubes ueloxque tribunus. surgit ad aethereos nubes densissima campos, puluere facta fugae. duro sonat ungula cornu, et latet aspersis campus coopertus harenis. cornipedum fodiens densis calcaribus armos hostis uterque uolat. sequitur tunc agmina puluis, significatque uias. dirupto carcere uentus non aliter teneras flatu conuoluit harenas, cum tumidus Boreas, Scythica iam liber ab aula, perfurit in campos, turbo uolat horridus ante [6,450] contortus uirtute Noti, gyroque coactus uertit harenosas conturbans aequora terras. iamque secutus erat miles fugitiua per agros agmina Marte furens, bellatricesque cateruas spargebat tepido fundens per gramina ferro. despicit ipse tamen dedignaturque tribunus sternere caede uiros, uiuos sed prendere certans ueloci uolitabat equo, pilumque retorquens grandia percussis iactabat corpora membris. quattuor electos rapiens ex agmine Mauros 460 uinxit, et implicitis praestrinxit brachia nodis, seruauitque uiros, magno secreta magistro qui referant linguisque suis arcana resoluant. Varinnum prensis rapuit uirtute capillis et suspendit equo. tremuit dextraque pependit infelix Nasamon. quem protinus ille remissum strauit humi, ueloxque super fera pectora sedit, descendens leuitate sua, tortisque lacertis aspera per geminas substrinxit uincula palmas. ducitur hinc uinctus, manibus post terga reuinctis, 470 cum sociis Varinnus atrox, uultuque remisso ductoris stetit ante pedes. tunc omnis in illum turba coit currens studio Romana tuendi, Massylique duces cupidi condiscere causas et, quae sit manifesta fides. uictorque referre Caecilides sic iussus ait. 'tua maxima seruans optime iussa ducum, Christo pugnante cucurri per medios hostes et castra feralia uidi, quae fixere uiri miseris Vincensibus aruis. ingressus trepidam bellis cingentibus urbem 480 condolui. illic magna tamen miracula uidi. namque iacent nullis circumdata moenia muris, praesidio munita dei. non turribus illam ardua pinnati defendunt culmina tecti. mansuescit gentes uerbi uirtute sacerdos. sic parat indociles caelestis gratia mentes. ille potest monitis rabidos lenire leones et placare feras. mansuescunt corda luporum, atque auidis teneros non laedunt morsibus agnos. hortaturque simul, iubeas properare sequendo 490 proelia Romanis confidens prospera rebus, si uenias : lacrimis non desinet ille precando pro populis armisque tuis castrisque Latinis exorans iugiter, nostros ut conterat hostes omnipotens, humilesque tua uirtute superbos. hos ego digressus nimio sudore rebelles detinui, qui cuncta tibi secreta resoluant gentis iniqua suae, doceantque ex ordine mentem '. finierat dictis, quae gesserat, acta tribunus. at ductor uinctos iam dudum lumine toruo [6,500] despiciens iratus ait. 'qui mentibus ausus ? dicite, furciferi. quae uos sors dira coëgit hinc Libycos bellis iterum remeare per agros, et uetitas temptare uias, solitisque rapinis Poenorum spoliare domos gentesque Latinas ? Carcasan uicisse putat ? quem tempore certo subiciet post bella deus, uinctumque uidebit plebs Romana suis captiuatumque sub armis. ante tubam memora, quis mentem terror adegit insidias uestrosque dolos fraudesque tuorum '? tunc Nasamon pinnatus ait. 'me cuncta fateri iussio dura premit. mortem licet ipsa minentur uerba mihi meritam, narrans tamen omnia dicam. Carcasan nostris dux est fortissimus armis. huius in auspicio nostri spes maxima regni est, et manifesta manet. cecinit sic gentibus Ammon fatidicus, nostris donans per proelia Mauris Byzacii campos, Carcasan ire superbum per Libycos populos et pacem reddere mundo. Ammonis his dictis gentes Bellona coëgit innumeras uestros iterum remeare per agros, ipse quidem ductor tecum committere pugnam iam uoluit. uertens animos Guenfeius hostis distulit arma uiri mentemque a Marte reflexit, consilio sed ualde graui. tu quippe fugaces 525 quos populos nunc rere, magis non terror acerbus hos agitat uictosue pauent. ut uestra fatiget castra fames, finxere fugam, uobisque labores arte parant. gentes nostras ne crede fugaces, si ueniat princeps totumque exhauriat orbem secum ad bella mouens. nec Maximianus apertas bis potuit conferre manus, cum sceptra teneret Romani princeps populi, uictorque per omnes Poenorum gentes bellis transiret acerbis. at modo, cum donet responsis certior Ammon prospera bella suis, Laguantan cedere signis aut fugisse putas ? uelles hoc, ductor acerbe. sed non sic tua fata uolent '. tunc uerba furentis indignans saeuire diu, sic ora resoluit. 'ut magis hos nostros teneatis certius agros '. sic ait et quinque erectis iubet ordine lignis stipite suspendi morientum colla bicorni. 542 iussu praecipiti celeres fecere ministri.