[0] VOX IN EXCELSO. [1] Clemens episcopus seruus seruorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus quia uenit tempus, tempus uenit quo per prophetam conqueritur Dominus: in furorem et indignationem mihi facta est domus haec. Auferetur de conspectu meo propter malitiam filiorum suorum quia me ad iracundiam prouocabant uertentes ad me terga et non facies ponentes idola sua in domo in qua inuocatum est nomen meum ut polluerent ipsam. Aedificauerunt excelsa Baal ut initiarent et consecrarent filios suos idolis atque daemoniis. Profunde peccauerunt sicut in diebus Gabaa. Ad tam horrendum auditum tantum que horrorem uulgatae infamiae quod quis umquam audiuit tale quis uidit huic simile corrui cum audirem contristatus sum cum uiderem amaruit cor meum tenebrae exstupefecerunt me. Vox enim populi de ciuitate uox de templo uox Domini reddentis retributionem inimicis suis. Exclamare propheta compellitur: da eis Domine da eis uuluam sine liberis et ubera arentia. Nequitiae eorum reuelatae sunt propter malitiam ipsorum. De domo tua eice illos et siccetur radix eorum fructum nequaquam faciant non sit ultra domus haec offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens. Non enim parua est fornicatio eius immolantis filios suos dantis illos et consecrantis daemoniis et non Deo diis quos ignorabant. [2] Propterea in solitudinem et opprobrium in maledictionem et in desertum erit domus haec confusa nimis et adaequata pulueri nouissima deserta et inuia et arens ab ira Domini quem contempsit non habitetur sed redigatur in solitudinem et omnes super eam stupeant et sibilent super uniuersis plagis eius. Non enim propter locum gentem sed propter gentem locum elegit Dominus. Ideo et ipse locus templi particeps factus est populi malorum ipso Domino ad Salomonem aedificantem sibi templum qui impletus est quasi flumine sapientia apertissime praedicante: si auersione auersi fueritis filii uestri non sequentes et colentes me sed abeuntes et colentes deos alienos et adorantes ipsos proiciam eos a facie mea et expellam de terra quam dedi eis et templum quod sanctificaui nomine meo a facie mea proiciam et erit in prouerbium et in fabulam et populis in exemplum. Omnes transeuntes uidentes stupebunt et sibilabunt et dicent quare sic fecit Dominus templo et domui huic. Et respondebunt quia recesserunt a Domino Deo suo qui emit et redemit eos et secuti sunt Baal et deos alienos et adorauerunt eos et coluerunt. Idcirco induxit Dominus super ipsos hoc malum grande. [3] Sane dudum circa nostrae promotionis ad apicem summi pontificatus initium etiam antequam Lugdunum ubi recepimus nostrae coronationis insignia ueniremus et post tam ibi quam alibi secreta quorundam nobis insinuatio intimauit quod magister praeceptores et alii fratres ordinis militiae templi hierosolymitani et etiam ipse ordo qui ad defensionem patrimonii Domini nostri Iesu Christi fuerant in transmarinis partibus constituti et speciales fidei catholicae pugiles et Terrae Sanctae praecipui defensores ipsius terrae negotium gerere principaliter uidebantur propter quod sacrosancta Romana Ecclesia eosdem fratres et ordinem specialis fauoris plenitudine prosequens eos aduersus Christi hostes crucis armauit signaculo multis exaltauit honoribus et diuersis libertatibus et priuilegiis communiuit et tam ipsius quam cunctorum Christi fidelium manus cum multiplici erogatione bonorum sentiebant multifarie multis que modis propter hoc adiutrices contra ipsum Dominum Iesum Christum in scelus apostasiae nefandae detestabile idolatriae uitium exsecrabile facinus Sodomorum et haereses uarias erant lapsi. Sed quia non erat uerisimile nec credibile uidebatur quod uiri tam religiosi qui praecipue pro Christi nomine suum saepe sanguinem effuderunt ac personas suas mortis periculis frequenter exponere uidebantur qui que magna tam in diuinis officiis quam in ieiuniis et aliis obseruantiis deuotionis signa frequentius praetendere uidebantur suae sic essent salutis immemores quod talia perpetrarent praesertim cum idem ordo bonum et sanctum initium habuerit et a Sede Apostolica gratiam approbationis perceperit et per sedem eandem ipsius ordinis regula utpote sancta rationabilis atque iusta meruerit approbari eiusmodi insinuationi et delationi ipsorum eiusdem Domini nostri exemplis et canonicae scripturae doctrinis edocti aurem noluimus inclinare. [4] Deinde uero carissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris cui eadem fuerant facinora nuntiata non typo auaritiae cum de bonis templariorum nihil sibi uindicare aut appropriare intenderit immo ea in regno suo dimisit manum suam exinde totaliter amouendo sed fidei orthodoxae feruore suorum progenitorum uestigia clara sequens accensus de praemissis quantum licite potuit se informans ad instruendum et informandum nos super his multas et magnas nobis informationes per suos nuntios et litteras destinauit. Infamia uero contra templarios ipsos et ordinem eorumdem increbrescente ualidius super sceleribus antedictis et quia etiam quidam miles eiusdem ordinis magnae nobilitatis et qui non leuis opinionis in dicto ordine habebatur coram nobis secrete iuratus deposuit quod ipse in receptione sua ad recipientis suggestionem praesentibus quibusdam aliis militibus militiae templi negauit Christum et exspuit super crucem sibi a dicto recipiente ostensam. Dixit etiam se uidisse quod magister militiae templi qui uiuit adhuc recepit in conuentu dicti ordinis ultramarino quemdam militem eodem modo scilicet cum abnegatione Christi et exspuitione super crucem praesentibus bene ducentis fratribus eiusdem ordinis et audiuit dici quod sic in receptione fratrum dicti ordinis seruabatur quod ad recipientis uel ad hoc deputati suggestionem qui recipiebatur Iesum Christum negabat et super crucem sibi ostensam exspuebat in uituperium Christi crucifixi et quaedam alia faciebant recipiens et receptus quae non sunt licita nec christianae conueniunt honestati prout ipse tunc confessus exstitit coram nobis. Urgente nos ad id officii nostri debito uitare nequiuimus quin tot et tantis clamoribus accomodaremus auditum. Sed cum demum fama publica deferente ac clamosa insinuatione dicti regis necnon et ducum comitum et baronum et aliorum nobilium clericorum quoque et populi dicti regni Francorum ad nostram propter hoc tam per se quam per procuratores et syndicos praesentiam uenientium ad nostram quod dolenter referimus audientiam peruenisset quod magister praeceptores et alii fratres dicti ordinis et ipse ordo praefatis et pluribus aliis erant criminibus irretiti et praemissa per multas confessiones attestationes et depositiones praefati magistri uisitatoris Franciae ac plurium praeceptorum et fratrum ordinis praelibati coram multis praelatis et haereticae prauitatis inquisitore auctoritate apostolica praecedente in regno Franciae factas habitas et receptas et in publicam scripturam redactas nobis que et fratribus nostris ostensas probari quodammodo uiderentur ac nihilominus fama et clamores praedicti in tantum inualuissent et etiam ostendissent tam contra ipsum ordinem quam contra personas singulares eiusdem quod sine graui scandalo praeteriri non poterat nec absque imminenti fidei periculo tolerari nos illius cuius uices licet immeriti in terris gerimus uestigiis inhaerentes ad inquirendum de praedictis ratione praeuia duximus procedendum multos que de praeceptoribus presbyteris militibus et aliis fratribus dicti ordinis reputationis non modicae in nostra praesentia constitutos praestito ab eis nihilominus iuramento et eis cum affectione non modica per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sub ostentatione diuini iudicii ac interminatione maledictionis aeternae in uirtute sanctae oboedientiae adiuratis quod tunc in loco tuto et idoneo constituti ubi nihil eos timere oportebat non obstantibus confessionibus per eos coram aliis factis per quas eisdem confitentibus nullum fieri praeiudicium uolebamus super praemissis meram et plenam nobis dicerent ueritatem super his interrogauimus et usque ad numerum septuaginta duorum examinauimus multis ex fratribus nostris nobis assistentibus diligenter eorum que confessiones per publicas manus in authenticam scripturam redactas illico in nostra et dictorum fratrum nostrorum praesentia ac deinde interposito aliquorum dierum spatio in consistorio legi fecimus coram ipsis et illas in suo uulgari cuilibet eorum exponi qui perseuerantes in illis eas expresse et sponte prout recitatae fuerant approbarunt. Post quae cum generali magistro uisitatore Franciae et praecipuis praeceptoribus praefati ordinis intendentes super praemissis inquirere per nos ipsos ipsum generalem magistrum et uisitatorem Franciae ac terrae ultramarinae Normanniae Aquitaniae ac Pictauiae praeceptores maiores nobis Pictauis exsistentibus mandauimus praesentari. [5] Sed cum quidam ex eis sic infirmabantur tunc temporis quod aequitare non poterant nec ad nostram praesentiam commode adduci nos scire uolentes de praemissis omnibus ueritatem et an uera essent quae continebantur in eorum confessionibus et depositionibus quas coram inquisitore prauitatis haereticae in regno Franciae supradicto praesentibus quibusdam notariis publicis et multis aliis bonis uiris dicebatur fecisse nobis et fratribus nostris per ipsum inquisitorem sub manibus publicis exhibitas et ostensas dilectis filiis nostris Berengario tunc tituli Nerei et Achillei nunc episcopo Tusculano et Stephano tituli sancti Cyriaci in thermis presbytero et Landulfo titulo sancti Angeli diacono cardinalibus de quorum prudentia experientia et fidelitate indubitatam fiduciam obtinemus commisimus et mandauimus ut ipsi cum praefatis magistro generali uisitatore ac praeceptoribus inquirerent tam contra ipsos et singulares personas ipsius ordinis generaliter quam contra ipsum ordinem super praemissis cum diligentia ueritatem et quidquid super his inuenirent nobis referre ac eorum confessiones et depositiones per manum publicam in scriptis redactas nostro apostolatui deferre ac praesentare curarent eidem magistro ac uisitatori et praeceptoribus beneficium absolutionis a sententia excommunicationis quam pro praemissis si uera essent incurrerant si absolutionem humiliter ac deuote peterent ut debebant iuxta formam Ecclesiae impensuri. [6] Qui cardinales ad ipsos generalem magistrum uisitatorem et praeceptores personaliter accedentes eis sui aduentus causam exposuerunt. Et quoniam personae ipsorum et aliorum templariorum in regno Franciae consistentium nobis traditae fuerant quod libere absque metu cuiusquam plene ac pure super praemissis omnibus ipsis cardinalibus dicerent ueritatem eis auctoritate apostolica iniunxerunt. Qui magister uisitator et praeceptores terrae Normanniae ultramarinae Aquitaniae et Pictauiae coram ipsis tribus cardinalibus praesentibus quatuor tabellionibus publicis et multis aliis bonis uiris ad sancta Dei euangelia ab eis corporaliter tacta praestito iuramento quod super praemissis omnibus meram et plenam dicerent ueritatem coram ipsis singulariter libere ac sponte absque coactione qualibet et terrore deposuerunt et confessi fuerunt inter cetera Christi abnegationem ac exspuitionem super crucem cum in ordine templi recepti fuerunt et quidam ex eis se sub eadem forma scilicet cum abnegatione Christi et exspuitione super crucem fratres multos etiam recepisse. [7] Sunt etiam quidam ex eis quaedam alia horribilia et inhonesta confessi quae subticemus ad praesens. Dixerunt praeterea et confessi fuerunt ea uera esse quae in eorum confessionibus et depositionibus continentur quas dudum fecerant coram inquisitore praefato. Quae confessiones et depositiones dictorum generalis magistri uisitatoris et praeceptorum in scripturam publicam per quatuor tabelliones publicos redactae in ipsorum magistri uisitatoris et praeceptorum et quorumdam aliorum bonorum uirorum praesentia ac deinde interposito aliquorum dierum spatio coram ipsis eisdem lectae fuerunt de mandato et in praesentia cardinalium praedictorum et in suo uulgari expositae cuilibet eorumdem. Qui perseuerantes in illis eas expresse et sponte prout recitatae fuerant approbarunt. Et post confessiones et depositiones huiusmodi ab ipsis cardinalibus ab excommunicatione quam pro praemissis incurrerant absolutionem flexis genibus manibus que complexis humiliter et deuote ac cum lacrimarum effusione non modica petierunt. Ipsi uero cardinales quia Ecclesia non claudit gremium redeunti ab iisdem magistro uisitatore et praeceptoribus haeresi abiurata expresse ipsis secundum formam Ecclesiae auctoritate nostra absolutionis beneficium impenderunt ac deinde ad nostram praesentiam redeuntes confessiones et depositiones praelibatorum magistri uisitatoris et praeceptorum in scripturam publicam redactas per manus publicas ut est dictum nobis praesentarunt et quae cum dictis magistro uisitatore et praeceptoribus fecerant retulerunt. Ex quibus confessionibus et depositionibus et relatione inuenimus saepe fatum magistrum uisitatorem terrae ultramarinae Normanniae Aquitaniae et Pictauiae praeceptores in praemissis et circa praemissa licet quosdam ex eis in pluribus et alios in paucioribus grauiter deliquisse. Attendentes autem quod scelera tam horrenda transire incorrecta absque omnipotentis Dei et omnium catholicorum iniuria non poterant nec debebant decreuimus de fratrum nostrorum consilio per ordinarios locorum ac per alios fideles ac sapientes uiros ad hoc deputandos a nobis contra singulares personas ipsius ordinis necnon et contra dictum ordinem per certas discretas personas quas ad hoc duximus deputandas super praemissis criminibus et excessibus inquirendum. Post haec tam per ordinarios quam per deputatos a nobis contra singulares personas dicti ordinis et per inquisitores quos ad hoc duximus deputandos contra ipsum ordinem per uniuersas mundi partes in quibus consueuerint fratres dicti ordinis habitare inquisitiones factae fuerunt et illae quae factae contra ordinem praelibatum fuerant ad nostrum examen remissae quaedam per nos et fratres nostros sanctae Romanae Ecclesiae cardinales aliae uero per multos uiros ualde litteratos prudentes fideles deum timentes et fidei catholicae zelatores et exercitatos tam praelatos quam alios apud Malausanam Vacionensis dioeceseos fuerunt ualde diligenter lectae et examinatae solerter. [8] Post quae dum uenissemus Viennam et essent iam quamplures patriarchae archiepiscopi episcopi electi abbates exempti et non exempti et alii ecclesiarum praelati necnon et procuratores absentium praelatorum et capitulorum ibidem pro conuocato a nobis concilio congregati nos post primam sessionem quam inibi cum dictis cardinalibus et cum praefatis praelatis et procuratoribus tenuimus in quo causas conuocationis concilii eisdem duximus exponendas quia erat difficile immo fere impossibile praefatos cardinales et uniuersos praelatos et procuratores in praesenti concilio congregatos ad tractandum de modo procedendi super et in facto seu negotio fratrum ordinis praedictorum in nostra praesentia conuenire de mandato nostro ab uniuersis praelatis et procuratoribus in hoc concilio exsistentibus certi patriarchae archiepiscopi episcopi abbates exempti et non exempti et alii ecclesiarum praelati et procuratores de uniuersis christianitatis partibus quarumcumque linguarum nationum et regionum qui de peritioribus discretioribus et idoneioribus ad consulendum in tali et tanto negotio et ad tractandum una nobis cum et cum cardinalibus antedictis tam solemne factum siue negotium credebantur electi concorditer et assumpti fuerunt. Post quae praefatas attestationes super inquisitionem ordinis praelibati receptas coram ipsis praelatis et procuratoribus per plures dies et quantum ipsi uoluerunt audire publice legi fecimus in loco ad tenendum concilium deputato uidelicet in Ecclesia cathedrali et subsequenter per multos uenerabiles fratres nostros patriarcham Aquileiensem archiepiscopos et episcopos in praesenti sacro concilio exsistentes electos et deputatos ad hoc per electos a toto concilio cum magna diligentia et sollicitudine non perfunctorie sed moratoria tractatione dictae attestationes ac rubricae super his factae uisae perlectae et examinatae fuerunt. Praefatis itaque cardinalibus patriarchis archiepiscopis et episcopis abbatibus exemptis et non exemptis et aliis praelatis et procuratoribus ab aliis ut praemittitur electis propter praemissum negotium in nostra praesentia constitutis facta per nos propositione et consultatione secreta qualiter esset in eodem negotio procedendum praesertim cum quidam templarii ad defensionem eiusdem ordinis se offerrent maiori parti cardinalium et toti fere concilio illis uidelicet qui a toto concilio ut praemittitur sunt electi et quoad hoc uices totius concilii repraesentant uel parti multo maiori quinimo quatuor uel quinque partibus eorundem cuiuscumque nationis in concilio exsistentium indubitatum uidebatur et ita dicti praelati et procuratores sua consilia dederunt quod ipsi ordini defensio dari deberet et quod ipse ordo de haeresibus de quibus inquisitum est contra ipsum per ea quae hactenus sunt probata absque offensa Dei et iuris iniuria condemnari nequeat aliis quibusdam e contra dicentibus dictos fratres non esse ad defensionem dicti ordinis admittendos nec nos dare debere defensionem eidem si enim ut dicebant praemissi eiusdem ordinis defensio admittatur uel detur ex hoc ipsius negotii periculum et non modicum Terrae Sanctae subsidii detrimentum sequeretur et altercatio et retardatio ac decisionis ipsius negotii dilatio ad haec multas rationes et uarias allegantes. [9] Verum licet ex processibus habitis contra ordinem memoratum ipse ut haereticalis per diffinitiuam sententiam canonice condemnari non possit quia tamen idem ordo de illis haeresibus quae imponuntur eidem est plurimum diffamatus et quia quasi infinitae personae illius ordinis inter quas sunt generalis magister uisitator Franciae et maiores praeceptores ipsius per eorum confessiones spontaneas de praedictis haeresibus erroribus et sceleribus sunt conuictae quia etiam ipsae confessiones dictum ordinem reddunt ualde suspectum et quia infamia et suspicio praelibatae dictum ordinem reddunt Ecclesiae sanctae Dei et praelatis eiusdem ac regibus aliis que principibus et caeteris catholicis nimis abominabilem et exosum quia etiam uerisimile creditur quod amodo bona non reperiretur persona quae dictum ordinem uellet intrare propter quae ipse ordo Ecclesiae Dei ac prosecutioni negotii Terrae Sanctae ad cuius seruitium fuerant deputati inutilis redderetur quoniam insuper ex dilatione decisionis seu ordinationis dicti negotii ad quam faciendam uel sententiam promulgandam terminus peremptorius fuerat in praesenti concilio praefatis ordini et fratribus assignatus a nobis bonorum templi quae dudum ad subsidium Terrae Sanctae et impugnationem inimicorum fidei christianae a Christi fidelibus data legata et concessa fuerunt totalis amissio destructio et dilapidatio ut probabiliter creditur sequeretur inter eos qui dicunt ex nunc contra dictum ordinem pro dictis criminibus condemnationis sententiam promulgandam et alios qui dicunt ex processibus praehabitis contra dictum ordinem condemnationis sententiam iure ferri non posse longa et matura deliberatione praehabita solum deum habentes prae oculis et ad utilitatem negotii Terrae Sanctae respectum habentes non declinantes ad dexteram uel sinistram uiam prouisionis et ordinationis duximus eligendam per quam tollentur scandala uitabuntur pericula et bona conseruabuntur subsidio Terrae Sanctae. [10] Considerantes itaque infamiam suspicionem clamosam insinuationem et alia supradicta quae contra ordinem faciunt supradictum necnon et occultam et clandestinam receptionem fratrum ipsius ordinis differentiam que multorum fratrum eiusdem a communi conuersatione uita et moribus aliorum Christi fidelium in eo maxime quod recipientes aliquos in fratres sui ordinis receptos in ipsa receptione professionem emittere faciebant et iurare modum receptionis nemini reuelare nec religionem illam exire ex quibus contra eos praesumitur euidenter attendentes insuper graue scandalum ex praedictis contra ordinem praelibatum subortum fuisse quod non uideretur posse sedari eodem ordine remanente necnon et fidei et animarum pericula et quamplurimorum fratrum dicti ordinis horribilia multa facta et multas alias rationes iustas et causas quae nostrum ad infrascripta mouere animum rationabiliter et debite potuerunt quia et maiori parti dictorum cardinalium et praedictorum a toto concilio electorum plus quam quatuor uel quinque partibus eorumdem uisum est decentius et expedientius et utilius pro Dei honore et pro conseruatione fidei christianae ac subsidio Terrae Sanctae multis que aliis rationibus ualidis sequendam fore potius uiam ordinationis et prouisionis Sedis Apostolicae ordinem saepe fatum tollendo et bona ad usum ad quem deputata fuerant applicando de personis etiam ipsius ordinis quae uiuunt salubriter prouidendo quam defensionis iuris obseruationes et negotii prorogationes animaduertentes quoque quod alias etiam sine culpa fratrum Ecclesia Romana fecit interdum alios ordines solemnes ex causis incomparabiliter minoribus quam sint praemissae cessare non sine cordis amaritudine et dolore non per modum diffinitiuae sententiae sed per modum prouisionis seu ordinationis apostolicae praefatum templi ordinem et eius statum habitum atque nomen irrefragabili et perpetuo ualitura tollimus sanctione ac perpetuae prohibitioni subicimus sacro concilio approbante districtius inhibentes ne quis dictum ordinem de cetero intrare uel eius habitum suscipere uel portare aut pro templario gerere se praesumat. Quod si quis contra fecerit excommunicationis incurrat sententiam ipso facto. [11] Porro nos personas et bona eadem nostrae ac Apostolicae Sedis ordinationi et dispositioni quam gratia diuina fauente ad Dei honorem et exaltationem fidei christianae ac statum prosperum Terrae Sanctae facere intendimus antequam praesens sacrum terminetur concilium reseruamus inhibentes districtius ne quis cuiuscumque conditionis uel status exsistat se de personis uel bonis huiusmodi aliquatenus intromittat uel circa ea in ordinationis siue dispositionis nostrae per nos ut praemittitur faciendae praeiudicium aliquod faciat innouet uel attentet decernentes exnunc irritum et inane si secus a quoquam scienter uel ignoranter contigerit attentari. Per hoc tamen processibus factis uel faciendis circa singulares personas ipsorum templariorum per dioecesanos episcopos et prouincialia concilia prout per nos alias exstitit ordinatum nolumus derogari. Nulli ergo ---. Si quis ---. Datum Viennae XI calendas aprilis pontificatus nostri anno septimo.