AD PROVIDAM. Ad perpetuam rei memoriam. Ad prouidam Christi uicarii praesidentis in specula apostolicae dignitatis circumspectionem pertinet uices pensare temporum emergentium negotiorum causas discutere ac personarum attendere qualitates ut ad singula debitum dirigens necessariae considerationis intuitum et opportunae manum operationis apponens de agro Domini sic uitiorum tribulos eruat ut uirtutes amplificet sic praeuaricantium spinas tollat ut euellendo plus plantet quam destruat et in loca uacua per eradicationem nocentium tribulorum deuota Deo plantaria transferendo potiorem praebeat de prouisa et utili eorumdem locorum unione et translatione laetitiam quam uera iustitia quae compassionem habet doloris intulerit detrimentum personarum locorum huiusmodi per ruinam sic enim sufferendo quod officit et subrogando quod proficit uirtutum profectus amplificat et sublata de medio meliori sub rogatione restaurat. Dudum siquidem ordinem domus militiae templi ierosolimitani propter magistrum et fratres ceteras que personas dicti ordinis in quibuslibet mundi partibus consistentes uariis et diuersis non tam nefandis quam infandis proh dolor errorum et scelerum obscenitatibus prauitatibus maculis et labe respersos quae propter tristem et spurcidam eorum memoriam praesentibus subticemus eius que ordinis statum habitum atque nomen non sine cordis amaritudine et dolore sacro approbante concilio non per modum diffinitiuae sententiae cum eam super hoc secundum inquisitiones et processus super hiis habitos non possemus ferre de iure sed per uiam prouisionis seu ordinationis apostolicae irrefragabili et perpetuo ualitura substulimus sanctione ipsum prohibitioni perpetuae supponentes districtius inhibendo ne quis dictum ordinem de cetero intrare uel eius habitum suscipere uel portare aut pro templario gerere se praesumeret. Quod si quis contrafaceret excommunicationis incurreret sententiam ipso facto. Uniuersa etiam bona ordinis praelibati Apostolicae Sedis ordinationi et dispositioni auctoritate apostolica duximus reseruanda inhibentes districtius ne quis cuiuscumque conditionis uel status existeret se de personis uel bonis huiusmodi aliquatenus intromitteret uel circa ea in praeiudicium ordinis seu dispositionis apostolicae per sedem eamdem ut praemittitur faciendae aliquid faceret innouaret uel etiam attentaret decernentes ex tunc irritum et inane si secus a quoquam scienter uel ignoranter contingeret attentari ac postmodum ne dicta bona quae dudum ad subsidium Terrae Sanctae et impugnationem inimicorum fidei christianae a Christi cultoribus data legata concessa et acquisita fuerunt debita gubernatione carentia tamquam uacantia deperirent uel conuerterentur in usus alios quam in illos ad quos fuerant pia deuotione fidelium deputata uel propter tarditatem ordinationis et dispositionis huiusmodi eorum destructio uel dilapidatio sequeretur cum fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus necnon patriarchis archiepiscopis episcopis et praelatis ac etiam cum nonnullis excellentibus et illustribus personis cum reliquorum quoque absentium praelatorum et etiam capitulorum et conuentuum ecclesiarum et monasteriorum procuratoribus in dicto concilio constitutis habuimus ardua morosa et diuersa consilia et tractatus ut per huiusmodi consiliorum et tractatuum deliberationem praehabitam diligentem dictorum bonorum ordinatio et dispositio ad honorem Dei augmentum fidei exaltationem Ecclesiae dictae terrae subsidium salutem quoque fidelium et quietem salubris et utilis proueniret post que utique longa praemeditata prouisa et matura consilia suadentibus plurimis iustis causis nostra et dictorum patrum necnon patriarcharum archiepiscoporum episcoporum et aliorum praelatorum ac excellentium et illustrium personarum praedictorum in dicto concilio tunc praesentium deliberationes et consilia in hoc finaliter resederunt ut praedicta bona ordini hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani et ipsi hospitali ac dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis eiusdem nomine hospitalis et ordinis eorumdem qui tamquam athletae Domini pro defensione fidei se periculis mortis iugiter exponentes onerosa nimis et periculosa dispendia continue perferunt in partibus transmarinis in perpetuum unirentur. Nos igitur inter cetera mundi loca in quibus uigere dinoscitur obseruantia regularis dictum ordinem hospitalis et ipsum hospitale sincerae caritatis plenitudine prosequentes ac attendentes quod sicut euidentia facti docet in eo diuinis obsequiis feruenter insistitur pietatis et misericordiae opera uigilantibus studiis exercentur fratres hospitalis ipsius mundanis spretis illecebris deuotum impendentes altissimo famulatum ac pro recuperatione terrae praedictae tamquam intrepidi Christi pugiles feruentibus studiis et desideriis intendentes quaelibet ducunt humana pericula in contemptum considerantes quoque quod ex hoc tanto eorumdem magistri et fratrum dictorum ordinis et hospitalis crescet strenuitas animorum feruor augebitur et ipsorum roborabitur fortitudo ad propulsandas nostri redemptoris iniurias et hostes eiusdem fidei conterendos quanto ipsorum potentia in opulentioribus facultatibus augmentata onera quae prosecutionis tanti negotii necessitas exigit leuius et facilius poterunt supportare et propterea non indigne uigiles redditi studiis que sollicitis excitati ut ad sui status opem et operam impendamus eodem sacro approbante concilio ipsam domum militiae templi ceteras que domos ecclesias capellas oratoria ciuitates castra uillas terras grangias et loca possessiones iurisdictiones redditus atque iura omnia que alia bona immobilia et mobilia uel se mouentia cum omnibus membris iuribus et pertinentiis suis ultra et citra mare ac in uniuersis et quibuslibet mundi partibus consistentia quae ipse ordo et dicti magister et fratres ipsius ordinis militiae templi tempore quo ipse magister et nonnulli ex eisdem fratribus militiae templi in regno Franciae communiter capti fuerunt uidelicet anno Domini millesimo trecentesimo octauo mense octobris per se uel quoscunque alios habebant tenebant et possidebant uel ad eosdem domum et ordinem militiae templi et dictos magistrum et fratres ipsius ordinis militiae templi quomodolibet pertinebant necnon nomina actiones et iura quae praedicto tempore captionis ipsorum eisdem domui ordini uel personis ipsius ordinis militiae templi quocumque modo competebant uel competere poterant contra quoscumque cuiuscunque dignitatis status uel conditionis exsisterent cum omnibus priuilegiis indulgentiis immunitatibus et libertatibus quibus praefati magister et fratres dictorum domus et ordinis militiae templi et ipsa domus et ordo per Sedem Apostolicam uel per catholicos imperatores reges et principes et fideles alios uel quocumque alio modo erant legitime communiti eidem ordini hospitalis sancti Ioannis ierosolimitani et ipsi hospitali donamus concedimus unimus incorporamus applicamus et annectimus in perpetuum de apostolicae plenitudine potestatis exceptis bonis quondam dicti ordinis ipsius militiae templi consistentibus in regnis et terris. Carissimorum in Christo filiorum nostrorum Castellae Aragoniae Portugaliae et Maioricarum regum illustrium extra regnum Franciae quae a donatione concessione unione applicatione incorporatione et annexione praedictis specialiter excipienda duximus et etiam excludenda ex nihilominus dispositioni et ordinationi Sedis Apostolicae reseruantes inhibitionem dudum per alios processus nostros factam ne quis uidelicet cuiuscumque conditionis uel status existeret se de personis et bonis huiusmodi aliquatenus intromitteret uel circa ea in praeiudicium ordinationis seu dispositionis sedis eiusdem faciendae de illis necnon decreti nostri interpositionem quoad personas et bona in dictis regnis et terris eorumdem regum proxime expressorum consistentia omnino manere uolentes in pleno robore firmitatis quousque de bonis et rebus praedictis in eisdem regnis et terris consistentibus per dispositionem sedis eiusdem fuerit aliter ordinatum occupatores quoque dictorum bonorum aut illicitos detentores cuiuscumque status conditionis excellentiae uel dignitatis exstiterint etiam si pontificali imperiali uel regali praefulgeant dignitate nisi infra unius mensis spatium postquam super hoc per dictos magistrum et fratres ipsius hospitalis uel ipsorum quemlibet aut procuratorem seu procuratores eorum fuerint requisiti dicta bona dimiserint illa que plene et libere restituerint ordini ipsius hospitalis et eidem hospitali aut magistro seu prioribus uel praeceptoribus aut fratribus hospitalis eiusdem in quibuscunque partibus et prouinciis constitutis eorum que singulis uel procuratori seu procurationibus eorumdem eiusdem ordinis ipsius hospitalis nomine etiamsi dicti priores praeceptores et fratres ipsius hospitalis et procuratores ipsorum et eorum quilibet a dicto magistro ipsius hospitalis mandatum super hoc specialiter non haberent dummodo procuratores praedicti a dictis prioribus et praeceptoribus uel eorum singulis in prouinciis et partibus in quibus huiusmodi priores et praeceptores exstiterint deputati mandatum super hoc habuerint uel ostenderint speciale. Qui omnes et singuli uidelicet priores et praeceptores et fratres dicto magistro procuratores uero praedicti eisdem prioribus et praeceptoribus eorum que singulis a quibus super hiis fuerint deputati plenum super omnibus gestis actis receptis et procuratis per eos quomodolibet in hac parte computum et rationem ponere et reddere teneantur necnon omnes qui scienter occupatoribus et detentoribus praelibatis in occupatione uel detentione huiusmodi dederint consilium auxilium uel fauorem publice uel occulte excommunicationis capitula uero collegia seu conuentus ecclesiarum et monasteriorum necnon uniuersitates ciuitatum castrorum uillarum et aliorum locorum et ipsas ciuitates castra uillas et loca quae in hiis culpabilia exstiterint ac etiam ciuitates castra et loca in quibus detentores et occupatores huiusmodi dominium obtinuerint temporale si huiusmodi domini temporales in dimittendo bona praedicta et restituendo illa magistro et fratribus ordinis et hospitalis eiusdem nomine hospitalis ipsius obstaculum adhibebunt et infra dictum mensem ab huiusmodi praemissis non destiterint postquam super hoc ut praemittitur fuerint requisiti ipso facto interdicti sententiis decernimus subiacere a quibus absolui non possint donec super hiis plenam et debitam satisfactionem curauerint exhibere et nihilominus occupatores et detentores huiusmodi uel praestantes eisdem ut praemittitur auxilium consilium uel fauorem siue singulares personae siue capitula collegia seu conuentus ecclesiarum et monasteriorum ac uniuersitates ciuitatum castrorum terrarum uel aliorum locorum exstiterint praeter poenas praescriptas omnibus quae a Romana uel aliis ecclesiis quibuscumque tenent in feudum ipso facto decernimus fore priuatos siue priuata ita quod ad ecclesias ad quas spectant illa libere sine contradictione aliqua reuertantur earum que ecclesiarum praelati siue rectores de ipsis pro sua uoluntate disponant sicut utilitati ecclesiarum ipsarum uiderint expedire. Nulli ergo... Si quis... Dat[um] Viennae VI nonas maii pontificatus nostri anno septimo.