[82,0] Caesarius Arelatensis - Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti. Sermo LXXXII. [82,1] Audiuimus, fratres carissimi, scripturam dicentem: locutus est, inquid, dominus ad abraham dicens: sume mihi uaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens uniuersa haec diuisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aues autem non diuisit. Descenderunt que uolucres super cadauera, et abigebat eas abraham. Cum que sol occumberet, sopor inruit super abraham, et horror magnus et tenebrosus inuasit eum. Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter diuisiones illas. Quid ergo ista significent, fratres, breuiter, quantum dominus dederit, caritatis uestrae auribus cupimus intimare. Beatus abraham pater multarum gentium a domino dictus est: omnes enim gentes, quae in christo credunt et crediturae sunt, filii sunt abrahae, imitando fidem, non nascendo per carnem. Nam sicut iudaei per infidelitatem degeneres facti ex filiis abrahae filii diaboli et progenies uiperarum sunt in euangelio appellati, ita e contrario omnes gentes dum in christo fideliter credunt, abrahae filii effici meruerunt. Vacca ergo triennis et aries annorum trium et capra triennis et turtur uel columba figuram omnium gentium praetulerunt. Dicta sunt autem trium annorum, quia omnes gentes in trinitatis erant mysterio crediturae. Et quia tota ecclesia catholica non solum habet spiritales, sed habet etiam et carnales, s en simplicité quamuis nonnulli in trinitate se credere dicant, carnales tamen sunt, quia crimina et peccata uitare dissimulant. Quia ergo cum carnalibus sunt etiam spiritales, ideo turtur et columba sunt additae: in turture et columba spiritales possunt significari, in illis uero tribus animalibus carnales intellegi. [82,2] Ergo diligenter adtendite, quia illa tria animalia diuisisse in duas partes dicitur abraham, et contra se inuicem posuisse. Aues, inquit scriptura, non diuisit. Quare hoc, fratres? quia in ecclesia catholica carnales diuiduntur, spiritales omnino non diuiduntur. Et, sicut dicit scriptura, contra se inuicem separantur. Quare carnales et diuisi et contra se positi sunt? quia omnes luxuriosi et amatores mundi contra se inuicem diuisiones et scandala habere non desinunt. Isti ergo diuiduntur, quia sibi inuicem aduersantur; aues autem, id est, spiritales non diuiduntur. Quare spiritales non diuiduntur? quia est illis cor unum et anima una in domino; est in illis unum uelle ac nolle. Illis enim, quas supra diximus, auibus similes sunt, turturi scilicet uel columbae. In turture castitas, in columba simplicitas designatur. Omnes enim in ecclesia catholica deum timentes casti et simplices esse probantur, et cum psalmista dicere possunt: quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et uolabo, et requiescam? et iterum: turtur inuenit sibi nidum, ubi reponat pullos suos. Et quando carnales, qui diuidi possunt, grauibus uitiorum compedibus premuntur in mundo, spiritales diuersarum uirtutum pinnis eleuantur in altum, et uelut duabus alis, duobus scilicet praeceptis, diligendo deum et diligendo proximum eriguntur in caelum, et cum apostolo dicere possunt: nostra autem conuersatio in caelis est. Et quotiens sacerdos dixerit sursum corda, securi et fideliter dicunt se habere ad dominum; quod ualde pauci et rari in ecclesia fiducialiter et cum ueritate dicere possunt. Ideo ergo aues abraham non diuisit, quia spiritales, quibus, sicut dixi, est cor unum et anima una, diuidi et a dei uel a proximi amore separari non possunt, sed cum apostolo clamant: quis nos separabit a caritate christi? tribulatio, an angustia, an persecutio? et cetera quae sequuntur usque ad id quod dictum est: neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in christo iesu domino nostro. Spiritales ergo nec tormentis separantur a christo, carnales uero interdum etiam otiosis fabulis separantur: illos non separat nec crudelis gladius, istos uero separat carnalis affectus: spiritales nec dura frangunt, carnales etiam blanda corrumpunt. Diuisit ergo abraham illa animalia in duas partes, aues autem non diuisit. [82,3] Cum autem occubuisset sol, sopor, inquit, inruit super abraham, et horror magnus et tenebrosus nimis; et apparuit clibanus ardens et fumans, et lampas ignis transiens inter diuisiones illas. Videte, fratres, quod ignis ille inter diuisiones illas transiens dicitur, turturem quoque et columbam tetigisse non legitur. Vespera illa finem mundi significauit: animalia illa, sicut iam diximus, typum omnium gentium in christo credentium praetulerunt. Quae tamen gentes, sicut iam dictum est, quia in se non solum spiritales, id est, non solum bonos sed etiam malos habent, ideo animalia illa diuisa sunt, et ignis transiuit per ea, secundum illud quod dicit apostolus: dies enim declarabit; quia in igne reuelabitur, et cetera. Clibanus ille ardens et fumans et lampas ignis diem iudicii figurauit; et ideo super beatum abraham timor et horror tenebrosus incubuit. Vnde intellegimus, quod si in die iudicii iustus uix saluabitur, peccator et impius ubi parebit? clibanus ergo ardens et fumans significauit diem iudicii: diem, inquam, iudicii, in quo erit fletus et stridor dentium, in quo erit ululatus et lamentatio et tarda paenitentia: quando mouebuntur fundamenta montium, et ardebit terra usque ad inferos deorsum: quando, sicut dicit beatus petrus apostolus, caeli ardentes soluentur, elementa ignis ardore tabescent: quando, sicut dominus ipse in euangelio dicit, etiam uirtutes caelorum commouebuntur, quando sol obscurabitur, quando et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo. Vbi se tunc impii uidebunt? ubi adulteri, ubi ebriosi, ubi maledici recognoscent? ubi amatores luxuriae, ubi raptores, ubi superbi et inuidi apparebunt? quid infelices pro sua defensione dicturi sunt, quos totiens admonitos et tamen inparatos dies ille reppererit? cum ad illam archangeli tubam omni bucina clariorem totus simul coeperit mugire mundus; cum, sicut dicit propheta, uenerit dominus ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo; quando, sicut dicit scriptura, peccatores et impii mittentur in stagnum ignis, et fumus tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum: qui tunc tremor, quae caligo, quae tenebrae criminosos quosque neglegentes ac tepidos occupabunt? ne ergo et nos in istum ueniamus animae cruciatum, expergiscamur, dum corrigendi tempus est, et uoluntatem domini nostri tamquam boni serui et utiles requiramus: ut cum dies ille iudicii, quem clibanus ille ardens et fumans significauit, tremendus et nimium etiam bonis expauescendus aduenerit, non cum carnalibus, quos illa animalia figurabant, qui per diuersas uoluptatum contentiones diuidi possunt, flammis ultricibus cruciemur in infernum; sed simplicitatem columbae et castitatem turturis praeferentes spiritalibus uirtutum pinnis eleuemur in caelum, secundum illud quod ait apostolus: simul, inquit, rapiemur in nubibus obuiam christo in aera, et sic semper cum domino erimus: praestante domino nostro iesu christo, cui est honor et gloria cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum; Amen.