[11] Sunt in quolibet circo propriae culinae, horrea, et promptuaria utensilium, esculentorum et poculentorum, et cuilibet functioni praeest senex compositus, et anus altera, qui simul imperant ministris, ac potestatem habent uerberandi, uel iubere ut uerberentur negligentes et inobedientes, ac perpendunt notantque singulos et singulas, quibus in ministeriis praestent magis. Uniuersa iuuentus seruit senioribus praetergressis 40. annum, sed magister et magistra curant uesperi cum eunt dormitum, et mane mittendos ad ministerium eos, quibus ex ordine incumbit, unum uel duos in singula cubicula. Iuuenes uero mutuo sibi ipsis ministrant, uaeh autem recusantibus. Habent primas et secundas mensas, utrinque sunt sedilia; hinc recumbunt mulieres, inde uiri, et ueluti in refectoriis monachorum strepitus sit nullus et dum comedunt legit e suggestu iuuenis canendo distincte, ac sonore in codice; ac saepe magistratus interloquuntur sub aliquo lectionis loco notabiliori. Et quidem suaue est cernere, quo pacto illis ministret tam pulcra iuuentus in ueste succincta, tam opportune ac simul iuxta inuicem tot amicos uidere, fratres, filios, patres et matres, uiuere tanta honestate, decore, et charitate; cuilibet sua mappa datur, patina, obsonium et ferculum. Medicorum cura est edicere coquis, quo die quae dapes parandae sunt et quae senibus et quae iuuenibus et quae aegrotis. Magistratus portionem accipiunt grandiusculam et pinguiorem; hi de portione sua semper aliquid distribuunt pueris in mensa, qui mane se studiores ostenderant in lectionibus et in disputationibus de sapientia et armis. Hoc autem inter praeclarissimos honores reputatur. In festis uero diebus musice cani etiam in mensa uolunt, sed paucis, uel una uoce in cythara, etc. et quum omnes pariter ministerio manus porrigant, nunquam aliquid deficere inuenitur. Seniores compositi praesunt rei coquinariae et ministris refectoriorum, et magnifaciunt munditiam in stratis, aedibus, uasibus, uestibus, officinis et portibus. [12] Alba interula utuntur ad carnes cui adhaeret uestis, quae simul thorax ac caligae est, absque crispis, fissa a summis lateribus usque ad imum crurum, et similiter ab umbilico ad nates inter coxendices, et globulis hinc porrectis, exceptis uinculis illinc, obserantur fixurarum orae; cruralia caligis continuata ad talos usque descendunt; mox udonibus pedes uestiunt grandibus quasi semicothurnis, fibulis adstrictis, quibus calceos superponunt, ac tandem toga, ut diximus amiciuntur, et ita aptae concinnatae sunt uestes, quod quando toga spoliantur, discernuntur partes effigiei totius distinctae prorsus, et nihil fallentes. Mutant uestes quater in anno uarias, hoc est cum sol ingreditur Arietem et Cancrum, et Libram, et Capricornum, et iuxta conditionem ac necessitatem in medici arbitrio est, ac uestiarii singulorum gyrorum eas distribuere. Et mirum est quod eodem in tempore quot opus sunt uestes simul habent rudes et graciles pro tempore. Albatis utuntur omnes et lauantur singulis mensibus lixiuio uel sapone, etc. inferiores omnes sunt officinae artium et culinae et cellariae et horrea, promptuaria, armamentaria, refectoria et lauacra. Quamuis ad pilas peristiliorum lauentur et aqua deiicitur per canales in cloacas deferentes. In qualibet platea singulorum circorum sunt proprii fontes, qui per canales iaculantur aquas attractas ab imo fere montis sola agitatione artificiosi manubrii; sunt aquae fontales et in cisternis, quo pluuiales per aquae ductus arenosus ex tegulis domiciliorum collecte perferuntur; lauant et corpora saepe sua, prout medicus ac magister iubent. Artes mechanicae exercentur omnes sub peristiliis. Speculatiuae uero superne in deambulatoriis et moenianis, ubi sunt picturae nobiliores, et in templo leguntur diuiniores. At in Atriis et pinnis gyrorum sunt horologia solaria et companularum et pendones, quibus horae et uenti dignoscantur. [13] HOSPITALARIUS. Dic de generatione. GENUENSIS. Nulla foemina mari supponitur, nisi decimum nonum attigerit annum. Nec mas generationi dedicatur nisi uigesimum primum attigerit, et ultra, si niuae est complexionis. Ante hoc tempus licet quibusdam concubitu mulierum uti, sed sterilium aut praegnantium, ne illicitum uas expetere cogantur. Ac matronae magistrae et seniores magistri prouident illis ueneris usum, qui salaciores sunt ac stimulantur magis, prout clam ab eis norunt petentibus et in palestra praenoscunt. Attamen licentiam a magistro primo generationis qui magnus est medicinae doctor, et subest amori principi triumuiro, si capiuntur in sodomia uituperantur, et biduo gestare in poenam coguntur collo ligatos calceos significando, quod peruerterint ordinem et pedem in capite posuerint. At si reciderunt augetur poena donec in capitalem desinat. At quicunque abstinent a coitu, prorsus usque ad 21. annum, magis autem si ad 27. celebrantur honoribus et cantilenis in publico caetu. Quoniam dum exercentur palestra more priscorum Lacaedemonum, et nudantur omnes masculi ac foeminae, magistri inspectantes norunt qui potentes sint, quique flacci ad coitum. Et quorum membra quibuscum foeminis congruunt membris et ita post ubi bene loti sunt, ueneri operam dant, tertia quaque nocte, et non copulant foeminas grandes ac pulchras nisi grandibus ac studiosus uiris, et pingues macribus, et macras pinguibus, ut bene temperentur et utiliter. Vesperi pueri accedunt et sternunt Thalamos. Dehinc dormitum uadunt sicuti eis iubet magister et magistra. Nec coitu perfruuntur generatores antequam digerant cibum et orent deum. Sunt in cubiculis formosae statuae uirorum illustrissimorum quas inspectant mulieres, mox per fenestras contuentes caelum rogant deum, ut prolem concedat praestantem, in duabus cellis seorsim dormiunt usque ad horam coitus; et tunc surgens magistra utriusque ostium deforis aperit. Hanc horam astrologus et medicus determinant ac nituntur captare tempus, quo Venus ac Mercurius sint a sole orientales in domo benigna, in bono aspectu Iouis similiter et Saturni, et Martis, uel in nullo horum. Praesertim Sol et Luna, quae saepissime Apherae sunt. Virginem in horoscopo amant, sed bene cauent ne maleficae sint in angulo, quoniam omnes inficiunt angulos quadrato, et oppositione; ex quibus radix uis uitalis et fortunae ab harmonia totius et partium uniuersi pendet, non satis expetunt satellitium, sed bonos aspectus. Satellitium quaerunt in fundatione ciuitatis, et legis cuius tamen non sit Princeps Mars et Saturnus, nisi interdum optimi dispositi. Aliis utuntur constellationibus et ad fixas. Et nefas ducunt genitores non esse mandos a semine tribus diebus ante coitum et ab actionibus prauis, uel non esse summo deo conciliatos, deuotosque. Caeteri qui per delitias aut necessitate medicinae, aut stimulo, utuntur Venere sterilium, aut praegnantium, aut foeminarum uilium, hos ritus non obseruant. Magistratus uero, qui omnes sacerdotes sunt, itemque sapientes magistri, non fiunt generatores apud eos, nisi pluribus diebus multa obseruarint. Ipse enim ex multa speculatione debiles habent spiritus animales, et uirtutem ex crebro non transfundunt, eo quod semper aliquid pensiculant, idcirco prolem flaccam edunt. Ergo in hoc bene animaduertitur. Et copulant hos sapientes foeminis natura uiuidis, strenuis et formosis. Homines etiam peracutos celeres argutosque, et quasi furentes, foeminis pinguioribus, et blandis moribus. Et dicunt puritatem complexionis, unde uirtutes fructificant, non posse studio acquiri. Et homines natura prauos timore legis bene operari, uel dei quo cessante, uel clam, uel palam rempublicam pessundant. Idcirco totum studium ac principale in generatione adhibendum esse et naturalia merita perpenda esse, non dotes, et nobilitates fallaces generis. Si quid istarum foeminarum non concipit ab aliquo uiro, copulant ipsam aliis; si tandem sterilis inuenitur, fit communis, sed non datur illi matronarum honor in concilio generationis, et in templo, et in mensa, et hoc obseruant, ne ipsa sterilitatem procuret, luxuriandi gratia. [14] Quae autem conceperunt quindecim diebus non exercent corpora. Deinde lentis exercitiis utuntur, ad roborandam prolem, et apperiendos meatus nutrimenti ad illam, ac paulatim semper maiori exercitio roborantur. Nec edere nisi proficua ex praescripto Medicorum permittuntur. Post ubi peperint, ipsamet lactant, educantque foetus in communibus aedibus destinatis; duobus annis lac praebent et ultra, uti iubet physicus. Deinde ablactata proles traditur curae magistrarum, si foemina est, uel magistrorum si mas. Et tunc cum aliis infantibus ludere exercentur in alphabetis et picturis noscendis et in cursu et historiis figuratis et linguis; et ueste decora et uaria ornantur. Post 6. annum scientiis naturalibus assuescunt. Deinde caeteris prout magistratibus congruum uidetur. Ac deinde mechanicis. At pueri ingenio abiectores mittuntur in uillas. Et cum perfectiores euaserint aliqui recipiuntur in ciuitatem. At plerumque cum sub eadem constellatione generentur, contemporanei sunt uirtute consimiles et moribus et effigie, et hinc concordia stabilis magna in repub. laboritur, et mutuo amore et auxiliis sese prosequuntur. Ipsorum nomina imponuntur non casu, sed arte a metaphysico iuxta proprietatem ut priscis Romanis mos fuit, quapropter alius uocatur Pulcher, alius Naso, alius Crassipes, alius Toruus, alius Macer, etc. At cum euaserint praestantes in suis artibus, aut quid magni facinoris in bello, aut pace praestiterint, additur cognomen illis ab arte. Veluti Pulcher, Pictor magnus, Aureus, Excellens, Strenuus, aut ab actione dicendo Nason fortis, Astutus, Victor magnus, maximus; et deuicto hoste, ut Africanus, Asianus, Etruscus; uel si superauit Manfredum, aut Tortelium dicetur, Macer Manfredius, Tortelius, etc. Haec autem cognomina adduntur ab superioribus magistratibus et saepius cum corona conueniente actioni uel arti, etc. et cum applausis a musica. Aurum enim et argentum ipsis nihili aestimatur, nisi sicut materia uasorum aut ornamentorum communium cunctis. HOSPITALARIUS. Dic quaeso est ac aclotypia inter eos, et dolor ei, qui non electus est in magistratum, aut in aliud quod ambit? GENUENSIS. Minime. Nemini enim deest quod necesse habet, nec ad delitias. Generatio autem religiose tractatur in bonum reipubl. et non priuatorum. Et necesse est magistratibus obedire. [15] Et quod nos dicimus naturale esse homini ad prolem cognoscendam, et educandam, propria uti uxore et domicilio et liberis negant, dicentes generationem esse ad conseruationem speciei, ut dicit S. Thom. et non indiuidui. Ergo spectat prolificatio ad rempublicam non ad priuatos, nisi quatenus sunt reipubl. partes; et quia praue generant, ac praue educant depriuari plerumque prolem in reipubl. perniciem, ideo magistratuum curae illam tanquam primum elementum reipubl. sacrosancta religione committunt. Et certitudo est communitatis non particularitas. Distribuunt ergo generatrices et generatores praestantissimae indolis iuxta philosphiam. Plato hanc distributionem putat fortibus faciendam esse, ne a formosis mulieribus uidentes se arceri aliqui, et zelo et ira in magistratus insurgat; putatque eos, qui non merentur in formosioribus seminare decipiendos esse dum fortes educuntur astu a magistratibus sic, ut semper illis obueniant quae congruunt, non quas appetunt. Ast haec astutia solaribus necessaria non est, ut deformes uiri deformes fortiantur mulieres. Nam inter eos deformitas non inuenitur. Cum enim exerceantur mulieres, fiunt coloribus uiuide, membris robuste et grandes et agiles et in proceritate ac strenuitate consistit pulchritudo apud eos. Idcirco poena capitali puniretur si qua faciem fucaret, ut formosa fiat, aut altis scandaliis uteretur, ut appareret magna, aut uestibus caudatis, ad tegendos ligneos pedes. Sed nec ullam si cuperent facultatem talia faciendi haberent. Quis enim praeberet illis? Et aiunt huiusmodi abusiones apud nos suboriri ocio, et desidia mulierum, quo decolorantur, pallescunt, flaccescunt, et paruescunt. Idcirco indigent appositis coloribus, et sandaliis altis, et pulchras fieri non ex robore, sed ex teneritudine ignaua. Itaque propriam temperiem, naturamque et prolis simul pessumdant. Praeterea si quando aliquis amore ardenti capitur mulieris cuiuspiam, licet eis colloquium, iocus, ferta ex floribus aut frondibus mutuo largiri, et carmina. At si generatio periclitatur, nullo pacto coitus inter eos dispensatur, nisi quando mulier iam grauida foetu fuerit (quod mas expectat) aut sterilis. Caeterum uix agnoscitur in eis amor concupiscentiae ardentis, sed amicitiae tantum. [16] Res familiaris et comestibilis parui penditur, quoniam cuilibet datur prout opus habet, nisi honoris signum fit. Porro heroibus, et heroidibus largiri solet resp. munuscula honoris grata in solemnitatibus, dum conuiuantur, aut serta formosa, aut cibum suauem, aut uestes decoras. Tametsi omnes albis in die uestibus, et extra Ciuitatem rubris, siue laneis siue sericis, abominantur colorem nigrum sicuti faeces rerum, idcirco oderunt Iaponenses, atri coloris amicos. Superbiam uitium execrabilissimum ducunt, et superbus actus castigatur abiectione saeuissima. Quapropter nemo reputat uilitatem ministrare in mensa, uel in culina, aut aegris, etc. Sed uocant disciplinam omne ministerium et aiunt ita honorificum esse pedi ambulare, et culo cacare, sicut oculo uidere, et linguae loqui; nam ille lacrymas, et ista sputum, excrementa excernunt, cum opus est. Idcirco cuicunque quilibet ministerio deputatus operatur illud tanquam honestissimum. Non habent mancipia faedantia mores. Ipsi enim sibi ipsis sufficiunt et superant. At nos, heu, non ita 70000. animae Neapoli commorantur. Et ex eis uix laborant decem aut quindecim millia; et hi nimio labore macerantur continuo, et diuturno, et destruuntur. Ociosi quoque caeteri perduntur desidia, auaritia, aegritudine corporis, lasciuia, usura, etc, plurimamque gentem contaminant, et peruertunt, detinendo illam in ipsorum seruitium sub paupertate, et adulatione, ac impartiendo propria illis uitia; ergo deficit publicum seruitium, et utiles functiones. Campus, militia, et artes non nisi praue coluntur et cum fastidio multo paucorum. Ast in Ciuitate solis dum cunctis distribuuntur ministeria, et opera; uix quatuor in die horas singulis laborare contingit, reliquum licet tempus consumatur in addiscendo iucunde, disputando, legendo, narrando, scribendo, deambulando, exercendo ingenium, et corpus et cum gaudio. Nec permittitur ludus illis, qui fit sedendo, neque talorum, neque alearum, neque scacchorum, aut similium, etc. Ludunt pila, folliculo, trocho, lucta, iaculatione pali, sagittae, archibusio, etc. Afferunt insuper paupertatem asperam efficere homines, uiles, astutos, dolosos, fures, insidiosos, exules, mendaces, testes falsos, etc. Diuitias uero insolentes, superbos, ignorantes, proditores, praesumentes quod nesciunt, fallaces, iactabundos, sine affectione, contumeliosos, etc. At communitatem efficere omnes simul diuites quia omnia habent, pauperes, quoniam nihil possident; ac simul rebus non seruiunt, sed res ipsis, et in hoc ualde laudant religiosos Christianitatis: maxime autem uitam apostolorum. [17] HOSPITALARIUS. Hoc pulchrum sanctumque uidetur ac communitas mulierum ardua nimis. Sanctus Clemens Romanus dicit et coniuges iuxta institutum apostolicum communes esse debere, et laudat Platonem ac Socratem ita docentes; sed glossa intelligit hanc communitatem, quoad obsequium non quoad thorum. Ac Tertullianus consentit glosse, priscos Christianos omnia communia habuisse, praeter uxores, quae tamen et in obsequio communes fuerunt. GENUENSIS. Isthaec ipse uix noui. Hoc uidi Solaribus communes esse mulieres obsequio et thoro, sed non semper more belluarum, quamcumque oblatam foeminam subagitantium, sed nisi gratia et ordine generationis ut dictum credo tamen hos decipi posse in hoc. At isti tuentur se iudicio Socratis, Catonis, et Platonis, et S. Clementis, sed, ut dicis, male intellecti. Aiunt S. Augustinum communitatem approbare magis, sed non foeminarum quia est haeresis Nicolaitarum, in thoro. Ecclesiam autem nostram permisisse, ut maius malum uitaret, et non ut maius bonum introduceret, proprietatem bonorum. Fieri posset ut quandoque hunc morem deponerent, nam in ciuitatibus subditis non sunt communia nisi bona alia; mulieres uero minime, nisi quoad obsequium, et artes. At solares id adscribunt imperfectioni aliorum, quia philosophati minime fuerint. Nihilominus mittunt ad explorandum mores nationum et meliores semper amplectuntur. Consuetudo quidem aptas bello mulieres facit, et aliis usibus. Itaque Platoni consentio ex quo istas uidi et rationes Caietae nostri non satis approbo, minime uero Aristotelicas. [18] Hoc egregium est illis, imitatione dignum quod nullus defectus ociosos reddit homines, excepta decrepita aetate, quando etiam ad contulendum adhibentur. At qui claudus est seruit in excubiis speculans oculis, quos habet. Qui caecus est carminat manibus lanam, ex poliando plumas pilis, quibus replentur anaclinteria et puluinaria, qui caret oculis et manibus, usum aurium reipubl. commodat, uel uocis, etc. et tandem si unum modo membrum habet, cum illo seruit uel in uillis, et bene tractantur, et sunt exploratores rempubl. admonentes quaecunque audierint. [19] HOSPITALARIUS. Dic quaeso nunc rem bellicam, deinde enim artes et uictum dices et scientias et postremo ipsorum religionem. GENUENSIS. Potestas triumuir sub se habet magistrum armorum, magistrum artilleriae et equitum et peditum et architectorum et stratagematum, etc. et horum cuilibet, parent magistri, et artifices primarii multi eiusdem artis. Insuper athletis praeest, qui militare exercitium docent omnes; et hi prouecti aetate prudentes duces sunt; a quibus exercentur pueri post duodecimum annum, quamuis ante assueri sint luctae, cursui iaculationi lapidum, etc. sub magistris inferioribus. Nunc autem docentur ferire hostem, et equos et elephantos, tractare ensem, lanceam, sagittas, fundas, equitare, persequi, fugere, manere in ordine militiae, adiuuare commilitonem, arte praeuenire hostem, ac uincere. Mulieres quoque has docentur artes sub magistris et magistrabus propriis ut possint si quando opus foret, opem ferre masculis in bello propinquo ciuitatis, etc. ac moenia tueri, si quando inuasio impetuosa repente inundarer, et Lacedaemonas et Amazonas hic laudant. Quare bene norunt pilas ignitas archibugio iaculari, illas ex plumbo formare, iacere lapides ex pinnis, obuiam impetui ire, ac penitus adsuescunt omnem abiicere merum et quidem magna puniuntur poena, qui timiditatem ostenderint. Mortem nil timent, quoniam omnes credunt immortalitatem animorum ac de corporibus exeuntes associari spiritibus probis, aut prauis iuxta merita praesentis uitae. Quamuis ipsi sint Bracmani ex parte Pythagorici, transmigrationem animarum non afferunt nisi ex aliquo interdum iudicio dei. Nec abstinent a laedendo hostem reip. et religionis, humanitate indignum. Secundo quoque mense exercitum lustrant et quotidianum est armorum exercitum, aut in campo equitando aut intra maenia. Nec deest lectio de arte militari unquam, curant legendas historias Moysi, Iosue, Dauid, Machabeorum, Caesaris, Alexandri, Scipionis, Hannibalis, etc. Ac deinde sententiam singuli dicunt propriam, hic bene fecerunt, hic male, hic utiliter, hic honeste, et deinde respondet praeceptor et decernit. HOSPITALARIUS. Quibuscum bella gerunt et quas ob causas, cum sint ita foelices? GENUENSIS. Et si nunquam bella contigerent, nihilominus in arte militari exercentur, et in uenatione, ne forte mollescant atque omnem in euentum ne sint imparati. Praeterea quatuor sint regna in insula, quae ipsorum foelicitati inuident ualde, eo quod populi cuperent uiuere more horum solarium ac potius his subesse, quam propriis regibus, quapropter saepe bellum in hos mouetur causando, quod confines usurparint et impie uiuant, propterea quod non habeant idola, nec sectentur superstit. Gentilium aliorum, nec Bragmanorum priscorum. Et tanquam in rebelles insurgunt alii Indi, quibus prius subditi erant Taprobanenses, quibus primo indiguerunt. Nihilominus uictores sunt semper solares. Porro hi cum primum patiuntur insultum, aut dedecus, aut praedam, uel ipsorum amici uexantur, aut ab aliis ciuitatibus tyrannide oppressis tanquam liberatores aduocantur, repente in concilium eunt consultum. Ubi primo coram deo genuflectant, ut inspiret consilium optimum. Deinde examinantur merita negotiorum, et sic indicitur bellum. Mittitur statim sacerdos, quem uocant forensem. Hic petit ab hostibus praedae restitutionem, aut ut soluant oppressione suos amicos, aut deponant Tyrannidem. Quibus negantibus indicit bellum, inuocando deum ultionum, deum Sabaoth, in exitium eorum qui iniquam tuentur causam. Si uero detrectant respondere hostes, sacerdos dat illi terminum respondi horam unam, si rex est, tres uero, si resp. ne illudere queant. Ac ita suscipitur bellum contra contumaces iuris naturalis et religionis. Indicto bello, omnia exequitur uicarius potestatis. Potestas autem quasi dictator Romanus omnia proprio agit consilio, et uoluntate, ut tarditas noxia uitetur. At cum res magni momenti fuerit, consulit O et Sapientiam et Amorem. Sed ante in consilio magno proponitur a predicatore belligerandi occasio, et iustitia expeditionis faciendae et intrant omnes in concilium a 20. annis, et supra, ac ita ordinatur necessaria. Scire liceat, apud ipsos omnia armorum genera in armamentariis aduersari, quibus saepe utuntur ad experimentum in praeliis fictis. Singulorum circorum parietes exteriores pleni sunt bombardis, et ministris ipsorum paratis, habent et alia huiusmodi tormenta bellica, quae cannones uocantur, quae ferunt in praelium super mulis et asinis et carucis et sicubi fuerint in aperto campo, intercludunt in medio commeatus et tormenta et currus et scalas et machinas, et simul diu animose praeliantur. Mox pedem referunt sub uexillis quisque suis. Hostes uero decipiuntur, putantes eos loco cedere, aut parare fugam ergo insectantur, at solares in cornua et agmina utrinque diuisi resumunt halitum et uires, iubentque artilleria pilas iaculari ignitas, ac deinde reuertuntur ad pugnam contra perturbatos hostes. Et multa huiusmodi obseruant. Stratagematis et machinis cunctos superant mortales; castrametantur more Romano; tentoria figunt, muniuntque uallo et fossa celeritate mirifica. Adsunt magistri operum et machinarum et tormentorum, ligone et sicuri milites cuncti uti norunt. Habent et duces quinque aut 8. aut 10. consulentes in negotio bellico, ordinem et stratagemata docti, imperantes suis agminibus prout ante consuluissent. Solent et conducere agmen puerorum armatorum in equis, ut bellum discant, ac assuescant quasi catuli luporum, et leonum in sanguine, qui periculi tempore in tutum se recipiunt, et mulieres multae armatae cum eis. Ac post pugnam ipsae mulieres et pueri bellatoribus blandiuntur, medicantur, seruiunt, amplexibus et uerbis corroborant. Mirum quantopere proficiat hoc unum. Milites quidam ut sese strenuos ostendant uxoribus ac natis, ardua aggrediuntur, et uictores facit amor. In certamine qui primus scandit hostiles muros, accipit post conflictum coronam gramineam honoris ergo cum militari applausu a mulieribus et pueris. Qui socio auxilium praebet, coronam ciuicam, quercinam, qui Tyrannum occidit optima spolia templo sacrat, et ab O recipit cognomen facinoris. Alii alias coronas accipiunt. Equites gerunt quisque lanceam unam, et duas ex ephippiis pendentes pistolas, ualidae temperaturae; angustas in orifico magis; qua de re penetrant omnem ferream armaturam. Macheram insuper habent et pugionem. Alii uero clauam ferream, qui sunt leuis armaturae milites. Nam si nequeat ferrea armatura hostilis, machera, nec pistola forari, aggrediuntur hostem claua, sicut Achilles Cignum et conquatiunt deiiciuntque. Duae catenae ex claua pendent sex palmorum; et in extremo illarum ferreae pilae, ita quod proiectae in hostem circundant collum eius trahunt deiiciuntque, prosternunt; ut autem facilius uti claua possint, non tenent manu equi habenas, sed pedibus, si quidem lora super ephyppiis sellae decussatim permutantur. Et staffis extrema inodantur fibulis, non autem pedibus. Staffae autem exterius spheram habent ferream, inferius uero triangulum. Idcirco permutante pede latus in triangulo contorquendo, in gyrum trahuntur spherae, prout fibulis pendent e staffilibus itaque contrahunt uel laxant fraenum mirabili celeritate et dextro pede torquent equum ad sinistram, sinistro uero ad dexteram. Hoc arcanum Tartaros quoque latet, nam licet pedibus regant habenas, nesciunt tamen torquere, attrahere, et extendere per trocleam staffarum. Equites leuis armaturae primo committunt praelium archibugiis, deinde phalanges hastis, deinde fundibularii qui in pretio habentur magno, et consuerunt pugnare intercurrentibus quasi in textura filis, aliis procedentibus, aliis sese recipientibus uicissim. Habent acies firmantes exercitum (sarissis), ensibus autem postremum tentatur periculum. Post bellum celebrant triumphos militares more Romanorum, et pulchriores et supplicationes deo in gratiarum actionem, et tunc dux in templo se praesentat, et narrantur bene, ac male gesta a poeta uel historico, qui secum de more in expeditione fuit. Et princeps maximus coronat ducem laurea, et singulis strenuis militibus munuscula, et honores impartiuntur, qui et plures dies uacant a laboribus publicis. Quod nec illis placet nimis quoniam nesciunt ociosi esse. Itaque opem ferunt amicis. E contra enim qui propria culpa uicti sunt, aut uictoriam amiserunt, uituperio excipiuntur, et qui primus fugam arripuit, mortem euadere nullo pacto ualet, nisi cum totus exercitus eius uitam poscit, et singuli partem poenae in se recipiunt. At raro admittitar ad hanc indulgentiam, nisi ubi rationes multae illi fauent. Qui uero socio aut amico non tulit opportunam opem, uirgis caeditur. Qui inobediens fuit traditur bestiis deuorandus intra quoddam uallum, daturque baculus in manu eius; et si uicerit leones et ursos, qui ibi sunt, quod fere impossibile est, recipitur denuo in gratiam. Ciuitates subiugatae aut ultro illis datae, confestim omnia in communi reponunt; praesidium, et magistratus solares accipiunt, ac paulatim assuescunt moribus Ciuitatis Solis, magistrae omnium, ad quam etiam filios docendos mittunt, nihil pro expensis contribuendo. Operosum esset narrare de eploratoribus, et magistro ipsorum, et excubiis, et de ordinibus, ac ritibus intra et extra Ciuitatem; quae ex te potes cogitare; quia eliguntur a pueritia iuxta inclinationem, et constellationem in ipsorum genituris inspectam. Quapropter singuli operantes iuxta naturalem propensionem suam, bene tractant ministerium suum, et iocunde, quia naturaliter. Idem dico de stratagematis et aliis functionibus, etc. Excubiae fiunt in Ciuitate diuque noctuque in quatuor portis et in extremis maeniis septimi gyri super propugnaculis et turribus, et aggeribus intrinsecis. In die quidem a foeminies, in nocte uero a maribus. Et hoc ne pigrescant, et ob fortuitos casus, uigilias partiuntur sicut milites nostrates horis ternis. Et in solis occasu ad sonum tympani, et symphoniae armati custodiae distribuuntur. Utuntur uenatione ut belli imagine, et ludis, pedes et equites in plateis quibusdam in festiuitatibus. Deinde sequitur musica, etc. libenter culpas et offensas inimicis condonant; et post uictorias benefaciunt illis; si muros diruere aut capita hostilia interficere decretum est. Haec omnia uno eodemque die uictoria faciunt. Deinde beneficia non cessant illis conferre, et dicunt, non esse pugnandum, nisi ut uictos reddant meliores, non autem ut extinguant. [20] Si inter eos concertatio est de iniuria, aliaue de re; (nam ipsi uix nisi de honore contendunt.) Princeps eiusque magistratus castigant reum clanculum, si iniuriam factis proruperit post iram primam. Si uerbis expectant decisionem usque ad praelium, dicendo iram euomendam esse contra hostes; qui autem in bello gesta praeclariora ostenderit, ille in contentione causam meliorem dessendisse et ueritatem reputatur. Alter uero cedit. At circa iustum poenae sunt. Veruntamen ad monomachiam uenire non datur, tum quia tollitus uirtus tribunalis, tum quia iniusta saepe apparet, quando iustior succumbit; qui autem se meliorem ostendere profitetur in publico bello id agat. HOSPITALARIUS. Operae pretium, ne factiones foueantur in patriae perniciem, ac ciuilia bella extinguantur, ex quibus oritur tyrannus saepe, ueluti Roma, et Athenae admonent. Nunc ipsarum, rogo, dic opificia, etc.