[6,53] CAP. LIII. De Enea Anchisis filio, qui genuit Iulium Ascanium et Siluium Postumum. Eneam filium fuisse Anchisis et Veneris et poete ueteres predicant et moderni. Hic autem et si plurimum extollatur Homeri carmine, tanta tamen carminis Virgilii ueneratione armis et pietate cantatur insignis, ut non solum barbaris, sed Latinis ceteris preponatur et Grecis. Sic fert fortuna rerum; habuit Achilles Omerum, et Eneas Virgilium, tanta potentes eloquentia, ut respectiue illaudati ceteri uideantur mortales, esto euo nostro tertius exurgat Scipio Africanus non minori gloria, maiori tamen iustitia delatus in ethera uersu uiri celeberrimi Francisci Petrarce, nuper Rome laurea insigniti; tanta enim facundia et lepiditate sermonis in medium trahitur, ut fere ex tenebris longi silentii in amplissimam lucem deductus uideatur. Eneas igitur, ut paulo ante scriptum est, ex Anchise et Venere apud Symeontem fluuium natus est, et iam etate prouectus Creusam Priami et Hecube filiam uxorem habuit, ex qua filium suscepit Ascanium. Et, ut quidam scribunt, Paridi eunti in Greciam et in raptu Helene socius fuit. Tandem cum iam Greci obsidione Ylionem cinxissent et illum crebris certaminibus expugnare conarentur, sepe in pugnam descendit. Sed inter alias uices semel aduersus Achillem congressus, cum esset in discrimine maximo, ut in Yliade dicit Omerus, allocutus est Neptunus deos, et deprecatus ut Eneam morti subtraherent, ne omnis Dardania proles occumberet. Quod a Iunone, que plurimum erat Troianis aduersa, ut ipse faceret concessum est. Et sic Neptuno tunc agente, Eneas e manibus Achillis subtractus est, et ut ibidem tangit Omerus, Ytalie reseruatus. Qui, et si multa clara facinora apud Troiam egerit, secundum tamen quosdam proditionis patrie macula notatus est, et inter alia trahitur in argumentum, quod incolumis cum filio et nauigiis et parte copiarum abire permissus sit, cum fere in ceteros sit seuitum. Alii tamen dicunt hoc illi permissum loco muneris, quia legatorum Grecorum ad Priamum uenientium hospes fuerit assiduus, et quia semper in consiliis Troianorum damnosum dixerit Helenam detineri, suaseritque restitui. Sed qualitercunque factum sit, Virgilius dicit, quod, capta Troia, cum ipse frustra in defensionem patrie aliquandiu laborasset, sumptis diis penatibus, sibi ab Hectore per quietem commendatis, et patre sene, et filio paruulo, matre dea monstrante uiam, deuenit ad litus, et ibi XX nauibus sumptis, cum quibus iamdudum Paris in Greciam iuerat, intrauit mare, et in Traciam traiecit, ubi a Polydoro, cuius in litore tumulum inuenit, monitus ut auarum litus fugeret, condidit ciuitatem quam de suo nomine nuncupauit Eneam. De qua Titus Liuius, libro XL Ab urbe condita dicit, Eneam ciuitatem propinquam Thessalonice ab Enea Troiano olim conditam. De qua ipse idem Titus sic: Proficiscuntur a Thessalonica Eneam ad statutum sacrificium, quod Enee conditori cum magna cerimonia quotannis faciunt etc. Et inde cum naues iterum reintrasset, oraculo uetustissimas auorum sedes petiturus, in Cretam abiit, et ibidem pulso iam Ydumeneo rege a Cretensibus, quasi ad sedes uenisset auorum, eo quod inde Theucer Scamandri filius fuerit, qui una cum Dardano imperauerat Dardaniis, constitit. Verum et inde peste pulsus, factus certior, quia Dardanus fuisset Ytalus, Ytaliam petere disposuit, et inde in Caoniam uenit, et ab Heleno uate de futuris edoctus Syciliam petiit, et apud Drepanum, ut Virgilio placet, Anchisem perdidit. Et reascensis nauibus, tempestate in Affricam delatus est, ut ait Virgilius, cum alii negent, ubi a Didone regina susceptus cum septem iam errasset annis, cum qua aliquandiu fuit, eius amicitia usus et lecto, si in hoc Virgilio credendum est. Inde autem Superum monitu discedens iterum, uenit in Syciliam ad Acestem, et ludis Anchisi anniuersarium celebrauit magnifico sumptu, et Acesta ciuitate condita et parte suorum ibidem derelicta, dum Ytaliam peteret, Palinurum magistrum classis perdidit. Inde uenit in Bayanum sinum, et ductu Sybille descendit ad Inferos, et ad Elysios usque campos penetrauit, et comperto patre Anchise, omnem suam posteritatem eo monstrante cognouit. Inde ad superos rediens, persolutis Meseno tubicini funeralibus, Caietam nauigauit, ubi Caieta nutrice defuncta ciuitatem posuit, eamque nutricis nomine appellauit. Porro in Ytaliam, id est ad hostia Tyberis, appulit, usque quo dicit Seruius illi non defuisse Veneris uisionem. Quam cum amplius non uidisset, arbitratus est se ad predestinatum locum uenisse, et debere consistere. Ubi primo Euandri regis amicitiam habuit, et inde Latini regis Laurentum, qui illi Lauiniam filiam, Turno Rutulorum regi promissam, iuxta responsum oraculi dedit in coniugem. Quam ob causam a Turno grandi bello lacessitus est, fultus tamen auxiliis Euandri Arcadis et Tuscorum, in odium Mezentii regis Agellie, regnum obtinuit coniugis. De morte autem eius diuersimode opinati sunt antiqui, cum dicat Seruius Catonem dicere iuxta Laurolauinium, cum Enee socii predas agerent, prelium commissum, in quo Latinus occisus est ab Enea, qui tamen Eneas in ipso prelio non comparuit, Ascanius postea Mexentium interemit. Alii dicunt, quod uictor Eneas, cum sacrificaret super Numicum fluuium, lapsus est, et eius nec cadauer inuentum est. Quod Virgilius eleganter tangit, ubi Didonem morituram eum execrantem inducit atque dicentem: At bello audacis populi uexatus et armis. Finibus extorris, complexu auulsus Iuli Auxilium imploret uideatque indigna suorum Funera, nec, cum se sub leges pacis inique Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Hec precor etc. Preterea sunt qui dicant eum occisum a Turno, uoluntque a Virgilio sub artificiosa fictione describi, ubi medio in ardore certaminis ostendit Iunonem mortem Turni timere, et inde ut illum e pugna subtrahat, effigiem dicit Enee sumpsisse, in quem confestim dicit Turnum conuersum, et Eneam fugientem dicit in naues, que in Numico erant flumine, et in eas usque secutum a Turno. Quod uolunt secundum hystorie ueritatem non Iunonem fuisse in Eneam mutatam, sed ipsum Eneam, qui arma Turni fugiens ab eodem apud Numicum occisus est. Quod et in superioribus carminibus pro parte patet, nec alibi potuit tacuisse Virgilius, dum in eodem libro Venerem inducit orantem Iouem atque dicentem: Incolumem Ascanium, liceat super esse nepotem. Eneas sane ignotis iactetur in undis Et, quamcunque uiam dederit fortuna, sequatur etc. Ubi si inspiciamus, cum iam non sit amplius Eneas, Venus que huc usque de eo fuerat sollicita, orat nunc pro nepote Ascanio. Et Ouidius in maiori uolumine istud idem tenere uidetur, dum dicit: Litus adit Laurens, ubi tectus arundine serpit In freta flumineis uicina Numicius undis. Hunc iubet Enee quecunque obnoxia morti Abluere et tacito deferre sub equora cursu: Corniger exsequitur Veneris mandata, suisque Quicquid in Enea fuerat mortale, repurgat etc. Et hoc idem arbitrari uidetur Iuuenalis dum dicit: Alter aquis alter flammis ad sydera missus etc. Intelligit enim de Enea et Romulo, quia Eneas in aquis periit, ut predictum est; Romulus autem apud Capream paludem fulminibus et turbine subtractus est. Qui ambo apud Romanos precipua deitate honorati sunt. Nam et ipse Eneas, quocunque modo subtractus sit, ab indigenis deus habitus et Iuppiter indigetes appellatus est. Huius quidem hystoria aliquibus figmentis immixta est, quorum uidere rationem ordo exigit. Eneam igitur Veneris fuisse filium non equo modo ab omnibus acceptum est. Quidam enim uolunt in natiuitate Enee Venerem celi dominam fuisse, et ad eam demonstrationes futurorum successuum pertinuisse, et huius dominii opere multa Enee contigisse, que ex industria a Virgilio sub figmentis abscondita sunt, que ad presens elucidare non est incepti huius intentio. Alii uero uolunt eum natum ea hora, qua Venus in oriente matutino tempore surgit, et ideo eius dictum filium uolunt, quasi uideatur eum in lucem, dum surgeret, eduxisse. Alii uero adeo formosam fuisse matrem eius existimant, ut perdito proprio nomine Veneris nomen adepta sit. Ex quo dixisse Virgilium putant: Coniugio, Anchise, Veneris superbo. Alii autem in turpiorem declinantes opinionem, arbitrantur ideo eum Veneris dictum filium, quia non ex coniugio, sed ex concupiscibili coniunctione natus sit, summentes incongruum uideri tanti hominis incognitam matrem fore, si Anchisis extitisset coniunx, sed ad illecebrem celebris uiri notam contegendam, deam illi ueteres finxisse matrem. Ego quidem uerum puto matrem eius ob aliquid meritum Venerem cognominatam, ut quosdam arbitrari predixi, nec obstat eius uerum nomen fore incognitum; nam nec Priami, qui tantus fuit rex, nec etiam Agamenonis, nec multorum aliorum insignium regum atque uirorum. Et absit ut credam, quod spurio pastoris Priamus tam grandis rex filiam Creusam dedisset in coniugem. Quod autem Neptuni precibus ex Achillis pugna subtractus sit, non, quod aiebat Leontius, uerum credo, scilicet quod agente constellatione contigerit, quin imo potius puto, quia circa naualia, que ad Neptunum spectare uidentur, in quantum deus dicitur maris, potuerit aliquid contigisse, propter quod exigente oportunitate reuocatus Achilles Enee certamen omisit. Quod autem a Iunone Neptuno hoc permissum sit, arbitror ad futura prospexisse fingentem, eo quod Ytalico regno reseruaretur Eneas, et ob id regnorum dea salutem futuri regis curari permisit. A Polydoro autem in litore sepulto ideo monitus dicitur, quia eius infortunio inspecto cognouit, si consisteret Traces illi futuros hostes, et ideo inde fugiendum fore. Quod autem Venus usque in agrum Laurentum se lumine suo ducem illi exhibuerit, et eo ibidem existente non comparuisse ulterius, constellationi agenti in concupiscibilem appetitum attribui potest; nam tamdiu nauigando processit, quamdiu distulit inuenire quod placuit, quo inuento cessauit impellentis ducatus. Quod ad Inferos iuerit, intelligendum puto eum egisse quod olim fere familiare fuit maxime gentilium regibus, uelle scilicet ab immundis spiritibus per scelestum illud nigromantie sacrum de futuris certificari. Quod quidem in sinu Baiarum apud lacum Auernum, qui talibus erat aptissimus locus, facturus accessit, et occiso Meseno, suo sanguine litasse Inferis et cerimoniis aliis detestandis egisse, ut aliquis ex infandis spiritibus ui cantaminum prouocatus ad superos ueniens, et sumpto fantastico corpore coram comparuerit, et ad interogata responderit, et forte illi non nulla de futurorum successu predixerit. Deificatio autem sua nil aliud est quam insipientum ridenda fatuitas. Credo enim eum in Numico flumine nectum, et in mare deuolutum, et Tuscis piscibus escam fuisse seu Laurentibus.