I. DE EVA, PARENTE PRIMA. Scripturus igitur quibus fulgoribus mulieres claruerint insignes, a matre omnium sumpsisse exordium non apparebit indignum. Ea quippe, uetustissima parens uti prima, sic magnificis fuit insignis splendoribus. Nam, non in hac erumnosa miseriarum ualle - in qua ad laborem ceteri mortales nascimur - producta est nec eodem malleo aut incude etiam fabrefacta, seu eiulans nascendi crimen deflens aut inualida ceterorum ritu uenit in uitam, quin imo - quod nemini unquam alteri contigisse auditum est - cum iam ex limo terre rerum omnium Faber optimus Adam manu compegisset propria, et ex agro cui postea Damascenus nomen inditum est in orto delitiarum transtulisset eumque in soporem soluisset placidum, artificio sibi tantum cognito ex dormientis latere eduxit eandem, sui compotem et maturam uiro, et loci amenitate atque sui Factoris letabundam intuitu, inmortalem et rerum dominam, atque uigilantis iam uiri sociam, et ab eodem Euam etiam nominatam. Quid maius, quid splendidius potuit unquam contigisse nascenti? Preterea hanc arbitrari possumus corporea formositate mirabilem: quid enim Dei digito factum est quod cetera non excedat pulchritudine? Et quamuis formositas hec annositate peritura sit aut medio in etatis flore paruo egritudinis inpulsu lapsura, tamen, quia inter precipuas dotes suas mulieres numerant, et plurimum ex ea glorie mortalium indiscreto iudicio iam consecute sunt, non superflue inter claritates earum tanquam fulgor precipuus et apposita est et in sequentibus apponenda ueniet. Hec insuper tam iure originis quam incolatus paradisi ciuis facta, et amicta splendore nobis incognito, dum una cum uiro loci delitiis frueretur auide, inuidus sue felicitatis Hostis nepharia illi suasione ingessit animo, si aduersus unicam sibi legem a Deo inpositam iret, in ampliorem gloriam iri posse. Cui dum leuitate feminea magis quam illi nobisque oportuerit crederet, seque stolide ad altiora conscensuram arbitraretur, ante alia blanda quadam suggestione uirum flexibilem in sententiam suam traxit; et in legem agentes arboris boni et mali poma dum gustassent, temerario ausu seque genusque suum omne futurum ex quiete et eternitate in labores anxios et miseram mortem et ex delectabili patria inter uepres glebas et scopulos deduxere. Nam, cum lux corusca qua incedebant amicti abiisset, a turbato Creatore suo obiurgati, perizomatibus cincti, ex delitiarum loco in agros Hebron pulsi exulesque uenere. Ibi egregia mulier, his facinoribus clara, cum prima - ut a non nullis creditum est - uertente terram ligonibus uiro colo nere adinuenisset, sepius dolores partus experta est, et quibus ob mortem filiorum atque nepotum angustiis angeretur animus eque misere passa, et - ut algores estusque sinam et incomoda cetera - fessa laboribus moritura deuenit in senium.