Iohannes Boccaccio - Bucolicum carmen VIIIohannes Boccaccio - Bucolicum carmen VII. IURGIUM EXPLICIT ALCESTUS EGLOGA VI; INCIPIT EGLOGA VII, CUI TITULUS EST IURGIUM, COLLOCUTORES AUTEM DAPHNIS ET FLORIDA. ¹ DAPHNIS. Florida, quid stertens commissum linquis ovile? Non satius fuerat dixisses: – Servet amicus hoc saltem Daphnis – recubas dum victa lyeo? FLORIDA. Tu servare gregem nosti, fur pessime Daphni, 5 cum veteres flectas fagos immersus hyaco? DAPHNIS. Non ego quod vidi nuper, dum septa Phaselis crinibus exires sparsis et veste soluta, clam dicam: te tristis amet sine mente Lupiscus? FLORIDA. Vir gregis impulsus rabie michi fugerat illuc. 10 An tibi liquissem, quem sevo vulnere capros, alphei in medio nemoris, fetasque capellas carpentem vidi? Quanquam plangore Phaselis posceret in vacuum, tu per dumeta trahebas infestus curva preaptas falce bidentes. DAPHNIS. 15 Nonne ego quo libuit poteram deducere nostras? FLORIDA. Portasti tecum, credo. Quid, pessime, "nostras"? Circius aut misit, seu forte Ercinia mater? Quid fuit alpheis tecum? Vetus extat origo his quidem ab Ellaida, tibi tristis et aspera patrem 20 barbaries inculta dedit. Quid, pessime, "nostras"? DAPHNIS. Quid Galathea, precor, faciet, cum talia Lusca audet, et infando deturpat gucture Daphnim? Belua, me nemorum nuper pecorisque magistrum silvicole fecere senes, omnisque potestas 25 arbitrio commissa meo est. Quos Yndus inundat, quosve Pyreneus collis seu celifer Athlas quosque tenet Rhodopes silvis aut abluit Hebrus, quosve niger garamas ferventibus urget harenis arceo pastores; et tu, male sana, superbis! FLORIDA. 30 Et quos iam celo dederat decepta vetustas, merserat aut orco, pariter dixisse decebat, cum tibi sit parvus nemorum vix angulus unus, iure cui possis fragiles iniungere leges. Yndos Mosa secat, getulos abluit Albis, 35 atque tuas, Tybris, Rhenus nunc sulcat harenas! I, decus arthoum, theutonos lude bilingues; nos titulos vacuos et lentos novimus arcus. DAPHNIS. Quid "titulos"? Non, orba, vides quibus ipse molosis progrediar septus? Lauros Galathea reservat; 40 ornet et ut pexos nobis aliquando capillos, flectere serta manu cepit. Tunc anxia dices: "Nos titulos vacuos et lentos novimus arcus"! FLORIDA. O miserum! tibi serta comis Galathea virentis imponet lauri? Tedas extinguere flammas 45 tunc dicam, referetque diem tunc Hesperus et sol inducet veniens umbras. Qui primus honores hos tulit in silvis, poterit deposcere taxos et lauri tristes porcis exponere frondes, si te gestantem videat. Michi numina prestent 50 ante diem moriar, latiam quam cernere danem sauromate possim crinesque caputque prementem. DAPHNIS. Quid tantum, delira, tumes? quod iussit Apollo tu renuis? Melius fuerat componere lites, et quos iamdudum nostris antiquior etas 55 exhibuit sertis flores, tu candida letos prestares, ut sacra tuis Iovis ales ab alto invigilet gregibus removens vulpesque luposque. FLORIDA. Hac ego te semper cognovi retia cervis aut capreis laqueos, mediis in vallibus, arte 60 tendere, cum iaculo valeas nil, optime Daphni; blandiris, cecamque putas includere claustris. Nosceris; errasti. Nec tu, quibus inscia quondam omne nemus septasque dedi taurosque caprosque amplexusque mens ac oscula leta; nec illa 65 secula volvuntur nobis: nec vertitur ordo qui dudum, quo grandis erat per compita Daphnis. Absit et ut credam, de te modo sentiat, acer qui fueras predo, tam sancte summus Apollo, iusserit ut lauro tua cingas tempora sacra. 70 Sed cedam. Memini puerum dixisse Goliam esse polos superūm, campos mortalibus esse concessos, quos quisque sua dicione teneret. Libera sum mulier, nullo sociata marito, et thalamis ultro renuo iurique fugali; 75 sunt vires animique manent, arcusque trucesque custodes ovium, peperit quos seva Licisca; et moriar potius quam iactem lilia corvis. DAPHNIS. Libera tu mulier? Quasi non viderimus ipsi quot mechis prostrata iaces! Carecta Phaselis, 80 si tu forte neges, servant vestigia sulcis. Venales tibi, stulta, manus mercede parasti: hos fortes arcus, iacula hos tutosque recessus esse putas? Fex nempe virūm servique fugaces sunt, quos dirus amor seu forsan tristis egestas 85 e silvis pepulit nostris. Non, hercle! sagictam eximerem pharetra: loris virgisque fugabo. Ast tu summe colum calathosque, et pensa puellis impartire tuis, et pascua linque bubulcis. Spirantes tymbre tibi sint, mea Florida, cure, 90 atque roseta tuis aperi et violaria pande; collige iam flores, pueris compone corollas et natis occide sues, convivia pone; da spatium barbas pectant, da stringere vestes, da laqueis ambire femur, da tempora ludis, 95 da vitreos fontes, quorum testantibus undis incedant compti; radios et findere Phebi permitte, ut possint animos assummere grandes, dum tenues ydolo, segnes se corpore cernent; da graciles stipulas, umbras compone recentes, 100 sterne leves algas, nymphas immisce procaces, da vina et somnos et vesca papavera lentis, pelle canes silvis, arbustis pelle cicadas: sed tandem videas miseris quid feceris, hercle! Nos frigius lusit pastor, nos sprevit Osyris, 105 non impune diu; nec tu, si spreveris, inquam. FLORIDA. Sic faciam, dum grata quies, dum floridus annus, dum virides silve stabunt celumque serenum, invidus ut doleas. Sed quid male sanus amores obicis indecores? Nemo, stolidissime, credet: 110 mos vetus est mechis matronis turpia castis obiecisse quidem; testis michi maxima quercus sacra Iovi, quia falsa refers. Ast, inclite, quid tu? quid "frigius pastor"? quid dicis: "sprevit Osyris"? "non impune", miser? Quasi iam nemus omne canopum 115 videris et mysios colles vallesque Camandri cum vix agnoscas, tibi celsos elicis ignes. Hec stolidis stipula referes aliquando napeis, dum tu pannonos victos cantabis agrestes. Nec taceas nuper signatum limen ab angue, 120 segnicieque tua pactum ex ferrugine sertum in campis henetūm. Sunt hec purganda priusquam excidium fagis, Daphni, septisque mineris inflatus rabie. Satius tibi vertere passus orbis in extremum, quo tu mulieribus arces 125 erigis ac onagris compenis septa comatis, vinitor et tensos resecat tibi vitibus antes. DAPHNIS. Me miserum! raucis veni contendere ranis. Te natis commendo tuis. Hi pectere crines et faciem purgare tuam vestesque novare 130 et mores ornare tuos laudesque levare noverunt. Primi facient, ni fallor, ut Arnus nuntiet alpheis quoniam tua colla superba calce premam victor, vacuatis sanguine fibris. FLORIDA. Hesperidum michi poma dedit thirinthius heros, 135 asseruitque graves egris hec ponere somnos freneticis. His ergo tuo postremo medebor fervori: magnos memini pressisse furores. Insuber atque ligus post hec tua somnia solvent. Adnotatio 1. De hac ecloga pauca ipse Boccaccio in epistula XXIII fratri Martino de Signa inscripta explanavit. Retro