Iohannes Boccaccio - Bucolicum carmen VIIohannes Boccaccio - Bucolicum carmen VI. ALCESTUS EXPLICIT SILVA CADENS EGLOGA V; INCIPIT EGLOGA VI, CUI TITULUS EST ALCESTUS, COLLOCUTORES AUTEM AMINTAS ET MELIBEUS. ¹ AMINTAS. Pastores transisse nives et frigora leti sub divo veteres stipula modulantur amores; esculeas hedera nectunt de more corollas, crateras Bromio statuunt et vina salutant 5 cantibus, et multo protendunt carmine sacrum. Tu, Melibee, quidem plangoribus omnia solus confundis. Que tanta tibi nunc causa doloris? MELIBEUS. Silva vetus cecidit, lapsa est, cui prefuit Argus; custodes abiere gregum, periere sequaces. 10 Nostris an vivat nobis Alcestus in oris incertum, et clausas disiecit belua septas. AMINTAS. Parcendum lacrimis, nam trux Poliphemus abivit. Alcestus rediit nobis, rediere vagantes pastores oviumque greges, rediere priores, 15 letitiaque virent silve vallesque resultant; omnis ager pubet, redeunt sua sydera pratis, frondes arbustis, edis quoque cornua surgunt, cornupetant campis lunata fronte iuvenci, Massicus et Gaurus florent, pulcherque Vesevus 20 innovat arbustis vites, stauratque Falernus ulmis iam colles, stringit Vulturnus et undas: surge ideo, letumque diem psallentibus auge. MELIBEUS. Lenta fides magnis semper prestatur, Aminta, nec facile annosum falsis risisse subulcum est. 25 Pan deus a silvis oculos avertit et omne sevit in Alcestum dira vertigine celum. Quis daret, heu! celeres pennas? quis, queso, volatum? quisve iras superūm posset placare repente? I, letis te dede, precor, sertisque corona, 30 meque meis lacrimis sinito miserisque querelis. AMINTAS. Si Corinna meo sedeat, Melibee, sub antro, vera loquor: vidi Cyrceum vertice flammis fulgentem in reditu; sic et Garganus et ingens Appenninus heri fumabant culmine summo 35 letitia, et, multis quod forsan credere durum, Ethna quidem plausu fumos convertit in ignes. Et si nulla fides dictis, hunc suspice collem quam vireat, squalentem olim pallore. Quid ultra? His oculis, iuro, calcantem litora vidi 40 euboica et matrem amplexu pulchrasque sorores suscepisse pio, letis ac oscula dantem. MELIBEUS. Quid verbis opus est multis, mi dulcis Aminta? Floribus ut Titan nocturno frigore lapsis, dictannus capreis pecorique favonius egro, 45 utque salus arvis estu sitientibus imber, sic cordi tua dicta meo. Te, summe, precamur, Phebe pater, te, leta Pales; da cepta secundent. Non silvis unquam, nunquam pastoribus usquam illuxit tam grata dies. Tu cespite vivo 50 erige propter aquas nobis altaria, Phorba, et lauro et sertis hedere mirtoque corona; inde et ydumeas fer palmas, postque bidentes in sacrum niveas deduc ac omnia serva. Tu mestas pecudes herbis et fonte, Lycophron, 55 et calamis refove: nosti quam turpis Orion leserit has dudum, lacrimis dum tempora flerem. Nosque diem celebrem cantu deducere, Aminta, et delubra deūm festis ambire choreis, credo, decet: viridis foliis ornatus olive, 60 tu primus sacrum gracili perflabis avena; ast ego, populea redimitus fronde, secundus carmina cantabo. Stipulis et carmine docti ambo sumus, nobis nemo nunc prevalet agris in siculis, ni forte gravis certaret Yollas: 65 hic alios superat quantum vepreta cupressi. AMINTAS. Ergo alacres dignum calamis et carmine festum cantemus; tu primus eris, tu carmine maior. Esculeo dudum descriptos cortice rastro Phyllidis incipies, vel quos mage duxeris, ignes, 70 seu magis Alcesti laudes: non dignior ullus; seu magnos Phytias quos pertulit ante labores, qui meruit versus qua Stilbon flabat avena. MELIBEUS. Phyllis in agresti se iactet cespite ludens; expectet Phytias, cui credo magna paratur 75 posteritas, si vera sonat deus ethere levo; nos tamen Alcesto dignas per secula voces, ut dabitur, cantare decet: cantabimus ambo; Libetrides nostrum tollant ad sydera carmen. AMINTAS. Ecce, puer, placida pariter residemus in umbra, 80 et superis gratos mittunt altaria fumos; ruminat omne pecus, pueri campique quiescunt. Quid trahis in longum conceptos iam tibi versus? MELIBEUS. Alcestum postquam silvis abstraxit amatis fatorum predura lues, flevere dolentes 85 Parthenopes nymphe, nec vidit Daunia sulcos, vitibus obstupuit Bachus, periere iuvence, Vulturnusque senex ingentia saxa revolvens excessit ripas, luteus demissus ab urna; montibus obtectum nebulis fumoque cacumen 90 vidimus, et valles ululatu flere dolenti; tunc, quos clara dedit tellus, rugire leones non ausos, laqueosque graves sentire coactos venantum primo, lyncis quoque lumen ademptum. Ha! quantum potuit de te fortuna, quibusque 95 casibus in dubios te traxit seva meatus! Ast ego, Phebe decus celi, posuisse labori Alcesti finem et patriis post reddere silvis dignatus, meritos nymphe tibi semper honores carmine perpetuo resonent precor, atque bubulci. AMINTAS. 100 Non thymus est apibus, non agnis lenis ybiscus, non cythisus capris, quantum tua carmina nobis. Nunc ego restituam silvis silvisque tenebo. Plaudite iam colles, et vos iam plaudite, montes: redditus est nostris Alcestus, redditus antris. 105 Litora iam plausu surgant et flumina certent nunc plausu complere polos. Hic spernere terras occiduas, solisque vias celumque serenum cernere et obliquos Phebes mirarier orbes cepit, et Astream silvis revocavit abactam: 110 hic tauris carru iunget cervisque leones armentisque lupos, serpentum sibila sulcis auferet et meritos Musis concedet honores. Plaudite iam colles, et vos iam plaudite, montes: redditus est nostris Alcestus, redditus antris. 115 Dum mare fluctivagos pisces tellusque tenebit quadrupedes, aer volucres et sydera Olympus, Alcestus silvis pastoribus atque puellis sit lumen semperque decus, nec limina Ditis conspiciat; moriens, superis sit Delphycus alter. 120 Plaudite iam colles, et vos iam plaudite, montes: redditus est nostris Alcestus, redditus antris. Nos agnam mactare decet, nos cernat ovantes Alcestus, taurumque sibi, dum tempora victor umbrabit lauro: veniat lux illa, precamur, 125 et suris vinctis saltabimus inde coturno, elicietque sonos stipulis tyrenus Asylas: astabunt coram Damon Phytiasque canentes. Plaudite iam colles, et vos iam plaudite, montes: redditus est nostris Alcestus, redditus antris. 130 Vix, Alceste decus nostrum, vix credere fame post nos ruricole poterunt, sed cortice duro posteritas tua facta leget; te populus ingens, te corilus sculptum, servabit te quoque fagus, dum fluet Eridanus, dum montes vallibus umbras 135 prestabunt, dum grata salix, dum gratus ybiscus nascetur capris. Crescent ea nomina quantum ipsa quidem fagus crescet. Mirabitur Arnus atque colet, gratis linquens tua facta futuris, Plaudite iam colles et vos iam plaudite, montes: 140 redditus est nostris Alcestus, redditus antris. MELIBEUS. Munera quis statuet pro tanto carmine digna? Dulce viris quantum rusco prefertur amomum atque rubis mirtus, laurus vel dignior alga, tantum ego tu superes dicam cantando Menalcam, 145 et calamis. O! quantus eris, si prestet Yollas te stipula perflare sua! Tunc saxa movebis. Est michi conspicuum insignis quod condidit olim Ylas spartanus, quamvis duo vasa fuissent, dum placido nobis victus concessit amore. 150 Horum aliud nuper rapuit gratissima Phyllis; tu reliquum, quanquam tanto sit munus agreste, suscipe, sed noscas nulli tetigisse labellum. AMINTAS. Sat video te cogat amor, dum munera tanti concedis puero: non parva teneret Yollas. 155 Tu ne sperne, precor, baculum quem cyprius olim, dum iuvenis frigias agitaret arundine dammas, concessit Lycidas sumptum de rupe Camandri, nodis insignem, nec non et cuspide fulva. Sed sta, care, precor, modicumque adverte: quid, oro, 160 personuit silvis echo? Non, oro, latratus concipis ipse canum? grandis non ille Melampus? non gregis, heu! custos latrat? non illa Licisca? Est equidem, nosco: timeo ne sevus ovili nunc lupus insultet, seu belua senior; ibo 165 ut videam, et manibus tollam ne ledat hiulcus. Tu venias queso, si te fortasse ciebo. Adnotatio 1. De hac ecloga pauca ipse Boccaccio in epistula XXIII fratri Martino de Signa inscripta explanavit. Retro