[7,0] VII. Paris Helene Quae uestrum nomen latum uulgauit in orbem, Si qua fama meum uestram spirauit in aurem, Quis sit Alexander Paris est res cognita uobis, Formarum iudex, quem signat epistola praesens. 5 Scribere quod scripsi deitas me multa coegit : Fata Iouis, uates Phoebus Frigiique Penates, Immo coadiutrix Venus et praesaga futuri, Quae dea uotiuis nequit esse iugalibus absens; Quippe Venus semper iustos dispensat amores 10 Et nichil est Cipridem quod disparet atque Hymeneum. Ex aditis igitur uel uox delata sub auras Vel dii presentes nec enim me fallere possunt : Nam nec adhuc aliquem cortina fefellit eorum. Sepe quidem numero super hoc me commonuerunt : 15 Hi michi dixerunt quia Teucro nubet Achiua, Nubet Alexandro Troiano filia Ledae, Quae deducta potens a gentis origine Graiae, Femina praepollens a nobilitate Pelasga, Transferet Argiuas ad Troiam sola Micenas 20 Et multis annis regno regnabitur uno : Vltro continuus Tirio miscebitur Argus. Ergo, premonitus diis uaticinantibus, ecce Ipse tibi pando quod rettulit augur Apollo, Quod tibi portendunt per me responsa deorum 25 Et tibi, ni fallor, mens iam diuinat idipsum. Digna quidem res est, ut dii tibi uaticinentur, Et decet, ut tecum praesagia diua loquantur. Ergo, faue fatis neque fata morando retardes : Ad maiora uocant quam sedulo fata reposcunt, 30 Quam superi uocitant, quam Delius augurat ipse, Quam Citherea rogat, quam sidera cuncta loquuntur. Ergo, deos omnes metuas offendere sola : Offenduntur enim, si quis dilator oboedit. Si fortasse situ diurno constitit, ipsa 35 Tu tardare potes, sed non auertere fata. Parcendo tolerant dii prolongantque futura; Nam neque differtur ipsorum impune uoluntas, Sed cumulat poenas tolerantia longa deorum. Ergo, uelis potius fatisque deisque fauere 40 Quam prius iratos uix tandem pacificare. Ad te si pro me supplex orator adessem, Ipse perorandi genus altius alter adissem Atque meis alios intermiscere colores Curarem scriptis, ut possent scripta placere, 45 Quatenus insertus color affectare ualeret Alliceretque michi te carminis ordo saporus. Addere carminibus quaedam munuscula nossem, Corda puellarum quibus attemptare solemus. Non modo res rogat haec, modo non sunt ista necesse : [7,50] Vix aliquid pro me, potius loquor omnia pro te; Ipse reuelo tibi quid prouida numina mandant. Ha ! timeo ne lenta deos et sera molestes. Gaudeo quod merui super hoc diis gratificari, Quippe reuelaui quod mandant ore fideli. 55 Nil michi plus ad te, nisi diis te mando fauere. Si uero tibi uis repeti mandata deorum, Aut quia fortassis nondum bene uerba notasti, Aut quia uis aliter breuiusque uidere quod instat, Credita uerba michi rescribere non pigritabor 60 - - - Nam neque legato pudor est, ut uerba notentur, Denuo metiri mandata iubentis ad unguem. Dii tibi significant ut, mox spreto Menelao Et quas imbellis frater ueneratur Athenis, 65 Troica regna regas : Asie dominaberis omni, Quae caput est Asiae, si Troie uis dominari. Ergo, ueni Troiam, Troiae dominare roganti; Nam genti nostrae sunt haec oracula nota : Ex Grecis Helenam pensant abducere fata 70 Abductamque uolunt muris inducere Troiae Inductamque parant Asiae preponere toti. Estque diu Priami quod uox haec perculit aures; Patris letatur super hoc matura senectus, Congaudens Hecuba pridem michi sollicitatur, 75 Patres, matronae suspenso pectore dicunt : "Quid regina diu quam fata dedere moratur ? Aut haec nostrorum nescit responsa deorum, Aut timet aequoreas pectus muliebre procellas. Omnes ergo simul uentos placemus et auras 80 Cum libaminibus mites et plena precemur Carbasa, que Paridi reddant conubia nostro. Non etenim poterunt mentiri numina nostra, Sed neque fatorum presagia uana putemus." Taliter Iliadum uotis precibusque uocaris. 85 Ipsa deos timeas, si publica uota moraris; Sique diu spernis pia numina, seua mereris. Augure fibriloquo tua Grecia semper abundat : Consule, nec pigeat te consultare peritos Quid sit, ne deitas tibi constringatur, agendum. 90 Quodsi sermonem uis ex me consiliumque, Do tibi consilium : diis incunctanter obedi, Huc ad nos uenias, conubia Greca refutes. Quodsi forte uenis uxoria femina nobis, Toto Troiano dotabere femina regno. 95 Nec tibi conubio graue sit succedere nostro : Non mea nobilitas a nobilitate Pelasga Discrepat aut unquam superat Lacedemona Troiam. Si tibi sunt fratres Castor Polluxque gemelli Ledaque diuina pro fertilitate superbit - [7,100] Nam sua progenies diis condita transit ad astra -, Et mea progenies diis adnumeranda nitescit, Et mea diis atauis prepollens floret origo, Et michi sunt fratres : est armis inclitus Hector, Alter cui parili nequeat probitate parari, 105 Sunt alii, sua quos sustollit in aethera uirtus; His Phoebi tripodas, datur his cognoscere fibras, His indagari stellas sedesque deorum. Sed quid eos memorem, nisi quod quicunque mei sunt Sintque tui fratres simul et tibi subiciantur ? 110 Immo nec Argiuam graue sit tibi linquere gentem. Cycropides inbelle genus, gens dedita fanis; Fabula nulla fuit, quam non tua Grecia finxit : Hii iuuenes madide docuere uacare palestrae, Hii furibunda satis docuerunt orgia Bacchi; 115 Et laberintheum Grecus furor edidit antrum; Icarus infidas, ut credunt, induit alas; Hi quoque, quid resonet uacuis in rupibus Echo, Et docuere simul quanti sit adhuc Ganimedes: Quod facinus, quoniam scripserunt in monimentum, 120 Attribuendo Ioui crimen quod Iuppiter odit, Illud in exemplum puerisque uirisque dederunt Virginibusque mares ex magna parte tulerunt. Quo solo facto, debes quecunque puella Hos odisse uiros, et neglige nomen Achiuum. 125 Quid, quod uirgineos homo Grecus gestat amictus ? Suppara magna gerunt et terram sirmate uerrunt Et crinalis acus reuocat ducitque capillos; Imponunt capiti nocturno tempore mitras; Coniugibus parcunt, ut cum Ganimede laborent. 130 Vnguine uirgineo refouent sua corpora Grai; Pene suis nuribus fas et ius deliciarum Eripuere mares propriumque sibi tenuerunt. Indigetes Grai, quod non sunt, esse laborant; Forsitan et quidam uellent magis esse puellae : 135 Quodsi forte sibi pariendi competat usus, Finibus a patriis coniunx arcebitur omnis. Graiugenae, steriles uteros orate uirorum Et de semiuiris superos querimonia tangat. Has igitur terras, hanc funditus effuge gentem. 140 Letabunda tibi plaudet Neptunia Troia; Pergama facta manu diuinae prolis habebis; Troia, flos Asiae, totum tibi suggeret orbem, Si diuum monitis, si sis quoque credula nobis. Non eris in culpa, si diuum iussa sequaris, 145 Si dedigneris Danao fore concuba pelex, Qui terit aetatem barbamque comamque colendo: Nam neque coniugium dici haec coniunctio debet. Confracti maculant opprobria nulla pudoris, Nulla superficies actus, infamia nulla, [7,150] Quam uis magna deum uel dat uel cuilibet aufert. Ipse pudor fastus tibi dissuadere iugales Mentis et inculte pecualia foedera debet. O si Teucrorum precelsa palatia cernas ! O si sydereas uenias genitoris in aulas ! 155 O si marmoreas uideas sub tecta columnas Sique struem thalami quandoque uidebis eburnam, Si quoque fulcra domus nitidis interlita gemmis Pergameosue Lares uel cuiuscunque Penates ! Pro modico Danaas poteris deducere pompas; 160 Immo, casas humiles sua celsa palatia dices Quodque putant aulas, magalia parua uocabis. Sic res Argolicae sunt nostris aequiperandae, Quilibet ut nanus est aequiperandus Olimpo, Miluus ut accipitri uel tanquam coruus olori. 165 Preter tantarum memoranda cacumina rerum, Quandoquidem, Troiae de nobilitate superba Fando, uix aliquam conitor stringere summam - Cum nequeant nostris tot res lucescere uerbis -, Teucros haeroas, molimina magna uirorum, 170 Grais dissimiles, ut Graios pomiliones, Troianos autem moderatos esse gigantes Laudando dicas; horum regina, uidebis Cesarie flaua, stellata fronte decoros, Consilio claros, a diis magnis oriundos, 175 Pectore robustos, que manuque potentes. Matronis, nuribus, uxoribus atque puellis Integritas eui formaeque decentia tanta est Vt decor aetatem deceat aetasque decorem. Munere diuinae decorantur compositurae 180 Impubes pueri uel quos aetas adoleuit; Pubetenus tanta faciei compositura Vernant, aetati quae congruat et speciei, Exuperet quorum Narcissum gratia uestrum, Quos a diis genitor moderata decentia signat. 185 Solis coniugibus, spreto Ganimede, uacamus; Nobiscum alterius non est uiolatio sexus. Qui memorare situm memoratae desinat urbis ? Est siquidem Troie situs ipse saluber et aptus : Diues enim tellus cerealia farra quotannis, 190 Vomere culta leui, cupidis messoribus affert. Ipse etiam tractus hilari dilectus Hiaco Exhilarat gentes geminata commoditate : Bacchica non similes generat Preneste racemos, Immo, nec ille locus, qui dicitur Area Bacchi, 195 Vrbi uicinus quam dicunt Aurelianem, Talia uina bibit nec talia uina refundit (Quae rex Henricus semper sibi uina ferebat, Semper ut in bellis animosior iret et esset - Pauperibus siquidem uelut addit cornua Bachus, [7,200] Sic ignit tepidos et dextras armat inermes). Arbore pomifera passim plaga nostra redundat; Nec desunt fontes, nec prata uirentia desunt, Pascua non pecori, non altrix silua ferinae. Insequimur ceruos, scutatos figimus apros, 205 Auritos lepores, damnas et rinocerota. Quis praetermittat Simoentis clara fluenta ? Quis Xanthi uitreas non admirabitur undas Cui, preter Ligerim, nullus similabitur amnis, Et qui Burgulii rigat ortos Cambio felix ? 210 Hic quoque piscose sapor est et copia predae Et resonant unde stagnantes alite multa. Pinus auricomas quis non miretur in Ida, Quercus glandiferas, tangentes sidera cedros ? Fraxinus in silua rigidis hastilibus apta. 215 Omnis ager nobis hac fertilitate redundat Sicut in autumnis ut totus rideat annus, Aut mixtum speres autumno perpetuum uer, Dum flores semper, dum fructus semper habemus. Ne me falsa putes mandatis inseruisse, 220 Tu ueniens uideas quod erit testare uidendo : Non melior testis quam qui conspecta profatur; Testis ego uerus, et adhuc mea dictio constat : Has altercantes direxit Iuppiter ad nos; Nouerat is nostra quia sit sententia iusta; 225 Iudicium feci nequeat quod iure refelli. Crede modo Paridi, Paridi quia numina credunt : In nullis fallax, in cunctis sum tibi uerax. Sique uenire cupis, timeas tamen ipsa uenire, Vel quia flat Boreas et quassant aequora pupim, 230 Vel quia uir presens nolentem te retineret, Altera sit nobis, diis altera sollicitudo : Ipse uirum reprimam, dii flamina turgida placent. Implebo, si uis, armato milite classem; Obuius ipse uiro pugnantes ense repellam 235 Et predam pugnans intra mea Pergama ducam. Nobilis o preda, semper memoranda rapina, Quae michi pluris erit, si sit mea sanguine fuso, Quae michi plus placeat nostro pensata cruore, Quam potius caram reddent commertia dura : 240 Gratius est etenim quod quis sibi uindicat armis. O nimium felix quem talis preda preibit ! Pro tali preda Stigias innasse paludes Vel quemuis uellem durum superasse laborem; Aurea multa michi non essent uellera tanti, 245 Attamen expetiit Iason non multa, sed unum. Sique uenire uelis, potieris compote uoto, Nam, nisi si nolis, ueniendi non eris impos : Non uirtutis inops erit umquam filia Ledae. Est opus incepto, si uis te credere ponto. [7,250] Si mare sit placidum, si uela Fauonius inflet, Te committe rati, si uir tuus hinc procul absit. Credo quod superis industria uestra fauebit; Quocirca, securus ego certusque peroro : Credo uelis nolis oracula certa deorum. 255 Nam ueniet, ueniet quicquid cecinere futurum; Si uis, illud erit, et erit, si forte repugnas; Pena repugnantem spectat, pax grata uolentem. Ergo, uelis cum diis, quia diis obstare nequibis. Te quoque uenturam tua littera significabit 260 Atque tuum pernix ad nos iter anticipabit. Vestraque legato mandetur epistola fido Nostraque uersetur latitans sub pectore uestro. Sique deest aliquid quod oportuerit magis addi, Addas : nam subito quo littera iusserit ibo. 265 Ibo pedes uel eques uel, si placet, ibo liburnis; Ibo solus ego uel fretus remige multo. Id michi difficile, quod nolis ipsa iubere; Sique iubere uelis, nil est graue nilque molestum. Nam michi sunt classes, michi sumptus et michi uires 270 Et michi sunt comites; nostri quoque dii miserentes Sunt adiutores. Nichil obstat; uterque uelimus. Dic michi sic: "uenias", ueniam quo carta notabit. In Paridis thalamos dea migratura, ualeto, Terque quaterque uale, ualeas ut et opto ualere. 275 Sic michi rescribas ut me iubeasque ualere Et per te ualeas tua scripta michi recitare. Attamen amplectar, in me quoque pene recondam Quae ueniens Helenae recitabit epistola nomen. Carta quidem felix nimium, quae tangere uestras 280 In scribendo manus meruit, felicior autem Haec mea, si recubans Helenae sub pectore pauset ! O tunc carta Paris, Paris autem carta fuissem Atque modo possem poterit quo carta latere ! Atque meus subito rursus michi sensus inesset 285 Et scires quis ego, quis ego quoque dicere possem; Carta domi remaneret, ego quoque mitterer ad uos, Essem legatus pro me bonus atque fidelis; Interpres Paridis Paridisque uicarius essem Et propter Paridem tecum causas agitarem; 290 Et responderem, si respondere iuberes, Et sapidos oculos et uerba sapora notarem, Et de te raperem quod me rapuisse deceret. Quam citius poteris, Paridem tua carta reuisat, Vt fessum recrees et sanes debilitatum. 295 Et, rogo, dulcisono resonet te carta boatu Sitque michi speculum per quod te cernere possim. Florida uerba michi deleget florida uirgo, Quae michi Ledeae uultum mentemque figurent, Verbaque mellito tua sint condita lepore 300 Et potius scribas michi quae placitura uidebis. [8,0] Helena Paridi Fama tuum nomen nostram celebrauit in aurem Estque diu Paridis quod res et commoda noui, Iudicium factum te totum sparsit in orbem : Nam quis conticeat de iudice dicere tanto ? 5 Diis quasi prelatus est iam qui iudicat ipsos. Iussus es edictum libripens proferre deabus, Vt sopirentur mentes ita litigiosae. Iuppiter astute subduxit iudicio se (Et tamen ipse satis litem discernere posset, 10 Quam dictarat eis pomo Discordia iacto, Amens a mensa quod erat seclusa deorum), Sed neutram uoluit sapiens offendere diuus; Iussit eas Paridis demum decreta subire. Iudex iudicio finem superapposuisti. 15 Sic intellexi rem, sic ex ordine noui; Quin etiam, quae sit merces tibi debita noui, Quid Venus et Iuno promisit quidue Minerua, Vel quam uel cuius promissum preposuisti. Quam puto, quam spero melius dii fata secundent 20 Spemque metumque meum mutent in potiora; A superis melius liceat sperare timenti. Ha ! nimium timeo quia sit tibi perfida Iuno, Quod tibi sit deitas grauis atque molesta Mineruae. Ira fuitne, rogo, magnae Iunonis inulta ? 25 Turbata Iunone, simul turbabitur aer; Aere turbato, tellus infida manebit. Iuno maritat humum, si nobis pacificetur, Et malasuada Iouis subducet commoda nobis. Dissentire nequit coniunx a coniuge tanta ; 30 Iunonem nunquam non exaudire ualebit Iuppiter atque Ioui semper sua Iuno fauebit: Quare Iunonis omnino est ira timenda. Praeterea, tua nobilitas et gloria Troiae Et Priami nomen antiquatumque uolumen 35 Sceptrigeri multas dominatus in regiones, Hectoris et nomen nostras deuenit ad aulas. Totius mundi nobiscum machina uiuit : Namque quid igniti lateat tot lumina solis Aut ad nos mittit aut nobis subditur orbis. 40 Vix locus est ullus cui non dominemur in orbe: Aethiopes, Indos deuicit nostra iuuentus Et domuit linguam quam dicit Greca Latinam. Thebarum noster prostrauit moenia miles; Fragmina fumiferos reddunt hucusque uapores. 45 Nescio quo pacto uires euasit Achiuas Atque suo potiatur adhuc tua Teucria sceptro. Nescio quid patula michi nunc uersatur in aure, Nescio quid secum mea mens pensando susurrat Et res ex rebus quasi presagando uolutat. [8,50] Tu causam queris tibi qua dominentur Achiui, Qua prosternantur, nisi fallor, moenia Troiae. Nec michi fibrarum nec prepetis omina pennae Nec sacra Iunonis incognita nec sacra Phoebi. Tu michi factorum, michi tu responsa deorum 55 Affers et rerum magnarum uoluitur ordo. Est etiam nobis augur, Dicteus Apollo, Atque futura michi stillauit cordis in aure : Is mutanda michi conubia sepe profatus Et natale solum dixit pariter fugiendum. 60 Me regno Troiae dotandam precinis esse; Audio res magnas, iacet hic mutatio rerum : Hoc siquidem pacto Troiae dominabitur Argus. Ne quid inexpertum, ne quid sit non superatum Virtuti nostrae, dii res ita regnaque pensant : 65 Vel duo coniungam, uel ego duo regna resoluam; Causa rei magnae conuertor femina sola, Si mutabo solum, si federa prima refutem. Hoc itidem dudum michi uates insinuarunt Terque quaterque michi seriatim rem recitarunt. 70 Sed me Iunonis multum deterret imago, Nusquam commota uadam secura Minerua. Forsitan explebo, fatis auctoribus, hanc rem : Tristibus inceptis deitas infensa fauebit, Vt male perfectis olim malus exitus instet 75 Et peccatores exterminet ultio dira. Id caue ne nobis in crastina tempora fiat. Sed dicis uerum : placari numina possunt. Esto. Placentur. Placabilis hostia fiat Et dimittatur facta pro fraude reatus; 80 Dii placabuntur, si crimina destituentur. Sed si crimen erit Paridi quod adultera nubam, Restituarne uiro ? Repetam conubia spreta ? Sed qua despectum prospectem fronte maritum ? Nunquid despectum uir me dignabitur ultra ? 85 Placarine potest polluta coniuge coniunx ? Nec cito dimitti pollutio publica quibit. Numina, ni redeam, nusquam michi conciliabo : Velle redire graue est, grauius quoque nolle redire. Sed potius peream quam, si tibi nubo, reuertar. 90 Eripiarne tibi, michi uel magis eripieris ? An te desererem infelix et uiuere possem ? Siccine diuellar Paridis complexibus unquam ? Heu, semel innexus soluetur nexus amoris ? Hoc solo uerbo mea iam precordia marcent. 95 Taliter has pensans mecum delibero causas. At desolatam rursum res consulit ipsa : Non id praeciperent superi, si culpa fuisset. Crimen adulterii non numina sancta monerent : Caelicolae tales occasio criminis essent. [8,100] Ipsi discernunt, rem tractant altius ipsi, Non debemus eis torpenti corde fauere; Ipsi principium, medium finemque serenent. Attamen et superos aliquid fecisse fatentur : Iuno Ioui summo, si creditur, insidiata est; 105 Insidiata uirum de pelice sepe notauit : Argus uiuit adhuc custos ne Iuppiter erret - De Ganimede quidem penitus decerno tacere. Illicitos Veneris complexus Sol reprehendit Et nimphae faciles diis consensere frequenter; 110 Et sibi sepe fauent necnon sibi numina parcunt. At nos censura, sua nos correctio dura Continuo cohibet, quatit asperitate seuera. Sed contra superos quae nos presumptio mouit ? Aequanimi uoto patiamur facta deorum. 115 Quicquid agant etenim non est reprehendere nostrum : Diis liceat facere, nobis liceat tolerare. Nos quoque de nostris, homo, sollicitemur agendis. Vt scribis, Troiam si uenerit hospita coniunx, Coniunx alterius, coniunx de gente superba, 120 In quam si ueniam (quia de me carta profatur), Infestabor ego quandoque furore tuorum : Et tua plebs nimiam pro me feruescet in iram Et tua progenies, tua copia magna parentum, In me consurgent, cum bellis afficientur 125 Quae modo non sperant, incommoda cum patientur. Namque meae gentis michi magna superbia nota est : Sunt genus infractum, gens inuictissima bello, Quae perferre queat duros nimiosque labores, Prouida consilio, gens plurima, gens opulenta. 130 Nec thalamo Paridis patientur me sociari, Dii licet annuerint, sedato pectore Grai. Vlciscenda sibi superest iniuria tanta Et coniurabit propter me Grecia tota : Nam sic amissam rex efferus ipse dolebit 135 Et populos omnes dolor altus in arma ciebit. Sique meus nolit quasi dedignando maritus Hoc scelus ulcisci, tegat iram dissimuletque, At non hoc eius frater pateretur inultum, Cycropidaeue duces, Aiax et durus Achilles 140 Presignansque patris animum iam Pirrus Achillis, Thessandrus, Stelenus, Palamedes et Diomedes, Consiliis pollens et fraude malignus Vlixes Atque duces alii, quorum dare nomina longum est. Hii Troiam longa uallabunt obsidione 145 Atque manu dira miscebunt prelia multa. Tunc dare terga prius discet Troiana iuuentus Et quos assuetos armorum ferre laborem Scribis et inuictos et diro Marte potentes Imbelles uideas et uulgus inhers reprehendas; [8,150] Frigida corda putes gentemque uocabis inermem. Nam Dolopum tanti constabunt agmina uobis Vt, si pugnetis, uos non pugnasse putetis, Quosque pusillanimes nunc asseris et muliebres Magnanimos uideas et confiteare uiriles. 155 Parcius ergo suo suus hostis deroget hosti. Accinctis et discinctis est gloria dispar : Lauda uictores tandem certamine facto. Mutua pax nobis modo, gens utrinque togata - Confligent acies : ensem res ipsa rogabit. 160 Laus neutri parti, nisi laus quam uindicat ensis : Ensis parturiat, non uerba uolantia, laudem. Et minus audaces res non bene gesta refrenet, Victores autem res gnauiter acta coronet. Quos neque coniunxit uel necdum pugna diremit, 165 Et necdum potitur gens haec aut illa triumpho, Parcius extollas hos, parcius hos reprehendas. Nec tamen obliquis anfractibus inuehor in te Nec Teucrum Paridem regina redarguo regem; Sed tamen euentus belli foret inspiciendus 170 Et tunc emerito potiretur quisque triumpho. Tunc quoque namque mei me maxima cura remordet, Cum belli instabunt propiora pericula Teucris. Tunc prius illicitos abiurabunt hymeneos, Tunc omni populo coniunx odiosa uidebor. 175 Cum uero natos matres nuptaeque maritos Et cum uirgo suum bellis amittet amicum, Cum funestabunt sua Pergama sanguine ciues, Cum cadet exanguis puer ante oculos genitoris, Tindaridis facies inuisa uidebitur atque 180 Totius belli furialis noxa dicabor; Et erata phalanx reliquorum armabitur in me Atque retorquebunt in me dispendia pugnae; Tuncque ligata manus Atridae restituenda Exoluam poenas quas dictet adultera Troia, 185 Quae me pellexit per multa oracula uatum, Quae precibus uotisque suis mea corda subegit, Quae rea pollutae nostrae fuit integritatis; Namque tibi parcet sanguis tuus et tua Troia Atque meus sanguis surget crudelior in me. 190 Haec Elenam reprimunt, Helenam hec metuenda coercent. Immo, iugalis amor, etiam tenor integritatis Haec me dissuadent ne muter ad extera regna. Attamen a superis sperare licet potiora : Propitiabuntur dii, si diis gratificemur, 195 Et meliorabunt sua uel presagia nostra. Pro re tantilla, fortassis non Menelaus Aut alter multum super hoc Atrida dolebit; Seu pro Ledea iurabit Grecia tota, Sed prohibebuntur ne uadant omine diro; [8,200] Seu mare fluctiuagum seuis aquilonibus actum Obruet in pelagus disperso milite uulgus; Siue loquax Itacus multo cecabitur auro Et solus faciet pacem uenalis Vlixes, Diues et a Grecis Priamus redimetur auaris; 205 Aut etiam optato potietur Troia triumpho Atque minor numerus disperget milia multa; Vel finem pugne pugnando differet Hector, Siue molestati longe nimis obsidionis Casibus, Argiui gladioque fameque subacti 210 Illesa Troia remigrabunt ultro Micenas. Quando uolunt superi uel parcere uel misereri, Quis queat effari, numerare sed et meditari Quot signis, quot portentis, quanta ratione Secreta subito rerum mutatio fiat ? 215 A superis ergo quisquis speret meliora : Semper enim superi sunt indulgere parati, Lenit decretum lenis clementia diuum Consiliumque suum clementer numina mutant, Nec tamen iniuste, sed secreta ratione. 220 Ergo, confisa plus de bonitate deorum Quam diffisa meis vel factis uel faciendis, Ipsa fauere simul diis et tibi credula possem, Si non obstaret res altera, res nocitura, Res michi quae grauis est, feralis et intoleranda : 225 Me nimis angustat uiolandi fama pudoris. Et licet ipse pudor, si uenero, non uioletur (Nam me fata uocant, et sic rem numina pensant), Attamen humanas infamia polluet aures, Quae legem nescit neque ius edicere nouit, 230 Quae bona uel reticet aut inficit aut male mutat, Res male mutatas uacuas dispergit in auras. Id timeo; grauis est infamis fama superstes. Nam mea forma uelut terrarum splendet ubique Atque meum nomen decor unicus extulit orbi, 235 Sic leuis aura meos mortalibus efferet actus Nec dicet quanta uel qua deitate coacta Hospes ad externum transiui femina regnum, Quam facie tristi, quam pectoris integra casti, Quam diris diuum terroribus expauefacta, 240 Pene minis monitisque patentibus exanimata. Tantum dicetur : "rupit Ledea pudorem Atque iugale uiri uiolauit adultera fedus". Hac turpi populos aspergine fama replebit Et Ledam ledent eadem contagia matrem; 245 Fata simul fratrum iamiam diuina meorum Rumor et infestus uel fama uolans uiciabit. Tunc autem matris faciem pudibunda uidebo ? Aut, rogo, qua facie supplex fraterna rogabo Numina, dum pro me tulerint obprobria dura ? [8,250] Hunc etiam poterit ratio lenire timorem : Nam michi nil aliud nisi tantum fama nocebit. Nam, quia diuino iusto res ordine fiet, Hanc saltim fratres rem noscent, utpote diui Et geminum sidus paulo post ambo futuri. 255 Aequanimes igitur fratres materque benigna Remque serenabunt et sic decuisse probabunt. Nil nocet ergo michi nisi fama modo popularis, Scilicet in populos haec turpia uerba refundet, Culpas augebit, de diis taciturna silebit. 260 Nam uelut infamis uelit omnis fama uolare, Haec bona queque tegit, mala uero spargit in auras. Non tamen id timeo, si fama quod est fateatur, Vt probitas Helenae nosterque pudor maculetur, Sique uelit falsos intermiscere colores. 265 Inficiet uerum, nigro superinduet album; Si tamen est iustum plenumque uiget rationis Nisibus ut totis faciamus iussa deorum, Scilleos strepitus ut surdi pretereamus : Vulgaris uentus non est diis anteferendus. 270 Sic placeamus diis ut uulgo displiceamus, Si tamen est a diis longe sententia uulgi. Sique potest fieri, parti placeamus utrique; Sin autem, deitas audacter preficiatur. Sic deitas loquitur ut nunquam falsa loquatur, 275 Sic et homo loquitur nonnunquam ut falsa loquatur. Ergo, caelicolis constat magis esse fauendum Qui nunquam fallunt, nunquam falluntur et ipsi, Quam qui terrigenae fallunt, falluntur et ipsi. Diis igitur faueo : sequor ad quecunque uocabunt. 280 Heu, Menelae meus, quam lugubris auehor a te, Quam lacrimosa tuis rapior complexibus uxor ! Heu, quam dura meum patitur suspiria pectus ! O utinam uel nunc diis non parere liceret, Vel non essent dii, quibus ut faueamus oportet ! 285 Vt furibunda loquor, quia torquet uiscera meror; Anxietate graui facies pallendo liquescit. Eripiarne meo uiuens mulier Menelao ? En uiolabo fidem quam debeo nupta marito ? Saltim testes erit lacrimarum uena mearum 290 Insomnesque oculi, dolor et suspiria cordis, Et qui cuncta uidet sol, et nox conscia luctus, Conscius et lectus libatae uirginitatis, Quod penitus nolens patriis diuellor ab agris Quodque uiri tandem thalamos inuita relinquam. 295 Attamen ipsa meum sub corde feram Menelaum Nec poterit nostrum remoueri pectus ab ipso - Et sit testis Amor me non uiolasse pudorem. Nec tamen ipsa fidem tibi conseruabo minorem Nec minus in Paridem quam debet sponsa mouebor. [8,300] Immo, iugalis amor, tenor inconuulsus amoris Libatique suo complexus more uicissim Dandaque mox nobis occasio colloquiorum Reuera poterunt mentes unire duorum. Ergo, non ultra claras uisura Micenas, 305 Ad michi promissum Paridem fatis properabo. Iam, mea terra, uale dulcesque ualete Micenae Tuque, meus thalamus, michi conscius et Menelao, Ipse maritali quem foedere sepe sacrauit. Vadam gente mea caritura simulque propinquis, 310 Vadam sceptrigeri Priami uisura Penates, Nec iam me retinet pudor aut labor ullus ituram. At discessurae clam non est duxque comesque, Hanc cum presertim scierit rem nemo meorum Nec cuiuis mandare uelim secreta deorum. 315 Ergo, quem super hoc totiens dii premonuerunt Et cui fata fauent, Paris, obuius ipse uenito : Nam tbi res agitur, tibi femina Greca paratur. Curaque maior ei cui res erit utilitatis, Ille labor placeat, cui merces grata subinstat. 320 En ego mando tibi, tua sicut epistola dixit : Te sicut uellem uenturum significasti. Ecce uolo uenias, uenias uelut institor alter. Tres tantum naues electo milite comple (Res citius fiat quam rumor preueniat rem) 325 Et malo ramus superappendatur oliuae : Sic urbi pacem, michi designabis eundum. Vt uero tanges portus et littora nostra, Tu lateas intus; socii nautaeque loquantur. Quae deceant reges uos res dicatis habere 330 Nec nisi reginae uel regi ostendere uelle Nec uos posse rates hinc uestras exonerare; Sed ueniat rex et regina uel alter eorum. Interea lateant ne possint arma uideri Et superaddatur armis quaecunque supellex. 335 Nuncius, ut mos est, ueniet festinus ad aulam. Ipsa domi subito faciam remanere maritum. Cum paucis adero. Qui sitis et unde rogabo; Troiam uos, aliud simulantes, dissimulate. Ascendam nauem - - -. Vos autem, rumpite funem ! 340 Et uelox placida remus lentetur in unda, Et mox in plenos uertantur carbasa uentos, Vt fugiat nauis uelocior alite quauis Et faciat pernix fuga desperare sequentes. Si tamen ira meos armabit et efferet in nos, 345 Ille meus quicunque licet tua sentiat arma. Precedat quae me portauerit uncta carina Sustineantque duae bellum pondusque sequentum. Ista licet non sic res insperata pararit Nec quid opus facto gens nouerit obstupefacta, [8,350] Ocius ergo sibi quam possint consuluisse Accelerate fugam; quin, uentos anticipate. Tunc iubeas toto remis incumbere nisu, Tunc a me prudens oculos auerte parumper. Tempus erit de me cum sit tibi tota facultas 355 Et queat expleri nobis alterna uoluptas. Ecce tuae cartae respondit cartula nostra. Nostra locata tuo sub pectore littera pauset, Nam tua pausabit nostro sub pectore semper, A sinibus donec nostris auulseris ipsam. 360 Littera, queso, mea, Paridem michi sepe saluta : Sepe salutato Paridi me gratificabis; Non tardabit enim, si gratificabimur illi. Expectate, ueni, Paris, ut pariter redeamus, Ne faciendo moras ortantis uota retundas, 365 Ne michi mentem dii uel mutent aequora uenti. Sic michi rescribas ut tu tua carmina reddas, Quatenus exponas non intellecta legenti, Praesenti praesens ut possis dicere : "sic est"; Immo, quod expecto michi dicas illud aueto. 370 Suscipiasque meum tibi me dicente ualeto.