BERNARD de MORLAIX (ou de Cluny ; vers 1150) http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost12/BernardusCluniacensis/ber_mun0.html PROLOGUS. Domino et patri suo Petro dignissimo abbati clunacensium fratrum Bernardus eius filius eorum frater inaurem auream unam. Quod ad aures publicas siue ad multorum ora profertur sapientis est correctione accusandum iudicio absoluendum. Opus quippe suum etiam atque etiam retractare auctori gloriam conparat; temere et precipitanter exponere ignominiam. Quo fit ut in alterutram partem omnis scriptor se conferat, et si quidem aliorum prudentium examine stilum suum corrigit, prudentis sibi titulum et nominem et si non querit adquirit. Si uero superbum spirans ferule manum submittere dedignatur non minus fatuitatis quam superbie arguitur, ac propterea nec a rudibus quidem nec ipse nec eius sermo accipitur. Mentior si non etiam Flaccus Oratius ad Pisones suos illos instruendos et ad nos reprimendos qui iuxta illud poetae scribimus indocti doctique poemata passim, mentior, inquam, si non et Flaccus in arte poetica idem quod ego consentit; quippe ibi precipit ut scriptum quod non multa dies et multa litura cohercuit atque perfectum decies non castigauit ad unguem, nonum prematur in annum. Ceterum imprudentes immo impudentes quique sua inuenta, sua passim scripta et efferunt et inferunt, qui «semper discentes et nunquam ad scientiam peruenientes,» dum alienum iudicium reprobant contenti suo aliquid scire putant. Et quoniam ipsi sibi magistri ipsi auditores sunt, et in ingeniolis suis gloriantes confidunt, aliena quidem dicta uel nullius uel parui sua uero magni faciunt. At contra sapientis et docti sunt cum doctorum eloquiis sua conferre, in illis et cum illis et ab illis scribendi formam modumque addiscere, et tum sensuum tum uerborum ipsorum positionem emulari sequi structuram. Moris nimirum est omni erudito sua maiorum iudicio studia si diligentiori egent lima, elimare, si ornatu, expolire, si emendatione, corrigere. Si nullo horum tum demum legenda absoluere. Haec ego considerans opus subiectum quod de mundi contemptu dactilico metro paraui et peroraui uestre auctoritati, pater doctissime, preostendere non neglexi. Non neglexi, inquam, preostendere. Neque enim libera fiducia aut fida libertate promulgandum iudicaui, nisi prius lingua Petri et uere Petri esset approbatum, fauore munitum, iudicio correctum, testimonio roboratum. Quod nudo nomine tantam personam uocauerim rogo nemo mihi succenseat quod tantam laudem geminans inculcauerim nemo adulationi appingat. Scio quia sicut apud male liberas mentes gloria siue laus excidium uirtutis est, sic econtra apud egregias incitamentum. Nec falso a poeta dictum est, «Gloria calcar habet.» Studet enim semper liberalis animus quotiens aliquid de se laudis dicitur, ut si non ita est sicut dicitur, sit ita quia dicitur. Nichil uero quisquam absurdum fecerit si uirum bonum et timoratum laudet, quando ei ipsa laus uirtutis materia est. Sed de his satis. Nunc ad omissum reuertar. Vestrae igitur correctioni, doctissime pater et domine, committendum opusculum de contemptu mundi excogitaui. Scripsi, distinxi, nondum omnino absolutum edidi. Cur autem metri potius tenore quam producta oratione scribere placuerit, si uel alius quis uel etiam uosipse queritis, sic accipite. Nimirum ut poeticis uerbis utar, «aut prodesse uolunt aut delectare poetae aut utrumque, et honesta et idonea dicere uitae.» Quippe quod metrico carmine digestum edicitur et libentius auditur et auidius legitur, eoque facilius altae memoriae conmendatur. Quo fit ut dum specie uersuum dum sonoritate uerborum lector allicitur, ad exhibitionem eorum quae uel legerit uel audierit accendatur et accingatur. Et dum uerborum elegantiam considerat efficaciam exerceat. Quare sicut in metro plurimum decoris est, sic in decore plurima utilitas, alterutrumque horum duorum pendet ex altero. Quod uideri perfacile est. Si enim lector in illo delectatur consequenter et in isto. Etenim qui sollicitus contemplatur uerborum speciem, sepe sollicitior amplectitur ipsarum rerum frugem. Hinc est quod poete omnia, aut pene omnia, quae scripserunt metrice scripserunt; metrica ut ita dicam cantione scripta emiserunt, scilicet id uel maxime attendentes, ut quae minus poterant plano sermone digesta, metrico depicta grata redderent. Hinc quoque accedit quod et ipsum (sicut patres perhibent) psalterium lirici conposuere pedes. Pretereo quod plurimae testamenti paginae quibus enumerandis supersedeo; ob superius datam rationem in metro emissae sunt, non in metrum transmissae. Nam in tempore reuelatae gratiae, iam fide, iam euangelio, iam crucifixo nostro Iesu ubique gentium regnante, eo processit uersificatoriae artis gratia ut quidam catholicorum non timuerunt maiestatem quoque euangelicae paginae in spondeum dactilumque transmittere. Sic igitur et ego horum quos emulor Dei emulatione stilum imitatus; et si non ualui quantam illi uel in hoc uel in aliis exercitiis scientiam assequi, sequi tamen et uolui et ualui et secutus sum. Nam quia inter contemporaneos meos fama bene uersificandi mihi licet immerito circumuolabat, et uicia perditorum uix aliquis aut nullus uiua uoce nedum litterali reprehendebat, concaluit cor meum intra me; cumque in meditatione mea non paucos dies et noctes exardesceret ignis zeli, tandem accinxi me, et locutus sum in lingua mea quod animo conceptum diu celaueram apud me. Quippe ego sepe ab sponso audieram, sed non exaudieram, «Sonet uox tua in auribus meis.» Et mihi iterum a dilecto clamabatur, «Aperi mihi soror mea.» Quid igitur? Surrexi ut aperirem dilecto meo, et dixi, «Domine ut cor meum cogitet ut stilus scribat ut os annuntiet laudem tuam, infunde et cordi et stilo et ori meo gratiam tuam.» Et dixit mihi Dominus, «Aperi os tuum et ego adinplebo illud.» Aperui igitur os meum, quod inplerit Dominus spiritu sapientiae et intellectus, ut per illam uera, per istum perspicua dicerem. Non ego arroganter sed omnino humiliter affirmauerim quia non spiritus sapientiae et intellectus mihi affuisset et affluxisset, tam difficili metro tam longum opus contexere non sustinuissem. Id enim genus metri, tum dactilum continuum exceptis finalibus trocheo uel spondeo, tum etiam sonoritatem leonicam seruans ob sui difficultatem iam pene ne dicam penitus obsoleuit. Denique Hildebertus de Lauardino, qui ob scientiae prerogatiuam prius in episcopum post in metropolitanum promotus est, et Wilchardus Lugdunensis canonicus, uersificatores praestantissimi quam pauca in hoc metrum contulerint palam est. Quorum Hildebertus dum illam beatam peccatricem Mariam (loquor Egyptiam) exametris commendaret hoc metro quattuor tantum colorauit uersus; Wilchardus uero plus minus triginta in sua illa contra quosdam satyra. Quorsum haec? Ut illud scilicet intelligatur quod non nisi Deo cooperante et sermonem confirmante tres libellos eo scripsi metro quo illi paucos immo paucissimos scripserunt uersus. Et haec pace illorum dicta sint. Iam uero uestri examinis censurae, pater doctissime, meditata nostra exhibeo, et obedientiam uobis uelut inaurem unam auream offero. Ante hos enim dies cum essetis Nogenti et aliquam opusculorum nostrorum acceptione uestra dignatus fuissetis, hoc etiam quia et de hoc apud uos mentionem induxeram uobis oblatum iri percepisti. Quod quia tunc non potui, non enim ad manum habebam, nunc tribus libellis discretum uobis exhibeo; et hic correctionem uestram, si necesse fuerit, peto. Nec ab re est succincte praelibare quam cuique libro materiam indiderim. In primo namque de contemptu mundi disputatum est. In duobus subiectis tam materiei quam intentionis una facies respondet; quia et materia est mihi uiciorum reprehensio et a uiciis reuocare intentio. Quae scribere quid utilitatis pariat, quid honesti neminem latet. Quid multa? Opus nostrum qualecumque uobis, pater, assignaui; assignatum scripsi. Scriptum Deo fautore, uel mittam absens uel offeram praesens. Accipiat ergo gratanter gratiosus pater scriptum filii, magister discipuli, dominus serui; teste enim conscientia mea fidenter audeo dicere et dico quia sum uobis filius, non adulterinus. Sum uobis discipulus, non alienus. Sum uobis seruus, non seruilis. Quid uos michi? Immo et ego uobis? Plane, uos eritis mihi in patrem et ego uobis in filium. De cetero, Deus pacis et dilectionis uos et uestros in pace in idipsum conseruet pater uenerande. Amen. LIBER PRIMUS. 1 Hora nouissima, tempora pessima sunt - uigilemus. Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus. Imminet imminet ut mala terminet, aequa coronet, Recta remuneret, anxia liberet, aethera donet. 5 Auferat aspera duraque pondera mentis onustae, Sobria muniat, improba puniat, utraque iuste. Ille piissimus, ille grauissimus ecce uenit rex. Surgat homo reus; instat homo deus, a patre iudex. Surgite, currite simplice tramite, quique potestis; 10 Rex uenit ocius ipseque conscius, ipseque testis. Dum licet, impia, dum uacat, omnia fluxa lauentur, Detur egentibus, alta parantibus ima parentur. Imminet arbiter ille fideliter expositurus, Quae dabit aut dedit; ad bona lux redit, ad mala durus. 15 Qui modo spernitur, ille uidebitur imperiosus, Intolerabilis, irreuocabilis ac animosus. Agmina sobria dextra, nefaria laeua tenebit, Hinc reprobabilis ordo, probabilis inde manebit. Hinc chorus impius indeque sobrius, audiet, «Ite 20 Ite manus rea; grex meus in mea regna uenite.» Ibit in aethera concio dextera, praeduce Christo. Perdita crimine, planget in ordine turba sinistro Crimine perdita, crimine debita, turba gehennae. Stat modo, tunc ruet, hic stat, ibi luet acta perenne. 25 Tunc sacra concio sacra creatio percipietis, Perpetualia, credite, gaudia, qui modo fletis. Grex renouabitur ac remouebitur a grege latro; A ueteri nouus, a reprobro probus, albus ab atro, Hostis ab ausibus, agnus ab hostibus, haedus ab agnis, 30 Pauperioribus astra petentibus, ima tyrannis. Cedet ad aethera, qui flet; ad infera qui male gaudet. Carnea gaudia, mens luet ebria, sobria plaudet. Denique montibus altior omnibus ultimus ignis Surget inertibus ima tenentibus, astra benignis. 35 Flammaque libera surget in aera, surget ad astra, Diruet atria, regna, suburbia, moenia, castra. Excoquet omnia sorde fluentia nunc elementa Reddet et omnia luce nitentia, iam lue dempta. Mundus habebitur atque nouabitur ipse, sed alter, 40 Alter imagine, non et origine; non ibi pauper, Non ibi debilis aut homo flebilis, aut furor aut lis, Aut cibus aut cocus aut Venus aut iocus aut tumor aut uis. Terra nouabitur et reparabitur orbis imago, Quam modo polluit, obtinet, obruit una uorago. 45 Terra patrum gerit ossa; dehinc erit ut paradisus; Amplius, ut solet, incola non colet hanc, boue nisus. Non erit amplius aeris istius ista figura, Sed niue, nubibus igne, tonitribus, imbreque pura. Solis et orbita lunaque concita tunc sita stabunt, 50 Astra, polus, mare circuitum dare non properabunt. Omnia sidera coelica dextera clarificabit, Sideribus dupla lux, tibi septupla sol radiabit. Gens pia flens modo, tunc ita quomodo sol renitebit, Doctaque pectora pulchraque corpora prorsus habebit, 55 Pulchra, citissima, fortia, libera, deliciosa, Sana, uigentia iamque carentia morte perosa. Absolon indecor esset ibi decor, et coma nec non Pes piger Asahel et manus Israel, arida Samson. Nullaque Caesaris inscia comparis illa facultas, 60 Et Salomonia nulla potentia, nulla uoluptas. Non Moyses ibi sana daret sibi lumina, dentes, Matusalas breue uiueret, haec bene quaerite mentes. Quaerite, quaerite, quaerere surgite gaudia pura, Gaudia stantia, non pereuntia, nec peritura. 65 Nonne patentia fert latro gaudia de cruce flenda, Raptus ad afflua regna uel ardua sceptra regenda? Sunt sua tristia nullaue gaudia iuncta supernis Confer eis, ca nil fore terrea gaudia cernis. Illa uidebimus, illa tenebimus, illa sciemus, 70 Gaudia coelica, qui modo lubrica singula flemus. Omnibus omnia clausa patentia perspicientur: Membraque singula quomodo lumina constituentur. Lumina sobria, clausa per omnia sicut aperta Aspicient ibi, quippe Deus sibi uisio certa. 75 Ora uidebimus et penetrabimus abdita nostra Nilque uerbere; probra patescere flendo reposta. Ille sciet tua crimina, tu sua, nilque pudebit. Gratia gratior hinc, manus altior illa patebit. Quo magis effera sunt tua uulnera, siue querela, 80 Tanto probatior et manifestior illa medela. Clausa uel omnia tunc dbi peruia, nil erit obstans. Scis bona fingere, plura lucrabere, uox mea constans, Orbeque fortior, ibis et ocior alite uisu, Fortis habebere secula uertere uel sine nisu. 85 Par superis eris, actibus hos geris, arte sequeris, Et patris illius, O sonus hic pius! ore frueris; Stans super aethera, sub nigra Tartara tuto uidebis, Moesta, molestaque, flenda timendaque nulla timebis. Turba nefaria perdita gaudia nunc procul ante 90 Iudicium uidet; hinc flet et inuidet impia sanctae. Flet quia plurima stat sibi lacrima, gaudia sanctis. Flet quia decidit illaque perdidit ora tonantis. Ut reprobam proba sic modo reproba turba beatam Mutuo conspicit, illaque despicit hanc sibi stratam. 95 Pulcrior est olor ex merula, color albus ab atro, Ex gemitu tonus, ex pice nix, bonus ex reprobato. Nec bona filia matre fit anxia, nec patre natus. Illa stat, haec ruit, hic bona fert, luit ille reatus. Ut placet aequore nunc tibi cernere ludere pisces, 100 Sic apud infera nec tua uiscera uisa gemisces. Curre uir optime, lubrica reprime, praefer honesta, Fletibus angere, flendo merebere coelica festa, Luce replebere iam sine uespere, iam sine luna; Lux noua, lux ea lux erit aurea, lux erit una. 105 Cum sapientia siue potentia patria tradet Regna patri sua, tunc ad eum tua semita uadet, Tunc noua gloria pectora sobria clarificabit, Soluet aenigmata ueraque Sabbata continuabit. Liber ab hostibus et dominantibus ibit Ebraeus, 110 Liber habebitur et celebrabitur hinc iubilaeus. Patria luminis inscia turbinis, inscia litis, Ciue replebitur, amplificabitur Israhelitis. Patria splendida terraque florida, libera spinis, Danda fidelibus est ibi ciuibus, hic peregrinis. 115 Tunc erit omnibus inspicientibus ora tonantis Summa potentia, plena scientia, pax rata sanctis; Pax erit omnibus illa fidelibus, illa beata, Inresolubilis, inuariabilis, intemerata; Pax sine crimine, pax sine turbine, pax sine rixa, 120 Meta laboribus atque tumultibus, anchora fixa. Pax erit omnibus unica, sed quibus? immaculatis, Pectore mitibus, ordine stantibus, ore sacratis. Pax ea pax rata, pax superis data, danda modestis, Plenaqae uocibus atque canoribus atria festis. 125 Hortus odoribus affluet omnibus hic paradisus, Plenaque gratia plenaque gaudia, cantica, risus, Plena redemptio, plena refectio, gloria plena, Vi, lue, luctibus aufugientibus, exule poena. Nil ibi debile, nil ibi flebile, nil ibi scissum; 130 Res ibi publica, pax erit unica, pax in idipsum. Hic furor, hic mala scismata, scandala, pax sine pace; Pax sine litibus et sine luctibus in Sion arce. O sacra potio, sacra refectio, uisio pacis, Mentis et unctio, non recreatio uentris edacis. 135 Hac homo nititur, ambulat, utitur, ergo fruetur. Pax rata, pax ea spe modo, postea re capietur. Iesus erit pius et decor illius esca beatis, Pascua mentibus hanc sitientibus ac satiatis. Et sitiens eris et satiaberis hac dape uitae 140 In neutro labor; una quies, amor unus utrinque. Ciuibus aetheris associaberis, aduena ciuis. Hic tuba, pax ibi, uita manens tibi qui bene uiuis. Hic erit omnibus una fidelibus ultima coena. Tunc cumulabitur atque replebitur illa sagena. 145 Denique piscibus integra pluribus, integra magnis Glorificabitur, hic remouebitur anguis ab agnis, Scissa ruentibus, integra stantibus integritate. Inde cremabitur, hinc solidabitur, O Deus a te, Gens noua, grex nouus, et numerus bonus ille bonorum 150 Ierusalem petet; hic dat, ibi metet ordo piorum. Grex erit inclytus hoc patre praeditus, hoc duce nixus, Qui tulit omnia sanguine noxia, rex crucifixus. Grex sacer ordine, splendidus agmine, lumine plenus, Viuet eo duce, qui tulit in cruce, rex Nasarenus. 155 Pastus odoribus interioribus, atque superno Nectare dulcia protrahet ocia perpete uerno. Per sacra lilia, perque uirentia germina florum Exspaciabitur ac modulabitur ordo piorum, Pectora plausibus atque canoribus ora parabit, 160 Dum sua crimina lapsaque pristina stans memorabit. Quo fuit amplior error, iniquior actio mentis, Laus erit amplior, hymnus et altior hanc abolentis, Unica cantio; tunc miseratio plena tonantis. Laus erit unica pro stipe coelica praemia dantis, 165 Pro stipe praemia, pro cruce gaudia, pro nece uita; Illa tenebitur, unde replebitur Israhelita. Hic breue uiuitur, hic breue plangitur, hic breue fletur. Non breue uiuere, non breue plangere, retribuetur. O retributio, stat breuis actio, uita perennis; 170 O retributio, coelica mansio stat lue plenis. Quid datur? Et quibus? Aether egentibus et cruce dignis, Sidera uermibus, optima sontibus, astra malignis. Coelica gratia luminis omnia non modo donat, Sed super aethera suscipe uiscera tanta coronat. 175 Omnibus unica coelica gratia retribuetur, Omnibus omnibus ulcera flentibus accipietur. Tunc rosa sanguine, lilia uirgine mente micabunt, Gaudia maxima te pia lacrima te recreabunt. Nunc tibi tristia, tunc tibi gaudia, gaudia quanta, 180 Vox nequit edere, lumina cernere, tangere planta. Post nigra, post mala, post fera scandala quae caro praestat, Absque nigredine lux, sine turbine pax tibi restat. Sunt modo proelia, postmodo praemia, qualia? plena, Plena refectio nullaque passio, nullaque poena. 185 Spe modo uiuitur, et Sion angitur a Babylone; Nunc tribulatio, tunc recreatio, sceptra, coronae. Ergo Rachel Lea tunc patriae uia, Martha Mariae, Ira Saul Dauid, Assyrii Iudith, Achab Eliae Cedet, et omnia mitibus obuia, spes speciei, 190 Semina fructibus et sonus actibus, umbra diei. Qui modo creditur, ipse uidebitur atque scietur, Ipse uidentibus atque scientibus attribuetur. Plena refectio, tunc pia uisio, uisio Iesu; Hunc speculabitur, hoc satiabitur Israel esu, 195 Hoc satiabitur, huic sociabitur in Sion arce. O bone Rex, ibi nullus eget tibi dicere, «Parce.» Cor miserabile, corpus inutile non erit ultra, Nulla cadauera nullaque funera, nulla sepulcra; Quodque beatius est, mala longius omnia fient. 200 Ob tua crimina, iam tua lumina non madefient, Flendaque gaudia blandaque praelia carnis abibunt. Fraus, probra, iurgia, quid moror? omnia praua peribunt, Nulla grauamina, iam cruciamina nulla timebis: Nulla nefaria, nulla nocentia, nil graue flebis. 205 Quae cruce se terit, haec caro flos erit, haecque fauilla Non erit amplius, unde sit anxius ille uel illa. Nec stipe pascere, nec prece flectere, quem quis egebit, Nec lue perditus aut nece territus aut cruce flebit. Flendo merebere gaudia sumere, sumere uitam 210 Nec stipe, nec prece, nec lue, nec nece, nec cruce tritam. Coelica copia, coelica gloria compatefiet, Lux noua mentibus, et Deus omnibus omnia fiet. Gens bene uiuida uitaque florida, fons Dauid undans Lux erit aurea, terraque lactea, melle redundans. 215 Lux ea uespere, gens lue funere uita carebit. Iesus habebitur, ipse tenebitur, ipse tenebit. Lux erit illius, illius unius esca benignis, Absque cibo cibus his proprie quibus est cor ut ignis. Hunc speculabimur, et saturabimur hunc speculando, 220 Cum chorus infimus, astra replebimus agmine sancto. Spe modo nitimur, ubere pascimur hic, ibi pane. Nox mala plurima dat, dabit intima gaudia mane, Gaudia passio, regna redemptio, crux sacra portum, Lacrima plaudere, poena quiescere, terminus ortum, 225 Iesus amantibus afferet omnibus alta trophaea; Iesus amabitur atque uidebitur in Galilaea. Mane uidebitur, umbra fugabitur, ordo patebit, Mane nitens erit, et bona qui gerit ille nitebit. Tunc pia sentiet auris et audiet, «Ecce tuus Rex. 230 Ecce Deus tuus, ecce decor suus hic stat, abit lex.» Pars mea, Rex meus, in proprio Deus ipse decore Visus amabitur, atque uidebitur auctor in ore. Tunc Iacob Israel, et Lea tunc Rachel efficietur. Tunc Sion atria pulchraque patria perficietur. 235 O bona patria, lumina sobria te speculantur, Ad tua nomina, sobria lumina collacrimantur; Est tua mentio pectoris unctio, cura doloris, Concipientibus aethera mentibus ignis amoris. Tu locus unicus illeque coelicus es Paradisus. 240 Non ibi lacrima, sed placidissima gaudia, risus. Est ibi consita laurus et insita cedrus hysopo; Sunt radiantia iaspide moenia, clara pyropo. Hinc tibi sardius, inde topazius, hinc amethystus; Est tua fabrica concio coelica, gemmaque Christus, 245 Lux tua mors crucis, atque caro ducis est crucifixi. Laus, benedictio, coniubilatio personat ipsi. Dos tibi florida gemmaque lucida Rex Nasarenus, Iesus homo-Deus, annulus aureus, hortus amoenus, Ianua, ianitor, ipseque portitor ipseque portus. 250 Ipse salutifer est tibi lucifer, arrha-uir, ortus. Tu sine littore, tu sine tempore, fons modo riuus, Dulce bonis sapis, estque tibi lapis undique uiuus. Ipse tuus Deus et lapis aureus est tibi murus, Inuiolabilis, insuperabilis, haud ruiturus. 255 Est tibi laurea, dos datur aurea, sponsa decora, Primaque principis oscula suscipis; inspicis ora, Candida lilia uiua monilia sunt tibi sponsa; Agnus adest tibi sponsus, ades sibi tu speciosa; Pax tua praemia conditor atria, crux sacra portae, 260 Ars tua plaudere, munera uiuere iam sine morte. Tota negocia cantica dulcia, dulce sonare, Tam mala debita, quam bona praebita coniubilare. Sors tua gaudia sine carentia, nil dare triste, Lex tua psallere, «gloria» dicere, «Laus tibi Christe.» 265 Urbs Sion urbs bona, patria consona, patria lucis, Ad tua gaudia corda soles pia ducere dulcis. Ierusalem, pia patria, non uia, pulcra platea, Ad tua munera fit uia dextera Pythagoraea. Urbs Sion aurea, patria lactea, ciue decora, 270 Omne cor obruis, omnibus obstruis et cor et ora. Nescio, nescio quae iubilatio, lux tibi qualis, Quam socialia gaudia, gloria quam specialis. Laude studens ea tollere mens mea, uicta fatiscit. O bona gloria, uincor in omnia laus tua uicit. 275 Sunt Sion atria coniubilantia, martyre plena, Ciue micantia, principe stantia, luce serena. Sunt ibi pascua mitibus afflua praestita sanctis. Regis ibi thronus agminis et sonus est epulantis, Gens duce splendida, concio candida uestibus albis; 280 Sunt sine fletibus in Sion aedibus, aedibus almis. Sunt sine crimine, sunt sine turbine, sunt sine lite, In Sion arcibus editioribus Israhelitae. Pax ibi florida, pascua uiuida, uiua medulla; Nulla molestia, nulla tragoedia, lacrima nulla. 285 O sacra potio, sacra refectio, pax animarum; O pius, O bonus, O placidus sonus, hymnus earum. Sufficiens cibus est Deus omnibus ipse redemptis, Plena refectio propria uisio Cunctipotentis. Eius habent satis, his tamen est sitis eius anhela, 290 Absque doloribus, absque laboribus, absque querela. Huic magis, huic minus, ille patens sinus est deitatis, Plurima mansio stat, retributio plurima patris. Luna minoribus ante fit ignibus et sibi Phoebus, Praeest ea noctibus hiique fretantibus, ille diebus. 295 Cernis in aethere plus renitescere sidere sidus; Sic mediocria summaque praemia credito fidus. Urbs Sion inclyta, gloria debita glorificandis, Tu bona uisibus interioribus intima pandis, Intima lumina, mentis acumina te speculantur, 300 Pectora flammea, spe modo, postea sorte lucrantur. Urbs Sion unica, mansio mystica condita caelo, Nunc tibi gaudeo, nunc mihi lugeo, tristor, anhelo. Te, quia corpore non queo, pectore saepe penetro; Sed caro terrea terraque carnea, mox cado retro. 305 Nemo retexere, nemoque promere sustinet ore, Quo tua moenia, quo capitolia plena nitore; Id queo dicere, quomodo tangere pollice coelum, Ut mare currere, sicut in aere figere telum. Opprimit omne cor ille tuus decor, O Sion, O Pax; 310 Urbs sine tempore, nulla potest fore laus tibi mendax. O noua mansio, te pia concio, gens pia munit, Prouehit, excitat, auget, identitat efficit, unit. Te Deus expolit, angelus excolit, incolit ordo, Cui cibus additur, et sonus editur a decachordo; 315 Florida uatibus, aurea patribus es duodenis, Clara fidelibus esurientibus hic, ibi plenis; Sunt tibi lilia, pura cubilia uirginitatis, Est rosa sanguine, purpura lumine sobrietatis; Teque patrum chorus ornat, et est torus immaculatus, 320 Sacraque uictima sacraque lacrima, poena reatus. Rex tibi praesidet et tua possidet atria magnus, Qui patris unicus est leo mysticus, et tamen agnus. Rex tibi filius unicus illius ille Mariae, Stirps sacra uirginis, auctor originis osque Sophiae. 325 Hic sapientia linguaque patria, patria dextra. Continet arbiter omnia sub, super, intus et extra, Astra regit Deus, astra cinis meus audet in illo, Qui quasi propria continet omnia facta pugillo. Cum patre filius atque paraclitus aequus utrique, 330 Omnia continet, omnibus eminet, omnis ubique. Hunc bene quaerimus, ergo uidebimus, immo uidemus. Hunc speculabimur, hoc satiabimur, hunc sitiemus. Cernere iugiter atque perenniter ora tonantis Dat lucra iugia, perpetualia, dat lucra sanctis. 335 O sine luxibus, O sine luctibus, O sine lite, Splendida curia, florida patria, patria uitae, Urbs Sion inclyta, patria condita littore tuto, Te peto, te colo, te flagro, te uolo, canto, saluto. Nec meritis peto, nam meritis meto morte perire, 340 Nec reticens tego, quod meritis ego filius irae; Vita quidem mea, uita nimis rea, mortua uita, Quippe reatibus exitialibus, obruta, trita. Spe tamen ambulo, praemia postulo, speque fideque, Illa perennia postulo praemia nocte dieque. 345 Me Pater optimus atque piissimus ille creauit, In lue pertulit, ex lue sustulit, a lue lauit. Spes mihi plurima, spes ualidissima stat, stet in ipso, Qui sua lumina post tua crimina praebet abysso. Dum sua suppleo robora, gaudeo; dum mea, ploro, 350 Cum sibi gaudeo, tum mihi defleo, flere laboro. Dum sua cogito uiscera, suscito gaudia cordis; Dum mea sordida, mens iacet algida, conscia sordis. Magna potentia, maxima gratia laxet iniquo Magna piacula, maxima uincula daemone uicto, 355 Gratia coelica sustinet unica totius orbis Parcere sordibus interioribus, unctio morbis; Diluit omnia, coelica gratia, fons Dauid undans Omnia diluit, omnibus affluit, omnia mundans. O pia gratia, celsa palatia cernere praesta, 360 Ut uideam bona festaque consona, coelica festa. Non animo coquar aut sequar aut loquar omne profanum; Iungar habentibus aethera ciuibus, et sequar agnum. Sim lue pectoris intro carens, foris hoste, labore, Frigore, grandine, carne, libidine, morte, timore. 365 O sine crimine uel sine turbine, patria coeli, Te reus ardeo (plus loquar audeo mente fideli) O mea spes, mea tu Sion aurea, clarior auro, Agmine splendida, stans duce, florida perpete lauro. O bona patria, num tua gaudia teque uidebo? 370 O bona patria, num tua praemia plena tenebo? Dic mihi, flagito, uerbaque reddito, dicque, «Videbis.» Spem solidam gero; remne tenens ero? Dic: «Retinebis.» Plaude, cinis meus, est tua pars Deus, eius es et sis. Rex tuus est tua portio, tu sua; ne sibi desis. 375 Mens mea, mens rea, non tibi pars ea iam rapietur; Est tibi lacrima pars erit optima, posce, feretur Optima portio, plena refectio, pax rata mentis, Visio numinis oraque luminis omnipotentis. Huic sitis intima sanctaque lacrima spirat, anhelat, 380 Flendo fit hostia, flet sua noxia, flendoque uelat, Membra grauans grauat, acta, cor, os lauat et leuat aeque, Despicit extima, pulsat ad intima nocte dieque Se flet et improbat, angit, agit, probat, est sibi fornax; Flendo cor excitat atque reclamitat: «O Sion, O Pax.» 385 Est lacrimantibus, esurientibus, exanimatis, Pneuma, refectio, uiuificatio, uisio Patris. O sacer, O pius, O ter et amplius ille beatus Cui sua pars Deus; O miser, O reus hac uiduatus. Omnis et unica gloria coelica, conditor unus, 390 Muneris est dator, ipse poli sator ipseque munus. Cor fouet illius, illius unius ora uidere, Agmina cernere, praemia sumere, lumen habere. Gens pia uocibus, impia gressibus, inuida morum, Cur male uiuitis et bona perditis illa bonorum? 395 Gens adamantina, saxea germina, germina dura, Quid bona spernitis atque requiritis interitura? Gens male prouida turbaque turbida turbine mortis, Gens foris actibus introque cordibus orba retortis, Quid retro ceditis illaque spernitis intima dona? 400 Manna relinquitis atque recurritis ad Pharaona. Cur ea quaeritis, unde peribitis, unde ruetis? Cur pereuntia fine, ruentia morte tenetis? Turba theatrica, turba phrenetica, quo properatis? Quo rea pectora, quo rea corpora praecipitatis? 405 Quid, rogo, spernitis ante requiritis ire retrorsum? Perdita gens satis, ad scelus os datis, ad bona dorsum. Fluxa manentibus, obruta stantibus, ultima primis, Cur homo praeficis altaque despicis, omnis in imis? Surge, reuertere, tende resurgere, tende reuerti, 410 Pande reum reus; ultor adest Deus, ultor operti. Detege uulnera, detege funera quatriduana, Vulnera detege flendoque contege, percute sana; Gens Babylonia surgite noxia gaudia flere, Flendo repellere pulsaque tergere, tersa cauere. 415 Hora nouissima, lux uenit ultima, crimina torrens, Grata sed effera, blanda sed aspera, clara sed horrens. Imminet ultio, mors, tribulatio, qualis? amara, Luxque iacentibus euigilantibus horrida clara. Qui modo sustinet, arbiter imminet ille, sed ille 420 Versibus editur atque retexitur ore Sibyllae. O tremor omnibus igne ruentibus, his quoque coelis. Rex uenit ocius, hunc tremet impius atque fidelis. Hoc duce praemia, iudice gloria percipietur; Hoc quoque uindice fraus ruet, indice culpa scietur. 425 Mitis atrocior, agnus acerbior, alter at idem Ipse uidebitur et famulabitur aether eidem. Aetheris agmina summaque culmina concutientur; Aether, humus, mare tunc sonitum dare conspicientur. Celsa cacumina sunt simul agmina celsa ruenda, 430 Summa uel infera, sol, mare, sidera concutienda. Qui modo conticet, ut bene iudicet, ille tonabit; In mala rugiet, in mala saeuiet, in mala stabit. Blandus amantibus, efferus hostibus aspicietur; Hinc reuocabilis, intolerabilis inde feretur. 435 Unius ipsius, his grauis, his pius (O stupor ingens) Vultus habebitur, his miserebitur, illa refringens. Longanimis, bonus, ille ferens onus hic reproborum, Tunc mala puniet ipseque muniet acta bonorum. Hunc meritum teret, hunc pietas feret unica patris, 440 Nec sibi debita, sed sibi praebita gratia gratis. Cum uia sordeat, actio langueat una duorum, Hic reprobabitur, ille merebitur alta polorum. Cum uia lubrica, cum sit et unica causa duobus, Alter amabitur, alter habebitur hostis et orbus. 445 Plurima pluribus immo uel omnibus hic fit abyssus, Quod bene sumitur, hic bene pellitur, ille remissus, Impenetrabilis, irreserabilis, hic labyrinthus. Nos bona corporis, aspicimus foris; auctor at intus. Corda Deus pia scit, negat impia, iustus utrisque. 450 Quisque tremat sibi, gaudeat et tibi, Gratia, quisque. Quisque scelus fleat atque tremens eat, et tremebundus. Cras ruit ordine, qui stat in agmine nunc quasi mundus. Omnia qui regit, hos premit, hos legit omnipotens Rex. Est hominis uia nunc mala, cras pia, nunc rosa, cras fex. 455 Mox rosa fit rubus, ipseque cras lupus haeret ouili. Os homo, cor Deus inspicit, est reus huic, bonus illi. Facta tremat sua quisque, Deus, tua uiscera fidat, Fidat, et impia fedaque gaudia flendo relidat. Ludite, ludite, corpore sospite, gens Babylonis, 460 Ludite, cordibus ad bona segnibus, ad mala pronis. Lux uenit ultima quae procul optima uestra fugabit, Vestra palatia, gazophylacia uestra cremabit. Rex ueniet pius, et furor ipsius, absque furore, (O tremor intimus) his rigidissimus, his pius ore. 465 Virga ruentibus ordine mentibus, adueniet rex, Stantibus ordine mitior, et sine uindice iudex. Iudicium tulit esseque pertulit ante Pilatum; Iustus id exeret, id tulit, inferet id toleratum. Virgine rex satus, ipse dator datus, ipse patebit. 470 Cur morulas paro? Carne satum caro cuncta uidebit. Turba nefaria cernet et impia quem crucifixit, Cui bene uocibus improperantibus, heu maledixit. Fructus in horrea tendet, et area discutietur, Sumet in omnia secula gaudia cui modo fletur. 475 Gens ruet impia, pars Babylonia nata perire; Cedet ad aethera pacis, ad infera filius irae. Tunc cumulabitur atque replebitur illa gehenna, Agmine criminis atque libidinis agmine plena. Huic ibi mitius, huic erit acrius, hinc fuga nulla. 480 Deinde remissio siue redemptio non erit ulla. Hic mala plangite, caetera quaerite, uos genus Euae; Hic dolor utilis, ordo parabilis hic, ibi «Vae, uae». Fraus ibi uapulat et tumor eiulat, at sine fructu. Flet petulantia, luget inertia perpete luctu. 485 Cor uariabile maeret inutile, plorat amarum, Fit sine se, sine spe, sine nomine gens tenebrarum. Quos Veneris modo, pessima postmodo flamma gehennae, Torret, agit, terit, his furit, hos ferit, ultio poenae. Pectora crimine, membra libidine, torrida torret, 490 Falsiloquos premit, in tumidos fremit, omnibus horret. Innouat et necat, integrat et secat, ut moriantur Non morientia corpora, stantia non statuantur, Frigus ut ardeat, ignis ut algeat, idque petatur Hunc fugientibus, hunc repetentibus id fugiatur. 495 Mors ibi plurima, flamma nigerrima, lux tenebrosa, Singula tangere, non pede paupere, non queo prosa; Ut nequit edere uox, homo prodere laeta bonorum, Sic nequit edere uox, homo prodere moesta malorum. Cui dolus est modo, tortio postmodo dura doloris, 500 Tortio turpia mentis, et impia puniet oris, Ut flagra scilicet ultio duplicet in mala gesta, Pectora deuoret ossaque perforet intus et extra. Audiat hoc pius ut stet, et impius ut cito surgat. Stare timor creat huncque statu beat, hunc lue purgat. 505 Poena iacentibus inferet auribus ultima sensum, Veraque lacrima plectet ad ultima cor reprehensum, Quos scelus alligat hic, ibi colligat ultio plectens, Mollia mollibus, improbioribus improba nectens. Nunc leuis actio, tunc ligat ultio sordidiores 510 Sordidioribus, improbioribus improbiores. Criminis agmina quomodo sarcina stricta ligantur, Et, quia sunt sine fructificamine, ligna cremantur. Sunt sine fructibus interioribus, arida ficus, Ramus inutilis, immo cremabilis, utpote siccus. 515 Sunt caro terrea terraque carnea, grex reproborum, Praua creatio, mixta ligatio fasciculorum, Postmodo fletibus, hic modo risibus excipiuntur. Mortis in ignibus inque doloribus haud moriuntur. Quantaque crimina sunt, cruciamina tanta malignis; 520 Cum mala plurima, tum duo pessima frigus et ignis, Sed neque leuius est neque mitius illud ab isto; Corpora cordaque crux premit, utraque uindice Christo. Temporis hic focus est ad eum iocus umbraque dictus. Est leuis ignibus iste perennibus, et quasi pictus. 525 Hic ita plurimus, hic ita maximus ignis habetur, Ut neque fluctibus aequoris omnibus opprimeretur. Frigora sunt ea tanta quod ignea sarcina montis Inde gelasceret; haec mala perferet actio sontis. Lumina, tempora, frons, labra, pectora, uiscera, mammae, 530 Os, gula, mentula cruraque pabula sunt ibi flammae. Flent ibi lumina, flent sua crimina transita pridem, Foetor et horridus, et graue foetidus horror ibidem. Visio daemonis illaque Gorgonis ora rigescunt; Omnibus omnia foeda uel impia facta patescunt. 535 Gens mala uermibus haud morientibus instimulatur, Atque draconibus igne flagrantibus excruciatur. Vermis in ignibus ille realibus est ita uiuens, Sicut in aequore piscis, et haec fore sic, lego scribens, Crux, flagra, malleus, ignis et igneus est ibi torrens. 540 O caro, nox ibi densa manet tibi, lumen abhorrens. Nox simul omnibus est habitantibus in regione Mortis. Homo geme, plange, dole, treme, terrea pone. Ignea uincula denique singula membra catenant, Corpora lubrica membraque scaenica uincula frenant. 545 Stat cruce triplice gens rea, uertice mersa deorsum, Ora tenet sua dorsa simul sua uersa retrorsum, Sunt super horrida nam lue sordida, crura pedesque, Inferius caput. Haec mala sunt apud infera certe. Gens rea, plangite non ego, credite, talia fingo. 550 Haec noto paucula (non scio singula) plura relinquo. Sermo ratus meus, ut clibanum Deus ignis iniquos Ponet; id astruit, hos Dauid innuit orbis amicos. Collige, mens mea, quam grauis est ea flamma furoris: Hic clibani calet, haud clibanus solet esse caloris. 555 Voluito pectore cur clibanus fore dicitur ignis. Mens pigra, mens uana, disce timens flagra parta malignis. Si mala suggeris hic, ibi redderis ipsa tibi fax, Ipsa cremans eris, ipsa cremaberis ignea fornax. Heu lacrimabile, uae miserabile, mens mea clama, 560 Non ibi lucida, crede, sed horrida, sed nigra flamma, Quae tamen emicat et mala duplicat igne micante, Nam patet huic tua poena, tibi sua luce nigrante. Ultio pectora frigore, corpora concremat igne; Utraque pars ruit in scelus, hoc luit utraque digne, 565 Quod grauioribus iste reatibus est cruciatus, Dicit homo-Deus illeque Iob meus, ille probatus. Qui male praeminet ultroque sustinet interiores, Ut Deus astruit, in tenebras ruit exteriores. Hic nisi fles, ibi fletus erit tibi denteque stridor. 570 Fumus ab ignibus hunc cremat editus, hunc grauis algor. Sana probatio quod cruciatio frigoris, ignis, Sit pereuntibus atque luentibus acta malignis. Iob quoque pagina, si sacra carmina Iob bene signes, Hos ait incitus a niue transitus urget ad ignes. 575 Testis et hic ratus; ergo stili latus est mihi tectum, Rege, satellite, principe, milite, quod bene septum. Quomodo praemia, sic flagra iugia, regna piorum, Regna perennia, perpetualia flagra malorum. His decor amplior, his dolor auctior est sine fine. 580 Pars habet aethera, perditur altera strata ruinae. Corpora lubrica, corda tyrannica percruciantur; Frigore grandinis haec, face fulminis illa cremantur. Arctat, arat, terit, angit, agit, ferit illa gehenna, Vi, cruce, pondere, frigore, uerbere, perpete poena. 585 Est ibi, credite, crux sine stipite, mors sine morte, Vox sine carmine, lux sine lumine, nox sine nocte. Non ibi publicus arbiter Aeacus aut Rhadamanthus; Non ibi Cerberus aut furor inferus, ultio, planctus. Non ibi nauita cymbaque praedita uoce Maronis; 590 Sed quid? adustio, nox, cruciatio, mors Babylonis. Non tenet Orphea, lex data Typhea fortia lora, Non lapis hic grauis aut lacerans auis interiora. Poena nigerrima, poena grauissima, poena malorum, Mens male conscia cordaque noxia, uermis eorum. 595 Caeditur inuida mens, caro sordida membraque lena, Perpete uulnere, perpete sulphure, perpete poena. Assur ibi tremit et sua gens gemit, esca draconis; Post sua lilia perdita, filia flet Babylonis. Quam male florida, quam sibi fulgida, quam stetit aucta, 600 Tam modo marcida, tam iacet horrida, tam labefacta. Est meretrix ea facta sibi dea, plena uenenis; Subdita sordibus extitit, omnibus est quoque poenis. Dulce mel illius, immo fel ipsius, ore biberunt, Qui modo lubrica siue uolatica gaudia quaerunt, 605 Qui pereuntia lucra, ruentia regna, perenni Anteferunt male, qui fatuo sale sunt sibi pleni. Vina cupidinis atque libidinis illius hausit Turba nefaria cui Babylonia sidera clausit. Vertitur alea; quam fuit antea deliciata, 610 Tam cruciatibus asperioribus est modo strata. Quid modo noscitur aut fore cernitur illa fauilla? Illa peraruit illaque corruit, et ruit illa. Illaque Iezabel, illa tonans Babel ore rebelli Iuit in infera; plaudite sidera, psallite coeli! 615 Quae male creuerat auctaque dixerat, «Est meus orbis!» Se quoque perdidit, occidit, occidit in loca mortis. Terra profundior ac tenebrosior est ea terra; Gens ibi flet rea, sed nimis est ea lacrima sera. Terra nigredine terraque turbine mortis operta; 620 Mors ibi plurima certaque lacrima, passio certa. Illa tragoedia durat in omnia secula, durat, Cum dolor ubera, tortio uiscera, flamma cor urat. Clamor ibi tacet, horror ibi iacet umbraque mortis; Fert ibi crimina, fert cruciamina fortia fortis. 625 Corda potentia sunt patientia flagra potenter. Ardet edax gula linguaque garrula crapula, uenter, Tortio plurima constat et intima poena malignis, Plurima tortio, plurima passio, plurimus ignis. Undat ibi niger ignis et impiger excruciare, 630 Corda nefaria luxuriantia membra cremare. Nox mala duplicat et Stygis emicat olla uaporans, Flamma nigerrima torret et intima, nil ibi rorans. Planctibus insonat, ignibus intonat unda camini; Non ea tristia, non querimonia subdita fini. 635 Ignea flumina, nigra uolumina flamma retorquet; Brumaque torrida flammaque frigida pectora torquet. Vermis edax scatet et puteus patet altus abyssi. Sunt ibi pectore, sunt ibi corpore quique remissi. Ludite, uiuite foenore diuite, gens aliena! 640 Vos caro decipit hic, ibi suscipit illa gehenna. Non ibi uisio, non ibi mansio luce repleta, Non locus ordinis aulaque luminis aruaque laeta. O Maro falleris hic ubi conseris arua piorum; Elysios ibi non reperis tibi, scriptor eorum. 645 Musa poetica, lingua scholastica, uox theatralis, Haec quia disseris et male falleris, et male fallis. Fulgurat ignibus haud radiantibus illa gehenna; Plena nigredine plenaque turbine plenaque poena. Plena libidinis ac uitiaminis est famulabus, 650 Exilientibus hinc, recidentibus huc animabus. Quos uomit hos uorat undique perforat, undique pestes, Vitaque mortibus est uenientibus una superstes. Uritur inguinis atque libidinis ignis in igne, Uritur, uritur; ista rependitur ultio digne. 655 Qui male tollitur hic, ibi plectitur actus ad imum; Tunc loca pessima, tunc tenet infima, qui modo primum. Qui laniat, capit, excruciat, rapit, hic rapietur, Dilaniabitur, excruciabitur, arripietur. Quos modo fictio, tunc premit ultio, quos probra moeror, 660 Quos Venus ustio, quos gula tortio, quos lucra terror. Dum licet auribus haec uigilantibus accipiatis, Qui lucra conditis, in lucra curritis, ad lucra statis. Gens cita pascere uiscera uiscere carneque carnem, Qui tumidis satis exiguis datis heu! neque panem. 665 Est modo Lazarus hic, ibi Tartarus, et gula pridem Ebria potibus, ebria pastibus ardet ibidem. Diues obit sine spe, sine nomine diues, (egenus Nomine Lazarus) unde flet inferus, est modo plenus. Diues aquam petit, esuriens metit ubera plena; 670 Gratia fletibus, ebrietatibus est modo poena. Post sua funera diues ad infera, pauper ad astra. Qui flet in ulcere gaudet in aethere, flet gula pasta. Stillula quaeritur et gula plangitur oraque sicca. Non data stillula. Cur? quia paruula non data mica. 675 Qui minus haud dedit ad minimum redit ille petendum. Ad phialas stetit et fluuium petit haud tribuendum. Gratificans ape uina, dapes dape, uesteque uestes, Fert sua crimina, fert cruciamina, fert modo pestes. Flos ruit et decus in Stygium specus, in specus atrum. 680 Flos quasi flos fuit; enituit, ruit ad cruciatum. Cui fuerat minus huic Abrahae sinus, huic paradisus; Cui magis ustio, lacrima, tortio poenaque, risus. Nunc ubi pallia? Nunc ubi prandia? Nunc ubi coena? Pallia, prandia sunt fugientia; stat sibi poena. 685 Purpura transiit escaque finiit; ultio restat. Restat et acriter, immo perenniter illa molestat. Flamma, fames, sitis, ultio diuitis extat egentis, Pro grue, pro sue, pro dape, pro lue, pro face uentris. Grus, lepus, ostrea uel caro taurea, iuncta suillae, 690 Faxque cupidinis, alea criminis et iocus ille, Maneque prandia, sero cibaria praeterierunt; Luce tyrannica nocteque lubrica facta ruerunt. Ille uir affluus, ille uir efferus illeque multus Est apud infera, fert ita littera sacra, sepultus. 695 Aure capescite, mente recondite talia, dites: Tollite saucia, ferte iacentia, pascite mites, Hos stipe pascite qui prece diuite uos bene pascant, Ne uel egentia uel sitientia membra labascant. Condite mentibus, edite moribus, edite factis, 700 Quaeque fides pia clamat, amat uia sobrietatis. Mente reponite, uocibus edite, re date rectum: Sitis egentibus esca, uiantibus atria, tectum. Vos date uestraque; uult Deus utraque, gaudet utrisque; Se domino sua pauperibus lucra det bene quisque. 705 Multa quid astruo? Iam simul instruo uos ego mecum. Demus egentibus ima gerentibus optima secum. Qui dedit omnia Christus ad ostia nostra gemiscit; Indiget, eiulat, ultima postulat, «huc date» dicit. Nemo dat, indiget. Ergo quid? Exiget ipse negatum. 710 Tollimus ebria gens, modo gaudia, post cruciatum. Ecce peculia lucraque grandia condis, Auare, Nec numerum geris hic, quia pauperis est numerare. Impia bestia, cernis ad ostia plangere Christum, Esurientibus et sitientibus hic modo mixtum. 715 Hinc tibi Lazarus indeque Tartarus, hic fugis illum. Pasce, fer, aspice, ne reus abiice corde pusillum. Terrea tu sibi, pauper homo tibi coelica praestat. Pane Deum dabit; hic obit, hic abit, hic tibi restat. Terrea gloria, terrea copia plena fauillae. 720 Gloria corruit et status aruit illius ille. Audiat auribus interioribus, audiat orbis. Orbis ut orbita uertitur incita turbine mortis; Praeterit et perit et nebulam gerit orbis amoenum. Tollitur ocius ipse uel ipsius omne serenum. 725 Orbis honor leuis est, atomus breuis, et breue festum; Nil dat amabile, nil amat utile, ridet honestum. Hosteque pectoris hosteque corporis intus et extra, Horruit aridus, aruit horridus et sua festa. Orbis amor perit atque suos terit orbis amantes, 730 Et sua gaudia, gaudia tristia uera putantes. Euigilabimus an remanebimus in lue mundi, Quem patet ignibus, alluuionibus, hoste retundi? Quid uaga, quid rea corda colunt ea quae nihil extant, Quae breue plaudere, non breue plangere, post breue praestant? 735 Cur caro proximus ignis et intimus hostis amatur? Carnis amor perit; est rosa, fex erit; ergo spuatur. O caro candida, post breue foetida plenaque fecis, Flos modo, mox fimus, et fimus infimus, unde tumescis? O caro carnea iam, modo glarea, postmodo uermis; 740 Nunc homo, cras humus, istud enim sumus. Unde superbis? O caro debilis, O cito labilis, O male mollis, Quid petis ardua, quid tibi cornua ferrea tollis? Quid tibi crapula milleque fercula milleque pastus? Res lue proflua uiuaque mortua, cur tibi fastus? 745 Unde superbia? Fex tua gloria; morte remissa. Fex tua prandia, fex tua gaudia, fex es et ipsa. Quid tibi balnea uestis et aurea? Quid tibi uenter? Culta licet caro, semper eris caro, nec caro semper. Post hominem cinis es, caro desinis esse, putrescis. 750 Vis tibi quantula sit docet urnula massaque fecis. O caro lactea, nunc rosa, postea sarcina uilis, Flos tibi corruet et rosa defluet haec iuuenilis. Quae modo florida, cras erit horrida plus loquor, horror, Horror amantibus horror et hostibus, omnibus horror. 755 Cras eris horrida, cras eris arida, uilis, amara, Tu modo candida, tu modo florida, tu caro cara. Tristia replico, defluet illico forma decoris, Illico defluet, illico corruet, hic nitor oris. Plurima quid sequor? Illa caro, decor ille peribit, 760 Haec Venus, hic calor, ars ea seu ualor ibit, obibit. Quid caro labilis aut quid inutilis est homo? Coenum. Quid, rogo, carnea gloria? Glarea. Quid rosa? Foenum. Carnea gloria carnis et omnia, carne uigente, Sunt quasi stantia, deficientia deficiente. 765 Cur homo nascitur aut puer editur? Ut moriatur. Exit in aera, sustinet aspera, migrat, humatur. Glarea labilis, aura uolatilis est homo natus. Mane stat aggere, nec mora, uespere fertur humatus. Qui modo flos fuit, in spacio ruit unius horae. 770 Mox rapitur, licet ingenio micet atque decore. Fit cinis infimus, ille probissimus et preciosus, Irreparabilis, irreuocabilis, officiosus. Gleba reconditur atque recluditur hospite tumba. Laus stat imaginis umbraque nominis, immo nec umbra. 775 Vir subit Aethera, si bene; Tartara, si male gessit. Corpus humi iacet, ars perit, os tacet, aura recessit. Fex fit, homo fuit, hunc et amans spuit, horret amatus, Nosseque denegat, instat ut obtegat ocius artus, Instat ut efferat, et flet et imperat et parat urnam, 780 Nec triduum gemit; heu! lacrimam premit ungue diurnam. Mox feretrum uehit aut feretrum praeit aut subit orans; Denique planctibus exequialibus it quasi plorans. Flens it, ouans redit; ut tumulo dedit ossa, recessit; Cessit amor pius, ut manus illius afflua cessit. 785 Occidit, occidit hic ubi perdidit aes et amicum Qui sibi riserat; aeris amans erat, O cor iniquum! Ille probissimus, ille potissimus, ille uir, ille, Ille quid est, precor, illius et decor? urna fauillae. Pulcher, amabilis, irreparabilis, unicus, aptus 790 Instar aquae fluit, e medio fugit illico raptus. Occidit ut pecus et decor et decus omne repente, Et calor et color alget, abit dolor inde iuuentae. Cur morulas paro? Cara iacens caro, fex es, humaris, Esse quod es sinis; in cineres cinis extenuaris. 795 Quid fluitat cibus et gula potibus undat et escis? Pasta cibis cibus es caro, uermibus, atque putrescis. Est tua cernere pallida funere membra uel ora Funere pallida, sensibus algida, seque minora. Flaua uel aurea, quam per eburnea colla rotabas, 800 Caesaries iacet, et cor et os tacet, unde tonabas. Lumina uisibus auris et auribus, os caret ore, Nasus odoribus et cor amoribus, ossa calore. Ad mala pes citus ac oculus situs in muliere Collaque lactea, brachia cerea computruere. 805 Cerea brachia tam specialia quam speciosa, Membraque lubrica continet unica paruaque fossa. Candidus antea dens, labra flammea, flos faciei Et gena lucida sunt modo putrida, pars saniei. Nunc ubi pocula, nunc ubi fercula, fercula mille? 810 Flos ubi primulus et rubicundulus est color ille? Vox ubi fractior, illecebrosior est ubi risus, Sermoque lubricus atque phreneticus in probra uisus? Nunc ubi baltheus, annulus aureus, aurea uitta? Patria nomina nunc ubi culmina sunt proauita? 815 Rege caro sata uermibus est data factaque uermis; Regibus edita rebus et obsita, nunc es inermis. Corpus amabile nunc es inutile corpus, et atrum; Morte resolueris atque cadaueris es simulacrum. Terrea gloria nunc quasi lilia, cras quasi uentus: 820 Pulchra fugit modo tempore postmodo morte iuuentus. Splendida pectora, splendida corpora corpus habentur, Utque senilia sic iuuenilia busta uidentur. Mox puer interit ut rosa deperit edita uere, A ualido uigor, eripitur nitor a muliere. 825 Lyncea lumina mentis acumina si quis haberet, Fellea dulcia pulchraque turpia, credo, uideret; Corpora candida, pectora uiuida, membra uenusta Ossaque regia sint modo qualia, consule, busta. Vociferantia seque minantia busta loquuntur: 830 «Primus et ultimus, altus et infimus, hic capiuntur.» Est homo res leuis, est homo res breuis, est homo non ens; Est homo glarea terraque terrea mente reponens. Est homo flosculus atque statunculus est animatus. Hunc uegetat, fouet, implet, agit, mouet, ad breue flatus. 835 Hic ubi descrit ossa uir interit, est caro sordens; Est caro carnibus una uel omnibus amplius horrens; Mortua uilior, aegra remissior, est caro nostra, Quam caro caetera, sicque cadauera nulla reposta. Verme cito scatet atque (satis patet) aegra dehiscit, 840 Moxque per aspera, per flagra, per fera quaeque fatiscit. Quod cito morbida, quod cito sordida fiat, omitto; Quod cito putrida, quod cito tabida, dicere uito. Adde quod horrida morte quod hispida quod fera plus est, Foetida plus olet, aegra magis dolet, illico pus est. 845 Non tibi funere siue cadauere de pecuali; Vel metus ingruit aut febris irruit, ex sociali. Caesus iter secus, inde uir, hinc pecus efflat uterque; Eius an istius est timor amplius? Eius, aperte. Non tibi fit metus exanimum pecus aequore prati; 850 Amplius effera sunt tibi funera fratris humati. Ossa reuisere uel prope pergere nocte timebis, Cum minime secus exanimum pecus ire pauebis. Nostra cadauera nostraque funera foetidiora, Esse relinquitur esseque noscitur, horridiora. 855 Flatus homo leuis atque uapor breuis, ad breue paret; Paret et enitet; illico delitet, herba fit, aret. Flens homo nascitur et cito tollitur; efflat, humatur. Stat breue, mox cadit; est modo, cras abit, hic breue statur. Turbo leuissimus atque breuissimus est homo flatus. 860 Ipse laboribus, ipse doloribus est generatus. Hic caput exerit, emicat, interit, est quasi bulla; Bulla citacius, aura fugacius haud perit ulla. Est caro terrea terraque carnea, fumus, imago, Massa putredinis, unda uoraginis, immo uorago. 865 Dum sibi coelitus influit halitus est rosa, floret; Cum uapor abfuit, illico corruit, est fimus, horret. Hic homo gignitur ex lue, nascitur ex muliere; Nuper homo satus est lacrimis datus, hic sibi flere. Vagit ad ubera, uiuit ad aspera, mors uocat, itur. 870 Qui modo floruit illico corruit et sepelitur. Illico labitur, illico tollitur, illico transit. Transit, abit, ruit; hic modicum fuit, hic breue mansit. Huc cito prodiit, hinc cito transiit, et quasi nunquam Exstiterit, perit; hic tribulos serit, hic saliuncam. 875 Hic tribulos petit, hic tribulos metit, hic tribulatur. Laetitiae fauet et flet, amat, pauet, inde grauatur. Donec homo uiget, affluit, indiget, ut rota currit; Dat, rapit, it, fremit, opprimitur, premit, uritur, urit. Urit et uritur, angit et angitur; ad mala crescit. 880 Gaudet honoribus inque laboribus his requiescit. Crux sibi plurima qui petit infima summa petendo. Ergo tumultuat, obstrepit, aestuat, haec satagendo. Ut rota uertitur, ut rosa cernitur, et quasi daret. Diues eget, tremit, altus ouans gemit, affluus aret. 885 Denique mortibus undique pluribus excruciatum Urna furens capit, opprimit et rapit, O graue fatum! Laude superstite, nomine diuite, diues habetur; Urna putredine, patria nomine tota repletur. Fama fit, est sonus; hic probus, hic bonus, hic fuit ille 890 Clarus origine, fortis imagine, plenus Achille. Fama uirum dabat ipsaque mox labat aret et ipsa, Ad breue florida, post breue marcida, scissa, remissa. Mox ubi transiit, hic homo desiit esse, uocari. Haud anima calet, haud animal ualet ergo probari. 895 Truncus iners iacet, ille modo tacet; ante tonabat. Fex iacet horrida, qui rosa florida culmine stabat. Vita uolubilis, immo uolatilis est quasi punctum, Quod geometrica dat tibi fabrica, quam cito sumptum! Mors uia maxima, mors patet ultima linea rerum, 900 Quo pede testea calcat et aurea; nil sibi serum. Imminet omnibus, hinc famulantibus, inde tyrannis. Irruit ocius, unica totius est uia carnis. Socrate doctior, Hercule fortior, a triduana Febre resoluitur, indeque noscitur omnia uana. 905 Vanaque uiuere uanaque currere, sole sub isto. Omnia perspice, denique codice scito magistro. Ecce patentibus ad mala uisibus, ad bona caecis, Igniculus febris est tibi funebris; unde tumescis? Quid tibi roboris? illius Hectoris, illius ossa, 910 Quae minus eminet, unica continet arctaque fossa. Quid tibi grammatis? arida Socratis ossa tenentur. Vox animae Plato, iusticiae Cato, puluis habentur. Quid tibi faminis? illa Demosthenis et Ciceronis Lingua peraruit, aura superfluit artis et oris. 915 Quid tibi sanguinis est uel originis? et Fabiorum Stirps ruit ardua turbaque mortua fluxit eorum. Te decor extulit, Absalon; abstulit ultio duplex. Fex caro lactea, redditur aurea caesaries fex. Quae tibi culmina? quae tibi nomina? quid tibi laudis? 920 Culmina, nomina, laus quoque pristina quod ruit, audis. Quae tibi gloria, quae tibi gratia, quid tibi doni? Non tibi gloria nec tibi gratia quae Salomoni. Est tibi regia magnificentia; prole Philippi Non eris altior at meritis minor hoc quoque scribi. 925 Huic pudor, ocia, sessio regia, colla fuere, Ludere, proelia, cunctaque moenia sponte patere. Orbis et extima uidit et ultima, uir fore natus, Gentibus, urbibus et dominantibus est dominatus. Vicerat omnia; uincitur obuia fata secutus. 930 Post hominem cinis est, quasi turbinis aura solutus. Flos erat, est fimus, ille potissimus illeque fortis; Vix modo sportula parua uel urnula quo prius orbis. Est ubi gloria nunc Babylonia, nunc ubi dirus Nabuchodonosor et Darii uigor illeque Cyrus? 935 Qualiter orbita uiribus incita praeterierunt. Fama relinquitur illaque figitur; hi putruerunt. Nunc ubi curia pompaque Iulia? Caesar, obisti. Te truculentior, orbe potentior ipse fuisti. Orbis ut extera sanguine, sidera laude subires, 940 Mota furentia sunt tibi brachia, proelia, uires. Cum genero sene brachia non bene conseruisti, Nec socer illius aut socius pius esse tulisti. Qui cinis es modo, tantus eras homo, quantus et orbis. Vi tibi subditus extitit ambitus urbis et orbis. 945 Ecce resolueris area pulueris, urna fauillae; Caesar et nudus es et prope nullus es; O ferus ille! Nunc ubi Marius atque Fabricius, inscius auri? Mors ubi nobilis et memorabilis actio Pauli? Diua Philippica uox ubi coelica nunc Ciceronis? 950 Pax ubi ciuibus atque rebellibus ira Catonis? Nunc ubi Regulus aut ubi Romulus aut ubi Remus? Stat Roma pristina nomine, nomina nuda tenemus. Quam cito labilis atque uolubilis orbita sphaerae; Corda ualentia, corpora fortia praeteriere. 955 Et breue floruit et cito corruit unda priorum, Gloria finiit, area transiit omnis eorum. Nos quoque tollimur, et proficiscimur ad quod et ipsi? Imus ad infera, perdimus aethera, mente remissi. Mors uocat; ibimus, haud retinebimus orbis honores. 960 Mors animantibus imminet omnibus, ibimus omnes. Ibimus, ibimus atque redibimus. Ad quid? ad imum. Ima petentia sunt profitentia corpora limum; Est uia libera mentis ad aethera, carnis ad ima. Haec bene suscipit, haec male despicit ad sua prima. 965 Stat caro, mens gemit, Eua uirum premit, inde reatus; Mens leuat et lauat, at caro cor grauat, inquinat actus. Dulcia iurgia dum feret obuia cornua luna; Haec aget illaque desinet, utraque facta quod una. Cur caro carnea terraque terrea ferre laboras? 970 Carnea, terrea, temporis alea uersat in horas. Tempus et omnia temporis inscia stare rotantur; Singula currere, nulla recurrere fluxa probantur. Corporis optima cerne simillima currere uento; Currere singula, currere saecula caeca memento. 975 Est resolubilis, immo uolubilis orbis ut orbis, Illius omnia peste ruentia, tabida morbis. Lux sua claruit; ecce peraruit eius amoenum; Lux sua floruit et cito corruit; est modo coenum. Quomodo flumina cerne uolumina currere rerum. 980 Orbis honos ruit et fugit et fluit orbe dierum. Ut rota uoluitur indeque pingitur ut rota mundus, Quippe uolubilis et uariabilis ac ruibundus. Irritus est ratus, instabilis status est status eius. It, redit, ut mare, denique nunc male, cras ibi peius. 985 Gloria terrea, quomodo glarea stat labefacta; Glarea flumine, gloria turbine labitur acta. Cuncta fluentia, nulla manentia sunt bona mundo. Ridet honoribus exterioribus intus arundo. Gloria terrea, gloria uitrea, uitrea plane, 990 Illico tollitur atque resoluitur eius inane. Si bene sentio, fit uariatio quaque dierum. Et bene sentio, fit uariatio, fit fuga rerum. Mundus et omnia quomodo somnia uana recedunt, Signaque plurima tempora proxima iudicis edunt. 995 Sidera flammea lunaque ferrea uisa refertur, Sol sine lumine, terra uoragine subruta fertur. Terra locis tremit, Eumenidum fremit umbra proterua; Bellica currere fertur in aere uisa caterua. Agmina mortua currere conflua uisa feruntur. 1000 Signa grauissima monstraque plurima conspiciuntur. Gratia corruit, ordo refriguit, undat iniquum, Quisque dolo studet; esse probum pudet, esse pudicum. Ius premitur cruce, grex grege, dux duce rexque regente, Agmen et agmine, culmina culmine, gens quoque gente. 1005 Omnia lubrica sunt modo publica, nulla teguntur, Ingenialia uel furialia probra coluntur. Ah! petulantia militat ebria nocte dieque. Vox sacra displicet; illicitum licet et libet aeque. Qui fore uult bonus est miser, est onus, est onerosus; 1010 Qui mala postulat ille deambulat imperiosus. Iustitiae uia nulla manet quia uirgo recessit, Cumque sororibus introeuntibus aethera cessit. Ius ruit, officit; ars mala proficit, ars mala prodest. Fraus stat, amor iacet, ordo flet, ars placet, et gula frons est: 1015 Haec praeeuntia certaque nuntia credite finis. Finis enim uenit, orbis honor perit hoste, ruinis, Seditionibus, illuuionibus, igne, procellis, Lite, libidine, fraude, grauedine, sanguine, bellis. Surgite, surgite spemque resumite, spe tremebundi; 1020 Cernite currere regna, labascere culmina mundi. [020] Ultima tempora, ni sacra littera fallit, aguntur. Dicta prophetica uerbaque coelica perficiuntur. Fertur ut alea gloria carnea, plena fauillae. Ille minaciter imminet arbiter, arbiter ille. 1025 Censor adest Deus, euigilet reus, est prope Christus. Quid modo detinet? en ferus imminet Antichristus. Stirps uenit impia, stirps mala, bestia perditionis. Quo duce sidera coget in infera cauda Draconis. Imminet impius, est prope filius impietatis, 1030 Imminet imminet et caput obtinet in sibi stratis. [030] Multiplicabitur et dominabitur hoc dominante, Mors, tribulatio tantaque passio quanta nec ante. Iam tuba septima, plaga nouissima iam properatur. Ecce recessio quam tua lectio, Paule, profatur; 1035 Regna labascere, retro recedere Roma uidetur, Nec thronus ipsius aut status ut prius altus habetur. Actio lubrica fit modo publica, de medio fit. Roma, prior tua gloria mortua, Rex tibi defit. His praeeuntibus, immo sequentibus ordine signis, 1040 Imminet impius ille, uel illius horror et ignis. Suntque patentia signa, minantia, signa furoris, Prorsus ut ultima iam fore proxima tempora noris. Flammiuomus, niger, hispidus, aliger est draco uisus Nuper in aere - Nil ego dicere nunc paro risus - 1045 Claruit omnibus hic equitantibus atque colonis. Fugit, inhorruit, et fuga terruit illa draconis. Pestis et horrida transiit oppida transque uolauit; Et loca plurima, fert ita maxima fama, meauit. In geminum caput egrediens apud Anglica rura, 1050 Femina prodiit ipsaque finiit in duo crura. Crura quidem duo, sed sibi bis duo brachia stabant. Hanc duo pectora, quatuor ubera mirificabant. Vos uolo credere me rata dicere, scribere uerum. Par erat actio, par uia, sessio, par mulierum. 1055 Ex mulieribus, immo sororibus, O stupor, istis, Altera transiit atque superfuit altera tristis. Post breue denique pars ruit utraque morte soluta, Utraque pars ruit, hanc obitu fuit illa secuta. Vir magus actibus in regionibus iuit Iberis, 1060 (Quae noto uersibus, haec ego testibus assero ueris) Is sine semine, simplice uirgine se fore natum; (Proh furor!) edidit, et sibi credidit area fratrum. Dixit ad ultima uipera pessima se fore Christum; Hoc prope praedicat esse uel indicat Antichristum. 1065 Non minor artibus in regionibus est orientis Notus et editus ipseque perditus ordine mentis. Dixit et impius hic quia maximus esset Helias; Hinc fore proxima certior ultima tempora scias. Gens temeraria, dum licet, impia facta fleamus. 1070 Ille minaciter aduenit arbiter - expaueamus. Nemo capescere ius, mala plangere nemo relinquat; Gaudia flentibus, irreuerentibus ira propinquat. Iam tuba septima, plaga nouissima, lux pia, dira, Intonat, ingruit, emicat, irruit et uenit ira. 1075 Gens male conscia, lubrica gaudia flendo tegamus; Gens male conscia, quae fugientia sunt, fugiamus. Stare refugimus, ad mala fluximus; ad bona stemus. Hora nouissima, tempora pessima sunt - uigilemus! LIBER SECUNDUS. 1 Aurea tempora primaque robora praeterierunt, Aurea gens fuit et simul haec ruit, illa ruerunt. Flebilis incipit aurea suscipit aurea metas; Transiit ocius et studium prius, et prior aetas. 5 Gratia firmior, ordo ualentior esse solebat, Melleque lactea lacteque mellea terra fluebat, Afflua frugibus arua rigantibus arida coelis, Dans bona dantibus atque fidelibus ipsa fidelis. Pax dabat ocia, gens erat inscia prorsus obesse; 10 Terra fidelibus afflua patribus, afflua messe. Pax iacet irrita terraque perdita, iusque, bonumque; Huius amor ruit, illius aruit, aret utrumque. Terra negat sata, pax homini data sola fugatur, Quae rata floruit, irrita corruit, et uiolatur. 15 Dum rata perstitit, affluus exstitit omnis arator, Pristina respuit, et noua messuit agricolator. Donec erat rata, multa satis sata reddidit aruo, Dans bona gramina largaque semina semine paruo. Gens erat optima, gens solidissima corde modesto, 20 Lucra forensia cogere nescia, diues honesto. Nescia fallere, se sua tollere, sedula iuri, Nescia criminis, igne cupidinis haud leuis uri. Nulla pericula, quippe piacula nulla ferebant; Arua fidelia tectaque patria rite colebant, 25 Foedera iugia, cum lue proelia sola gerebant. Quaerere culmina scireque crimina crimen habebant. Tunc quasi ludere sueuerat ubere copia cornu, Multaque copia uitaque sobria, re, dape, potu. Multa modestia multaque copia conueniebant; 30 Viuida corpora, nam bene pectora uiua uigebant. Tunc erat inclita, quae modo perdita, mentis honestas; Quae modo maxima tunc erat ultima nilue potestas; Tam lyra musica, quam tuba bellica tunc reticebat, Nec lyra gaudia, nec tuba proelia praecipiebat. 35 Gens erat aurea, cui furor alea, cui scelus aurum, Cui pudor emptio, cui neque mentio diuitiarum. Non erat abdere fas neque tollere lucra crumenis. Plenus opum Tagus aurifluus, uagus ibat arenis. Moribus aemula lucra pericula quam preciosa, 40 Non homo foderat aut fore nouerat inuidiosa. Sumpsit ut aurea pondera ferrea spicula quisque, Mox tumor iraque sustulit utraque pugnat utrisque. Pristina secula non nisi regula nata regebat, Secula pristina non nisi pagina uiua docebat. 45 Non capitolia marmore fortia tunc neque iaspis, Non color Indicus aut lapis unicus ex Arimaspis. Gens erat utilis, inuariabilis, alta, seuera, Sueta cubilia coniugialia ducere sera. Nulla libidinis, unica germinis insita cura; 50 Tunc sacra uincula, tunc dabat oscula crimine pura. Quisquis erat pater, ille decem quater egerat annos. Ergo uiros genus hoc dabat, haud Venus ebria, magnos, Effigialiter in puero pater ipse redibat; Stirps bona patribus intereuntibus orta subibat. 55 Non Venus ebria sed pia gratia tunc dabat orbi, Sospite sanguine quosque satos sine semine morbi. Membra uirilia, corpora stantia, stans cor habebant, Non ea potibus, haec dape, luxibus illud alebant. Criminis alea uelleque balnea non erat illis, 60 Colla tegentibus aut refluentibus ire capillis. Cygnea tempora canaque pectora non reuereri, Vina cupiscere, ludicra dicere, uim profiteri. Gens bene conscia, gens bene sobria, gens erat ipsa, Non sibi corpora, non sibi pectora, mensue remissa. 65 Non dabat illius ordo quid amplius, aut minus aequo. Ad noua pocula, non sibi crapula, non sibi praeco. Vina pericula uinaque uincula, uina uenena Dicere sueuerat et fore nouerat aspide plena. Fons sibi uinea, tegmina linea rarus habebat, 70 Serica tegmina tunc neque foemina sponsa trahebat; Portio propria non nisi sobria sponsa uacabat. Nunc nimis unica, tunc bona publica quisque uocabat. Publica uellera, lac, sata, iugera, fertilitates, Pocula, prandia, pascua, praedia, prata, penates. 75 Prandia mentior, haec etenim prior haud tulit aetas, Sueta reposcere nec nisi uespere, nec satis escas, Pars quota uiuere de Iouis arbore rite solebat. His eremitica prandia carica contribuebat. His cibus ex oue, somnia sub Ioue, status in herba. 80 Iussa minoribus a grauioribus, a sene uerba. Pax sacra gaudia, pax dabat ocia, fertilitatem, Sed neque gaudia probra, nec ocia debilitatem. Pax dabat ocia sancta, negocia cultus agrestis, Terra legumina, pocula flumina, cingula restis; 85 Obsequium pecus, hospitium specus, hordea uictum, Herba cubilia, petra sedilia, pellis amictum, Ramus opercula festaque fercula raro legumen. Lux pede tendere, nox requiescere, taedaque lumen. Quae modo marmore, qualibet arbore templa struebant, 90 Quae modo cultibus atria frondibus expoliebant. Secula lactea, gens erat aurea, gens bona, de qua Audeo paupere carmine dicere, gens fuit aequa. Aurea gens fuit, aurea gens ruit, orba subiuit; Quae cupit afflua menteque mortua uiuere uiuit, 95 Afflua censibus, indiga sensibus, orba patronis, Se dat in impia, raptat in inuia perditionis. Mundus origine, non nisi nomine 'mundus' habetur, Mundiciam spuit, in Veneres ruit, hisque repletur. Ille prior ruit, alter inhorruit, alter at idem; 100 Non modo tempora sunt neque pectora qualia pridem. Tempora florida, pectora uiuida primo fuerunt; Tempora florida, pectora uiuida praeterierunt. Aurea transiit, horrida prodiit orbis imago, Plaga nouissima ueraque lacrima, uera uorago. 105 Haec neque nomine digna nec ordine recta stat aetas Haec uitiis perit, haec animas gerit irrequietas. Cumque ruens eat, haec populum creat ad mala stantem, Rebus, honoribus, ebrietatibus inuigilantem. Haec bona perdidit, haec genus edidit omne dolosum, 110 Pectore mobile, re uariabile, mente probrosum. Ista nouissima dicitur infima fex aliarum, Ista nouissima prodiit intima mors animarum. Recta perhorruit, ordine corruit, eminet astu, Sollicitudine, fraude, libidine, crimine, fastu. 115 Est sine nomine, nam sine numine, nam sine iure, Perdita cladibus, est quia fraudibus, haec sibi curae. Istius omnia flenda nefaria flere, profari, Cuncta minus queo, credite, flens eo, paucula fari. Ut breue daruit, ille peraruit aureus orbis, 120 Conuenientibus undique mortibus, undique morbis. Secula perdita re, lue perdita, praeualuere, Stando iacentia, falso uirentia, marcida uere. Talia dum loquor, uror et excoquor igne fideli, Concremor aestibus interioribus et face zeli. 125 Dum noto turpia, quanta quot impia, quae mala terrae, Sit licet inscia lingua silentia non queo ferre. Unde quid ordiar? Unde subaudiar? Eloquar unde? Unde Deus monet, ipse quod os sonet afflat abunde. Quid prius insequar? An mala persequar, an bona strata? 130 Stant mala, ius latet, hinc satirae patet area lata. Parce, modestia, multa sequentia sunt inhonesta, Cura tamen mea facta uetat rea, suadet honesta. Da ueniam precor; hic satiram sequor, hic mala sperne, Indue cor sene; dico malum bene, tu bene cerne. 135 Perdita crimine secula limine mortis in ipso. Vociferans fleo, flere dolens eo carmine misso, O mala secula, quaerere sedula rem, pigra rectum, Fraus quibus edita, gratia perdita, iusque reiectum. O mala tempora, quae mala pectora progenuere, 140 Nulla uolentia, pauca ualentia recta uidere. Castus amor latet et Veneris patet alta lacuna; Omne bonum iacet, una Venus placet omnibus una. Vos, mea lumina, fundite flumina nunc lacrimarum. Recta perit uia, cor graue, mens pia, ploret amarum. 145 Luxuries uiget, ut stipulas liget ignis Auerni, Luxuries calet atque palam ualet, edita cerni. Pax flet, amor gemit, ira stat et fremit, exule recto. Qua fero lumina laetaque crimina, laxaque specto, Non ego uisibus, immo nec auribus haurio quicquam, 150 Quid memorabile laude, quid utile re, fore dicam. Quo libet exeo, cernere lugeo mox inhonesta, Qua feror obuius, est furor impius, intus et extra. Nemo libidinis aut uitiaminis effugit exsors. Qua geminus polus eminet, est dolus, est furor, est mors. 155 Fraus sedet omnibus incolitur quibus utraque zona. Omnis in omnibus ad mala partibus est caro prona. Ciuica proelia nilque fidelia corda probantur. Colchica pocula nec minus oscula perfida dantur. Praua licentia criminis omnia, uult, ualet, audet. 160 Post mala ducitur, in mala labitur, in mala gaudet! Nomine gens tua, Christe, tibi sua, se dat Auerno. Flenda perennibus, undique fletibus, audio, cerno. Plausus ad impia, clamor ad ebria post, sed et ante. Terga sonant mea, facta sedent rea iure labante. 165 Intrat inania milite moenia rex Babylonis, Ipseque praesidet, ipsius assidet ala furoris. Exul origine se patre lumine fit Sedechias; Prospice, mens, tibi, ne similis sibi crimine fias. Proh dolor! omnia nunc querimonia sunt rationis, 170 Nuda tragoedia lacrima propria relligionis. Secula lubrica possidet unica mortis imago, Lubrica secula gens replet aemula, praua propago, (Docta sed inscia) blanda sed impia, sed uitiosa, Dissociabilis, insatiabilis, ingluuiosa. 175 Gens pia uocibus, impia moribus, ecce creatur, Gens sibi prouida, moribus inuida, multiplicatur, Est mala famine, peior acumine, pessima re gens, Quae mala digerit, incitat, exerit, in mala uergens. Gens pia transiit in Sion exiit hanc Babylona. 180 Nunc Iacob Israel et Lea fit Rachel, ordo corona; Regnat in aethere, sugit ab ubere Philosophiam, Iam patriam uia, Rachel habet Lea, Martha Mariam. Ille chorus pius et status illius iuit, obiuit; Viuit in aethere, iam sine funere, credite, uiuit. 185 Gens fuit aurea, quam modo laurea uiua coronat, Saluat adoptio, liberat actio, palma perornat. Gens pia transiit, impia prodiit, et numerosa, Vulgus inutile, corpore debile, corde perosa; Gens sine pectore plurima tempore feruet in isto, 190 Obuia moribus, obuia legibus, obuia Christo. Torpet in ordine, gaudet in agmine crescere, crescit, Fit grege plurima, lucra scit infima, cetera nescit. Ad mala labilis, ad bona debilis, his ea praefert, In uitium perit, huic uacat, id gerit, id scit, id effert. 195 Est, neque mentior, ad mala laetior, ad bona tristis; Reproba comprobat et proba reprobat, omnis in istis. Scit bona uocibus, acta sed actibus edere nescit, Prompta malo uiget, aegra deo riget, et lapidescit. Aurea secula cordaque credula praeterierunt, 200 Sunt modo sarcina, qui neque crimina, nec mala quaerunt; Suntque peripsema, qui lucra plurima non sibi seruant, Qui lucra grandia, lucra forensia non coaceruant. Vult modo carnea, commoda terrea uult modo quisque, Praeest gula plebibus, aes senioribus, error utrisque. 205 Gratia uenditur omneque curritur in scelus aere. Cumque fides labet, omnis habens habet, horret egere, Cana fides fuit, hac amor hac ruit ordo ruente. Stante fide stetit ordo; fugam petit hac fugiente. Pectora sobria praetereuntia praeterierunt, 210 Corda uirilia, casta cubilia, terga dederunt. Lex domini ruit, improba non luit improbus ausus. Ausibus ultio deest, datur unctio, pro cruce plausus. Vis caret obice, crimina uindice, iudice lites, Probraque uerbere, furtaque carcere, praesule mites. 215 Prorsus ad impia larga licentia fertur, ubique In mala curritur et male uiuitur, itur inique. Iuris abit status, est scelerum latus undique fultum. Qui male quod libet audet et exhibet, audit inultum; Fertur ad omnia transgredientia ramus oliuae. 220 Mors replet aemula crimine secula, Tartara ciue. Transgredientibus euenit omnibus, O furor, O fraus, Pro cruce plaudere, pro truce suggere, pro stimulo laus. Vis habet ubera, fictio prospera, fastus honorem, Lac leuis actio, sceptra remissio, probra fauorem, 225 Iusticiae uigor, Ecclesiae rigor, ordoque patrum Nunc ubi praeminet aut ubi permanet unio fratrum? Quae manus obuia sumit in impia, siue superba? Non ego uerbera dico sed aspera, dicere uerba. Corde quis aestuat ut scelus arguat inualuisse? 230 Quis pater ordinis est similaginis hostia frissae? Quis modo dux bonus excipiens onus omne suorum? Qui bona clamitet et bene militet in lucra morum? Quis gemit impia, quis mala stantia, iusque relictum? Quis gladium uibrat oris et hinc librat in scelus ictum? 235 Quis docet ocia pellere noxia, flendaque flere? Quis probra spernere spretaque tergere, tersa cauere? Omnis ad omnia nititur impia gens, gradus, ordo, Et male uiuitur et male psallitur in decachordo. Omnis ad omnia nititur impia mundus oberrans; 240 Est senior grauis, est iuuenis leuis, est puer errans. Praesul adest; praeit, ipse suum uehit, ipse suorum. Hinc scelus, hinc onus, altus ei thronus est graue lorum. Sceptriger est; fremit, hos leuat, hos premit, estque tyrannus, Quodque magis fleo, mitibus est leo, furibus agnus. 245 Presbyter est; iter utile presbyter ad bona debet, Non iter utile sed lacrimabile uel sibi praebet. Clericus est; legit, haud bene se regit, ima uolutat, Et facienda scit et minime facit, his ea mutat. Miles adest; gerit arma, furit, ferit, emicat hasta, 250 Castra perambulat, omnia strangulat, estque cerasta. Nobilis est; tumet, ipse nihil timet, ergo timetur, Erigit ardua tortaque cornua, nil reueretur. Censor adest; labra uendit, amat lucra, censet iniquum, Astat habentibus, obstat egentibus, os inimicum. 255 Institor est; fora girat et aequora, propria laudat, Et sua comprobat et tua reprobat, indeque fraudat. Rusticus est; serit et sata congerit, horrea farcit, Primicias tegit et decimas legit, hinc sibi parcit. Singula latius et spaciosius haec repetendo, 260 Addo reuoluere crimina rodere denuo tendo. Pontificalia corda pecunia contenebrauit, Pontificalia corda carentia corde probauit, Pontificis status ante fuit ratus, integer ante, Ille statum dabat, ordine nunc labat ille labante; 265 Qui super hoc mare debuerat dare se quasi pontem, In Sion omnibus est uia plebibus in phlegetontem. Si noua dicere uel noua discere non graue nossem, Quos scio sed tego, pontifices ego dicere possem. Stat sibi gloria, pompa, superbia diuitiarum, 270 Hoc prope tempore nemo studet fore pons animarum. Praesulis infula, soluere uincula, uincla tenere, Canone respuit aereque destruit, astruit aere. Regia culmina uel moderamina regia nactus, Praedo fit hosticus estque tyrannicus illius actus. 275 Rex modo nomine, consul imagine, mente tyrannus, Ciuibus improbus est, reprobis probus, et sibi magnus. Hoc probra iudice, norma caret duce, fit uia lucris; Hoc male uindice, non uolat a cruce pasta uolucris. Pro grege paupere recta capescere despicit arma, 280 Tetra latronibus esse timentibus affore parma. Ecclesiae uigor, imperii rigor interierunt; Est uia fraudibus, his, ea, stantibus, occubuerunt; Schismata mutuo, stant gladii duo, nil metuuntur; Iuraque regia, pontificalia iura premuntur. 285 Lex Domini tacet et gladius iacet imperialis. Mors animae fremit et gladius tremit heu! synodalis, Plebs sine praeside pressa tyrannide dilaceratur, Crimine perditur, hoste reliditur, igne crematur. Nec stola praesulis, hanc neque consulis obuia dextra 290 A capitalibus intus, ab hostibus eripit extra. Qui stat in agmine primus imagine presbyteratus, Est uicio leuis, officio breuis, inguine fractus; Ut soror intima fit sibi proxima presbyterissa, Ipsa patrem uocat, ipsa toro locat, assidet ipsa; 295 Seruit uti solet et cerebro dolet ipsa dolenti. Ipsa dapes emit, assidet et gemit ipsa gementi. Ipsa fouet, fauet, audit, amat, pauet, ipsa magistrum; Est thalamo sera, mittit ad extera saepe ministrum. Praestat inaniter ordine presbyter ille uocatus, 300 Heu! sibi corporat et populi uorat ille reatus. Quam uenerabile, quam sacret utile, qualeque sacrum Non satis aspicit, ordinis efficit hinc simulacrum. Pura libidine dignaque sanguine carneque Christi; Ora minus gerit orbaque plebs ferit acta magistri. 305 Non nisi nomine clerus in agmine sorteque cleri Viuere sustinet, arduus eminet esse uideri. Feruet in agmine, torpet in ordine quo titulatur, Nomine clericus, actibus aulicus esse probatur. Aspicias sine lege uel ordine currere clerum, 310 Atria uisere, regia uoluere turbida rerum, Ad popularia stare negocia resque forenses; Adde quod exserit arma quod ingerit ensibus enses. Agmina ducere, proelia iungere, miles haberi, Clericus eligit et sacra negligit ocia deri. 315 Miles atrox, rapit, angit, agit, capit, urget egentes, Quos premit opprimit, omnibus imprimit undique dentes. Non modo non regit ore, manu tegit agricolantes, Sed fugat et ferit, et cremat et terit arua terentes. Raptus ei cibus hos operit, quibus hos male nudat; 320 Ad mala militat, ad mala cursitat, ad mala sudat. Miles edacior igne, rapacior est quoque miluo, Tigride saeuior atque nociuior igne nociuo. Saeuit in agmine, clarus origine nobilitatis, Nec sibi propria sed reuerentia stat sibi patris. 325 Praeficitur, praeit, ore patres uehit, haud uehit actu, Stemmate nobilis, est reprobabilis ipse reatu. Rebus, origine, carne, nec ordine nobilitatur, Est resolubilis et caro nobilis, aret, humatur. In uitium tener est homo degener, altus et imus. 330 Cur? Quia corpore non animo fore uult quasi primus. Ad lucra supplicat et male iudicat ob lucra iudex. Te scelus impedit, aureus expedit aere silet lex. Aes domat omnia, res piat impia, lex silet aere. Vim lupus ingeris, agnus habeberis, offer habere. 335 Per tua munera tangis et aethera, lege cremandus. Census adest tibi, censor erit tibi, ne fuge, blandus. Munere non sinis ullius ordinis hunc meminisse. Ad lucra clamitat, his sua uenditat ora, premit se, Denique lex ita fit sibi subdita, non homo legi. 340 Aspice munere tot mala surgere, tot bona mergi. Proh furor! aspice quam cito iudice lucra tenente, Stent mala, ius ruat, haec legat, haec spuat ille triente. Quam sine iudice iudicet, aspice, quam sine iure; Quippe pecunia, non Theodosia lex sibi curae. 345 Institor omnia pene negotia fraude uolutat, Lucra lucris emit, haec leuat, haec premit, his ea mutat; Per nigra frigora, per iuga, per fora, per freta currit; Fur capit, hunc ferit hostis, hiems terit, aestus adurit. Captus, egens abit et uacuus canit ante latronem; 350 Lucra resuscitat, hinc iter incitat in Babylonem, Inde repatriat, huc noua nunciat, et noua defert. Fraudat emens tua, quippe tuis sua pondera praefert. Est male perfidus, ambulat inuidus agricolator, Saepe noualia proxima propria iurat arator. 355 Iurat ut auferat et cito peierat, atque scienter, Inde frequentia mutuo iurgia, causa frequenter. Rusticus hordea mittit in horrea, farra recondit, Horrea grandia, uasa capacia, multaque condit, Nec pecus aut sata, dante Deo data, uult decimare, 360 Nec sacra portio nec decimatio redditur arae. Praua stat actio quaeque professio, gens, gradus, aetas, Quaeque nefaria patrat; habet uia sobria metas. Omne bonum perit, omnis homo gerit alteritatem; Pugnat inertia soluere fortia, fraus pietatem. 365 Nunc premit omnia sola pecunia, res dominatur; Mammona conditur, ad fora curritur, ad lucra statur. Stat modo Mammona, sunt oneri bona, crimen honori. Opprobrio uia iusticiae, pia facta pudori. Culmine clericus, arce monasticus excidit ordo. 370 Pars ea frangitur, ista resoluitur ordine torto, Altera flebilis, est miserabilis altera prorsus. Utraque nomine stat, iacet ordine uersa retrorsus; Utraque pars labat, illa decus dabat, ista decorem; Utraque decidit, utraque perdidit arida florem. 375 Quis bonus est? bene spernitur a sene sacra senecta, A puero pudor, a ualido rubor, et uia recta. Denique crimina, differo nomina dicere quorum Clamat, amat, gerit et parit et perit ordo malorum. Est facies ita crimine perdita totius orbis 380 Ut neque iam puer exeat integer a lue morbis. Sunt puerilia, sunt iuuenilia cum senis aeuo, Sordida pectora nullaque tempora sunt sine naeuo. Ipseque paruulus, haud quasi masculus - at reticebo; Talia, talia, tam furialia probra silebo. 385 Parco retexere, differo prodere sordidiora. Quod uitio fuit edere, polluit et cor et ora. Stat Venus ignea, soluitur aurea zona pudoris. Stant probra stantia, sunt modo retia tensa furoris, Parcere clunibus excidit omnibus, omnibus inquam; 390 Non ego rodere, non reprehendere quemque relinquam. Vulgus in impia, uulgus in omnia turpia fluxum, Lugeo, rideo, Diogenes ego, Democritus sum. Nam meretricia nosse cubilia gens putat aequum; Lex genii iubet, inquit, ut hic cubet illaque secum. 395 Cur etenim data foemina uel sata, ni patiatur? Sexus id imperat, inquit, ut haec ferat, ille feratur. Quomodo prandia, sic meretricia probra licere Gens putat ebria, scilicet inscia se cohibere. Omnis in omnibus ad mala partibus omnia mundus 400 Sponte sua ruit, ordine stans fuit, est ruibundus. Ultro relabitur, ultro resoluitur, occidit ultro, Stante libidine stanteque crimine, iure sepulto. Qua Tanais fluit et tropicum subit ora Syenes, Quisque resoluere nemoque cingere uult sibi renes. 405 Gens asinaria iugiter ebria luxuriatur; Vitaque sobria castaque gratia uituperatur. Quisque, uelut pecus aut saliens equus, in scelus hinnit, In Venerem salit, hanc fouet, hanc alit, hinc mala gignit. Nulla nefaria, cernimus omnia pulchra relinqui. 410 Dant sibi uincula carnis et oscula carne propinqui, Oscula turpia nilque sororia, clanculo fratri Congeminat soror; est uia, quid moror? ampla barathri. Conseritur genus, omnibus est Venus unica cura. Non modo septimus est gradus ultimus in genitura; 415 Legitimus perit, arua patris terit haud patris heres. Conserit omnia caeca licentia per mulieres. Pignora spuria dat uaga curia nobilitatis, Pluribus ordine dispare, sanguine compare natis. Feruet adultera; nec probat integra foedera magnus; 420 Herodias uaga pluribus est data, nemo Iohannes. Nunc quoque lilia spiritualia prostituuntur, Viua monilia, coelica lilia subiiciuntur. Dos sacra rumpitur atque resoluitur in probra uelum. Quisque sibi cauet atque Dei pauet edere zelum. 425 Virgineus chorus aret, abit thorus immaculatus, Sponsa Dei ruit, omnis homo fluit in probra fractus. Ah, gemit omnia uiuere turpia regula casta, Haec querimonia siue tragoedia clamat ad astra. Horreo dicere quae reprehendere saepe reflammor, 430 Criminis unius heu ferit obuius aethera clamor. Criminis actio uociferatio dicitur eius, Quod Noe tempore nunc scelus affore uel puto peius, Est modo sanguine, fraude, libidine terra repleta. Ventre modestia, munere gratia, re bona spreta. 435 Omne quod aspicis in probra fornicis est resolutum; Nil stat in ordine, nil stat ab inguine nunc bene tutum. Daemonialia denique retia stant modo scorta, Corpora perdita tritaque semita, publica porta. Luxuries uiget, impietas riget, undat iniquum. 440 Inquinat omnia turba nefaria, grex meretricum. Vita procacibus est meretricibus ire licenter, Lingua, cor, actio, commaculatio, crapula, uenter; Omnis et unica gloria lubrica carnis amare, Corda uoragine, membra libidine commaculare. 445 Foemina sordida, foemina perfida, foemina fracta, Munda coinquinat, impia ruminat, atterit aucta. Ad scelus, ad bona, fit mala foemina calcar, habena, Est fera foemina, sunt sua crimina sicut harena. Non eo carpere quas benedicere debeo iustas, 450 Sed quia debeo, carmine mordeo mente Locustas. Nunc mala foemina fit mihi pagina, fit mihi sermo. Se satis approbo, sed sua reprobo, persequar ergo. Foemina nutibus artibus actibus impia suadet, Cogere crimina totaque foemina uiuere gaudet. 455 Nulla quidem bona, si tamen et bona contigit ulla, Est mala res bona namque fere bona foemina nulla. Foemina res rea, res male carnea, uel caro tota, Strenua prodere nataque fallere, fallere docta; Fossa nouissima, uipera pessima, pulchra putredo, 460 Semita lubrica, res male publica praedaque praedo, Horrida noctua, publica ianua, dulce uenenum. Nil bene conscia, mobilis, impia, uas lue plenum, Vas minus utile, plus uiolabile, flagitiosum, Insatiabile, dissociabile, litigiosum. 465 Merx leue uendita sed cito perdita, serua metalli, Flamma domestica, diligit unica fallere falli. Extat amantibus hostis et hostibus extat amica. Ni petitur petit idque lucri metit ut sit iniqua. Sunt sua gaudia, sunt sua propria, lux sua nocte. 470 Haec nihil excipit, ex patre concipit, exque nepote; Fossa libidinis, arma uoraginis, os uitiorum Haec fuit, est, erit et per eam perit ordo bonorum. Donec erunt sata ruricolis data, credita ruri, Haec lea rugiet, haec fera saeuiet obuia iuri. 475 Haec furor ultimus, hostis et intimus, intima pestis. Dum negat illicit et scelus iniicit ipsa modestis. Haec caro carnea sed lue Protea mobilitate Vincere noscitur, haec pia cernitur impietate. Haec uitium docet, ars mea non uocet hanc uitiosam; 480 Hanc uitium uoco, perfidiam probo, nomino noxam. Merx ea plurima, res ea pessima, pessima rerum, Cautior omnibus una fit artibus ars mulierum. Non lupa nequior hac quia parcior impetus eius. Non draco, non leo sed quid ea queo dicere peius? 485 Istius omnia non modo noxia sed bona dampnes. Hoc scelus arguit enseque corruit ille Iohannes. Hac quoque uir fuit Hippolytus ruit, hac ruit Ammon, Hac Ioseph angitur et coma raditur hac tua, Samson. Hac Ruben, hac Dauid, hac Salomon cadit, hac homo primus. 490 Haec dat, agit, gerit, unde pudor perit, unde perimus. Foemina cordibus, ore uel actibus est draco dirus, Flamma grauissima serpit in intima, quomodo uirus. In sua crimina se mala foemina pingit, adornat, Fucat, adulterat, innouat, alterat atque colorat. 495 Dum scelus instruit, ut leo circuit, ut fera currit, Currit et ignibus ignis edacibus uritur, urit. Lubrica lumine, feruida crimine, crimen et ipsa, Stans in amoribus, in leuitatibus est modo fixa. Glutinat, illicit, ut nimis inspicit inspicientem, 500 Et quoties licet, hanc toties libet esse nocentem. Quando fidelior et tibi iunctior aspicietur, Tunc famulum tibi praeficiet, sibi si mage detur. Cor leue, uox leuis atque fides breuis in muliere. Foemina munere dat breue ludere, non breue flere; 505 Ultima tristia primaque dulcia sunt in amore, Criminis exitus assolet obsitus esse dolore. Pectora perdita primitus excita flamma reflammat, Criminis exitus: heu mihi! funditus, heu mihi! clamat. Foemina foetida, fallere feruida, flamma furoris, 510 Prima peremptio, pessima portio, praedo pudoris. Propria germina, proh fera crimina! decutit aluo, Edita desecat, abiicit, enecat, ordine prauo. Foemina uipera, non homo sed fera, nec sibi fida. Plasmatis illius, immo sui prius, est homicida, 515 Aspide saeuior et furiosior est furibundis. Proh truculentia! uiscera propria mergit in undis. Foemina perfida, foemina foetida, foemina foetor, Est Sathanae thronus; huic pudor est onus, hanc fuge lector. Et legitur quia plus domino pia, plus quoque grata, 520 Praua uirilia quam muliebria sunt bene facta. O mala tempora! Cur? quia stercora tot pepererunt, Tantaque sordida, ne loquar horrida, tanta dederunt. Omne bonum ruit, omnis homo fluit in probra quaeque, Omne bonum iacet, omne malum placet omnibus aeque. 525 Casta cubilia sunt modo uilia, lata petuntur; Coniugialia siue iugalia pacta sinuntur. Nupta uirum spuit inque uiros ruit, hos trahit ad se; Ne cubet unica, ne quasi rustica, dat sua, dat se. Quae bona foemina? cui bona nomina? Quae bene casta? 530 Quae pia praeminet aut fore sustinet integra claustra? Quae sacra foedera? ne sit adultera, ne rea signat, Ne sobolem sine lege uel ordine, ceu lupa, gignat, Ut patris hic puer, hic pueri pater ore notetur, Nil in origine, nil in imagine degeneretur. 535 Stirpsque uiro data, patre uiro sata, non patre uerna, Os patris exserat ipsaque praeferat acta paterna. Cui rata pactio uel benedictio quae fit in ara? Cui pia lumina? quae bona foemina? credite, rara. Rarior haec auis, haec nimis est grauis herba repertu. 540 Talia mordeo, talia rideo, non sine fletu. Rara fidem gerit, omnis enim perit ordo marito. Grex sine turture, nam sine passere nulla cupito. Vir populis placet omnibus, ut uacet unica nupta. Pluribus unica fit uia lubrica, semita rupta. 545 Vir petit extera, gaudet adultera, publica gaudet. Mox scelus instruit, euocat, annuit, ardet et audet. Coniugis otia conspicit anxia, laeta feretrum, Laeta pericula laetaque uincula laetaque letum. Iussio Iulia lexque Scatinia nunc ubi dormis? 550 Viuitur omnibus et sine legibus et sine normis; Plurima foemina, plurima crimina, multa ruina. Plurima Lydia; rara Lucretia, nulla Sabina; Nulla fere bona, nullus Amazona nunc uidet ullam. Absque procis tribus hisque procacibus, audio nullam. 555 Tam sine lumine quam sine crimine uult fore quaeque, Ter fore clinica quam semel unica diligit aeque. Uxor adultera quaerit in infera plus quoque mitti, Quam comes unius - o furor impius! - esse mariti. Sufficientior et sibi gratior unus ocellus 560 Quam comes unicus, o furor ethnicus! o rea tellus! Elige quaslibet, excipe quodlibet, has coaduna, Non rea corpore castaque pectore paene nec una. Per uarium genus imperitat Venus imperiosis. Flebile, sed quibus? astra flagrantibus, ima perosis. 565 Ipsa coinquinat et sibi glutinat omnia mundi, In sua retia cogit inertia corda refundi. Ipsa uoracior atque rapacior ignibus ignis, Ardet inertibus et male putribus insita lignis. In Venerem ruit, in coitum fluit omnis ut unus, 570 Coniugis illius arrha fit istius, est prope funus. Quis modo non pater? et pueros puer instat habere; Imminet atria tectaque patria prole replere. Quisque suam cupit et thalamos subit, estque maritus, In Iacob agmine, non sine semine, fit benedictus. 575 Fit pater, editur, edita traditur huic noua proles, Patris ad extera, matris ad ubera plurima moles. O noua secula! Nunc quoque paruula nubere gliscit, Cruda puellula coniugis oscula uimque cupiscit. Dos sibi traditur, annulus additur, arrha dicatur. 580 Hinc lyricus iocus, inde strepit cocus, esca uagatur, Feruet ouantibus atque canentibus aula choreis, Pompa sequentibus et praeeuntibus est hymenaeis. Nec mora: concipit, est grauis, accipit omnia matris, Plena trahentibus atque bibentibus ubera natis. 585 Maior et ardua stirps sua, mox sua stirps dubitatur, Qui sibi filius est, pater illius esse putatur. Morbida germina gignit et agmina multa libido, Saepe parens grauis est et adest auis afflua nido. Grex cito nascitur et seges editur hinc puerorum, 590 Fit generatio, multiplicatio crescit eorum. Quid mora? plurimus ipseque pessimus errat ubique Grex hominum, sine simplice lumine, mentis iniquae. Rura per omnia paene frequentia spargitur urbis, Nulla uacantia, nulla carentia sunt loca turbis. 595 Iam loca singula, mons, specus, insula, iugera, prata, Sunt habitantibus atque meantibus assiduata. Iam iuga Caspia primitus inuia, sunt pede trita; Non modo maximus est quia plurimus est heremita; Innumerabilis et miserabilis est hodie gens, 600 Post mala promptior, in mala pronior, ad mala uergens. Quisque malum docet et minime nocet esse nocentem; Quisque mero calet et minime ualet esse scientem. Quaeritur ocius atque libencius uda taberna, Quam sacra numine splendida lumine templa superna. 605 Gens bibit impia uina furentia plus satis aequo, Fert oleum focus inde subit iocus ordine caeco. Gens sitit ebria, uina celebria, bellica uina, Vina furentia uimque ferentia, plena ruina. His Noe frangitur, his Loth aduritur, ante pudicus, 610 Haeret edacibus atque bibacibus ardor iniquus. Qui fore crebrius expetis ebrius atque recumbis Ad mera pocula uis cito uincula soluere lumbis. His quoque uinceris, uris et ureris ignis amore, Mens furialibus aestuat ignibus, ossa calore. 615 Vermis edacior, haud ego mentior, insitus hostis Est tibi renibus et uiget ignibus intro repostis. Verme libidinis ilico desinis esse modestus. Hic furit hostibus hostis et aestibus acrior aestus. Vina Venus cupit, hac face mens furit, actio fumat; 620 Mox stomachus satur in Venerem datur, in probra spumat. Ob mera pocula primo furit gula, postea uenter: Mox Venus excita concitat abdita membra furenter. Sunt fluitantia stanteque stantia uentre pudenda. Hunc cibus, hunc Venus implet, amant scelus haec duo membra; 625 Alterius ruit in phialas, fluit in probra luxus; Inde libidinis atque putredinis ilico fluxus. Alterius furor efficit ut pudor abiiciatur, Ut pereat uigor, intereat rigor, ordo prematur; Cura stat unica luctaque publica carnis in esu, 630 Ebrietas placet et tua uox iacet, O bone Iesu. Regnat edax gula plenaque crapula, corda grauantur Ebrietatibus, improbitatibus exstimulantur. Plena uoragine, plena libidine, uentreque plena, Tempora sunt quibus unus amor: cibus et caro, lena. 635 Viscera pastibus, os dare potibus est modo clarum, Et Venus et gula sunt modo regula uentricolarum. Christicolas nego, uentricolas ego dico gulosos, Nulla nefaria denique turpia nulla perosos. Nunc bonus est reus, est stomachus deus, est schola uenter. 640 Quisque gulae studet, ah! piget et pudet ire pudenter. Quod loquor accipe: diruta principe stante coquorum, Ierusalem iacet, unda cibi placet, immo ciborum. Semita spernitur atque requiritur ecce platea, Dant sua uincula cuique prius gula, post Cytheraea. 645 Proh dolor! aspice secula triplice stricta furore, Triplice crimine nexa: libidine, fraude, tumore. Corda superbia sed Venus ebria corpora nectit. Corpora cordaque fraus ligat utraque mors sibi flectit. Sarcina terrea corda premit rea collaque prona, 650 Corde reflectimur immo reuertimur ad Pharaona. Imus in inuia, stamus ad impia, sed male stantes, Praetereuntia uel pereuntia prorsus amantes. Imus et ibimus, unde peribimus, unde ruemus, Qui pereuntia siue ruentia sola uidemus. 655 Pax flet, amor perit, hic furit et ferit, ille feritur. Mars rigidus fremit, ille stat, hic gemit, in scelus itur, Sanguineum rapit et rotat et quatit ira flagellum, Fert fera spicula, saeua pericula funebre bellum, Pax uiget ethnica, pax ruit unica Christicolarum. 660 Si bene sentio, iunctior unio paxque ferarum. Cernite, gens rea: nulla leam lea, non aper aprum Deuorat aut secat et sobolem necat ultio patrum. Spiritualia denique praelia nos male tentant Semper et impia mens homicidia saepe cruentat. 665 Ah pede compare lugeo currere fasque nefasque! Militat hinc furor, inde manus furor armat utrasque, Guerra parentibus hic ibi fratribus est uterinis. In sua uiscera gens furit, effera regnat Erinnys. Proh truculentia! funera patria filius ardet, 670 Conqueritur quia mors homini uia posthuma tardet; Et pater impius expetit illius, ordine pulchro, Ante recondere splendida paupere membra sepulcro. Matris anilia lumina filia claudere gaudet, Flereque funera, postea libera quodlibet audet. 675 Aspide pocula dant nece pabula plena nouercae. Mors subit effera, qui petit extera diuite merce. Diues opes luit, in iugulum ruit hospitis hospes. Rara superstite nullaque sospite coniuge sospes. Coniuge uir perit hancque uiri ferit ensis acutus; 680 A rigido tener, a socero gener est male tutus; Persequitur nece, si minus aut prece frater amicum; Quem nequit ensibus, opprimit artibus, O cor iniquum! Gens sibi noxia, turba praeimpia sunt sibi damno. Proximus est tibi, mutuo tu sibi quod lupus agno. 685 Gratia corruit atque refriguit ignis amoris; Est modo perdita regia semita, semita moris; Cassaque lumine plenaque crimine corda gelantur; Frigida pectora ueraque frigora stare probantur. Gratia corruit, algor inhorruit amplior Istro. 690 Est populus sine moribus, ordine, rege, magistro. Lex Domini ruit huicque caput fluit undique rore, Qui tepidos bonus - O grauis hic sonus - euomit ore. Denique quid moror? et tumor et soror, Ira, tumoris Stant super omnia frausque bifaria cordis et oris. 695 Gens proba transiit, improba prodiit atque probrosa, Garrulitatibus, ebrietatibus, officiosa, Plena pigredine, plena libidine, crimine plena, Callida pectore paruaque corpore, frontis egena. Patria pectora, patria robora fert prope nemo; 700 A patre filius est quasi Sisyphus a Polyphemo. Forma parentibus atque nepotibus haud manet una; Corporis omnia deficientia sunt quasi luna. Corporis ut status excidio datus; est ita mentis. Gens scatet arida, corpora languida cordaque gentis. 705 Pectore pessimus et sibi proximus est modo quisque, Qui tibi supplicat; intima duplicat arte dolisque, In duo scinditur, unio soluitur alteritate, Schismate foedera simplaque uiscera duplicitate. Ille fit istius iste fit illius hostis amicus. 710 Ridet et inuidet, obstat et assidet, aequus iniquus. Proditur irrita regia semita simplicitatis, Induit impia fictio pallia duplicitatis. Vos uolo credere quod uolo dicere, pseudo-prophetas Nulla feracius aut numerosius hac tulit aetas. 715 Denique sordibus interioribus hi Pharisaei Sunt uia lubrica, ianua publica perniciei. Pestis inhorruit, agmen et irruit hypocritarum, Hispida corpore, lubrica pectore, gens tenebrarum. His sacra nomina sacraque tegmina, corda superba; 720 Agnus eis patet in tunica, latet anguis in herba. Sunt petulantia corda, rigentia fronte Catonis, Cerea moribus, aerea uultibus in mala pronis, Corda minantia, corda rapacia, corda lupina, Fucat imagine, palliat ordine, uestis ouina; 725 Corda tumentia, corda carentia monade cordis, Sunt pia frontibus, impia fructibus, atria sordis. His dolus additur, ut coma raditur et mutilatur; Fingit ouem lupus atque rosae rubus assimilatur. His mera pocula pluraque fercula, regula tota; 730 His locus unio, ius simulatio, lex sua uota. Scandala, schismata nullaque Sabbatha mentis in illis. Denique tollitur actibus, additur ordo capillis, Forpice, pectine, crinis et ordine canonicantur, Insipientior hic ego mentior, at simulantur. 735 Fronte uetustior et quasi iustior unus eorum Inferioribus ordine fratribus est schola morum. Cor mala ruminat, os bona seminat, et bona fatur. O pudor, O scelus! est Sathan, angelus esse putatur, Est Sathan actibus ipseque uocibus angelus idem. 740 Quod sonus edocet, actio dedocet, hostis eidem. Nec sua turpia nec uidet impia fratribus Argus, Eloquii sator et ueniae dator est sibi largus. Corde carent sene dicta, senis bene dicta probantur; Membra senilia sub iuuenilia uota citantur; 745 Vulpe lupum tegit, ordine se regit exteriori, Ore patet bonus inque suo dolus interiori. Mens male conscia, sarcina propria, proxima pestis, Se sibi subiugat, effugit, effugat intima testis. Frons gerit Hectora, uincere Nestora creditur aetas, 750 Est cutis arida fertque per hispida brachia setas. Iam prope funera pollice dextera computat annos, Cumque senex labet hic, animos habet ipse tyrannos. Iam quid apertius? en Cato tertius aethere missus, Fronte seuerior, in cute iustior, intro remissus. 755 Est Cato; tempore cernitur affore Maurus Hiarba. Hinc Venus euirat, inde uirum parat hispida barba, Frons hominem gerit, intus homo perit, est lupus intus. Sed tua gloria stat tibi filia regis ab intus. Quid mora nectitur? Ordo relinquitur, ad mala statur, 760 Stat simulatio, morigeratio ludificatur. Irrita dextera fit tibi littera Pythagorea, Dextra tibi iacet et scelerum placet ire platea. Arta relinquitur et uia carpitur ampla quibusque, Quaerimus inuia, fluxa, fluentia, confluimusque, 765 Architriclinia, sceptra, sedilia prima petendo; Quisque tumultuat, instat et aestuat haec satagendo. Mundus honoribus est neque moribus omnis anhelus, Stant modo stantia luxus, inertia, fictio, zelus; Stat simulatio, dissimulatio, crimen utrumque, 770 Alea, crapula, fraus, facinus, gula, flagitiumque, Ora bilinguia, lis, homicidia, Mars, tuba, terror, Vis, probra, iurgia - quid moror? - omnia quae docet error. Talia germina, scilicet agmina, sunt uitiorum, Germina talia sunt capitalia uulnera morum; 775 Prima superbia suadet in inuia pergere mentem, Ingerit agmina, maxima crimina, crimina septem; Prima superbia iussa dat impia, grex ululatum, Prima cor obsidet et cito possidet hoc grege stratum. Haec monet, hoc ruit et bona subruit, et mala seruat, 780 Stante libidine stanteque crimine crimen aceruat. Mascula pignora uiuaque pignora mergit Hebraei, Sed muliebria seruat et omnia molliciei. O mala secula! Cur? quia regula nulla tenetur; Promptus ad extima, doctus ad intima stultus habetur. 785 Non patientia sed uiolentia dat modo pacem. Qui tacet esurit et lucra parturit esse loquacem. Lingua sophistica, lingua tyrannica, lingua forensis Praecipit omnia, percutit obuia, qualiter ensis. Lingua uolubilis est modo nobilis, «huc ades» audit. 790 Mutus Episcopus ordine reprobus, ostia claudit. Nil tumidum sapis; aut pecus aut lapis esse probaris. Es quasi uipera; pectora libera testificaris. Nunc mala reddere gloria cedere culpa tenetur, Irreuerentia laus patientia crimen habetur. 795 Quam stipe uiuere, non mala reddere, tam pudet aeque. Ad scelus, ad probra gens uiget improba nocte dieque. Heu! mala mentio, peior et actio, pessimus usus, Stat modo criminis, est uigor ordinis ille retrusus. Tot nego sobria corda quot ostia reflua Nili, 800 Tot pia uiscera, quot uaga sidera, nunc reperiri. Sicubi quem fore simplice pectore cerno modestum, Id rude deputo monstraque computo pectus honestum! Comparo curribus aequor arantibus, arida uelis, Ruraque piscibus, aera nauibus, astra camelis. 805 Flaccus Horatius, et Cato, Persius et Iuuenalis: Quid facerent, rogo, si foret his modo uita sodalis? Temporis istius acta Lucilius ille stuperet, Et sua prospera sanctaque tempora non reticeret. Diceret optima, quae fore pessima tempora dixit; 810 Scriberet aurea, quae nigra, quae rea, quae mala scripsit. Prospice secula, prospice singula mersa tenebris! In mala labere, lapsus amabere, rectus egebis. Vis mala linquere, recta capescere, uiuere recte? Es lyra publica, scena theatrica fit tibi de te. 815 Proh dolor! omnia mergit in impia uera Charybdis. Crimina congere, primus habebere, maximus ibis. Vis requiescere, tutoque uiuere? uis tibi pacem? Leno potentibus esto reatibus, unge minacem. Facta uidens rea, percipe caprea lumina talpae. 820 Visa tuo cito corde repellito, radito, scalpe. Si mala prodere, crimina rodere uis aliena, Nil tibi consulis: insuper exulis est tibi poena. Fert fera iurgia pungere turpia nunc uitiorum; Est probra carpere ueraque dicere, fons odiorum. 825 Est mihi sarcina qui mea crimina uel bene prodit, Mens male conscia luminis omnia rodit et odit. Gens bibit ebria pocula noxia, pocula lethes, Quae morientibus inuenit omnibus ille poetes. Quisque mali memor, unius immemor est pietatis. 830 Iustus eget lare; nemo bonis dare uult sua gratis. Singula censibus, omnia mercibus, at sine nummo, Nil, nisi nil, geris. Heu! casa pauperis est sine fumo. Diuitis atria seu laquearia celsa renident, Mascula pignora primaque robora nunc sibi rident. 835 Accubat affluus, ambulat arduus, ipse Liburno, Et quoties placet in thalamo iacet altus eburno. Mane coquos citat et stomacho litat ilico taurum. Mellea pocula crassaque fercula sustinet aurum. Nox sibi somnia, sol dare prandia festa recurrit. 840 Par barathro gula, quid nisi secula tota ligurrit. Nidor ei sapit atque gulam rapit esca culinae. Sunt sua prandia, foenora, iurgia, lucra, rapinae. Est homo bestia, uentris et hostia, bestia nempe, Ventreque turgida denteque uiuida, mortua mente. 845 Vult bona prandia, uult bona praedia, uult bona prata, Vult bona pocula, uult bona fercula, non bona facta. Res ualet aes sapit his titulos rapit arca diebus; Lingua, scientia uitaque sobria nil sine rebus. Munera ditibus at flagra mitibus ingeminantur. 850 Iura minoribus, inferioribus arma minantur. Omnia praecipit, insuper accipit omnia nummus. Diues it inclytus aereque praeditus, arceque summus; Terrea possidet; haec sibi prouidet, auget, aceruat. Forte latronibus illa uel hostibus aucta reseruat; 855 Denique scrinia fracta uel ostia flens magis aret, Quam sua pignora caraque corpora si tumularet. Secula circinat, impia ruminat, ima uolutat, Itque per aequora, per iuga, per fora, sidera mutat. Trans mare nititur, exulat, utitur orbe recenti. 860 Dant sibi littora, dant maris aequora, non freta uenti. Res sua friuola, mens sua subdola, sors sua flenda. Vendita somniat, empta perampliat, artat emenda. Lucra lucris parat et graphiis artat illa uel ista. Debita, credita, quaeque recondita diuite cista. 865 Huic requiescere dulce sub aggere diuitiarum; Saepe reuoluere, diligit addere saepius aurum. Denique deficit, his quia proficit, aret inundans; Mammona conditur et sitis additur, O sitis undans! Fit sine nomine nominis omine Tantalus ille. 870 Sunt sua gaudia, lucra, pecunia, praedia, uillae. Horrea construit, omnibus affluit unus opimus, Ad bona serior, ad mala promptior, ad fora primus. Diues ad omnia concitus impia, tardus ad aequum; Ut rosa cernitur, ut rota sternitur et sua secum, 875 Stans hodie cluit ipseque cras ruit, ipse sed alter. Mane uidet sua diues et haec tua uespere pauper. Dormiet affluus, ilico mortuus omnia perdet; Mox sua non sua latro feret sua se nece sternet. Ut folium leue subtrahit ad breue fur sua, mors se, 880 Deserit omnia; tunc lucra noxia stant sibi noxae. Quae labor intulit annuus abstulit una uel hora, Diuitis omnia quaeque nitentia, quaeque decora. O miserabilis, O sibi flebilis, O miser idem. Quanta pecunia, tanta molestia crescit eidem. 885 Pertimet omnia, quem sua copia reddit egentem; Res sua possidet, angit et obsidet undique mentem. Cura cor anxiat, angor inebriat, impedit error. Pallet ei color, hinc dolus, hinc dolor, undique terror. Somnus inania multaque somnia, nil sibi praestant; 890 Luce negocia, nocte minacia uisa molestant. Scrinia frangere, caetera tollere latro uidetur, Diues egens tremit, euigilans gemit idque ueretur; Ilico surgitur, arca reuoluitur, aes reperitur. Noctis abit mora, lux uocat ad fora, merx strepit, itur. 895 Post lucra cursitat, in lucra militat, ad lucra spirat. Spirat et aequora nauta pedes fora saepe regirat. Per mala maxima, per flagra plurima uitat egere. Fraudat et eripit, id dat id accipit, aes nouat aere. Pauca suis dare, nil tibi, Lazare, quaerit auarus, 900 Fletus inest tibi, fletus erit sibi, qualis? amarus. Nunc locuples eat, expleat, impleat impia uota, Post breue defluet illaque corruet area tota; Quomodo glarea decidet area diuitiarum, Copia concidet, area decidet, et uir earum. 905 Lucra ruentia praetereuntia lucra patenter, Vult, uoluit, uolet, et colit et colet haec homo semper. Dum dabit Anglia lac, ebur India, Smyrna cicadam, Per fora, per iuga curret agens lucra plurimus Adam. Lucra, pecunia, res, opulentia, nunc dominantur. 910 O mala! lacrima pauperis optima nullificantur. Plurima praedia siue peculia fraude lucratus Nunc benedicitur ipseque dicitur esse beatus. Quisque palatia uult sibi grandia, construit aedes, Hic quasi propria secla per omnia sit sibi sedes. 915 Atria splendida castraque florida sunt rosa mundi, Nemo perennia construit atria; terrea cuncti. Pingimus atria, turba nefaria, gens Cananaea, Atria marmore forsitan arbore structa Sabaea. Pingimus atria - Christus ad ostia nostra gemiscit. 920 Nos dape tendimur et bene pascimur - ille famiscit. Nos mala crapula soluit, agit gula, tibia frangit; Ille sitit, gemit, esurit et tremit et graue plangit. Nos grue pascimur, ansere uescimur illeque neutro. Ah! reus ungitur et Deus angitur - ordine pulchro! 925 Nos aue, nos oue, nos sue, nos boue uescimur - hic non. Pectora saxea stringit et aerea uiscera daemon. Gens sumus ebria, gens sumus impia, daemone plena, Pessima natio, praua creatio, gens aliena. Fercula plurima quaerimus optima pondera uentri, 930 Vilia mittimus, immo relinquimus esurienti. O mala secula! Cur? Quia singula nunc uitiantur, Illaque luxibus, improbitatibus ista ligantur. Dux stat, inops ruit, hunc populus spuit, excolit illum. Stultus habens fremit inque probos emit ille sigillum. 935 Ius periit, quia lata patet uia luxuriei, Garrulitatibus, ebrietatibus, ingluuiei; Carnis amantibus, ordinis hostibus, inuidiosis, Concubitoribus, irreuerentibus, ambitiosis, Nulla nefaria nullaque turpia non peraguntur. 940 Re modo prodita, non prius agnita uoce geruntur. Ingenialia uel furialia crimina fiunt; Illa nouissima tempora pessima iam patefiunt. Nam meretricia poene cubilia nil reputantur, Et uenialia quod genialia sint uocitantur. 945 Frons perit omnibus in lue stantibus, in probra stratis. Quando boni minus, amplior aut sinus improbitatis? Quando nefaria plus dominantia? Quando malorum Copia latior? aut fuit artior area morum? Si Deus impia, si capitalia cuncta iuberet, 950 Quis uigilantius illa quis amplius ista teneret? Si scelus addere, sobria spernere iure liceret, Quis magis adderet haec ea sperneret atque caueret? Per uarium genus omne caput Venus una sagittat, Quisque salubria, nemo nefaria promere uitat. 955 Ob mala grandia si modo praemia celsa darentur, Non mala promptius aut bona tardius appeterentur. Dum loquor horreo. Non scio, non queo, non uolo fari, Fanda nefandaque, quis queat utraque uel lacrimari? Quae rogo flumina quaeue uolumina sint lacrimarum 960 Sufficientia tergere turpia tot furiarum? Si furialia dixero talia, non erit aequum, Si scelus est minus; heu! iacet eminus actio legum. Carmen arans fleo; carmine non queo, non queo prosa, Tot mala dicere, probra retexere, ferre probrosa. 965 Plurima sunt ea, defit eis mea uox referendis, Non ea uocibus est pudor omnibus his retegendis; Deficiet scio charta, locutio, tempus et hora, Si uolo tangere, si reprehendere uel grauiora. Musa quidem mea, iam nimis est ea lassa notare, 970 Non tamen est rea progenies ea lassa patrare. Ergo parum stylus isteque dactylus hic reprimetur. Secula perdita post quoque subdita Musa loquetur, Alta per aequora currimus anchora nunc iaciatur; Vis ubi plenior auraque gratior ibit, eatur. LIBER TERTIUS. 1 Perdita secula moribus aemula praeualuerunt, Sunt sine nomine, qui sine crimine uiuere quaerunt. Aurea secula pacis et oscula deperiere; Secula perfida, secula foetida sunt modo uere. 5 Secula foetida, non uoco sordida; sed uoco sordem; Sordibus afflua, non uoco mortua; sed uoco mortem. O mala tempora! perfida pectora nobilitantur; Fraude carentia, criminis inscia bruta uocantur. Fraus decus obtinet arceque praeminet, arce potitur, 10 Quartus homo sine fraudis acumine uix reperitur. Fraus oue simplice, fraus dupla duplice compta colore Fert dupla pallia, continet impia corde, mel ore. Diploidem gerit, intus enim ferit, in cute ridet, Scorpio fraudibus interioribus, ore renidet. 15 Heu mihi, quo ferar? et queror et querar ista querelae Subdita tempora; persequar ulcera clausa medelae. Ardeo carpere, cogor et edere non sat honeste, Plena furoribus haec, ea sordibus, omnia peste. Nunc Venus aestuat, ira tumultuat, aes dominatur, 20 Norma relinquitur, unio scinditur, ordo fugatur. Stat petulantia, deest reuerentia, luxus inundat, Sobrius indiget, hypocrisis uiget, error abundat. Praeminet uncia, praeest opulentia, seruit egestas, Floret inertia, flet pia gratia, moeret honestas, 25 Flet sacra regula, uenditur infula, Simon amatur, Fictio iudicat, aureus emicat, arca minatur. Qui tumet enitet, ars pia delitet, impia claret; Pauperies ruit, affluus affluit, aridus aret. Ius crucifigitur, ultio quaeritur, arma renident. 30 Iustior exulat, indigus eiulat, improba rident. Gratia deperit et pudor interit, occidit ordo; Ordo relinquitur et male psallitur in decachordo. Mens pia uapulat, utilis exulat, utile marcet. Recta remissio, rem simulatio, ius dolus arcet. 35 Ad probra cedere turpeque uiuere, dat modo quaestum, Ad probra curritur, utile perditur, aret honestum. Stat schola criminis, occidit ordinis, ad mala statur. Impius ungitur, ah! pius angitur, et lapidatur. Falsa dat oscula, uera pericula, frater amico. 40 Lex sacra rumpitur et male subditur aequus iniquo. Stant mala secula, stant probra, stat gula, fraus stat, abit frons, Dis stat, inops iacet, heu! sapiens tacet, angitur insons. Quisque fluentia, nemo manentia captat habere, Nemo salubria, spiritualia nemo uidere. 45 Gens uiget inuida uesteque fulgida, gens tenebrarum, Cui sua condere, non sua tollere, nil dare clarum. Quomodo uestibus haec ita mentibus est uariata; Est uariabilis, est reprobabilis, est reprobata. Adde quod algida corde quod inuida plenaque fellis, 50 Mutuo dissidet, opprimit, inuidet estque rebellis. Mundus ad omnia uoluitur impia sordibus hirtus; Crimen inhorruit, unica corruit unica uirtus. Innumerabile, debile, labile, stat genus Euae. Dic, mea tibia, tolle, tragoedia, flebile uae uae! 55 Gens male libera tendit ad infera calle sinistro, Nil nisi flebile, nil nisi debile sole sub isto. Sermo Dei tacet, ordo perit, placet alea fati, Esse pium pudet, omnis homo studet impietati. Per caput illius iste per istius ille licenter 60 Iurat et abnuit omne quod eruit irreuerenter. Tollit in aethera proh male! libera brachia latro, Iurat et omnia purget ut obuia crimina sacro. Depositum negat utque scelus tegat est scelerosus, Non timet abdere rem neque tangere sacra probrosus, 65 Qui male conscius euolat ocius occupat aras, Denegat abdita, quae sibi credita, salua putaras. Per sua lumina, per sacra numina, per crucifixum Iurat alacriter atque procaciter urget idipsum. Peierat heu! leue sicque lucrum breue fert homo fictus, 70 Nec sibi criminis ultio fulminis irruit ictus. Nec sibi pes dolet, ambulat ut solet alite dextro. Omnia prospera dat Deus aspera nulla scelesto. Stas tua quaerere, quaeris et addere monomachiam, Duplice corpore conspicis affore sponte Goliam. 75 Te ferus opprimit et tibi comprimit ora manusque, Vincit, inania sunt tua praelia causaque iusque. Fit sibi frigida, fit sibi feruida lymfa probamen; Id quoque perferet, haud sibi proferet esse grauamen. Omnia debita sunt tibi reddita uoce, nihil re; 80 Ille tenet sibi, quam repetis tibi, rem tenet ille. Transeo carmina tactaque limina sortilegorum, Transeo carmina uel speculamina necromantorum. O facinus graue! uir putat ex aue fata doceri, Pennaque uulturis exprimit auguris omen haberi; 85 Dextera plaudere laeuaque plangere pennula tradit. Gracculus obuiat, ille repatriat; ardea, uadit. Stella comas dedit, ille cito redit in sua castra. Fata scit inscius, est liber illius ales et astra. Hactenus haec satis. Ulterius ratis haec mea tendat, 90 Quae mala, quae rea, quae nigra, sunt mea uox reprehendat. Mens modo conscia, fraudis et inscia sorte sub aequa, Vir malus est bonus, est bonitas onus, O uia caeca! Fratris amor ruit atque Dei fluit, est modo uentris, Curaque plurima corporis ultima nullaue mentis. 95 Stat schola criminis et sitis inguinis atque palati; Damna pudor pauet, ah! probitas fauet improbitati. Vir sine crimine, lite, cupidine felleque pingui Est neque mentior, est boue rarior ille trilingui; Ocius aliger hircus, olor niger inuenientur, 100 Ante triceps pecus atque biceps equus exorientur. Crimine plectitur et cruce sternitur aequus iniqui, Et nimii modus et reprobi probus ordoque ficti. Gens Belial sine lege uel ordine quae sua quaerunt, Quae Domini minus est, pudor eminus, aequa ruerunt. 105 Plura nefaria, maior inertia non fuit unquam; Qui rosulas petit, innumeram metit, heu! saliuncam. Nemoque talia, tanta, tot impia uellere curat; Nemo sat imminet, ut bona seminet, ut scelus urat. Sobrius actibus est grauis omnibus, omnibus unus, 110 Nilque superfluus est quasi mortuus, est quasi funus. Vix stat in agmine, legis agens bene iota uel unum Qui reprobet probra, qui faciat bona, nullus ad unum. Stant fera uulnera nullaque dextera uel prope nulla, Vel mala uellere uel bona ponere suscipit ulla. 115 Grex flet amarius, est operarius in grege rarus; Pontificum status excidio datus, extat auarus. Stertite, stertite, gutture sospite pseudomagistri, Vestraque stent prius, ordo iubet pius, hinc lucra Christi. Soluit inertia, luxus et ocia, cum grege clerum. 120 Nunc gula regula, uox sacra fabula, fabula uerum. Vis bona dicere? Diceris edere gesta nouella; Risus es omnibus et quasi cornibus hirta capella. Ius ruit, aes uiget. Ah! pudet et piget esse pudicum. Floret honoribus affluit omnibus ausus iniquum; 125 Ausus atrocia, nescius ocia ferre uir extat. Exprimit Hectora, qui fera pectora crudaque gestat. Accipis atria, nomina, praedia, si scelus audes; Pocula mellea dat, replet horrea, tendere fraudes. Vis tibi culmina? Suggere crimina, cernere, pare; 130 Da, rape, fer, preme, frange, tona, freme, fare, minare. Crimina culmine, culmina crimine, plena feruntur. Fers fera cornua, culminis ardua quaere - dabuntur. Barba uocabere, sceptra lucrabere, si mala quaeris; Si mala praeficis et bona deicis, antefereris. 135 Viuis iners homo, nomen habes Dromo; si bene uiuis. Si male, rex eris, aequiparaberis ordine diuis. Tisiphone fremit, heu! nocet et premit esse benignum. Ars mala te beat atque ducem creat, ut duce dignum. Arce leuaberis, unus eras; eris altus, opimus, 140 Altus honoribus exterioribus, ordine primus. Si prior incipis impia, principis ad latus ibis; Principis ad latus ibis, eris, status his, tremor illis. Consiliarius atque uicarius et lateralis Regis habeberis atque foueberis illius alis. 145 Qui bene uiuere uult, ruit aggere; qui secus est rex. Frons perit et pudor, ira stat et furor, ordo flet et lex; Impatientia, fraus, petulantia fert, petit, urit. Schismata, faenora, ferrea pectora, mors ita currit; Mortua regula, fictio, crapula flet, tegit, arcet. 150 Viuere noxia cor leue sobria, ius ita marcet. Qui bona spernere, spreta recondere non dubitauit, Qui mala praetulit, is lucra retulit, aes cumulauit. Accipe, tertius est tibi filius, ille probatur, Qui bona despicit et mala perficit et mala fatur. 155 Qui crucis omnia diuaque brachia membraque iurat, Se quoque grandior et sene cautior, ad mala durat. Caetera pignora uiuere corpora mortua moeres, Cui nihil est Deus, «hic,» ais, «est meus, hic erit haeres.» Qui sine cornibus aut sine cordibus appetit esse, 160 Vel sine dentibus, eligit omnibus iste subesse. Qui furit et ferit, ille decus gerit, ille fit ille. Qui timet et tacet, hic flet, eget, iacet umbra fauillae. Dum loquor haec, fleo, flendo dolens eo, plango, gemisco; Haec fleo culminis illa libidinis oblita uisco. 165 Secula culminis hinc amor inguinis inde sagittat. Stat Venus ignea nemoque carnea uincula uitat. Heu modo qualia, quanta, quot impia quaeue nefanda! Gens agit impia, turba perebria, turba cremanda. Membra libidine, pectora crimine polluit, urit, 170 Ingenialia laxa per omnia crimina currit. Omnis in omnia denique turpia gens modo iurat. Quisque nitescere carne requirere carnea curat. Ordinis agmina claudite lumina, nec minus aures; Ne, rogo, credite, credere parcite res stabulares. 175 Parcite credere, quae pudet edere, sed tamen edam; Horrida nomine, plus mala crimine, crimina quaedam. Heu! male publicus est Sodomiticus ignis et aestus. Nemo scelus tegit aut premit aut gemit esse scelestus. Ad fera crimina claudite lumina quotquot adestis, 180 Fit furor impius, est ubi conscius, est ubi testis? Ingenialiter et furialiter, ille fit illa, Iuno relinquitur, ipsa repellitur et Petronilla. Plangite secula, plangite singula crimine plena. Mas maris immemor, O furor, O tremor! est ut hyaena. 185 Aspice sordibus ingenialibus, aspice multos, Quo scelus ordine, quo noto nomine? nempe sepultos. Criminis istius, heu! sonat impius horror ad astra. Nuda fit actio, uociferatio; mens geme casta! Mutuo conscius, ille fit istius, illius iste. 190 Est prope mortua lex tua, uox tua, sors tua Christe. Faex Sodomae patet, innumerus scatet, heu! Ganymedes, Dum scelus exhibet, hacc fera quaslibet incolit aedes. Prima sedilia, culta cubilia sunt Ganymedis. Iuno relinquitur et capra subditur - O furor! - haedis, 195 Si numerum gregis istius exigis, ocius edo; Eloquor ocius, explico promptius ore tragoedo: Quot seges hordea, pontus et ostrea, litus arenas, Cycladas Adria, thura dat India, Tibur auenas. Castra, suburbia, quippe sacraria, non minus undant, 200 Hac lue sordida, proh pudor! horrida cuncta redundant. Mundus iners perit, horrida uult, gerit horridiora; Sulphure pascitur esseque cernitur una Gomorrha. O furor ultimus! est modo plurimus Hermaphroditus, Reddit inania coniugialia pacta maritus. 205 Ingenialia crimina stantia regula maeret, Lepra minoribus et potioribus ista cohaeret. Lex genii perit, usus et interit hac lue notus. Nescit eam pecus aut canis aut equus et homo totus. Semimares uoco, semiuiros probo, se maculantes, 210 Debita sexibus inferioribus heu! sibi dantes, Haec nimis effera crimina caetera iustificarunt; Myrrha Iocastaque, Phaedra Lycissaque, iam sibi plaudunt. Gens animalibus insipientibus assimilanda, Plus animalibus insipientibus est reprobanda. 215 Bestia non sapit et tamen haec capit hic rationem; Vir sapiens sapit et minime capit hic rationem. Aetheris agmina celsaque culmina, quando uidetis Talia crimina, cur fera fulmina, cur cohibetis? Aetheris agmina celsaque numina num uigilatis? 220 Crimina talia totque nefaria, cur toleratis? O Deus, O Deus! ut quid in hoc reus est tuus orbis? Cur tibi perditus et sibi traditus his modo morbis? Cur tua plasmata sunt uitio data tam furiali? Cur tua plasmata crimine perdita, crimine tali? 225 Vos, mea lumina, tam fera crimina stantia flete; Flete per omnia, gens bene conscia, flendo dolete. Luxus et ocia crimen alentia, proh dolor! undant; Plurima turpia, ne loquar omnia, nunc superundant. Omne bonum ruit, omnis homo fluit in probra fractus; 230 Omne ruit decus, in pecudes pecus est homo factus. Mors premit omnia uitaque sobria clamat «Obiui. Facta uigent rea, mortua lex mea, parcite Diui.» Clamat amor pius, «O fera totius orbis imago, Heu modo qualia, quanta, quot impia quaeue uorago!» 235 Crimina plurima, crimina pessima sunt patefacta, Nec prius agnita nec prius edita nec prius acta. Polluit aera, dicere tam fera, tam ferienda, Tam stabularia, tam furialia, tam reticenda. Plus pudet edere, desino soluere talibus ora. 240 Plurima diximus hic neque nouimus his grauiora. Iam mea pagina talia crimina iam reticescat, Lubrica pandere, cor sine pondere frangit, inescat. Quis probra talia, tanta nefaria, totque uenena, Quis ferat edere? Non ego paupere pauper auena. 245 Et Maro deficit hic neque sufficit os Ciceronis, Naso retunditur, arida redditur unda Salonis. Ora trilinguia, uociferantia - da mihi centum Non tamen omnia proloquar impia facta nocentum. Musa tamen mea percutiens ea, carpere tendet, 250 Si nequit impia sternere, stantia uel reprehendet. Nam modo quis sine mortis imagine? num grauis aetas? At leuis est ea nec uetitis rea uult dare metas. Num puer? At puer est uitio celer, est sine loris. Num iuuenum ualor? At iuuenes calor urit amoris. 255 Num uir? At omnia facta uirilia uir fugat omnis. Corda fleant pia. Cur? quia stat uia perditionis, Stat uia latior, area largior impietatis, Ad scelus omnibus omne ruentibus, ad mala stratis. Gaudia lubrica, lucra uolatica sola putantur; 260 Ut mare fluctibus, omnia pestibus exagitantur. Vela Nothus ferit, Ecclesiae perit unica nauis, Credita patribus, ad bona segnibus, ad mala gnauis, Mersa reatibus, orba regentibus, acta procellis, Obruta fraudibus, obruta litibus, obruta bellis. 265 Dormit in aequore, despicit affore coelica dextra, Scandala fratribus intus agentibus, hostibus extra. Nemo per aequora remus et anchora nauis habetur; Crimine mergitur, ordine scinditur, hoste repletur, Per mala plurima, per probra maxima mersa dehiscit. 270 Ventus agit mare, perstitit hanc male uincere, uicit. Vox sonet anxia, «Celsa potentia surge, perimus. Nos fer et erige, ne sine remige gens tua simus.» Se sacra concio, se generatio sacra reflammet. Clamet ad aethera, crimine libera, mens pia clamet, 275 «Surge piissime, flumina reprime, frange procellas, Des pia pectora, des bona tempora, crimina pellas; Esto memor gregis, hunc rege qui regis Aetheris aulam; Reprime flumina tantaque flamina confer in auram; Pax Aquilonibus aufugientibus assit ab Austro; 280 Integra deforis ipsaque pectoris insita claustro. Surge, quid, omnibus, heu! pereuntibus in lue, dormis?» Viuitur omnibus et sine legibus et sine normis. Parca perit manus, esurit orphanus, hostis abundat. «Das mihi, do tibi.» quisque cauet sibi, ne sua fundat. 285 Grandia pondere, lucra recondere quisque laborat, Aes quasi numina gens adamantina seruat, adorat. Quisque pericula moribus aemula uult - lucra dico - Robora languida floreque florida lilia sicco. Ordinis et ualor et rigor et calor est tepefactus. 290 Proh furor ultimus! in lucra uendimus ora, cor, actus; Ad bona claudimus, ad mala uendimus osque manumque. Plebs emit inscia, stulta peritia uendit utrumque, Stulta peritia lucra scit impia, caetera nescit; Vatis imagine, carnis acumine quisque tumescit. 295 Quis modo coelica sudat ut ethnica scripta doceri? Ore quis edere, corde reponere carmina ueri? Qui bene disputat et cito computat arte scholari Non petit actibus at petit artibus abba creari. Garrula Socrate, curua sophismate qui gerit ora, 300 Iactat acumina, uult sacra culmina, se potiora. Per sua grammata siue sophismata pontificatur, Nec fit ad aethera pons sed ad infera porta leuatur. Qui triuii leue, quadriuii breue dogmata legit, Ardua postulat, arduus ambulat, ut leo pergit. 305 Fert fera pectora, qui scit Agenora uel Melibaeum, Qui metra Sapphica, qui mala ciuica, qui Capaneum. Pristina grammata, prisca poemata, prisca Thalia, Sunt modo maxima suntque peroptima Philosophia. Gregorius meus, immo tonans Deus illius ore, 310 Sero reuoluitur et cito clauditur absque fauore; Sed sua gloria secla per omnia fine carebit, Mundus eum canet et sua laus manet atque manebit. Iam stylus aureus eius et igneus haud morietur, Aurea pagina per sua germina suscipietur. 315 Ille Platonibus et Ciceronibus ad Styga raptis, Raptus ad aethera, uiuit ad ubera stans Deitatis. Hic specialiter atque fideliter est relegendus, Sed stylus ethnicus atque poeticus abiiciendus. Dant sibi turpiter oscula Iupiter et schola Christi, 320 Laus perit illius, eminet istius, est honor isti. O mala secula! Cur? quia fabula praeest modo uero, Vita ruentibus est mala plebibus, est mala clero. Militat inguinis atque libidinis una uoluptas, Cumque pudor labet, ipsa uias habet unica ruptas. 325 Non modo plumbea, sed iacit aurea tela Cupido, Perdidit omnia lite superbia, sorde libido. Haec duo retia sunt capientia nunc prope cunctos, Tam sibi crimine, quam sibi sanguine, carneque iunctos. Haec draco suggerit, haec caro digerit, his cor obedit; 330 Haec meditatio, dextra, locutio uult, agit, edit. Sic scelus exerit, explicat, ingerit Eua, uir, hostis; Mens iacet ignibus usta patentibus, usta repostis. Turpia quilibet eligit, exhibet, explicat, audet; Audet, amat, gerit, indicat, exerit indeque gaudet. 335 O furor, O tremor! O quid agam? Cremor intro, tacebo? Corde tacens coquar, improba tot loquar, aut cohibebo? An dabo uersibus? Hinc ego pluribus ipse iocosus. An loquar auribus? Ibo nocentibus, hinc odiosus. Res fera dicere sed reticescere crimina crimen. 340 Mens mihi dicere, non reticescere mens mihi crimen. Stant modo stantia, criminis omnia, crimen ubique; Nil Venus aut gula frena tenent sua, calcar utrique. Quodlibet hoc licet, instat ut explicet improba quisque. Plebs it, euntibus ad mala patribus, error utrisque. 345 Pontificum uigor aret, abit rigor, est rea dextra, Mens mala cogitat, os scelus incitat, intus et extra. Cessit episcopus estque Dei domus absque decore, Zelus et igneus, arcus et aereus absque rigore. In mala stemmatis haud anathematis insonat arcus, 350 Stirpe tumentibus, aere fluentibus est cito parcus. Est cito flexilis in mala nobilis et generosi, Pertimet illius aes, genus istius et scelerosi. Nullius ulcera perfodit aspera uox face zeli, Crimina maxima sunt probra plurima, plurimus Heli. 355 Se simul obruit is quia noluit acta suorum; Et pater occidit et bona perdidit illa bonorum. Iezabel impia ducit in inuia, nullus Helias, Quo duce iustior ac cumulatior hospite fias. Sola colentibus infima patribus ecclesiarum, 360 Mors furit intima, nempe grauissima mors animarum. Res lacrimabilis est uia praesulis, ut uia plebis. Secula consule, secula praesule nuda uidebis. Si bona promere, caetera tergere, praesulis extat, Fugit episcopus, est mitra, deest opus, hinc ea praestat. 365 Si ducis est bene subdita ducere, dux modo nemo. Si ducis est bene subdita ducere, dux perit ergo. Res caret indice, dux grege, grex duce, plebe sacerdos, Plebs patre. Plebs ruit et dominos luit arce superbos. Agmina nescia cogis in impia, tu Draco, cogis, 370 Probra fouentibus atque fauentibus his pedagogis. O nigra lacrima, sunt gregis optima quaeque uorantes, Nocte canes sine sollicitudine, luce latrantes. Quomodo culmine sunt ita crimine saepe priores. Infatuant male corda suo sale, schismate mores, 375 Coecaque lumina dant super agmina coeca ducatum, Qui praeit et subit in foueam, ruit inque reatum. Hos uigiles nego damnoque non ego, sed sua merces. His timor edere ius, probra caedere, tergere faeces, Urere putrida, tollere morbida, quaerere fractos, 380 Hos Sathanae dare quos liquet in mare mortis adactos, Verba minacia, facta rapacia ferre, ligare, Fluctibus obuia tendere brachia, pro grege stare. Grex pius esurit atque fames furit unica uerbi, Pauca mali sine fructificamine dant sata serui. 385 Lingua probabilis, est reprobabilis actio patrum. Ianua clauditur, his neque dicitur, «Euge beatum,» Dogmata coelica raro famelica turba docetur, Nec lucra stantia sed pereuntia lucra monetur. Dum bona negligit, impius eligit ordo regentum 390 Abdere stercore, quam graue foenore ferre talentum. Saepe neophytus aut puer obsitus aggere culpae, Frons sine lumine, mens nigra crimine plenaque culpae, Praesit honoribus et pater omnibus est adolescens, Nec sene tempora nec patre pectora laxa coercens 395 Is ne studet, precor, Ecdesiae decor ac paranymphus, Panis egentibus et sitientibus affore scyphus, Qui lucra colligit et male porrigit illa ministris, Qui puerum sapit, his dat, eis rapit, omnis in istis? Scit tibi praefore, qui sibi praefore qui sibi nescit, 400 Cui gena mascula barbaque primula uix bene crescit? Turba neophyta fert sacra uendita, res mala talis Est modo regia; cras sibi gratia pontificalis. Mane uir aulicus, aspice, dericus est modo tonsus; Ventris episcopus, Ecclesiae procus est, neque sponsus. 405 Ad sacra culmina denique crimina suscipiuntur, Sobria pectora canaque tempora reiiciuntur. Horreo dicere, parco retexere, uito profari Plurima quae scio cognita, nescio sat lacrimari. Obtinet atria pontificalia foeda iuuentus, 410 Corpore lubrica, corde uolatica quomodo uentus. Clarus origine siue propagine clarus auita, Expetit atria pontificalia ui, neque uita. Sanguine nobilis et minus utilis ad lucra moris, Sanguine dimicat hoc sibi uendicat illud honoris. 415 Quilibet improbus extat episcopus, abba creatur; Vi, precio, prece, dignus homo nece, sceptra lucratur. Nullus ei tremor haudque suae memor, est aliarum, Non sine Simone sed sine canone, dux animarum. Mox docet inscius et sibi nescius ipse praeesse, 420 Est aliis uia, si tamen est quia dicitur esse. Ipse laboribus, ipse reatibus est fuga fulcrum. Huic replet altile uentris inutile mane sepulcrum. Ad lepores probus exit episcopus, accipitratur, Copula soluitur et fera quaeritur, atque citatur. 425 Ergo nitens equus addit ei decus, immo decorem, Quo neque Graecia sed neque Thracia dat meliorem. Miles obambulat ut latus excolat associatus, Forte nec unicus est sibi clericus allateratus. Iam tuba detonat et nemus intonat, echo resultat; 430 Incidit obuia damula retia, quam fuga multat. Sero latrantibus, exsilientibus hinc repedatur, Nox subit algida coenaque splendida nocte paratur. Caupo Falernica uel Mareotica uina refundit, Coena fit afflua, pastor ad ardua fulcra recumbit. 435 Est cibus undique, tunc ibi denique pastor habetur, Vera uocabula pasta cibis gula re profitetur. Sed sua pascua non nisi menstrua sunt animarum, Solaque funera solaque munera primitiarum. Quid mora? pascitur, est quia dicitur, est sibi pastor. 440 Assa subit fera, caupo parat mera, caetera pistor, Cinctus agit cocus, ipse nitet focus, omnia rident, Atria lumine, nec minus agmine plena renident; Sunt holouitrea nec minus aurea uascula coram, Hic data fercula, sunt ibi pocula, fastus ad horam. 445 Damula manditur, insuper additur altile crassum, Additur altile, mensa uolatile suscipit assum. Vina fluunt mera, firmior est sera, plorat egenus; Ventris episcopus, ordine reprobus, est dape plenus. Surgit homo satur, ad cyathos datur inde recursus; 450 Fit noua potio, cui benedictio fit noua rursus. Gutture sospite stanteque gurgite uentris anhelat, Gestaque strenua narrat et ardua corda reuelat. Nectare plenior et dape pinguior est Epicurus. Hac teritur cruce, pro grege pro duce uota daturus. 455 Ad penetralia strataque mollia sero uocatur; Lampas et aureus hinc sibi cereus antelocatur; Serica pallia fulcraque mollia uernula uertit; Carneus hic globus et reprobus probus ad probra stertit. Mane fremit domus, Ecclesiae procus intrat ad aedes, 460 Ecclesiam petit, ut minimum stetit, est sibi sedes. Grande tonantia pontificalia uerba perorat, Pectoris aspide mens rea, iaspide dextra laborat. Inde gregem praeit, hinc Aaron uehit et diadema, Mitra caput colit atque manum polit Indica gemma. 465 Pro patre, praesule, pro duce, consule, pro grege, pro se, Non satagit prece, nec rapit a nece flendo, suos, se. Parcaque notio, parcior actio legis eidem, Voce Deum probat, actibus improbat, improbus idem. Vox eget actibus, actio uocibus, ordo labore, 470 Viuat uti monet osque manu sonet, et manus ore. Sit sacra regula, quam tegit infula pontificalis, Debile fulciat et rude nutriat omne sub alis. Culpa patrem sciat, actio sentiat aequa ministrum, Ordo patrem sciat, actio sentiat orba magistrum. 475 Laus sibi tortio, poena probatio sit reproborum. Claustra gregi struat et uitium spuat aut uitiorum. Scala sit aetheris arcaque foederis, hostia uiua; Quos foris asperat, ultio proferat, intus oliua. Pax patre, iudice fraus, tumor obice, grex duce tanto 480 Floreat, exulet, occidat, ambulet, ordine sancto. Virgaque ferrea frangere terrea uasa minetur; Increpet, arguat, obsecret, instruat, auxilietur. Vitet inutile, quin super utile ponat honestum. Nocte gelu ferat atque die gerat ut Iacob aestum; 485 Sint uigilantia, sint sibi nescia lumina somni; Sit sine uulnere mens, sine munere sit manus omni; Vox longior ferat et labor inferat huic humerale. Gallus eat bonus, assit ei sonus oris et alae. Quae reticescere, quae quibus edere, cur, ubi, quando, 490 Prosit, oporteat, haud male torpeat in meditando. Larga manus serat, haud animam ferat actus auaram, Mentis aromata uel thymiamata portet ad aram. Sit sacra buccina uiuaque pagina, sit speculator; De grege gaudeat, in grege luceat, auctus et auctor. 495 Pictor imagine, signifer agmine, dux grege scitur; In grege dux placet, in duce grex iacet, aut stabilitur. Est bona filia, notio gloria, gemma parentis, Plebs bona praesulis, urbs bona consulis, ars bona mentis. Secula pristina non modo culmina non rapiebant, 500 Sed sibi praebita, non sibi debita, nil retinebant. Patria dextera, qui regit aethera, cum peteretur, Rex fore noluit, ut liber instruit et profitetur. Noluit extima, qui Deus intima regna gubernat. Spernat homo reus, id quod homo-Deus, et bene spernat; 505 Subdat honoribus interioribus exteriores; Non steriles emat at steriles premat orbis honores. Sed quis eos premit? Omnis eos emit, instat emendo, Instat, it, aestuat atque tumultuat haec satagendo. Hinc fera schismata, dum diademata sacra petuntur, 510 Non bene praebita sed male uendita praeripiuntur. Ecclesiastica dat manus aulica, iussio legum; Sacra relinquitur atque requiritur impia regum. Coelica munera, quam graue! dextera dat laicalis, Dat data coelica uox prius aulica, post synodalis. 515 Grandis abusio, regia iussio praeualet, itur. Sic homo culmine, si minus ordine, lite potitur. Munera munere coelica tollere stat modo cuique. Qui dat et accipit haec, male desipit, error utrique. Haec sine Caesare sacra iubet dare gratia gratis, 520 Ne male uenditor ille sit institor hic pietatis. Heu! Draco fulmina per sacra culmina spargit ubique, Primo patres capit inde gregem rapit, instat utrinque. Pacis ouilia sacraque milia, Christe, tuorum Dum uidet, inuidet, inuidus obsidet agmen eorum. 525 Stat modo Mammona, defleo Simona iam reparatum, Stant lucra Simonis, alea daemonis in grege patrum. Sceptra Magus gerit atque graui ferit omnia morte. Viuit adhuc Magus atque suo uagus errat in orbe; Viuit et imminet, ut mala seminet et bona uellat, 530 Ducat in inuia, suggerat impia, recta repellat. Vox rata Simonis, irrita canonis ecce tenetur; Viuere mortuus hostis et arduus ire uidetur. Simonis ossibus in senioribus est data tumba, Gratia uenditur, unica tollitur aere columba. 535 Stat furor editus ordoque perditus, immo sepultus. Venditor hinc ouis, inde sacri bouis est modo multus. Simplicitas oue, sermo Dei boue significatur. Venditor illius omnis et istius aede fugatur. Venditor est reus, huic loquitur Deus ipse: «Recede.» 540 Hunc fugat agmine, deiicit ordine, pellit ab aede. Vendis inanibus utraque Iaudibus, utraque donis; Quid super his petis, aure lucrum metis, ore reponis. O uia deuia! non modo gratia gratis habetur; Vi male tollitur aereque poscitur, aere tenetur. 545 Gratia uendita, gratia tradita ui feritatis. Non fore gratia sed uiolentia cernitur actis. Gratia, gratia, quam parit uncia ternaque marcha, Gratia nomine stat, iacet ordine, fons suus archa. Gratia quaeritur ore, capescitur aere petita. 550 Esse quod est nequit, hanc tribuens petit aes Giezita, Aere Magus perit, aes Giezi gerit, ambo nefandi. Ille repellitur isteque caeditur ulcere grandi. Mors manet illius et color istius omnibus haerens Mens quibus est rea per lucra terrea surgere quaerens. 555 Hic male surgitur, hinc cito sumitur alta ruina. Est grauis hic thronus, hic honor est onus, haec rosa spina. Est tibi sarcina, qui tua crimina siue tuorum Tergere despicis et minus aspicis ad lucra morum. Est tibi gloria, qui mala propria, qui gregis aeque 560 Stas stipe tergere, stas prece tollere nocte dieque. O mala secula! Venditur infula pontificalis, Regula perdita prauaque semita, semita talis! Gratia uenditur, emptio quaeritur ecclesiarum, Quae tamen emptio sacra redemptio fertur earum. 565 Gens cupidissima crimina pessima recta perorant, Simonialia nempe negotia uoce colorant. Et sacra uox ait, inde lupus trahit, hinc rapit agnos; Nemo repellere stat grege paupere flente tyrannos. Quisquis ouilia spiritualia pascere debet, 570 Pascitur, accipit, his bona diripit, his ea praebet; Gaudet arundine, non moderamine pontificatus; Siccus, oues rigat, immeritos ligat, ipse ligatus, Mortua uiuida sanaque mortua censet haberi. Inde lupum tremit, hinc furit, hinc fremit in grege cleri. 575 Sunt modo mollia, non sibi fortia corda leonis, Haeret in obuia tollere brachia, parcere pronis. Cumque cadens cadat, ordine degradat, ordine stantes Degradat, inuidet atque labans uidet ipse labantes; Estque fauoribus et popularibus undique linguis 580 Expositissimus, ad mala plurimus, ad lucra pinguis. Se male possidet atque suae uidet haud bene famae, Cui tepor ordinis atque libidinis undique flammae. Hos premit, his fauet, in mala non cauet acta relabi. Vult celebrarier atque uocarier in grege «Rabbi.» 585 Audit «Aue prior,» huic thronus altior, altaque sceptra, Primaque pocula primaque fercula, prima cathedra. Crimina uindice culpaque iudice non ruit illo. De grege se fouet, is lacrimas mouet huic crocodilo. Lac sibi tollitur atque resumitur a grege lana; 590 Nec gregis ulcera flet neque funera quatriduana. Os timor obstruit et lupus irruit, intrat ouile; Ille furens furit, iste manens fugit, hoc sibi uile. Per sibi peruia pastor it ostia, fur aliunde; Lex mala, furibus his subeuntibus, intrat abunde. 595 O mala secula! Venditur infula pontificalis: Infula uenditur, haud reprehenditur emptio talis. Venditur annulus, hinc lucra Romulus auget et urget. Est modo mortua Roma superflua; quando resurget? Roma superfluit, afflua corruit, arida plena; 600 Clamitat et tacet, erigit et iacet, et dat egena. Roma dat omnibus omnia, dantibus omnia Romae, Cum precio, quia iuris ibi uia, ius perit omne. Ut rota labitur, ergo uocabitur hinc rota Roma, Quae solet ubere laude fragrascere sicut aroma. 605 Roma nocens nocet atque uiam docet ipsa nocendi, Iura relinquere, lucra requirere, pallia uendi. Saepe notarius est ibi carius emptus, ut illa Quae cupis exaret et sacra praeparet ipse sigilla. Si tua nuncia praeuenit uncia, surge, sequaris, 610 Expete limina; nulla grauamina iam uerearis. Quam sapientia non ualet, uncia dat tibi pacem; Uncia foederat, uncia temperat ore minacem; Aurea lamina dat tibi lumina coeca Quiritum, Ostia peruia uerbaque Tullia, cor stabilitum. 615 Si datur uncia, stat prope gratia pontificalis; Sin procul haec, ualet haec ibi lex, manet et schola talis. Ergo prior tua dextera mortua, Roma, probatur; Sparsa per extera iam tua dextera laeua uocatur. Diues es indiga, pinguis es arida, libera seruis: 620 Libera subderis aereque uenderis ipsa proteruis. Saepe reuenderis, hinc reprehenderis ore Iugurthae; Transita uocula longaque fabula persequitur te. Scylla uorax, rapis, et cupis et capis, et trahis ad te. Roma ruens rota, foeda satis nota cauteriat te. 625 Gurges es altior, arca uoracior, alta lacuna, Insociabilis, insatiabilis, omnibus una. Quo bibis amplius, hoc inhiantius, «huc date,» clamas. Dic, rogo, «Sufficit,» at «Mihi deficit,» ipsa reclamas. Si tibi det sua, non repleat tua guttura Croesus; 630 Marca uel aureus amodo non Deus, est tibi Iesus. Urbs caput urbibus, alta Catonibus, inclyta Scauris, Urbs cupidissima, cur lucra maxima iugiter hauris? Plus tibi Caesare sustinuit dare rex crucifixus. Regna dat extera Caesar at aethera non nisi Christus. 635 Alta Catonibus ac Scipionibus inualuisti, Robore fractior, es modo fortior ordine Christi. Sub Ioue florida, sub Ioue fulgida, sub Ioue diues; Sub cruce marcida, diruta, languida, sub cruce uiues. Indiga diuite, languida sospite, diruta stante, 640 Es magis afflua, fortis et ardua stas cruce dante. Sub cruce Tartara, sub Ioue barbara moenia sternis; In Ioue sterneris, in cruce iungeris ipsa supernis. Interius cluis, exterius ruis in dominatu, Urbs sine compare sub duce Caesare subque senatu. 645 Non aquilis ducis, unica lux crucis, unica praestat, Caesaribus Petrus atque diis Deus altior extat. Crux tibi praeuia, crux tibi gloria gemmaque frontis, Certa redemptio, non cruciatio iam modo sontis. Iam cruce crux caret, haec tibi dux manet ad bona coeli. 650 Mors erat; est decus. Est Sathanae metus arma fideli. Roma Petro data, uoce Petri sata, subdita Christo, Quae noto carmine cur bona crimine perdis in isto? Istud agis male quod prope nil dare uis nisi danti, Quod sacra nomina sacraque culmina, lucra paranti. 655 Cur lucra respicis et minus inspicis acta, Magistra? Petrus apostolus, haud homo subdolus, horruit ista, Ista perhorruit, insuper obruit ista colentes. Corde Petrum gere, Roma, uias tere recta sequentes; Plus tibi contulit, amplius attulit hic idiota, 660 Per sua retia quam tua Graecia, Graecia docta. Plus tibi profuit et tibi praebuit ille sagena, Quam capitolia Caesare fortia, rhetore plena. Enseque Iulius oreque Tullius haud tribuerunt Quanta Petrus cruce, quique Petro duce, te coluerunt. 665 Sunt tibi lilia, sunt tibi milia multa rosarum; Illa uel has lege, Roma, nitens grege relliquiarum. Eloquio schola, martyrio stola, pace ligustrum, Te docet, induit, ornat, ab his ruit omne uetustum. Te sacra pignora sacraque corpora, Roma, coronant, 670 Te rosa sanguine, lilia uirgine mente perornant. Nunc sacra culmina dant tibi nomina uana Catonum; Te Petrus extulit et tibi se tulit ipse patronum. Nomine praedita, crimine perdita, Roma, stetisti, Nunc petis aethera seruaque libera subderis isti. 675 Corneliis nimis et Fabiis satis alta trecentis, Altior istius, istius unius es documentis. Ne rueres ruit, alter enim fuit et tibi Paulus, Alter adest tibi uir minimus sibi, cur? quia Saulus. Denique pertulit ipse quod intulit ob mala Sauli. 680 Saulus atrox ruit; hunc lauat et luit hostia Pauli. Hi duo lumina uel duo flumina iam Paradisi, Ad tua limina sunt, tua crimina tergere missi. Hi tua moenia reddere fortia plus potuerunt Quam quibus edita primitus, addita, deinde fuerunt, 685 E quibus emulus impia Romulus arma citari, In sua uiscera iussit et effera iussa patrari. Roma resurgito, te tibi reddito, reddito Romam, Cuius eras prius ordinis illius exprime formam. Quomodo corpora tunc ita pectora nunc rege fracta. 690 Fracta recollige, deuia dirige, fer labefacta. Per fera praelia quaeque rebellia perdomuisti, Pignora stragibus et caput ensibus exposuisti; Fac modo quod prius, ordo premat pius impietatem, Virga piacula, crimina regula, lex leuitatem. 695 Primitus elige, postea dilige iuris amantes, Non lucra grandia sed synodalia iura parantes, Qui tua nuncia per pereuntia secula clament, Nostraque frigida per sua feruida facta reflamment. Sed facis hoc secus; ecclesiae decus extenuantes 700 Mittis in extera, tollere munera sola flagrantes. Quem tua dirigit huc manus exigit ille tributum, Nec bona secula sed bona fercula molleque fulcrum; Suetus ab ubere, non nisi currere uel peditare, Celtica curribus exit equestribus arua meare. 705 Qui modo gressibus ibat ouantibus, incomitatus, Militat arduus et sibi confluus est equitatus, Consiliarius ipseque nuncius et lateralis; Papa tuus praeit, acta libri uehit huc synodalis. Hoc fremit hospite siue satellite regia plena, 710 Clerus equestria uix animalia pascit auena. Serica pallia dat sibi Gallia, Roma caprinum; Errat ibi pcdes, ambulat hic eques in resupinum. Gens fluit obuia, fit sibi gloria pulchra uideri, Urbs strepit, aes sonat atque modos tonat huic schola cleri. 715 Ductus in atria pontificalia molle recumbit, Pocula praecipit, agmina suscipit, oscula iungit, Concilium uocat, in solium locat aggere sese. Imperiosior ambit et altior esse praeesse, Audit amantius impia, surdius aequa subaudit, 720 Nam lucra terrea causa parit rea, non rea claudit. Roma, quid exequar? aut tibi perloquar? aut tibi promam? Uncia te rotat, uncia te notat, haud fore Romam. Tu populos tibi, te rutilans sibi marca subegit; Semper enim lucra progenies tua uuit, agit, egit. 725 Dum lucra Parthica, dum tuus hostica munera Crassus Vult, sitit, inspicit, heu! sibi deficit, aes bibit assus. Haec sitis ebria stat tibi propria Marte togaque Te cremat, impiat, urit, inebriat excruciatque. Das sacra culmina, das moderamina sacra probrosis, 730 Arida mitibus, afflua ditibus ambitiosis. Fas mihi dicere, fas mihi scribere, «Roma fuisti,» Ecce relaberis, immo resolueris ordine tristi. Clauda ruis foris a pede roboris, intus ab aequi, Irreparabilis hic, ibi labilis, inscia recti. 735 Urbs sine uiribus et sine patribus obruta marces; Dardanias premit, Ausonias emit aureus arces. Fas mihi scribere, fas mihi dicere, «Roma peristi,» Obruta moenibus, obruta moribus occubuisti. Urbs ruis inclyta, tam modo subdita, quam prius alta; 740 Quo prius altior, hoc modo pressior et labefacta. Fas mihi scribere, fas mihi dicere, «Roma peristi,» Sunt tua moenia uociferantia, «Roma ruisti.» Cauda redis, caput, alta iaces apud omnipotentem. Te tua propria clamat inertia stare iacentem. 745 Capta cupidine, sordida crimine, secula cernis, Capta reducere, sordida tergere, secula spernis. Qua patet orbita iam tibi subdita tetragonalis Lex iacet irrita, gratia perdita spiritualis. Qua Padus incipit et mare suscipit ultima Thyle, 750 Gratia scinditur atque resoluitur omne uirile; Gratia mutua deest modo mortua, gratia cara, Quae neque uerbere sit neque carcere cedere gnara, Gnara sub aere non modo quaerere dulce serenum, Sed bene libera ferre uel aera turbine plenum, 755 Quam mala frangere, laeta resoluere non uideantur Cui bene prospera fortiter aspera suscipiantur. Gens mala pullulat et probra postulat estque probrosa, Stirpsque malis mala patribus est sata, stirps uitiosa. Corpore fortior, immo ferocior hydra resecto, 760 Ecce renascitur altera redditur hydra profecto. Pectore uipera gens moritur fera, bis fera prodit, Quae male conscia luminis omnia rodit et odit. Gens sterilissima quam premit intima tam lue pressa, Re bona destmit omnia quae fuit ore professa. 765 Est pia uocibus, impia moribus impietatis. Catholicus sonus ore sonat bonus, et caret actis. O dolor, O furor, O scelus, O pudor! Omnia sordent, Criminis omnia, nil bene conscia corda remordent. Flet pudor omnia crescere turpia, cedere pulchra. 770 Hypocrisis micat et Sathanae dicat alba sepulchra. Mens pia uapulat et decor exulat, exule iure. Quisque lucro perit, huic uacat, id gerit hoc sibi curae. Commoda carnea lucraque terrea quisque uolutat, Commoda carnea lucraque terrea nemo refutat. 775 Censibus affluus est nimis arduus, est modo clarus, Diuitiis placet haud uitiis tacet hirtus auarus, Vox sibi libera, nam sibi pondera diuitiarum; Cura stat infima, cura stat ultima nunc animarum, Immo nec infima, nec uelut ultima, sed quasi nulla. 780 Est ope fortior, ordine dignior aurea bulla. Rem sibi quaerere, quisque recondere rem sibi sudat. Aurea lamina publica lumina lumine nudat; Diruta, stantibus inferioribus, alta coaequat, Lumina regia pontificalia lumina coecat. 785 Sola pecunia destruit omnia, cuncta uenenat; Cor scit, onus premit, arma dat, os emit, ora serenat. Criminis unctio, cordis ademptio, fur oculorum, Parma nocentibus et locupletibus est graue lorum. Omnia mors ferit, omnia plebs gerit ordine mixto. 790 Profore praefore munera tempore constat in isto. Omnia corripit, omnia decipit, heu! nitor aeris. Fert tua dextera grandia munera, grandis haberis; Vilis origine, uilior ordine conditionis, Si dare sustinet, in decus imminet illud Othonis. 795 Munere sobrius ambulat ebrius ipseque cuius Os homo cor Deus approbat, est reus eius et huius. Mutus ab ubere, diues habebere Tullius alter, Diues amabere; pauper habebere quomodo pauper. Sola fit arida, sola fit inuida copia sensus, 800 Sola scit inscia, sola dat omnia copia census. Heu! uia carpitur ampla, relinquitur omnibus arta, Omnibus est gula linguaque garrula, guttura farta. Nunc, rogo, uiuere, cui stipe paupere, cui stat amori? Viuida pocula crassaque fercula quis negat ori? 805 Quot sine crimine cernis in agmine stare fideli? Quis modo turpia, quis premit impia cuspide zeli? Quis uitio rubet aut animi studet esse pudici? Se sibi subdere? lubrica uincere? dicere «Vici»? Nunc ubi gratia criminis inscia? quis bene rectus? 810 Cui neque flexile re neque mobile turbine pectus? Quem mihi das sine fraudis acumine? quem sine sorde? Quis colit utile, uitat inutile corpore, corde? Quis bona postulat? immo quis ambulat absque querela? Cui grauis actio, stans meditatio, pura loquela? 815 Cui bene mens bona nec labra dissona corde, cor ore? Cui pia lacrima spe flagrat, intima pulsat amore? Ordo, modestia uitaque sobria quid modo possunt? Quae modo sunt pia? plus loquar: impia quae modo non sunt? Aurea tempora castaque pectora praeterierunt; 820 Tempora pessima, scilicet ultima, iam subierunt, Stant modo stantia lucra, superbia, pax sine pace, Fraus, Venus, ocia furtaque conscia noctis opacae; Schismata, praelia, uis, homicidia, traditiones, Ira, proteruia, liuor, inertia, seditiones. 825 Stat simulatio, corruit actio relligionis. Heu! sua propria deputat omnia rex Babylonis. Pax, patientia, norma, modestia, ius et honestum Sunt uaga nomina; fictio culmina dat, probra quaestum. Ad bona friguit, ad mala ferbuit ignis amoris, 830 Lex iacet abdita, stando stat edita flamma furoris. Dat Venus ebria mixta cubilia more ferarum. Lingua tacet mea, iam minus est ea dicere clarum. Quid loquar, O Deus? Ecce stylus meus, ecce fatiscit! Vincor et impia non loquor omnia; pars mala uicit. 835 In tenebris sine simplice lumine cuncta tenentur. Cuncta iacentia, peruigilantia nulla uidentur. Secula lubrica possidet unica mortis imago, Omnia possidet, urget et obsidet una uorago; Nil sine uulnere lugeo cernere, credite uerum! 840 Quisque nefas legit altaque nox tegit omnia rerum. Cernimus omnia pene silentia coeca tenere, Et scelus obiice, crimina uindice cuncta carere, Quippe ruentibus ordine patribus ecclesiarum, Corruit et rigor et rigidus uigor omnis earum. 845 Denique plebibus et senioribus aes dominatur; Ad mala tenditur, ad fora curritur, ad lucra statur. Gens temeraria, turba nefaria, gens scelerata! Gens mala, gens rea, cur lucra terrea sunt tibi grata? O male uisibus interioribus exoculati, 850 Cur male uiuitis armaque traditis ebrietati? O male uisibus interioribus, O male coeci! Quid iuuat addere, quid rea subdere pectora faeci? Gens uaga cordibus, ad bona tristibus, ad mala laetis; Cur sine lumine, non sine crimine stando iacetis? 855 Paulus adest; tonat ipseque sic sonat: «Euigilate!» State uiriliter et socialiter in grege state. Mens lue sordida, crimine torpida, prona caducis, Dedecus exuat et decus induat armaque lucis. Surgite, surgite, gens rea, tergite uel grauiora. 860 Lux uenit ultima iamque nouissima creditur hora; Ut mala terminet, arbiter imminet, ille tremendus, Dulcis amantibus, irreuerentibus ipse timendus. Iudiciaria parcere nescia plena furoris, Illa dies uenit, hanc modo praeuenit actio mortis. 865 Iam tuba septima iamque nouissima plaga paratur; Censor adest Deus, euigilet reus, excutiatur. Mens rea nitere crimine surgere, si mala purges: Digna perennia tollere praemia fine resurges. Certa loquens aro, surget humo caro mortua tandem, 870 Estque quod astruat, ista quod instruat hinc dubitantem. Est auis Indica, quae uiget unica, nomine Phoenix, Hanc cinerescere fert, ita surgere, sermo fidelis, Vermis et hinc auis esse sinit grauis, euolat alis; Inde renascitur esseque cernitur haec, modo qualis. 875 Id tua funere membra resurgere posse fatetur. Surget, homo, tua tunc caro mortua, nil dubitetur. Cedet ad aethera mitis, ad infera, qui modo turget. Fluxa tenens fluet, ardua corruet, ultima surget. Ibit in infera, nunc male libera gens Babylonis, 880 Massa nefaria portio propria perditionis. Coelica gloria stabit in omnia secula sanctis. Pax erit omnibus illa uidentibus ora Tonantis. Quid loquar amplius aut ferar altius, aut sequar ultra? Pagina, claudere, iamque retexere desine multa; 885 Claudere pagina denique carmina nostra, ualete! Gens temeraria, turba nefaria, flendaque flete! Vos ego carpere uestraque dicere probra cupiui; Vos ego carpere uestraque dicere probra nequiui. «Heu lacrimabile, uae miserabile» dic genus Euae. 890 Gens temeraria, nunc tibi gaudia, post tibi uae uae! Est apud infera uae tibi gens fera, turba furoris! Nunc quoque uae tibi, nam labor hic ibi poena laboris. Vos, sacra concio, sacra creatio, currite, state; State flagrantibus aethera cordibus in bonitate. 895 Vos, sacra lilia, uiua monilia, uasa decoris, Luminis agmina, ferte precamina cordis et oris: Ut Deus a nece nos trahat hinc prece poscite sancta, Ut fuget impia tot, mala talia, foetida tanta. Vestra precatio, lingua, cor, actio, mens bene casta, 900 Vitaque libera clamet ad aethera, clamet ad astra. Crimina crescere flete, tepescere ius, decus, aequum. Flete, gemiscite denique dicite, dicite mecum: «Qui regis omnia, pelle tot impia; 'surge, perimus,' Nos Deus aspice, ne sine simplice lumine simus. 905 Tot probra, tot mala, tot preme scandala qui regis astra; Parce iacentibus, influe stantibus, omnibus asta. Christe piissime, scandala reprime, facta remitte, Et bona construe, caetera dilue, Rex benedicte. Demonialibus hactenus actibus erue tentos, 910 Rex sate uirgine, fer cruce, sanguine, morte redemptos. Respice, respice nos Patris unice uirgine nate. Da mala plangere, da bona sumere, da tua, da te. Aurea tempora primaque robora redde, rogamus. Nos modo dirige, postmodo collige, ne pereamus.»